AGIOGRAPHIA Laboris assiduitatis et nature fragilitas dehortantur, rei tamen utilitas et illius quod dicitur auctoritas: "de stercore boum lapidatus est piger", nos loqui compellunt. Ne ergo inter pigros inveniri et de stercore boum lapidari mereamur, ut nostrorum operum congruo auspicio finis subnectatur optimus, expositiones nominum sanctorum in kalendario conscriptorum interpretando vel etymologizando explicare decrevimus. Nomina tamen mensium et nomina dierum mensium et septimanarum dilucidare aliave addere utilia non pretermittemus. Huic ergo operi non immerito, quia sanctorum nomina hic continentur, Agiographie nomen imponemus. Ad propositum igitur maturantes primo nomina mensium et dierum mensium et dierum septimanarum breviter perstringemus, a nomine primi mensis inchoantes et sanctorum collegium ut operi suo suffragium impendatur subnixe deprecantes. Januarius igitur dicitur a janua que est primum hostium intrantibus quia sit quasi janua et introitus anni, vel dicitur a Jano deo gentilium, quia apud gentiles Janus habebat festum in prima die januarii, vel quia januarius est principium anni sicut Janus dicebatur esse principium omnium operum. Februarius dicitur quasi sacrificarius vel purgarius a februis, id est sacrificiis et purgationibus que olim in illo mense precipue solebant fieri pro animabus defunctorum. Martius dicitur a Marte deo belli qui fuit pater Romuli, et ideo Romulus in honorem patris sui primum mensem ab eius nomine martium vocavit, vel ideo Martius dicitur a Marte quia in eo est festum Martis, et ei consecratus est mensis ille quia eo tempore cuncta animantia ad Martem aguntur concubendi voluntate. Aprilis dicitur quasi aperilis quia tunc terra aperitur et flores germinat, sed quia in hoc nimis derogatur Veneri, dicimus quod aprilis dicitur a Venere. Aphros enim Grece Latine dicitur spuma, unde Venus dicta est Aphrodita quia secundum fabulam de spuma maris et humore testiculorum Saturni nata fuit Venus, et ab Aphrodita dicitur aprilis quasi aphrilis vel quasi aphrodilis, id est venerius, quia ille mensis dedicatus est Veneri, quia omnia animalia tunc in Venerem ruunt, vel quia in eo habet festum suum vel quia in eo nata fuit. Maius dicitur a maioribus sicut junius a junioribus. Cum enim Romulus rem publicam instituisset, divisit populum Romanum in duas partes, scilicet senes et juvenes, id est maiores et minores, et ad honorem partium ab illis partibus duos menses nominavit, scilicet a maioribus maium et a iunioribus iunium. Sunt adhuc et alie derivationes istorum nominum, sicut in Ovidio Fastorum habetur, scilicet quod maius dicitur a maiestate vel a Maia matre Mercurii et junius a Junone vel a juventute vel a coniunctione Romanrum et Sabinorum, sed quod prediximus prevalet. Et nota quod quidam solent proferre hoc nomen per d, scilicet madius, quod sine dubio nihil est. Debet enim esse ex toto in eadem voce cum neutro istius nominis major, scilicet majus, sed causa differentie in nomine mensis i debet proferri vocaliter, licet sit consonans, que in comparativo profertur consonanter, si congrue proferatur. Julius et Augustus olim dicebantur Quintilis et Sextilis a numero quo distabant a principio anni, id est a Martio. Antiqui enim annum incipiebant a Martio usque ad tempus Nume Pompilii qui addidit februarium et januarium et apposuit illos in principio anni sed distinxit illos menses secundum lunationes, sicut et omnes alii erant distincti et ita annus remansit incorreptus usque ad tempus Julii Cesaris qui cum moraretur in Egypto annum correxit et distinxit secundum cursum solis ad idem punctum in fine anni redeuntis. Secundum ergo consuetudinem antiquorum qui annum incipiebant a martio, omnes menses dicti sunt a numero quo distabant a principio anni, id est a martio, ut quintilis quintus a martio, sed postea ad honorem Julii Cesaris qui in illo mense natus est vel aliquam victoriam obtinuit, dictus est julius. Similiter sextilis quasi sextus a principio anni, id est a martio, sed postea ad honorem Augusti qui in illo mense natus est vel aliquam victoriam obtinuit, dictus est augustus. Nomina sequentium mensium composita sunt a numero quo distabant a principio antiqui anni, id est a martio, et ab hoc nomine imber, ut september a septem et imber, octuber ab octo et imber, november a novem et imber, december a decem et imber, quod sic intelligimus: september quasi septimus ab imbre, id est a martio in quo imbres et pluvie [h]abundant, vel september quasi septimus imber quia septimus est a martio, et tunc, id est in septembri, imber est; sed prima prevalet. Similiter et alia nomina intellige que restant, scilicet octuber, november, december. Sequitur de nominibus dierum mensium. Primus dies cuiuslibet mensis dicitur kalende a calo as quod est voco cas, quia eo die solebat pontifex ascendere turrim de consuetudine Romana et volens nuntiare quota esset luna die vel principium mensis, dicebat pluries calo calo calo, quasi voco vos, venite et audite etatem lune vel principium mensis, et ideo dies ille dictus est kalende, quasi vocationes; vel aliter de consuetudine Romanorum erat quod in principio cuiuslibet mensis celebrabant nundinas et eas incipiebant in nonis: quia ergo venturi nesciebant principium mensis, ideo semper in prima die mensis preco turrim ascendebat et totiens vocabat calo, quasi voco vos ad nundinas, quot dies restabant usque ad diem in quo volebant incipere forum, ut si in quinto die quinquies dicebat calo, si in septimo septies. Unde et ille mensis habet nonas, iste vero nonas, quia semper in principio cuiuslibet mensis faciebant principium fori vel in quinto die vel in septimo, quod ideo ita diviserunt ut latrones nescirent quando deberet esse forum, quia abscondebantur in silvis et venientes ad forum occidebant et predabantur, et ideo dicte sunt kalende quasi vocationes,et quia pluries dicebat calo, ideo ab illa pluralitate dictum est tantum pluraliter kalende arum, vel kalende quasi colende, quia antiqui principium mensis semper solebant colere. Secundus dies mensis non habet proprium nomen sed quedam oratio fungitur in loco proprii nominis, et ut generaliter dicatur tantum tres dies mensis distinguuntur quasi propriis nominibus, scilicet primus qui dicitur kalende et quintus vel septimus qui dicitur none et nonus dies post nonas qui dicitur idus. None arum dicuntur a nundinis id est a mercatis, quasi mercationes, unde ille dies mensis dicitur none quia tunc incipiebantur. Idus est tantum pluralis numeri et feminini generis et declinatur sic: he idus, iduum, idibus, et interpretatur divisio, unde ille dies mensis dicitur idus quasi divisio, quia tunc dividebantur a nundinis, id est mercatis, que durabant a nonis usque ad idus vel quia tunc dividebatur mensis, non quia in idibus sit medietas cuiuslibet mensis, sed quia in idibus est divisio mensis quantum ad appellationem dierum: ab idibus enim non computatur mensis nisi per kalendas sequentis mensis, vel dicitur ille dies idus quasi edus ab edendo, quia hic dies apud veteres epularum erat. Isti ergo tres dies in mense habent sua nomina, sed ceteri carent nominibus sed ponimus ibi in loco dierum illorum nominum quasdam orationes, ut si mensis habet nonas in quinto die, semper in secundo die post kalendas dicimus quarto nonas, in tertio die tertio nonas, in quarto die pridie nonas, in quinto die sunt none. Si vero mensis habet nonas in septimo die, statim post kalendas dicimus sexto nonas, postea quinto nonas, et inde quarto nonas, postea tertio nonas, postea pridie nonas, in septimo die sunt none. Post nonas in quolibet mense statim dicimus octavo idus, post septimo idus, post sexto idus, et inde quinto idus, post quarto idus, post tertio idus, post pridie idus, postea in nono die post nonas sunt idus. Post idus vero semper dies computantur per kalendas sequentis mensis, et hoc ostendamus in uno ut idem intelligatur in ceteris. Januarius post idus habet decem et octo dies. Primus ergo dies post idus nono decimo kalendas februari dicetur secundus octavo decimo kalendas februarii et sic semper diminuitur numerus usque ad ultimum diem mensis in quo ultimo die dicetur pridie kalendas februarii, et sunt omnes huiusmodi orationes quarto nonas, quarto idus, quarto kalendas defective, id est non plene; subintelligitur enim iste ablativus 'die' et hoc adverbium 'ante' ad regimen illius accusativi, et est sensus: quarto nonas, id est quarto die ante nonas, tertio idus id est tertio die ante idus, pridie idus id est primo die ante idus, pridie kalendas id est primo die ante kalendas et sic de ceteris. Vide ergo quod quidam menses in kalendis et in nonis et in diebus conveniunt, quidam differunt. Quidam enim habent triginta dies, quidam unum et triginta, quidam duodetriginta. Item quidam post idus habent nono decimo kalendas, quidam octavo decimo kalendas, quidam septimo decimo kalendas, quidam sexto decimo kalendas. Item quidam habent quarto nonas, quidam sexto nonas; octavo idus omnes equaliter habent. Qui ergo in huiuscemodi pares sunt dicamus: januarius, augustus, december in kalendis, in nonis et diebus pares sunt; nam quilibet illorum nono decimo kalendas post idus retinet et quarto nonas, et ex triginta et uno die constat. Unde hi versus: Primus et octavus mensis simul et duodenus post idus retinent decimas nonasque kalendas, et quarto nonas congaudet quilibet horum et pariter gaudent triginta diebus et uno. Item martius, majus, julius, octuber pares sunt. Nam quilibet horum decimo septimo kalendas post idus retinet et sexto nonas, et triginta uno diebus constat. Unde hii versus: martius et majus octuber julius atque in sexto nonas triginta diebus et uno post idus retinent denas septemque kalendas. Item aprilis, junius, september, november pares sunt. Unde hii versus: junius, aprilis, september et inde november in triginta dies octo decimoque kalendas, et quarto nonas congaudet quilibet horum. Solus vero febrarius nulli par est. Unde hii versus: octo dies et viginti tibi februe restant, et tibi post idus sexto decimoque kalendas. Sequitur de nominibus dierum septimane, qui aliter appellantur secundum christianos, aliter secundum Hebreos aliter secundum gentiles. Secundum christianos sic: prima feria, secunda feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, septima feria; et dicitur feria, id est cessatio ab opere servili, unde et feria dicitur festivus dies in quo cessare debemus ab operibus servilibus et in quo sola res divina debet geri, vel dicitur feria a feriendis victimis et secundum hoc soli festivi dies dicuntur ferie proprie, in quibus sacrificia precipue solent fieri, sed quia qualibet die debemus cessare a vitiis, inde est quod quilibet dies potest dici feria [dicitur], vel feria dicitur quasi faria, quia in creatione mundi per singulos dies fabatur Deus. In prima enim die dixit: "Fiat lux", in secunda: "fiat firmamentum", et sic in aliis; vel dicitur feria a fando, quia in feriis est nobis tempus fandi in divino vel humano officio, et secundum hoc quilibet dies potest dici feria. Secundum ergo consuetudinem christianorum sic appellandi sunt dies: prima feria vel dies dominica vel dominicus, secunda feria, tertia feria, quarta feria et cetera, et est sensus duplex in hoc. Quia enim dies sabbati ab initio habitus est ferialis, ideo dies dominicus nuncupatur prima feria quia primus est a feria, id est a sabbato quod feriale solet esse; dies lune dicitur secunda feria quia secundus est a feria, et sic de ceteris. Vel aliter dies dominicus dicitur prima feria quia primus dies est septimane, quia feria est, et sic de ceteris; dies dominicus vel dominica dicitur quia Dominus noster tali die resurrexit. Secundum Hebreos dies sic sunt numerandi: prima sabbati, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati sabbatum vel sabbatum sabbatorum. Sabe id est septem, unde dicitur sabbatum septima dies septimane et ipsa septimana dicitur sabbatum, unde illud: "jeiuno bis in sabbato", id est in septimana, scilicet quarta et sexta feria; vel sabbatum interpretatur requies, unde sabbatizare id est requiescere, et secundum hoc sabbatum proprie dicitur septima dies septimane, quia tunc Auctor omnium requievit ab omni opere quod patrarat, et per synodochem sabbatum etiam dicitur ipsa septimana; ut dictum est sabbatum etiam invenitur pro qulibet die septimane et cum tali adiuncto sepius: prima sabbati secunda sabbati et cetera; sed septima dies simpliciter dicitur sabbatum vel sabbatum sabbatorum per excellentiam, unde invenitur: "vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati". Secundum ergo Hebreos nominandi sunt dies sic: prima sabbati, secunda sabbati et cetera, sed septima dies simpliciter dicitur sabbatum vel sabbatum sabbatorum per excellentiam et est sensus: prima sabbati id est prima dies septimane, que septimana sabbatum dicitur; vel prima sabbati id est prima dies septimane, que dies prima est sabbatum; vel prima sabbati id est prima dies a sabbato vel post sabbatum. Secundum vero gentiles nominandi sunt dies a nominibus planetarum, et quilibet dies ab illo planeta est nominandus qui preest prime ore illius diei, ut dies solis vel dies dominicus, dies lune, dies Martis, dies Mercurii, dies Jovis, dies Veneris, dies Saturni. Sunt enim viginti quattuor hore in die naturali. Diem naturalem vocamus spatium diei et noctis, quod spatium distinguitur viginti quattuor horis, et planete sunt septem et presunt illis viginti quattuor horis, et quilibet habet tres de illis horis in sua potestate hoc ordine: primus habet primam horam, secundus secundam et sic usque ad septimam. Postea iterum primus habet octavam, secundus nonam et sic usque ad quartam decimam. Postea primus iterum habet quintam decimam, secundus sextam decimam et sic usque ad unam et vicesimam. Tres ergo hore que supersunt ita distribuentur: ille planeta qui primam habuit horam in die illa, habebit primam horam de illis tribus, secundus secundam, tertius tertiam et sic finitus est dies. Quartus ergo planeta qui sequitur habebit primam horam sequentis diei et ita ille dies denominabitur ab eo, et exempli gratia ponatur quod dies iste hodiernus sit dies sabbati et habeatur ordo planetarum diligenter, qui talis habito principio a superiori: Saturnus, Jupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna, postea iterum Saturnus, Jupiter et cetera. Saturnus ergo hodie habet primam horam, Jupiter secundam, Mars tertiam, Sol quartam, Venus quintam, Mercurius sextam, Luna septimam, Saturnus octavam Juppiter nonam, Mars decimam, Sol undecimam, Venus duodecimam, Mercurius tertiam decimam, Luna quartam decimam, item Saturnus quintam decimam, Jupiter sextam decimam, Mars septimam decimam, Sol octavam decimam, Venus undevicesimam, Mercurius vicesimam, Luna unam et vicesimam; item Saturnus alteram et vicesimam, Jupiter tertiam et vicesimam, cet ultimam. Sol ergo sequitur habebit primam horam in sequenti die, unde et ille dies dicitur dies solis vel dies Domini vel dies dominicus vel dominica quia sol omnium planetarum mediator est, et omnibus dominatur et in dominico die habet suam potestatem. Sic igitur computando singulos dies a singulis planetis qui primas in eis habent horas denominatos invenies. Quod autem planeta dicitur preesse hore vel habere horam diei in sua potestate sic intellige, quia in ea hora habet maiorem vim quam alius planeta vel quam ipse in ali hora et magis dominatur et exercet vires suas in ea quam in alia hora Et nota quod Ecclesia sive appellet dies secundum consuetudinem christianorum sive secundum consuetudinem Hebreorum sive gentilium, solet septimum diem appellare simpliciter sabbatum et non diem Saturni vel septimam feriam, quod de vulgari tractum est vel quia vult Ecclesia semper reminisci requiei quam Deus tali die habuit, ut per singulas septimanas possit et ipsa requiescere a persecutionibus tam intrinsecis quam extrinsecis. Videat ergo sacerdos vel alius quicumque vult significare vel festum vel aliud esse preteritum vel futurum in aliqua die vel mensis, qualiter sit ei pronuntiandum. Dicet ergo: tale festum erit in die dominico vel in die lune vel in die Veneris vel in die sabbati; similiter dicet: tale festum erit in prima sabbati vel in secunda sabbati vel in tertia sabbati et cetera; similiter in prima feria vel in secunda feria et cetera; similiter dicet de diebus mensis: tale festum fuit vel erit in kalendis ianuarii vel in nonis ianuarii vel in idibus ianuarii vel quarto nonas ianuarii vel [in] tertio idus ianuarii vel pridie idus ianuarii vel decimo kalendas ianuarii et est sensus: pridie idus ianuarii, id est primo die ante idus ianurii, tertio kalendas ianuarii, id est tertio die ante kalendas ianuarii et sic in aliis. His ergo premissis, sequitur ut quod proposuimus de nominibus sanctorum exsequamur, secundum ordinem incipientes a januario. Si tamen aliqua nomina sanctorum pretermiserimus, non erit hoc ex invidia, sed ideo quia non omnia in nostro kalendario conscripta reperiuntur. CIRCUMCISIO dicitur quasi circumcesio a circumcido, - dis, quia tali die Dominus noster fuit circumcisus secundum consuetudinem Judeorum. Solent enim Judei - quod adhuc servant pueris suis - cultello lapideo anteriorem pellem virilis membri circumcidere, unde et pellis illa preputium dicitur quia preputiatur, et similiter ipsa circumcisio preputium dicitur. BARBATIANUS dicitur a bari quod est forte et quod est gradus et ana quod est sursum, inde Barbatianus dictus est quia fortis fuit ad gradiendum superius, id est ad supernam gloriam, vel sic dictus a barba, id est a virilitate et fortitudine, quia barba signum fortitudinis, et ipse fortis fuit contra vitia, vel dictus est a bar quod est filius et beatitudo, ideo Barbatianus id est filius beatitudinis. CONCORDIUS quia in se concordiam habuerit virtutum expulsa discordia vitiorum, vel Concordius quasi cum corpore dius, id est deus, quia existens in corpore deus et beatus fuit. MACARIUS dicitur a machia quod est pugna et ares quod est virtus, inde Macarius quasi virtuosus pugnator contra vitia, vel dicitur a magister et caris quod est gratia, quasi magister gratiosus, id est doctor gratie; hortabatur enim semper suos monachos ad acquirendam gratiam divinam. EPIPHANIA, THEOPHANIA, APPARITIO pro eodem festo. Apparitio dicitur ab appareo es, quia tali die divina potentia multis miraculis apparuit. Epiphania vel theophania dicitur, ab epi quod est super vel theos quod est Deus et phasma quod est apparitio; inde epiphania vel theophania quasi epiphasmia vel theophasmia, id est superna apparitio vel divina apparitio; tali enim die multis miraculis divina et superna potentia claruit; tali enim die de aqua factum est vinum, stella magos duxit ad presepium, Christus a Joanne baptizatus est, Spiritus sanctus in specie columbe super Christum visus est, vox Patris intonans audita est; vel dicitur epiphania vel theophania ab epi et theos et phone quod est sonus, inde epiphania vel theophania id est supernus vel divinus sonus, quia eodem die vox Patris intonuit de celo: "hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui: ipsum audite". Nota quod his diebus legitur evangelium ubi habetur quod Jesus de aqua fecit vinum, et debet ibi esse talis littera: "ut gustavit architiclinus aquam vinum factam", ut 'factam' sit accusativi casus et feminini generis. Item potest ibi esse hec alia littera: "aqua vinum factum", ut 'aqua' sit ablativi casus et 'factum' sit accusativi casus et neutri generis; est enim sensus: vinum factum aqua, id est de aqua. Si vero ibi habeatur: 'aquam vinum factum', ut 'aquam' sit accusativi casus et 'factum' sit neutri generis, falsa est littera; non enim vinum est factum aqua, sed aqua facta est vinum. FIRMINA dicta est quia firma fuit in fide Christi. ILARIUS dictus est ab hilaritate quia hilaris fuit in servitio Dei, vel ilarius quasi alarius ab altus et ares quod est virtus, quasi altus et virtuosus quia altius et subtilius est locutus de divina virtute quam alii, vel ilarius quasi ylearius ab yle quod est primordialis materia in qua omnia erant confusa et inordinata in chao, et ipse in verbis suis valde fuit obscurus et confusionem generans. REMEDIUS dictus est quia remedium contulit sibi et aliis, vel Remedius quasi verbum divinum, a rema quod est verbum et dius quod est divinus, quia verbum Dei predicavit hominibus. FELIX dictus est a felicitate, vel Felix quasi ferens lites et tribulationes huius mundi pro vita eterna, vel Felix quasi ferens lucem, id est aquam ad fidem, id est ducens populum ad fidem. MAURUS dictus est a mauron quod est nigrum et superatus vel secans, quia superavit nigredinem vitiorum et secuit et superavit et mortificavit ea in se, vel Maurus quasi manens aura, id est splendor, quia splenduit virtutibus inter alios; aura enim est splendor [auri]. MARCELLUS dictus est quasi mala arcens a se, vel Marcellus quasi maria percellens, id est mundanas adversitates percutiens et conculcans, vel Marcellus quasi martia cella, quia fuit cella id est habitaculum virtutum, et fuit marti<u>s id est bellicosus contra vitia; similiter et inde dicitur MARCELLINUS. ANTONIUS dictus est ab ana, quod est sursum, et teneo; inde Antonius quasi antenius, id est tenens et considerans superna et despiciens mundana, vel Antonius ab ana quod est rectum et ton quod est terra vel teneo, quia inter terrena rectitudine tenuit et item virtutm. PRISCA dicta est quasi priorem sortem capiens, id est meliorem, cum terrena spernens celestia quesivit. FABIANUS quasi fabricans beatitudinem supernam, id est eam sibi acquirens, vel Fabianus quasi favianus a faveo et ana quod est sursum, quia supernus favor, id est divinus, fuit cum eo. SEBASTIANUS dictus est a sequens et beatitudo et astim quod est civitas et ana quod est sursum, inde Sebastianus quasi sequens beatitudinem superne civitatis. AGNES dicta est ab agna quia mitis et humilis fuit tanquam agna, vel dicitur a greco [quodam, scilicet] agno<s> quod est pium, quia pia fuit et clemens, vel Agnes ab agnosco scis quia pre ceteris agnovit viam veritatis; et nota quod dicitur hec Agnes tis et hec Agnes Agnis et hec Agna Agne pro eadem virgine, et in omnibus istis accentus est in nominativo in prima syllaba; item invenitur declinatum grece hec Agne Agnes, et tunc est accentus in fine. VINCENTIUS dictus est quasi victoriam incendii, id est tormenti, tenens, quia incendio martyrii superari non potuit, vel Vincentius quasi vitia incendens et mortificans in se, vel Vincentius quasi vim incendii tenens. ANASTASIUS dictus est ab ana quod est sursum et stasis quod est stans vel status, quasi sursum stans a vitiis ad virtutes; vel anastasis dicitur resurrectio ab ana et stasis, unde Anastasius quia resurrexit a morte ad vitam, a vitiis ad virtutes et inde similiter dicta est ANASTASIA virgo, et eadem ratione eius festum colitur in die Nativitatis Domini. EMERENTIANA dicta est quia meruit ana, id est superna. CONVERSIO dicitur a convertor: est enim converti 'cum', id est simul, ab omnibus peccatis et malis verti. Ille enim non convertitur qui unum peccatum confitetur sacerdoti et aliud celat, nec talis postea potest dici conversus, nec illud est conversio. Dicta est ergo Conversio quia ea die Paulus conversus fuit ad fidem Christi, vitiis dimissis; quare Paulus dictus sit in sequenti dicemus. PROIECTUS dictus quia abiectus et vilis habebatur inter alios, vel Proiectus quia pro Deo iecit terrena, id est amorem terrenorum. POLYCARPUS dictus est a polys quod est pluralitas et carpos quod est fructus, quia multiplex fructus virtutum fuit in eo, vel quia multos fructus contulit Deo convertendo multos ad fidem. GEMINIANUS quasi geminus in fide, quia fides geminata, id est augmentata, id est in duplum respectu aliorum fuit , vel Geminianus a gemma et ena quod est unitas, quasi gemma unica et incomparabilis inter alios; eluxit enim inter alios gemmoso splendore virtutum, vel Geminianus dicitur a gemens et ana quod est sursum, quasi gemens et dolens pro dila[ta]tione supernorum, id est celestium; dicebat enim cum Apostolo: "cupio dissolvi et esse cum Christo". SEVERUS dictus est quasi satis verus vel quasi sequens veritatem, id est Christum dicentem: "ego sum via et veritas et vita". BRIGIDA dicta est quasi brisida a brisim quod est elicere, quia elicita et extracta fuit a sordibus concupiscentie, vel Brigida quasi frigida ab estu et incentivo vitiorum. Ypa grece, latine dicitur ire, anti id est contra, inde dicitur hoc YPAPANTI indeclinabile, id est obviatio vel obcursus, unde representatio Domini in templo, scilicet festum Purificationis beate Virginis dicitur Ypapanti, quia tunc Symeon Christo occurrit et obviavit et in ulnis suis accepit. Si inveniatur Ypopanti per o, littera corrupta est. PURIFICATIO ideo dicitur quia quamvis non indigeret, tamen beata Virgo secundum consuetudinem Judeorum pro sua purificatione obtulit oblationes in templo. Et nota quod Maria mater Domini dicta est a mari propter claritatem, quia mare semper clarum est. Unde Maria illuminatrix vel stella maris interpretatur, quia genuit lumen mundi, id est Salvatorem per quem mundus illuminatus est, qui usque ad illud tempus erat sub umbra ignorantie; sermone autem Syro Maria domina nuncupatur, et pulchre quia Dominum genuit; vel mar quasi mater, ia id est Dei, inde Maria id est mater Dei. SIMEON dictus est quasi audiens vel obediens, vel quasi compugnans a sin quod est cum et machia quod est pugna, quia pugnabat contra vitia, vel dictus est a simus, - a, - um quod est curvum et on quod est totum vel omne, quasi totus incurvus propter senectutem vel totus curvus ad servitium Dei. BLASIUS dictus est quasi blandus, quia blandus et suavis fuit, vel Blasius quasi bravius, quia braveta fuit optimus et in suo cursu bravium, id est premium et coronam eterne vite, obtinuit. AGATHA dicitur ab agios quod est sanctus et theos quod est Deus, quasi sancta dea, vel dicitur sic ab a quod est sine et ge quod est terra et theos, inde Agatha quasi dea sine terra, id est sine amore terrenorum, et hec Agatha Agathe et est accentus in principio, et hec Agathe thes et est accentus in fine. JULIANUS dicitur ab jubilus quod est letabundus cantus vel vox confusa pre gaudio, et ana quod est sursum, inde Julianus quasi jubilanus quia cum jubilo exultationis superna appetivit vel quia letabundus fuit inter homines; inde etiam eadem ratione dicta est JULIANA virgo. SCOLASTICA dicta est quasi disciplinata in scola Dei, vel dicitur sic a scola quod est vacatio, quia diligenter et affectuose vacavit et operam dedit Dei servitio et jeiuniis et orationibus. TECLA dicta est a theos et cleos quod est gloria, inde Tecla quasi dea gloriosa. FUSCA dicta est a fuco colore, quasi fuca, quia fucata fuit et tincta colore virtutum. MAURA dicitur quasi manens aura, id est splendor inter alias mulieres. VALENTINUS dictus est quasi valens Deus vel quasi valentiam tenens id est potentiam contra vitia. FAUSTINUS quasi faustus, id est fortunatus. JOVITA dictus est quasi javita, id est Dei vitam tenens; ia enim Deus dicitur. CATHEDRA SANCTI PETRI dicitur quia tali die positus fuit in cathedra apostolicatus Rome. MATTHIAS hebraice interpretatur donatus, quia donatus et datus fuit pro Juda. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur, vel Matthias quasi + manum + a manum quod est bonum et thesis quod est positio, inde Matthias quasi bonum positum pro malo, scilicet Juda. PERPETUA dicta est quasi perpetiens dea, quia amore Dei multa perpessa sit, vel quia perpetuam et eternam vitam sibi acquisivit, vel Perpetua quasi perfecte peccata tuens, id est prospiciens, et eis postpositis et mortificatis Christo adesit. FELICITAS dicta est quia felix fuit et beata, vel Felicitas quasi ferens, id est dicens vel desiderans [il]licita et ab illicitus abstinens. GREGORIUS quasi gregis, id est populi, predicator, a grex et gore quod est predicare vel dicere; vel dicitur Gregorius quasi egregorius ab egregius et gore, quasi egregius predicator et dictor, quia luculentissimus et serenissimus fuit in dictis et doctrinis suis. BENEDICTUS dictus est vel quia multa bene dixit, vel quia omnes bene dicebant de eo, vel quia inter ceteros meruit benedictionem divinam. ANNUNTIATIO BEATE MARIE dicitur quia tali die fuit ei per angelum nuntiatus adventus sancti Spiritus in eam, et ideo sic dicitur quasi adventus Sancti, scilicet ad Mariam. Et nota quod in Evangelio de ceco nato hec littera debet haberi ibi: "quis peccavit hic aut parentes eius ut cecus nasceretur"?, ut sit ibi ' quis ' masculinum et non ' quid ' neutrum, et debet legi sub duabus interrogationibus ita: "quis peccavit?" Hic suspende litteram cum interrogatione et postea procede: "hic aut parentes eius ut cecus nasceretur?". Et est sensus: ' quis peccavit ut cecus nasceretur iste homo ? ', scilicet: ' peccavit hic aut parentes eius peccaverunt ut cecus nasceretur ' ? Unde Dominus competenter subicit responsione: "neque hic peccavit neque parentes eius". Hec enim responsio non esset competens si esset ibi ' quid ' in neutro genere et accusativo casu. Similiter in Passione Domini hec littera debet haberi ibi, scilicet: "amice ad quid venisti? " Si hic habeatur ' ad quod ' per ' o ' non est latine dictum. ' Quod' enim per ' o ' nunquam interrogative vel infinite potest poni sine substantivo, ut: ' quod animal currit ' ?, si enim dicatur: ' quod currit ', non dicitur latine, sed ' quid ' per ' i ' scriptum competenter sic ponitur: ' quid currit ' ? Quidam contra dicunt quod ibi debet esse ' quo ' ablativus et ' a ' prepositio ut dicatur: ' amice a quo venisti' ? Neos grece latine dicitur novum et componitur cum phytos quod est fides et dicitur neophytus, id est novellus et rudis fidelis vel nuper renatus; vel componitur a neos et phyto quod est quero, quasi novus quesitor: qui enim nuper ad fidem conversus est, de fide querere solet. Item neos componitur cum mene quod est luna et dicitur hec Neomenia e, quoddam festum Judeorum quod faciunt in novilunio, unde et neomenia dicitur, quasi nova luna vel novilunium. Parasceve componitur a paro ras et cena, inde parasceve id est preparatio cene; hoc nomine dicebatur sexta sabbati in qua Judei preparabant necessaria sabbato. Fagin id est comedere, scenon id est umbra, inde componitur hec Scenofegia, quoddam festum Judeorum, scilicet fixio vel dedicatio tabernaculi, sic dictum quia tunc sub umbris salicum comedebant, vel est compositum a scene quod est tabernaculum, inde scenofegia, - e predictum festum in quo, sicut dictum est, comedebant sub umbris salicum, et celebrabatur a Judeis sub umbris salicum in memorian. expeditionis cum ab Egypto promoti in tabernaculis agebant, et licet in hoc nomine producere et corripere penultimam pro voluntate legentis, et quare in Libro derivationum diligenter assignavimus. Fase interpretatur transitus, et inde hec PACA, -SCE id est transitus,quasi Fasca; tunc enim Dominus noster de morte transivit ad vitam, de mundo ad Patrem, de conversatione hominum ad collegium angelorum. Pasca etiam fuit quando Judei Egyptum exeuntes mare transierunt et post transitum letitie canticum cantaverunt, et tunc primum celebratum est pasca. TIBURTIUS quasi timens burim terream, id est curvationem terrenorum; timuit enim curvari circa concupiscentiam terrenorum, et ideo dictus est sic a timens et buris, quod est curvatio aratri, et terra, vel Tiburcius quasi tebearcis, id est tenens beatam arcem, scilicet virtutum. VALERIANUS dictus est a valens et ares, quod est virtus, et ana quod est sursum, quasi valens in acquirenda superna virtute. MAXIMUS dictus est quasi mazimus, id est manens azymus, id est sine fermento vitiorum. GEORGIUS dictus est a ge quod est terra et orge quod est colere, inde Georgius quasi colens terram, id est animum suum mundans a spinis vitiorum. MARCUS interpretatur excelsus mandato, utique propter evangelium Altissimi quod predicavit, dictus sic a marco quod est maior malleus, vel ideo dicitur a marco, malleo, quia malleus fuit et persecutor vitiorum, vel Marcus quasi manens arcus, scilicet vitiorum. FILIPPUS dictus est a filos quod est amor, et iper quod est super, quasi amator supernorum, vel Filippus dicitur a fos quod est vox et lampas, inde Filippus quasi vox vel os lampadis, quia lumen inventum et veram lampadm predicavit Nathanaeli. NATHANAEL interpretatur donum Dei, a nathan quod est donum et el quod est Deus, inde Nathanael id est donum Dei quia dolus et simulatio in eo non fuit. JACOBUS tam Zebedei quam Alphei filius dictus est, et interpretatur Jacobus supplantator, quia uterque illorum curam carnis supplantavit, id est decepit et cadere fecit, et uterque carnem contempsit subiciendo eam afflictionibus et martyriis; Jacobus etiam similiter interpretatur supplantator vel quia vitia supplantavit in se vel quia in ortu plantam nascentis fratris apprehendit vel quia postea fratrem arte decepit, vel Jacobus dicitur a ia quod est Deus et cobar quod est onus vel pondus, inde Jacobus quasi pondus divinum, id est firmitas contra vitia, vel Jacobus quasi Jacopus a iaculo et cope quod est cesio, inde Jacobus quasi incisio jaculorum, id est vitiorum. INVENTIO SANCTE CRUCIS dicitur quia tali die illa crux sanctissima in qua Salvator mundi pependit inventa fuit, sed non reperta. Est enim invenire venire in id quod cupimus vel querimus. Invenimus ergo quesita, sed reperimus ultro occurrentia. Fuit ergo inventa crux sed non reperta, et ideo dicitur inventio sed non repertio sancte crucis. ALEXANDER dictus est ab a quod est sine et lexis quod est sermo et andros quod est vir, inde Alexander quasi sine virili, id est humano, sermone: non enim sermo eius videbatur hominis sed Dei; et si fari licet, eadem ratione etymologie Apostolicus noster dictus est Alexander, quia eius verba non hominis sed Dei sunt, unde iam non iure homo dicitur sed deus: nam sub forma humanitatis latet imago deitatis; vel Alexander quasi altum exemplar, scilicet honestatis et religionis, constantie et fortitudinis. EVENTIUS dicitur quasi extra ventum terrenorum positus, quia nec extollebatur vento mundane prosperitatis nec deprimebatur vento adversitatis, vel Eventius dicitur ab eu quod est bonum et ethis quod est mos, inde Eventius quasi bene moratus; bonis enim moribus fuit instructus. THEODOLUS dicitur a theos quod est Deus et odo quasi divinus odor, vel Theodolus quasi thanatodolus a thanatos quod est mortuus et dolus quia dolus in eo extinctus et mortificatus est, vel Theodolus quasi theodlus a theos et dlos quod est revelatio, quasi Dei revelatio quia ei et per eum multis aliis divina gratia revelata et data est. JUVENALIS dictus est quasi iuvans alios ad fidem venire volentes, vel Juvenalis quasi iuvenes alens, id est inscios et minus doctos pane verbi Dei cibans. JOANNES ANTE PORTAM LATINAM dicitur, quia tali die in ferventis olei dolium fuit missus Joannes Rome ante portam que latina dicebatur. VICTORIA SANCTI MICHAELIS dicitur quia tali die victoriam obtinuit in prelio contra draconem, id est diabolum, quando expulit eum de celo cum omnibus suis sequacibus. GORDIANUS dicitur quasi geordianus a ge quod est terra et or quod est bonum et dian quod est claritas, quasi bona claritas terre vel quasi terra bona et clara: bona in se, clara quantum ad alios quibus splendore virtutum illucescebat. EPIMACHUS dicitur ab epi quod est super et machia quod est pugna, quia factus est superior et victor in pugna contra vitia. PANCRATIUS dicitur a pancratium quod est tormentum vel flagellum, quia tormenta passus est, vel Pancratius quasi panratius, id est totus gratiosus in conspectu Dei, a pan quod est totum et gratia. NEREUS dictus est quasi enereus ab ener quod est vis vel fortitudo et eu quod est bonum, quasi bona fortitudo, vel Nereus dicitur a neos quod est et ares quod est virtus, inde Nereus quasi nova et magna virtus. ARCHILLEUS dicitur ab archos quod est princeps et leos quod est populus, quasi princeps populi, quia suo tempore principatum obtinuit inter alios, vel quia princeps populi et caput fuit ducendo eum ad fidem, vel fuit princeps populi, id est superator vitiorum que popularia sunt, id est vilia respectu virtutum. CHRISTINA dicta est quasi Christi nata, id est Christi filia. VICTOR dictus est quia contra vitia victoriam obtinuit, vel Victor quasi virtutum thetus, id est lectus, quia in eo tamquam in lecto virtus Altissimi et virtutum collegium requievit. ISIDORUS quasi asidorus, id est ad sidera ruens, id est ad celestia festinans. SYRUS dictus est a syren quod est tractus, quia ob merita virtutum meruit trahi ad angelorum consortium, vel Syrus quasi silux divina lux, a sis quod est Deus et lux. EUSTACHIUS dicitur ab eu quod est bonum et tuchis quod est fortuna, inde Eustachius quasi bene fortunatus, sed Eustasius dicitur ab eu et stasis quod est status vel stans, quasi stans bene, id est firmiter in servitio Dei. AGAPITUS dictus est quasi agios pital, id est sancta via: agios id est sanctus, pital id est via, vel agapa e dicitur dilectio sive elemosina, inde Agapitus id est dilectus sive elemosinarius et misericors. THEOPISTUS dicitur a theos quod est Deus et pistis quod est fides, inde Theopistus quasi divina fides vel fidelis Deus. GENESIUS dicitur a genos quod est barba et sios quod est Deus, inde Genesius quasi barbatus, id est fortis Deus, quia baba signum est fortitudinis. TEHOPONTIUS dictus est a theos quod est Deus et pons tis, quasi pons Dei, quia per ipsum multi ad Christum transierunt. URBANUS dictus est ab urbs bis et ana quod est sursum, quia superne urbis meruit incolatum. PETRONILLA dicitur a petens et thronus quod est sedes, et illarum, unde Petronilla quasi petens thronum illarum, id est virginum. NICOMEDES dicitur a icos quod est victoria et melan quod est nigrum: et dominus fuit et victoria nigrorum, id est vitiorum. PROCULUS quasi proculcans vitia et percutiens, vel Proculus quasi procellus, a procella e quod est tempestas, vel a procello lis quod est percutere, quia tempestas et persecutio fuit vitiorum. ASCENSIO dicitur quasi ad superiora scansio, quia ea die Christus celum ascendit videntibus apostolis. PENTECOSTEN dicitur a penta quod est quinque et coste quod est decem, quia decies quinque dies vel quinquies decem sunt a Resurrectione usque ad diem illum, et declinatur hoc Pentecosten indeclinabile, et hec Pentecoste stes ste sten. Paraclisis grece latine dicitur consolatio, unde paraclitus id est consolator, et secundum hoc Paraclitus dicitur Spiritus sanctus, qui consolatur nos in omnibus angustiis nostris. Item paraclisis grece latine dicitur advocatio, unde Paraclitus id est advocatus, et secundum hoc convenit Filio quia ipse est noster advocatus et pro nobis intercedit apud Patrem, vel Paraclitus quasi parans deis, id est bonis, a pa[t]ro ras et cleos quod est gloria, et theos quod est deus. BARNABAS dicitur a bar quod est filius et nabos quod est propheta[s] vel consolans, inde Barnabas id est filius prophete vel consolationis, id est Dei qui est verus propheta et vera consolatio. BASILIUS vel BASILIDES dictus est a basis quod est sustentamentum et leos quod est populus; fuit enils sustentamentum et auxilium volentium redire ad suum creatorem, vel sic dicitur a basili<s>co serpente quia basili<s>cum, id est serpentem et hostem humani generis, in se mortificavit et superavit. CYRINUS dicitur quasi predicator verbi Dei a cirix quod est predicator vel allocutor, vel Cyrinus a ciros quod est manus, quia proprio labore suarum manuum vivere volebat vel quia manus Domini fuit cum eo, vel Cyrinus quasi caanus, id est superna gratia, a caris quod est gratia et ana quod est sursum. NABOR dictus est quasi nador a natus et ador quod est bonum, quasi natus ad bonum. NAZARIUS sanctus interpretatur, et ideo ob plenitudinem sanctitatis dictus est quidam sanctus Nazarius. VITUS dicitur a vite vel a vita, id est a Christo qui est vera vitis et vera vita, et illi adhesit pospositis mundanis, unde dictus est Vitus quasi vitem vel vitam vel virtutes tuens, id est inspiciens. MODESTUS a modus et stans vel tenens, quasi in modo stans vel modestiam et modum tenens non declinans ad vitia. CRESCENTIA dicta est quia ex quo credidit, semper in amore Dei crevit et ad eius servitium vel Crescentia dicitur a cerno crevi, quod est prospicere, et sancta quia sancta id est celestia inspexit et eis adhesit. GERVASIUS dictus est a gera quod est sacrum et vas quia in eo sicut in vase optimo requievit virtutum collegium. PROTASIUS dictus est a protos quod est primum et sios quod est Deus, inde Protasius quasi primus, id est maximus deus, vel Protasius a procul et stasis quod est stans, quasi procul stans a mundanorum concupiscentia. JOANNES interpretatur Domini gratia; ia id est Dominus vel Deus, ana id est gratia, inde tam Baptista quam evangelista dictus est Joannes ob excellentiam gratie quam uterque meruit a Domino; vel ille dictus est sic quia fuit prenuntius gratie vel initium bapti<s>matis per quod gratia ministratur, iste vero ideo quia pre ceteris apostolis eum dilexit Jesus, et ob precipui amoris gratiam super pectus Domini recubuit. JOANNES similiter dictus est quidam martyr quia in eo fuit gratia Dei. PETRUS dictus est a petros quod est durum, quia durus et firmus fuit in fide, vel sic dictus est a petra, id est a Christo super quem fundata est Ecclesia et cui successit in regimine Ecclesie; hic dictus est bariona id est filius columbe et simplicitatis; bar lingua syra filius, Jona lingua hebraica columba interpretatur; hic dictus est Cephas a cephas quod est caput, quia caput sit et princeps apostolorum constitutus; hic dictus est Simon a sin quod est cum et machia quod est pugna, inde Simon quasi compugnans quia contra vitia et peccata pugnavit, vel Simon ebraice latine interpretatur audiens vel obediens, vel dicitur Petrus quasi pne totus ruens, cum ad vocem ancille negavit Dominum. PAULUS primo dictus est Saulus quod hebraice tentatio vel angustia dicitur, quia prius in tentatione Ecclesie sit versatus; persequebatur enim christianos, unde hoc nomen habuit, postea mutato nomine dictus est Paulus quod interpretatur mirabilis vel electus vel requies; mirabilis quia multa signa fecit, quia verbum Domini omnibus gentibus predicavit; electus quia in Actibus apostolorum sanctus Spiritus dicit: "segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus quod elegi eos"; requies quia ab iniquitatibus seculi et persecutionibus christianorum requievit adveniente gratia Spiritus sancti, et secundum hoc derivatur Paulus a pausa quod est requies, vel Paulus dicitur a paulus a um quod est parvus et modicus, inde Paulus dictus est quia humilis et modicus et temperatus fuit, unde ipse ait: "ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus...". PROCESSUS dictus est a procedo procedis quod est anteriora petere, quia ad anteriora cessit, id est meliora scilicet celestia, non respiciens retro. MARTINIANUS dicitur quasi Martem tenens, id est bellum contra vitia. MARGARITA dicta est a margarita gemma pretiosa et candidissima, quia pretiosa fuit inter virgines et induta candore virtutum. QUIRICUS dictus est a quirito tas quod est militare, quia Domino militavit, vel sic dictus est a quiris quod est asta, quia asta, id est vexillum fidei christiane, in se erexit contra vitia et paganos. JULITTA dicta est quasi virago a julos prima barba, scilicet lanugo, et stasis quod est stans, inde Julitta quasi julista, id est in fortitudine stans; nam barba signum est fortitudinis, vel Julitta quasi jugulans lites, scilicet carnis et vitiorum. ALEXIUS dictus est ab a quod est valde et lexis quod est sermo, inde Alexius quasi valde in verbo Domini robustus, vel Alexius quasi ambiexius ab ambio bis et xios quod est circulus, inde Alexius quasi ambiens circulum a Creatore incipientem et in Creatorem desinentem, quod quilibet sapiens debet facere, scilicet ut a Deo incipiat et in Deo desinat; qui enim a Deo incipit et ad eum non revertitur Gehenne sentiet aculeos. PRAXEDES dicta est quasi viridis a prasim quod est viride, inde Praxedes quia viruit et floruit flore virginitatis. MARIA dicta est a manens et rea, quasi manens rea, quia diu mansit rea, vel sic dicta est a mari propter claritatem quia postea meruit illuminari et clara fieri; MAGDALENA dicta est a Magdalo oppido unde fuit, vel Magdalena interpretatur turris, unde predicta Maria dicta est Magdalena quia turrim humilitatis ascendit, et declinatur Magdalenus, a, um, et tunc est accentus super hanc syllabam le. Item declinatur grece Magdalene Magdalenes Magdalene Magdalenen, et tunc est accentus in ultima syllaba. APOLLINARIS dictus est ab a quod est sine et polluo quod est turpare, et ares quod est virtus, inde APOLLINARIS quasi virtus sine pollutione vitiorum, vel sic dicitur ab a quod est valde et pollis quod est flos farine, et ares, inde Apollinaris quasi virtus valde pura et sinceris. CHRISTOFORUS dictus est a Christo et foros quod est ferre, quasi pro Christo ferens, quia amore Christi multa sustinuit, vel Christoforus dicitur quasi chrysoforus a crysis quod est aurum et forus quod est tabulatum navis, quasi aureum tabulatum, id est optimum et firmum sustentamentum fidei. SIMPLICIUS dictus est a simplicitate, quasi sine plica falsitatis. BEATRIX, -CIS, quasi beatitudinem capiens; Beatrix dicitur a beata et ares quod est virtus, quasi beata virtus. CELSUS dictus est quasi celestia suspiciens. ABDON dicitur ab abditus et on quod est totum vel omne, inde Abdon quasi abditus id est remotus ab omni inquinamento vitiorum. SENEN dicitur a senos quod est sensus et en quod est in; inde Senen quasi in sensu, vel Senen quasi senex et sine etate, tamen sensu. GERMANUS dictus a germine et ana quod est sursum, quasi supernum germen, quia germinavit florem honestatis et fructum suavitatis. PETRUS AD VINCULA dicitur quia tali die solutus fuit a vinculis, unde potius debet dici Petrus a vinculis. GAUDENTIUS dicitur a gaudio beatitudinis quam acquisivit, vel Gaudentius quasi gaudens Deo, a gaudens et theos quod est Deus. TRANSFIGURATIO DOMINI dicitur, quia tali die transfiguravit se et mutavit se in aliam figuram coram quibusdam sanctis apostolis, sicut in Evangelio legitur. SISTUS quasi sic status, id est quasi divinus status, a sios quod est Deus et status, vel Sistus a sistor, -ris, quasi firmus et fixus in fide. DONATUS quasi a Deo natus, vel Donatus quasi donum Dei, a donum et theos quod est Deus. CYRIACUS a cirix quod est predicator et a cos quod est cura, inde dictus est Cyriacus quia sua predicatione multos a vitiis curavit. LARGUS dicitur a largitate et [h]abundantia gratie divine, vel Largus quasi lac rigans, quia lacte minorum sententiarum rigavit parvulos et pane maiorum sententiarum cibavit validos in fide. SMARAGDUS dicitur a smaragdos quod est viror, quia viruit flore honestatis et floruit fructu bone operationis. ROMANUS dictus est quasi remanus a rema quod est verbum et ana quod est sursum, quasi supernum verbum, quia omnibus verbum Dei annuntiavit. LAURENTIUS dictus est quasi lauream tenens, id est coronam et victoriam in martyrio; laurea dicitur corona data pro victoria, vel Laurentius a laus et renitens quod est splendens, inde Laurentius quasi laus renitens, id est splendens splendore virtutum. IP

OLYTUS dictus est quasi iperolitus, ab iper quod est super et olon quod est totum, inde IP

olytus quasi totus deditus supernis, vel ip

olytus quasi iperlitus ab iper et litos quod est lapis, quasi super lapidem angularem, id est Christum, fundatus. CASSIANUS dictus est sic quasi redolens odore virtutum, a casia herba redolente, vel dictus est a cassis, -dis, quod est galea, et ana quod est sursum, quia supernam galeam accepit, id est verbum et gratiam Dei. EUSEBIUS dictus est ab eu quod est bonum et sebes quod est pietas, inde Eusebius quasi bonus et pius erga Deum. ASSUMPTIO SANCTE MARIE dicitur, quasi ad superiora sumptio. Tali enim die, cum mortis nexibus deprimi non posset, ab angelis in celum est assumpta, et, ut credimus, ad dexteram Filii collocata, ad quem intercedere pro nobis non cessat. TIMOTHEUS quasi timor Dei, vel quasi redolens Deus, sic dictus a tymo flore valde redolente, et theos quod est Deus. SYMPHORIANUS dictus est quasi symphonianus, a symphonia, id est concordia virtutum quam habuit remota discordia vitiorum. BARTHOLOMEUS dicitur a bar quod est filius, et tholos quod est summitas et moys quod est aqua; inde dicitur Bartholomeus secundum interpretationem filius suspendentis aquas, id est Dei, qui mentes doctorum sursum elevat unde inferius aquas distillat, vel interpretatur filius suspendentis me. AUGUSTINUS dictus est ab augeo et astin quod est civitas et sursum, inde Augustinus quasi augens supernam civitatem gentes predicando et ad fidem tendo, vel augens civitatem Superni, id est Ecclesiam Dei, tum scriptorum multitudine tum gentium conversione. . ERMES dictus est quasi interpres ab ermene quod est interpretatio, quia verb Dei hominibus interpretabatur, vel dicitur sic ab er quod est terra et mene quod est defectus, quasi deficiens in amore terrenorum ea contempnendo. EGIDIUS dicitur ab e et ge quod est terra et dian quod est claritas, vel dius quod est deus, inde Egidius quasi claritas vel deus extra concupiscentiam terrenorum. NAVITITAS SANCTE MARIE dicitur quia tali die nata est. ADRIANUS dictus est ab adros quod est lapis et ana quod est sursum, quia in superna petra, id est in Christo, fuit fundatus firmiter. PROTUS dicitur quasi protos quod est primum, inde Protus quasi primus, id est maximus in fide. JACINTUS dictus est a jacinto lapide pretioso. dictus est a cornu et eli quod est Deus, quasi divinum cornu per quod confracta sunt vitia in eo et in aliis, vel Cornelius quasi corde anelans ad suum Creatorem. CYPRIANUS dictus est a cypris quod est mixtura et ana quod est sursum, quia in se mixturam habuit et Dei et humane gratie et virtutum. EXALTATIO SANCTE CRUCIS dicitur quia tali die signum sancte crucis visum fuit Jerusalem in aere et quibusdam miraculis multum tunc exaltata est crux, et postea in maiori cultu habita. EUPHEMIA dicta est a geet quod est mulier et fos quod est lux et fama, quia eluxit fama honestatis inter alias mulieres MATTHEUS hebraice donatus interpretatur, vel Mattheus dicitur quasi magnus deus, vel quasi manus Dei a magnus vel manus et theos quod est Deus; idem dictus est et Levi a tribu ex qua natus est, vel Levi quasi levans se a vitiis seculi; idem et publicanus quia de publicanis fuit electus in apostolatum; publicani dicuntur qui vectigalia publica exigunt vel qui per secularia negotia et publica lucra sectantur, et de talibus fuit Mattheus. MAURITIUS dictus est a mauron quod est nigrum et cio, -cis quod est provocare et molestare, quia civit id est provocavit et mortificavit nigredinem vitiorum in se. COSMA dictus est a cosmos quod est ornatus, quia ornatus fuit varietate virtutum. DAMIANUS dictus est a dama quadam bestia humili et mansueta propter humilitatem et mansuetudinem quam habuit, vel Damianus quasi dogmianus a dogma, -tis quod est doctrina, et ana quod est sursum quia doctrinam superni regni hominibus predicavit. DEDICATIO SANCTI MICHAELIS dicitur, qua tali die ecclesia eius in monte Gargano dedicata fuit, et dicitur dedicatio quasi Deo dicatio id est copulatio; cum enim ecclesia non esset consecrata est quasi vidua sed cum consecratur copulatur Deo tamquam marito. MICHAEL interpretatur: ' quis sicut Deus ' ? Quando enim aliquid in mundo mire virtutis fit, hic archangelus mittitur, et ex ipso ore quod annuntiat est eius nomen, quia nemo valet facere quod facere potest Deus, vel quando audivit quod Lucifer dixerat: "ponam sedem meam ab Aquilone et ero similis Altissimo", tunc ille archangelus dixit admirando et stupendo dementiam eius: "quis sicut Deus"? et inde habuit hoc nomen Michael, et declinatur hic Michael elis et Michael indeclinabile. EUPHROSYNUS dictus est ab eu quod est bonum, et frasis quod est eloquor, quasi eufrasius, id est bonun loquens ad populum, verbum Dei, vel sic dicitur ab eu et fronesis quod est prudentia, inde Euphrosynus quasi eufronesus id est bonus et prudens. LEULINUS dicitur quasi eleulinus ab el quod est Deus et eleison quod est misereri, quasi misericors deus, vel Leulinus dicitur a leos quod est populus vel a leone animali et lino linis quod est destruere, quia in se linivit, id est destruxit et mortificavit populum vitiorum, et leonem id est diabolum. IERONYMUS dictus est a jera quod est sacrum et noma quod est lex, quia sacram, id est divinam legem tractavit, scripsit et docuit, vel a nemein quod est attribuere quia sacra in suavi eloquio docuit et tribuit. REMIGIUS dictus est a remus et agios quod est sanctus, quia sancto remo ad celestia navigavit. DONNINUS dictus est a Deo et omnino et natus, inde Donninus quasi omnino Deo natus, id est ad Dei servitium omnino deditus. DIONYSIUS dictus est a dia quod est duo et nis<u>s quod est elevatio, inde Dionysius quasi dupliciter elevatus, et secundum animam et secundum corpus, vel Dionysius dicitur a Dione quod est Venus, scilicet dea pulchritudinis, et sios quod est Deus, inde Dionysius quasi pulcer Deus et venustus propter venustatem virtutum. RUSTICUS quasi ruris custos, scilicet animi sui quem custodivit et purgavit a labe vitiorum. ELEUTERIUS dictus est ab el quod est Deus, et eu quod est bonum, et sterion quod est statio, inde Eleuterius quasi eleusterius, id est divine bonitatis statio, nam in eo divina bonitas stationem elegit. ERACLIUS dicitur ab eros et cleos quod est gloria, quasi eros gloriosus et gloriose militans Deo, vel ab er quod est terra, quasi gloria terre, vel ab eris quod est lis, quasi gloriosus miles contra vitia. CALISTUS dicitur a calon quod est bonum, et stans, quasi in bono stans. REGULUS dicitur a rex, -gis et libertas, inde Regulus quasi regnum libertatis, quia in eo servitus vitiorum regnare non potuit, vel Regulus dicitur a rego et luceo, quia in suo regimine eluxit. LUCAS interpretatur ipse consurgens vel ipse elevans, quia elevavit predicationem evangelii post alios, vel Lucas a luce et splendore tam suorum dictorum quam suarum virtutum. CRISPINUS quasi crespinus, id est cremans spinas et tribulos vitiorum, inde etiam dicitur et Crispinus. MINIAS, -ATIS et MINIATUS, -TI dicitur, et dicitur sic a minio rubeo colore propter rubedinem sanguinis quem in martyrio effudit et asperitatem pene quam sustinuit. SIMON eadem ratione dictus est qua[m] et Petrus dictus est Simon, sed ad differentiam Simonis Petri dictus est Simon zelotes, id est emulator, a zelus, quia zelus Domini fuit in eo; nam Dominum diligebat et sequebatur. Eadem causa dictus est Simon Cananeus emulator[um]: Cana enim zelus dicitur; vel Cananeus dictus est a Cana vico Galilee unde fuit. JUDAS vel JUDA confitens interpretatur, quia confessus est Christum et non negavit, vel Judas quasi jubilus Dei, id est vox Dei, propter verbum Dei quod aliis notificavit; hic et LEB<B>EUS dictus est quasi legens, id est eligens sibi beatitudinem vel quia fuerit lebes, id est vas et olla virtutum et gratie Dei; hic et Tadeus dictus est, quasi tarea indutus; tarea enim vestis est regia et purpurea, inde dictus est Tadeus quasi tarea indutus, id est regali veste virtutum decoratus, vel Taddeus quasi tamde<u>s, id est valde beatus. FESTUM OMNIUM SANCTORUM inde dictum est: olim fuit quoddam templum Rome consecratum in honore omnium deorum gentilium, unde et dictum est Pantheon a pan quod est totum et theos quod est Deus, quasi templum omnium deorum et idolorum; postea expuls inde immunditiis, beatus Bonifatius illud templum consecravit in honorem omnium Sanctorum, et ita quod erat spurcitia omnium idolorum fecit ecclesiam omnium Sanctorum, et consecravit illam ecclesiam in kalendis novembris, quam consecrationem vocamus commemorationem omnium Sanctorum. CESARIUS dictus est a cesos quod est elephas et ares quod est virtus et supero, quia sua virtute superavit elephantem, id est diabolum cum concupiscentiis eius, vel CESAR<I>US quasi cedens reatis, id est peccata in se mortificans et eradicans. VITALIS dictus est a vita vel vite, id est Christo cui adhesit, qui vera vita et vera vitis est. AGRICOLA dicitur quasi colens agrum, quia agrum, id est animum suum, coluit, et semen virtutum ibi germinavit, quod in celo messuit et metit et metet in perpetuum. MARTINUS dictus est quasi Martem tenens, id est bellum contra vitia et peccata, de quo Dominus dixit: "Martinus cum adhuc esset catecuminus, hac me veste contexit". Cathecuminus dicitur a catecizo as vel cathecizo as quod est confirmare vel instruere et docere; unde cathecuminus id est instructus vel audiens, quia doctrinam fidei audiat, necdum tamen baptismum percepit. MENNA dictus est quasi manna a manum quod est bonum, quia virtutum bonitate indutus fuit, vel sic dictus a manna cibo soporato et albo, quia imbutus fuit candore virtutum et sapore divine gratie conditus. BRITIUS dictus est quasi brateus a bravium et theos quod est Deus, quia in cursu bravium divinum cepit. CECILIA dicta est quasi cecans cilia, id est oculos volentium eam removere a proposito castitatis. CLEMENS dictus est a cleos quod est gloria et mens, quasi gloriosa mens. COLUMBANUS dictus est a columba que est simplex als, quia sine plica falsitatis et amaritudinis fuit. LEONARDUS quasi odor populi, a leos quod est populus et nardo que est arbor aromatica et redolens, quia odore virtutum ad se trahat populum. ANDREAS interpretatur decorus vel virilis, ab andros quod est vir, quia viriliter Christo adhesit. NICOLAUS dictus est a nicos quod est victoria et laos quod est populus, inde dictus est Nicolaus quasi victoria populi: multos enim ad fidem convertit. AMBROSIUS dictus est a quadam specie valde cara et redolente que dicitur ambra, inde Ambrosius quasi speciosus et dulcis et redolens. LUCIA dicta est a luce et flore virginitatis qua inter alias eluxit. THOMAS interpretatur abys<s>us vel geminus, inde et Grece Didymus dicitur, quasi duplex, quia quo plus ceteris dubitavit, eo altius et profundius et quasi in duplum veritatem resurrectionis agnovit; et prima syllaba huius debet produci ita: Thómas. Nativitas et hic natalis et hoc natale idem sunt, differunt tamen in kalendario quia nativitas ibi appellatur a matre in terra, sicut nativitas Domini et sancte Marie, sancti Joannis Baptiste, sed natale vel natalis dicitur dies obitus id est mortis sanctorum, quia eorum obitus in terra fuit nativitas in celo. Dicitur ergo NATIVITAS JESU CHRISTI quia tali die natus fuit de virgine in terra; hic dictus est Jesus Christus hebraice, grece sother, latine salvator vel salutaris. STEPHANUS grece latine corona dicitur; unde Stephanus corona grece interpretatur, sed hebraice norma, quia prior fuit in martyrio ad imitationem fidelium, unde et dictus est protomartyr a protos quod est primum, quia primus martyr in novo testamento, sicut Abel fuit protomartyr in veteri. INNOCENTES dicti sunt ob super[h]abundantem innocentiam quam habuerunt. SILVESTER dicitur a sile quod est lux et terra, id est Silvester quasi lux terre.