Lippi Brandolini in Libros de Ratione scribendi, ad Franciscum Picolmineum Cardinalem Senensem Praefatio. Multa quidem, atque ingentia munera nobis ab illo optimo parente ac redemptore nostro collata sunt, sapientissime pater; nullum tamen neque maius, neque praestabilius, neque humano ingenio dignius est divinarum humanarumque rerum cognitione atque scientia, quam quidem sapientiam maiores nostri appellavere. Nam quum participes rationis ac divinitatis simus, nihil habemus quo avidus intelligendi animus tantopere delectetur, quo tantopere alatur, in quo denique tantopere acquiescat. Opes enim, honores, imperia, voluptates, caeteraeque res omnes, quae ab hominibus expetuntur, atque in precio summo habentur, partim tam fluxae atque instabiles, partim tam plenae curarum ac sollicitudinis sunt, ut omnem animo non modo delectationem, sed tranquillitatem quoque, ac sui ipsius potestatem, eripiant. Haec una rerum divinarum humanarumque scientia, ita propria animi et perpetua possessio est, ut cui semel est parta, ei vi aliqua eripi auferrique non possit: delectationem vero et suavitatem animo tantam affert, ut eum ab omni alia cura et cogitatione ad sui studium et contemplationem traducat. Huc accedit immensa quaedam et incredibilis animi quies atque tranquillitas, quae hac una contemplatione comparatur. Animus enim pulcherrimarum atque altissimarum rerum studio et investigationi deditus, omnem sollicitudinem cupiditatemque deponit, humana omnia contemnit ac pro nihilo ducit, omni denique affectu perturbatione vacuus solutusque quiescit. Ratio autem et peritia bene beateque vivendi hinc potissimum sumitur. Animus enim optimis praeceptis exemplisque saluberrimis institutus, sive sibi victurus, sive aliis praefuturus sit, facile totius vitae cursum videt, ad eamque traducendam omnes rationes et consilia comparat seque ipsum ad ea quae legit, quae audivit, quae observavit accommodat, ita ut, qui ex literarum cognitione degendae vitae rationes fructumque non capiunt, hi mihi nescire omnino literas videantur. Porro hae quantum in secundis rebus ornamentum, quantum in adversis praesidium afferant, incredibile dictu est. Praestant enim in alteris moderationem, mansuetudinem, auctoritatem; in alteris, animi magnitudinem, patientiam, humanarum rerum contemptionem. Contra, ex illis superbiam atque elationem omnem, ex his omnem dolorem atque aegritudinem adimunt, adeo, ut haec una ad expellendos omnes animi morbos affectusque sedandos medicina optima atque accommodatissima sit ab omnibus semper iudicata. Postremo haec una contemplatio nos in coelum rapit et, quantum homini scire fas est, usque ad ipsius Dei cognitionem ducit. Haec immortalem nostrum animum ad suam originem redire cupientem, mira quadam eius quam optat beatitudinis spe et quasi praegustatione incendit et, quod fieri potest, Deo proximum atque simillimum reddit. Quam quidem rem sapientissime nobis ille Paulus, verissime atque apertissime declaravit, quum per patientiam et consolationem scripturarum spem habere nos iussit. Tuum itaque tam praeclarum institutum, sapientissime pater, ego quidem satis commendare, admirarique non possum; qui in maximis opibus, in amplissimo fortunae ac dignitatis gradu, in summa apud omnes homines existimatione atque autoritate constitutus, caeteris rebus omissis, te totum sapientiae studiis contemplationique tradideris eaque de quibus inter se homines contendere atque digladiari solent, despicias ac pro nihiloducas; neque tu solum id facias, sed a tuis quoque faciendum cures, egregium sane et dignum sapientissimo viro et Cardinale religiosissimo institutum. Quod quidem tametsi tu a sanctissimo ac sapientissimo viro patruo tuo, Pio Secundo Pont. Max. tanquam haereditarium munus accepisti; qui quidem, in maximis regendae Christianae Reipublicae et totius pene terrarum orbis administrandi laboribus ac occupationibus positus, ea, per quae ad locum illum pervenerat, literarum studia nunquam deservit. Habes tamen a benignitate quadam naturae tuae et ingenii magnitudine, ut a studiis illis, quae tu optima atque religiosissima esse sentis, distrahi avocarique non possis. Perge igitur pater optime, ut facis; perge, inquam, tibique persuade id quod divinitus a Salomone primum, deinde etiam a Platone est dictum: sapientiae possessionem esse omni auro divitiisque meliorem; speraque fore, ut eius rei fructus, quanquam nunc magnos percipis, maiores tamen in dies singulos uberioresque percipias. Ego quidem, quanquam neque doctrinae neque ocii ad contemplandum satis habeo, eius rei tamen incredibilem quotidie fructum capio. Nam quum ab ineunte aetate sim in maximis semper angustiis ac laboribus corporis animique versatus, cum ob naufragium rei familiaris nostrae, tum ob hanc, quae totum corpus aggravat, caecitatem, unum hoc literarum praesidium, unum hoc solatium semper habui, quo calamitates omnes et praesentes constantissime toleravi et adventantes fortissime repuli. Hodie quoque quum nihilo minus atque haud scio an etiam magnae fortunae procellis exagiter, amissa ob temporum perversitatem quiescendi spe, ab hoc uno literarum studio et vitae praesidia et animi relaxationem peto. Dies enim aliis instituendis, noctes mihi, quantum licet, impendo. Ne vero nocturna etiam studia nostra a communi utilitate disiuncta sint, quum solis nobis nati non simus, conor aliqua assidue lucubrare, quo non mei solum animi delectationibus, sed caeterorum etiam tum viventium, tum posterorum utilitati prospiciam. Itaque quum cogitarem si quid esset, in quo ego mea opera et industria nostris hominibus prodesse posse videremque permulta de ratione dicendi, tum a veteribus, tum a nostris conscripta volumina, de Scribendi ratione ab illis nihil traditum esse, digna mihi visa res est et nostris hominibus necessaria, de qua aliquid conscriberetur; praesertim quum hoc tempore, quicquid est eloquentiae, id in scribendo tantum exerceatur, dicendi exercitatio pene tota defecerit. Nam accusandi et defendendi ratio, ad quam omnes eloquentiae vires, omnis dicendi facultas a veteribus comparabatur, mutata fori iudiciorumque consuetudine, sublata penitus atque extincta est. Sententiae in senatu apud caeteras civitates, patria et communi lingua, hic in nostro colloquio et breviter et minus latine dicuntur, ita ut in illis dicendi facultas locum non habeat. Conciones quoque patria fere oratione pronunciantur: paucae admodum aut sanctorum aut defunctorum laudationes latina lingua habentur atque hae quoque ab illa veteri oratoria in novam quandam et barbaram consuetudinem ab his quos Fratres appellamus, commutatae sunt. Sola iam nobis scribendi ratio relicta est, in qua versari possit eloquentia. Atque hanc quidem praeceptionem veteribus eam existimo fuisse causam primam literis non tradendi, quod partim cum dicendi ratione coniunctam esse arbitrarentur, partim sciri haec ab omnibus tanquam trita et vulgata conspicerent. Nobis, qui neque in dicendo exercemur neque haec scire alibi possumus, necessario tradenda esse censui. His igitur de causis scripsi superiori anno de Scribendi ratione libros tres, in quibus et ea quae erant de arte dicendi a veteribus tradita, quae quidem usui nobis esse possent, breviter atque dilucide sum complexus et quae ab illis praetermissa fuerant, quantum potui longa observatione collegi. Nam et quae ab illis de sex partibus orationis, de causarum generibus, de dispositione, de elocutione praecepta fuerant, quantum ad hanc institutionem conferre visa sunt, non omisi; et quo pacto ad omnem sigillatim materiam accommodari possit inventio, (quae res adhuc intacta fuerat) diligenter copioseque tractavi atque, ut eius rei certa praeceptio tradi posset, epistolam, quoniam eo maxime scribendi genere utimur, quasi formulam quandam, in qua scriptor versetur, accepi ad eamque scribendam omnem praeceptionem nostram accommodavi. Quos quidem libros, quia neque adhuc satis emendatos putabam neque publicandi gloriam effectabam, libenter apud me continebam. Quum autem tu eos a me his diebus et coram et per Augustinum fratris tui filium, praestanti ingenio moribusque optimis adolescentem, pro tua consuetudine petiisses, quod fore illius institutioni eos non inutiles iudicares, non sum passus, pro tua summa erga me benevolentia meaque in te incredibili observantia, eos abs te diutius desiderari Augustinumque ipsum hac utilitate, si qua ex nostris libris ei proventura est, ulterius carere, imo in magna mea felicitate duxi, res nostras tibi aliqua ex parte vel iucundas, vel utiles esse posse. Eos itaque tibi, sapientissime pater, quam possum emendatissimos, quamprimum exhibeo, ne, si eos apud me diutius emendando detineam, vel Augustini commodum vel tuam cupiditatem videar remorari. Peto tamen abs te, ut non tibi pro amplitudine et sapientia tua dedicatos fuisse, sed ad Augustinum instituendum, tanquam in servitutem missos esse existimes. Nam quae tibi dedicanda sunt et maiora, et meliora sint necesse est. Ea, si quando a nobis scribentur, ad te potissimum scribentur. Hos interea libros accipies, ut tibi aut non legendos aut, si legeris, emendandos putes. Dabis autem operam, ut haec quae praecepta sunt, ab Augustino non discantur solum, sed diu multumque exerceantur. Omnis enim dicendi scribendique facultas, una exercitatione perficitur. Quam quidem ad rem, ne quid ei deesse possit, me, quum volet, socium, adiutoremque habebit. Sed suavitate consuetudinis tuae et studio tecum colloquendi evectus sum longius fortasse, quam debebam: brevius certe, quam volebam. Quamombrem ad ipsam nunc praeceptionem veniamus. Lippi Brandolini De Ratione Scribendi Liber I. Quid sit epistola et unde dicta sit. Caput I Quoniam igitur omnis sermo noster de scribendi ratione futurus est eaque in epistola, tanquam in subiecto quodam et quasi speculo demonstranda est, placet primum philosophorum more definire quid sit epistola, ut intelligatur quid sit id de quo disputetur atque eam in sua genera dividere; deinde de rebus ad scribendi rationem necessariis pertractare, tum singulorum praecepta tradere atque ad ea nostram orationem accommodare. Est igitur epistola, sermo ad absentes, de re ad eorum alterum pertinente conscriptus. Graeci gr-epistolen eam vocant gr-apo tou epistellomi, quod est mittere. Nos, quanquam epistolae nomen in tam frequentem usum recepimus, ut nostrum quodammodo fecisse videamur, tamen literas appellamus; illud autem in soluta oratione servamus, ut ad elementorum differentiam eas in plurali duntaxat numero, quas ad absentes scribimus, literas appellemus. Poetae singularem etiam numerum usurpant. De inventione et generibus epistolarum. Cap. II A quibus vero primum inventa sit epistola neque ego satis exploratum habeo neque existimo quaeri curiosius oportere. Non enim ad eam, quam suscepimus, institutionem magnopere pertinet neque a rerum gestarum scriptoribus, quod ego sciam, memoriae proditum est. Illud inter omnes constat hoc scripti genus omnium antiquissimum esse. Nam, quum primum literae inventae sunt, statim ad absentes scribi coeptae sunt et fortasse hac potissimum de causa etiam sunt inventae, ut cum absentibus quasi cum praesentibus loqueremur. Necessitatis enim gratia, quum antea non essent inventae, certum est, ut absentes, ea quae audire aut videre non poterant, quoquo modo cognoscerent. Quod quidem hinc vel maxime deprehendi potest, quod Aegyptii antequam literarum usum haberet, figuris quibusdam atque imaginibus rerum depictis, quae gr-ieroglufika dicebantur, ea quae volebant designabat. Ex quo fit ut scribendarum epistolarum consuetudo antiquissima sit neque habeat autorem ullum satis certum, cui eius rei assignari possit inventio, sed sit ante ullas literas ab ipsa necessitate inventa, imo cum ipsis pene hominibus nata. Scribendi autem illa potissimum causa fuit, ut cum absentibus de nostris vel aliorum rebus communicaremus: quae ratio assignari utilitati potest. Accessit deinde etiam animi delectatio, ut cum amicis iocaremur eorumque consuetudine etiam absentes frueremur: qui quidem amicitiae fructus est maximus. Finis autem epistolarum scriptori est ille idem propositus qui oratori: ut doceat, ut moveat. Nam delectare, quod tertio loco posuit Cicero, in movendi parte collocandum puto. Quid enim est aliud delectare, quam animum ad laeticiam, ad voluptatem, ad cupiditatem, ad spem et caeteros affectus concitare? Sed Cicero aliam fortasse rationem est secutus; nos duplici tantum fine contenti, docendi et movendi, epistolarum duo genera omnino existimamus esse: alterum quod ad docendum, alterum quod ad movendum sit. Ac superius illud quidem ac maximum docendi genus, quum latissime pateat, duo genera ex sese facit: unum, quod in praeceptis et studiis liberalium disciplinarum, alterum quod in actionibus vitae civilis ac negotiis positum est. Illud studiosum sive contemplatiuum, hoc activum sive negotiosum possumus appellare. Ac studiosum quidem illud in duo rursus genera dividitur: unum, quod ad res divinas pertinet, quod Apostoli secuti sunt; item, Dionysius Areopagita, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus aliique complures. Alterum, quod ad virtutes moresque et instituta philosophiae tradenda maxime accommodatum est. Quo ex Graecis Democritus, Plato aliique permulti frequenter usi sunt; ex nostris potissimum Seneca. Illud vero, quod actiuum appellavimus, quoniam in summa vitae communis varietate versatur, certis generibus comprehendi non potest: species habet pene infinitas. In eo, quoniam latissime patet atque ad omnes pertinet, omnes pene versati sunt hodieque versantur, sed ex omnibus quos habeamus, ut in caeteris quae ad doctissimum hominem spectant partibus, ita in hac maxime floruit Cicero. Posterius illud scribendi maximum genus, quod ad movendum accommodatum esse diximus, in duo item distinguitur genera: unum, quod ad concitandos, alterum, quod ad sedandos animi affectus pertinet. Hoc instituendi gratia remissivum, illud concitativum, opinor, appellamus. In horum utroque ita versatus est atque excelluit Cicero, ut cum illo conferri possit nemo. Nec desunt, qui hoc movendi genus non in haec duo concitandi et sedandi, sed in alia duo distinguant genera: quorum alterum sit severum et grave, quod ad tristitiam, metum, iram, dolorem affectusque graviores vel concitandos, vel sedandos pertineat; alterum familiare et iocosum, quod affectus habeat iucundiores materiamque leviorem. Ego superiorem divisionem, quae et melior et clarior est, magis probo. Atque haec fere sunt epistolarum genera. Species vero, quoniam innumerabiles sunt, persequi infinitum et supervacuum esset. Nos eas, quae et insignes et necessariae maxime videbuntur, cum ad earum praecepta pervenerimus, colligemus. Nunc in quo genere causarum versari possi epistola, ostendemus. In quo genere causarum versetur epistola. Cap. III Tria sunt causarum genera, quae recipere debet orator, ut et Cicero tradit et omnes ferme scriptores consentiunt: demonstratiuum, quod in alicuius laude aut vituperatione est positum, deliberativum, quod habet suasionem et dissuasionem, iudiciale, quod habet accusationem vel defensionem, cum petitione. Horum generum quod potissimum epistolae proprium dici possit, non video. Nam tametsi in epistola multos saepe laudamus, multos vituperamus et defendimus ac petimus: non tamen ea propria dicenda sunt epistolarum. Id enim proprium cuiusque rei dicitur, quod ei vel soli vel maxime convenit, quo quidem res illa carere sine suo magno detrimento et imminutione non potest, ut risus hominis, numerus carminis proprius esse dicitur. His autem generibus causarum magna pars epistolarum caret, ut non modo ea non desideret, sed ne recipere quidem ullo modo possit. Quo enim ex generibus utuntur, qui per epistolam narrant res gestas, qui negotia exponunt, hi qui docent, hi qui iocantur, qui denique varios affectus describunt? Sed laudatur etiam in his epistolis aut vituperatur aliquis. Incidunt saepe consultationes, petitiones et alia his similia, fateor: non tamen est illa principalis epistolae subiecta materia, quam tractet et in qua versetur, sed extrinsecus accersita. habere autem multas etiam epistolas laudem, vituperationem, deliberationem, petitionem et quae sunt eiusdem generis, ut propriam principalemque materiam: et tunc ea causarum genera recipere posse, non negaverim. Sed esse omnibus epistolis, tanquam propria recipienda, non censeo. Recipere haec igitur omnia causarum genera, ut aliena interdum potest, ut propria semper non potest. Sed de generibus causarum satis. De rebus ad scribendum necessariis. Cap. IIII Tria igitur habere debet is, qui ad scribendum accedit: inventionem, dispositionem, eloqutionem. Nam memoria et pronunciatio, quae oratori maxime necessariae sunt, huic non sunt ita expetendae. Ea enim quae literis mandamus memoria et actione non egent. Inventio est excogitatio earum rerum quas scribere volumus: verae an falsae sint, non semper refert. Non enim idem finis semper nobis propositus est, qui oratori ut persuadeamus: sed delectare interdum eum ad quem scribimus apologis et iocis satis ducimus, quos veros esse non semper est necesse. Dispositio est conveniens rerum inventarum ordo in singulis rebus partibusque servandis. Elocutio est elegans et ornata verborum sententiarumque compositio. Harum partium ut inventio est maxime necessaria (scribere enim quicquam, nisi prius invenerimus, non possumus), ita elocutio meo iudicio difficillima, nobis praesertim, qui hanc linguam non quasi patriam habemus ut veteres, sed quasi peregrinam discimus: neque habemus ex illorum scriptis sane multa, ex quibus possimus absolute linguam perdiscere. Multa enim sunt quae, quo modo latine exprimamus, non habemus. Quamobrem multo magis est in elocutione nobis, quam veteribus, elaborandum. Hanc tamen et reliquas partes tribus illis rebus, quas tradit Cicero, assequi poterimus, arte, imitatione, exercitatione. De arte, imitatione, exercitatione. Cap. V Ars est praeceptio vel ad dicendum vel ad aliud quippam agendum accommodata, quae naturae tum observatrix esse dici potest. Ea veteres magna in scribendis epistolis utebantur. Sed eius rei praecepta separatim non reliquere, propterea quod cum eo, quem instituebant oratorem, coniuncta viderentur. Nos, qui illud iam assequi non possumus, huic incumbimus, hoc magnum existimamus, hinc praecepta exquirimus. Illud tamen in primis observandum est, ut artem, quantum possumus, dissimulemus. Illa enim erit optima demum et artificiosa epistola, quae minime affectata artificiosaque videbitur. Imitatio est diligens conatus eius exprimendi cuius in re aliqua similes esse volumus. Haec ab optimis est petenda semper. Stultum est enim, ut ait Plinius, sibi ad aemulandum non optima quaeque proponere. Atque hac quidem in re quem, cum Cicerone comparemus, habemus neminem: qui non solum est optimus, sed in hoc genere pene solus. Nam Plinium Nepotem, ei qui aliquid eloquentiae assequi velit, ego quidem imitandum non puto. Danda est igitur opera, ut Ciceronis quam simillimi esse possimus. Nam, ut ait Quintilianus, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. Exercitatio est assidua consuetudo eius rei, in qua proficere volumus, faciendae. Haec multa scriptione comparatur; cuius rei unusquisque sibi magister esse potest. Tantum autem haec una res cum ad caetera omnia, tum vel maxime ad dicendum valet, ut sola sine caeteris multum possit, caeterae sine hac nihil omnino. Hac veteres tam frequenter usi sunt, ut Hortensius summus orator nullum praeterire diem pateretur, quo se non aut domi aut in foro dicendo exerceret: saepe utrunque eodem die faceret. Sed quoniam quae res ad scribendum essent necessariae et quibus modis eas assequi possemus satis diximus. Nunc ad inventionem redeuntes, eius partes considerabimus et quo pacto ad epistolam singulae accommodari possint, ostendemus. De partibus inventionis. Cap. VI Inventio sex omnino partes habet, exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Harum partium aliae aliis epistolis necessariae sunt, omnes omnibus non sunt; imo vix existimo posse accidere, ut una eademque epistola has omnes partes recipiat. Orationis enim tunc, non epistolae, nomen assumeret. Pauciores tamen quam duas, conclusionem et aliam, quamvis sine narrationem, sine confirmationem, habere potest nulla. Quando autem sit earum unaquaeque necessaria suis locis aperiemus. Ab exordio enim incipientes, de singulis nunc partibus tractabimus. De exordio et causarum generibus. Cap. VII Exordium est artificiosum principium, quo animus vel lectoris vel auditoris ad legendum audiendumve paratur. Eo non semper in epistola utendum est: quando autem sit utendum, tum causa, tum persona nos admonebit. Causarum genera, ut scribit Cicero, quem potissimum autorem sequimur, sunt quatuor: honestum, turpe, dubium et humile. Honestum est quum recta defendimus oppugnamusque contraria, ut, quum homines a virtutes cohortamur, deterremus a vitiis. Turpe contra genus est, quum ea quae videntur ab omnibus vituperanda, defendimus et laudamus aut quae laudanda vituperamus: ut si quis virum bonum et quem omnes laudandum putent, vituperare et in odium eius ad quem scribit adducere velit; aut contra, si quis obscurum et ignavum hominem et qui malus ab omnibus iudicetur, commendet et bonis ac studiosis anteponendum ducat. Dubium genus est quod habet in se turpitudinis et honestatis partem: ut si quis clarum atque honestum hominem, caeterum flagitiosum et improbum commendet ac praeferat. Humile genus est quum rem vel nostram vel eorum ad quos scribimus, dignitate multo minorem inferioremque tractamus: ut si quis a summo pontefice vel parvam vestem vel exiguam pecuniam per literas petat. Personarum vero tria genera sunt: nostra, qui scribimus, eorum ad quos scribimus et eorum de quibus scribimus. Causa igitur posita, personae considerandae sunt. Si honesta sit, nec valde gravis aut difficilis et inter pares personas saepius agitata aut ullo aut peregrino exordio utendum est. Si nova, gravis aut difficilis. Item, si is ad quem scribimus, nos vel aetate vel dignitate vel honore vel potentia vel virtutibus vel aliis partibus antecedat, longiori exordio uti necesse est. Si de negotiis notis inter nos usitatisque ad quemvis scribamus. Item, si literis aliorum respondeamus, propositio rei, de qua scripturi sumus, pro exordio erit. Caetera causarum genera aliud atque aliud, omnia tamen exordium exigunt. Nos quum de singulis epistolarum generibus praecepta trademus, quo pacto in singulis ex ordiri conveniat, aperiemus. Illud in praesentia satis erit admonere, in omni exordio lectorum animos, quam maxime possumus, esse conciliandos. Conciliantur autem tribus illis rebus, benevolentia, docilitate, attentione. Sed benevolentia in primis. Ea captatur vel a rebus vel a personis. A rebus quidem, si eas utiles vel honestas vel laudabiles vel cognitione dignas vel certe iucundas voluptatisque plenas ostendemus. A personis tripliciter pro ea, quam modo fecimus, personarum distinctione. A nostra quidem, si nostram erga illos benevolentiam, amicitiam, consuetudinem, observantiam, servitutem etiam, si poterimus, si nostram perpetuam voluntatem, nostra in eos studia, officia, commemorabimus. Item, si a nobis omnem arrogantiae, superbiae, ambitionis, cupiditatis suspicionem removebimus; si quid de nostra vita aut doctrina sine arrogantia proferemus. Item, si aut splendorem nostrae familiae aut nostras calamitates indicabimus. Item, si spem, dignitatem, salutem nostram in illis positam esse dicemus. Item, si nostram curam, sollicitudinem, diligentiam in eorum rebus, in eorum salute aut dignitate esse ostendimus. A lectorum persona benevolentiam contrahemus, si eorum in nos vel in patriam vel in bonos omnes officia, studia, merita, benevolentiam, observantiam voluntatemque referemus; si eorum sapientiam, mansuetudinem, pietatem, fidem, beneficentiam, animi magnitudinem, constantiam, modestiam caeterasque virtutes collaudabimus. Item, si genus, opes, copias, honores, dignitates potentiamque commemorabimus atque haec omnia ad eam, quam scribimus, materiam accommodabimus. Ab eorum de quibus scribimus, persona benevolentiam comparabimus, si eorum nobilitatem, virtutem, probitatem, vitam caeteraque animi, cum fortunae, tum etiam naturae bona, ut opus esse videbimus, pro subiecta materia extollemus. Item, si quales in patriam, in caeteros amicos fuerint, quales in eos ipsos, ad quos scribimus, futuri sint, ostendemus. Item, si eorum miserias, calamitates, solitudinem, inopiam necessitatemque aperiemus; si ostendemus quantum fiduciae, quantum spei, quantum praesidii in illo, ad quem scribimus, positum esse ducant: si omnem illos salutem, dignitatem, fortunas omnes in ipsius potestate collocasse dicemus atque his fere modis benevolentia parari solet. Dociles lectores faciemus, si breviter quibus de rebus scripturi sumus dilucideque si causas, quae nos ad scribendum adduxerint, proferemus; si rei de qua scripturi sumus fundamenta quaedam et quasi semina iacemus. Denique nostris legendis attentos reddemus, si pollicebimur nos de rebus magnis, novis, inusitatis et ad communem eorum qui legent utilitatem, dignitatem, laudem salutemve pertinentibus esse scripturos. Attentos faciemus item, si spem, voluptatem delectationemque afferemus; si metum, dolorem caeterasque animi perturbationes nostris literis sublaturos aut magna ex parte sedaturos esse pollicebimur. Item, si de Deo, de rebus coelestibus, de summa religionis, de summa reipublicae tractaturos nos esse dicemus. Denique si alio, quam caeteri solent, modo scripturos nos esse ostendemus. His fere modis animi lectorum in principiis conciliantur. Fiunt autem haec tum apertius, tum occultius: pro causae honestate ac dignitate personae, quum apertius fiunt, principium, quum occultius, insinuatio dici solet, quae fit, cum causae aut personae diffidimus, ut is ad quem scribimus, causae aut personae genere offendatur et tamen in nostram sententiam veniat. Fit autem ita, ut cum id maxime agimus, minime agere videamur. Quod in commendatitiis Ciceronis epistolis deprehendi facillime potest. Atque haec duo sunt exordiorum genera. Neque ignoro me multa praeteriisse: omnia enim complecti supervacuum esset et prudentem esse eum qui scribit necesse est. Praeceptis praeterea nostris aditum ingeniis patefacimus, non res terminamus. Si quid tamen addendum videbitur, quum de singulis epistolarum generibus agemus, latius explicabimus. Ac de virtutibus quidem exordii satis. Nunc pauca de vitiis attingemus. De vitiis exordium. Cap. VIII Vitiorum autem alia tam epistolis, quam orationibus et omnibus pene scriptorum generibus communia sunt, alia propria epistolarum. Communia sunt quae Cicero et Quintilianus tradunt. Vitiosum enim exordium, ut ambo scribunt, est quod ad plures causas accommodari potest: quod ab illis vulgare appellatur. Quale est eorum, qui tenuitatem ingenii sui semper excusant: quod Quintilianus scribit aliquando non oratoribus evitatum fuisse. Id meo iudicio adolescentium est proprium vel eorum qui non satis cogniti sunt et tum primum ad dicendum scribendumve accedunt. Vitiosum item exordium est quod non est cum ipsa re de qua agimus, coniunctum, sed affectatum et aliunde accersitum de industria videtur, quod Quintilianus translatum appellat, qualia sunt, meo iudicio, Salustii prooemia in Catilinarium et Iugurthinum bellum. Nonnulli enim non quae ad rem maxime faciunt, sed quae ipsi optime sciunt, ea potissimum scribunt. Vitiosum item exordium est quod nimis longum est pro subiecta materia. Quanquam autem terminus exordio praescribi non potest (alia enim aliis longiora debent esse), videndum tamen est, in epistola praesertim, ne longius exordium sit, ne epistola, quasi monstruosum corpus, caput caeteris membris maius habeat et tota pene exordium sit. Est item vitiosum exordium quod nimis apparatum verbisque exquisitioribus atque obscurioribus compositum est, quod lectori atque auditori tum suspicionem, tum taedium affert. Suspicionem quidem, quia se dolo peti et circumveniri putat, quum nimis compositam et quasi phaleratam orationem videt; taedium vero, quum non sine difficultate intelligit quae legit. In quod vitium plerique nostris temporibus incidunt. Qui tum se optime atque elegantissime loqui putant, quum obscurissimis atque ab usu remotissimis aut longissime translatis verbis utuntur. Atque hoc vitium si quibus vitandum fuit unquam, nobis praecipue vitandum est, cum quia non semper cum doctissimis agimus, tum quia in levissimo scriptorum genere, hoc est epistola, plerunque versamur. Nam, quum scripta omnia dilucida ac facilia esse debeant, quippe quae propterea eduntur, ut legantur atque intelligantur, neque semper a doctissimis legi possunt. Hoc epistolae maxime proprium esse debet, ut facilis, ut dilucida, ut perspicua sit, quae, ut supra diximus, necessitatis gratia inventa est, ut cum absentibus de rebus communibus colloquamur. Neque semper ad doctos scribitur et responsum semper expectat,. Saepe etiam spacium excogitandi non habet. Ideo dixerunt nonnulli extemporalem eam et quodammodo negligentius scriptam videri debere. Sed ut ad exordia revertamur, dabimus operam, ut quum universa epistola, tum vel maxime exordium, simplex, dilucidum et perspicuum sit et animos lectorum tribus illis modis, benevolentia, docilitate et attentione conciliet. Nam qui haec non assequetur, vitiosum sine dubitatione se fecisse intelliget. Atque haec omnibus scriptis communia vitia sunt. De salutatione et principio epistolarum. Cap IX Proprium vero vitium epistolarum est quum vel salutationem in principio non apponimus vel alio quam deceat modo apponimus. Quo loco illorum error mihi corrigendus est, qui, quum ad magnos viros scribunt, illorum nomen suo praeponunt. sic, Innocentio pontifici max Lippus Brandolinus S. D. existimantes dignitatem aliquam inesse in illa nominis praepositione: quae profecto nulla est. Sed emanavit hic error a nonnullis religiosis viris, qui, quum ad episcopos vel ad pontifices scriberent, reverentiae gratia illorum nomen suo praeponebant. Quos quidem autores in vita imitari debemus, in lingua non debemus, si veterum illorum in scribendo similes esse volumu. Est tamen hodie ita corrupta dicendi scribendique consuetudo atque ita ab ea quae olim erat, immutata, ut qui suum nomen Pontificis nomini praeposuerit, superbus atque impudens videatur. Itaque hoc uniuscuiusque prudentiae arbitrioque relinquo. Illud admonere satis est, eum qui veterum illorum similis esse velit, nomen et cognomen suum praeponere in salutationem debere: nam praenominibus nos quidem non utimur. Deinde illius ad quem scribit, similiter nomen cognomenque apponere, sic: Lippus Brandolinus Francisco Picolmineo S. P. D. Multi etiam, Suo, addunt, e quibus est Plinius; Cicero non addit. Id quidem, quoniam non magni momenti est, addamus nec ne: non magno pere laboro. Dignitatem autem eius ad quem scribimus, omittendam in salutatione non puto. Sed nostra neque omittenda est, quum insignis est, vel quum ad pares aut minores scribimus, sic: Franciscus Picolmineus cardinalis Senensis, Oliverio Carraphae cardinali Neapolitano, vel Lippo Brandolino, S. P. D., quanquam sacerdotes nomen familiae novo quodam instituto non apponunt. Principium autem epistolae nomen eius ad quem scribimus, nisi certis de causis, habere non debet. Causae autem sunt, ut vel aliquem affectum animi exprimamus: ut: "Ego vero, Servi, vellem", ut scribis in meo gravissimo casu affiusses; vel ut in re admodum gravi attentiorem habeamus auditorem: ut: "Ego, Lentule, initio rerum atque actionum mearum"; vel quum aliquid vehementius exprimere volumus, quod non in principio modo, sed in tota quoque epistola fit: ut: "Urbem, mi Ruffe, cole et in ista luce vive". Seneca fere semper nomen eius ad quem scribit, apponit: Plinius, quod ego meminerim, numquam; Cicero his fere, quas exposui, causis. Atque haec de exordio in praesentia satis. Nunc ad narrationem accedemus. De narrationum generibus. Cap X Narratio, ut scribit Cicero, est rerum gestarum expositio. Eius alii tria, alii plura genera fecere: ego duo tantum esse puto. Unum, quod ad negotia et ad civiles causas accommodatum est, quod activum sive negotiosum appellari potest. Alterum, quod ab usu fori negotiorumque remotum, domi tantum et in otio exercetur: quod domesticum sive ociosum, opinor, vocemus. Ac superius illud quidem dicendi genus, quoniam certum finem sibi propositum habet, ut efficiat quod vult, sive laudet, sive deliberet, sive defendat, sive aliquid horum contrarium faciat, ita tractandum est ut non quaecunque gesta sint, sed quae ad nostram maxime causam faciunt, exponamus. Eius genera sunt duo: unum quod ad totam rem et causam exponendam pertinet: qualis est narratio Clodianae caedis apud Ciceronem pro Milone: quod genus epistolarum frequenter recipit in negotiis, in laudationibus, petitionibus, commendationibus. Alterum est quod rem vel causam nonnunquam intercurrit aut exempli aut affectus movendi aut comparationis aut asseverationis aut alia simili de causa, quod fortuitum sive accidentale possumus appellare: qualis est narratio Servii Sulpitii ad Ciceronem in ea epistola, Posteaquam mihi renunciatum est. Quum inquit: "Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare". Eius plures species facit Quintilianus, quum persona exactius describitur: ut: "M. Acilius Palicanus humili loco, Picens, loquax magis, quam facundus"; quum locus describitur: ut: "Est in Hetruria Sena urbs et natura et arte unitissima"; quum tempus, ut: "Veris initio, quum omnia florere incipiunt". Praeterea quum alicuius belli, seditionis, pestilentiae aut alterius rei causa describitur. Quo toto genere frequenter in omnibus epistolis utimur. Alterum illud genus narrationis quod otiosum aut domesticum appellavimus, in duo genera distribuitur, historicum et poeticum. Historica narratio, quia veram atque integram rerum gestarum cognitionem sibi propositam habet, ita tractanda est, ut nihil falsi dicamus, nihil veri omittamus. Hac etiam in epistolis nonnunquam utimur, quum nostras vel aliorum res gestas conscribimus, quales sunt multae e Cilicia missae Ciceronis epistolae. Poetica narratio, quia non similis est et delectationem plerunque finem habet, non eodem semper modo tractanda est. Aliter enim comici, aliter tragici; item aliter heroici, aliter elegi narrant. Omnes tamen varietati atque delectationi inserviunt. Ea paratur festivitate sermonis, variorum ac dissimilium affectuum concitatione, diversorum tum animorum, tum eventuum expositione, iucundo exitu rerum, ut scribit Cicero. Haec tota narratio, nisi ioci gratia veniat in epistolam, alia de causa, quod ego quidem sciam, nunquam venit. De virtutibus narrationis. Cap. XI Omnis autem narratio tres habeat virtutes necesse est, ut sit brevis, dilucida, verisimilis. Brevis erit si inde narrare coeperimus, unde cognosci rem necesse est; neque ab ultimo initio repetemus, ut si quis Romani civis nobilitatem explicare volens, incipiat ab adventu Aeneae in Italiam. Quod in historia tolerabilius esset, quae causas rerum initiaque explicet necesse est: in epistola non convenit. Breviter etiam narrabimus, si summatim res, non particulatim, exponemus. Quale esset illud: "Cicero vesperi domum applicuit, ex equo descendit, domum ingressus est, pallium deposuit, suos salutavit". Quae omnia satis intelligentur, si domum tantum venisse Ciceronem dixerimus, nisi quid ex particularibus illis ad rem nostram causamque conveniat, ut si velimus inferre insidias Ciceroni a domesticis in illa salutatione paratas fuisse. Breves item erimus, si nullis transitionibus et digressionibus utemur, ut sunt aliquando in Metamorphosi Ovidii, qui fabulam fabulae interponit. Sed quod in eo poemate virtus est, in epistola aut historia vitium esset. Rem etiam bis aut saepius non repetemus, sic: "Venit Romam Augustinus; postquam venit, domum applicuit; ubi vero domum applicuit, benigne a suis exceptus est". Ita etiam consequentia narrabimus, ut ex illis antecedentia intelligamus, ut si te Romam rediisse dixeris, discessisse quoque te facile intelligat. Denique rerum exitus longius quam opus sit non persequamur, ut si propositum sit tuum ad urbem reditum narrare, prosequaris etiam quicquid in urbe postea feceris. Praeterire autem quicquam ex re gesta, ubi rei notitia sola petitur, non oportet. Ubi narratio ad finem aliquem laudis, deliberationis iudiciive dirigitur, non ea modo quae obsunt, sed ea etiam quae non prosunt omittenda sunt. Dilucida erit narratio, si ordinem rerum gestarum, temporum, locorum personarumque servabimus; si nihil quod extra rem sit interponemus; si nihil obscure, nihil contorte, nihil concise aut contracte proferemus; si propriis atque usitatis tum verbis, tum sententiis rem exponemus; si ambitu sive, ut Cicero, appellat comprehensione verborum longiore quam necesse est non utemur; si circuitiones et quasi ambages omittemus; si non deerrabimus ab eo quod coeperimus; denique si ea quae paulo ante tradita sunt brevitatis praecepta observabimus. Verisimilis sive probabilis erit narratio, si omnia locis, temporibus, rebus, personis convenientia proferemus; si, ut res gesta est aut geri potuit ita narrabimus; si nihil difficile, nihil incredibile, nihil fabulosum aut a facultate hominum memoriave remotum et monstro fere simile proferemus; si rei, quam narrabimus, argumenta, signa, testimonia, quatenus egere videbitur, ostendemus; si eam probabilem nostra aut illustrium virorum fide, asseveratione aut autoritate faciemus. Ac de narratione quidem hactenus. De divisione. Cap. XII Divisio est distributio totius vel orationis vel alterius rei in suas partes. Ea narrationem statim sequi debet. Atque in iudicialibus quidem causis primum dicendum est quid nobis conveniat cum adversariis, quid in controversia sit. Deinde enumerandae atque exponendae breviter partes de quibus dicturi sumus: quae plures aut pauciores tribus, ut Cicero praecipit, esse non debent. In domesticis vero et deliberativis causis neque divisio semper adhibenda est, neque quid nobis conveniat cum adversariis exponendum, sed explicandae tantum partes de quibus dicturi sumus. Hoc plerunque post exordium sit. Narratio enim in his causis non ita semper necessaria est. Epistola meo iudicio vel nunquam vel quam rarissime divisionem recipit. Nam quum illud quasi proprium habere debeat, ut minime excogitata atque artificiosa videatur, illa partium enumeratione non indiget. Praeterea unica ut plurimum in ea tractatur materia, eaque simpliciter. Quod si pluribus de rebus eodem tempore scribendum sit, quoniam auditoris aut lectoris memoriam non magnopere expetunt, satis est, si re priore absoluta, aliam et deinde aliam subtexamus. Si autem duabus pluribusve epistolis eodem tempore respondere velimus, poterimus uti divisione sive propositione, hoc modo: "Binas abs te accepi literas, alteras Calendis, alteras Nonis datas. Quibus ut velle videris, ego suo ordine respondebo". Illi quoque, qui aliquid per epistolas docent, praesertim cum quaestionibus interrogationibusque respondent, divisione utuntur, hoc modo: "Petis a me, ut tibi quaestiones tres per epistolam declarem". Quibus breviter explicatis, subiungemus in hanc sententiam pauca: "Faciam, ut potero, breviter et eo ordine, quo requiris". Quo quidem modo Hieronymus saepissime utitur. Ac de divisione satis, nunc ad reliquas partes transeamus. De confirmatione et confutatione. Cap. XIII Divisioni proxima est confirmatio et confutatio: quae partes quoniam et difficilimas tractationes habent et frequenter in epistolas veniunt, accuratius explicandae sunt. Nam sive docere sive monere velimus, probemus, quae dicimus, necesse est refutemusque contraria. Sed quum aliud sit epistolas domi scribere, aliud in foro causas agere, aliaque sit epistolae, alia sit orationis ratio. Non est utraque eodem modo tractanda. Nos itaque omissis his, quae fori et iudiciorum propria sunt, ea quae venire in usum scribentium solent, tantum persequemur. Quoniam autem ex quibus locis confirmatio sumitur, ex hisdem sumitur confutatio, neque nostra satis confirmare possumus, nisi aliena refellamus, de utraque mihi primo coniuncte, deinde etiam separatim dicendum esse existimavi. Est igitur confirmatio nostrarum rerum artificiosa comprobatio: sive, ut Cicero definit, nostrorum argumentorum expositio, cum asseveratione. Confutatio est contrariorumque locorum dissolutio. Utraque rationibus atque argumentis tota conficitur. Argumenta autem e certis locis et sedibus eruuntur. Nos prius de argumentatis pauca dicemus, deinde locos, e quibus argumenta eliciuntur, quantum res postulabit, breviter attingemus. De argumentis. Cap. XIIII Argumentum est igitur, ut omnes definiunt, ratio rei dubiae faciens fidem vel, ut apertius dicam, est ratio, quae incerta et incognita per ea quae certiora et notiora nobis sunt, probat. Id in duo genera omnino distribuitur, probabile et necessarium. Probabile, ut Boetius definit, est id quos omnes aut quamplurimi et sapientes et in ea re de qua agitur periti, sic esse consentiunt. Quale est illud: "Si mater est, liberos diligit"; item: "Si literis operam dedit, aliquid scit". Est enim apud omnes probabile eam, quae mater est, filios diligere et eum qui literis operam dederit, aliquid scire. Non tamen ita necessarium est, ut aliter esse non possit. Atque hoc genus oratorum et dialecticorum est proprium. Necessarium est id quod, etiam si apud omnes non probetur, aliter se habere non potest. Quale est illud : "Quum terra inter lunam et solem posita fuerit, luna deficiet"; item: "Quum luna soli ac terrae se interposuerit, sol deficiet". Lunam enim terrae interpositione, solem vero interpositione lunae deficere, tametsi non omnibus probabile videatur, ita tamen necesse est, ut aliter se habere non possit. Atque hoc genus philosophorum mathematicorumque proprium est. Utrunque autem hoc genus si inter se coniungatur, parit ex sese genus tertium, quod probabile et necessarium nuncupatur, quale est: "Si dies est, lux est"; item: "Si currit, movetur". Utrunque enim et apud omnes probatur et si esse necessarium est. Quod quidem genus ut est ex genere utroque compositum, ita etiam omnibus, quas memoravi, disciplinis convenit et commune est. Ac de argumentorum quidem generibus satis. Nunc de eorum formis pauca dicamus. De formis argumentorum. Cap. XV Argumentorum formae duae praecipue sunt, inductio, quae a Graecis gr-epagoge: et ratiocinatio, quae gr-sullogismos ab illis appellatur: a quibus aliae duae ducunt originem: exemplum, quod Graece gr-paradeigma dicitur: et gr-entzumema quod Quintilianus commentum sive commentationem interpretatur: quibus omnibus non oratio modo, verunetiam epistola et omne scripti genus frequentissime utitur. Non inconveniens mihi videtur, ut de his singillatim, quam brevissime possumus, praecipiamus, ab inductione potissimum incipientes. De inductione et exemplo. Cap. XVI Inductio igitur est oratio quae per similitudines particulares, non dubias, rei dubiae sive illa particularis sive universalis sit, assensionem elicit. Eam plerunque Cicero per interrogationes facit, ut plurimis, de quibus nulla dubitatio esse possit, similibus collectis rebus hisque omnibus nobis per interrogationem concessis, de re, quam volumus, demum interrogemus, ut quum ille similitudine victus, negare non possit vel tacere, quod assensionis genus est, vel aperte, quod volumus, fateri compellatur. Ea utemur hoc modo. Sit aliquis, quem ad literarum studia compellere cupiamus, cum nos per inductiones ita compellemus: "Si civis tuus plus opum habeat, quam tu, tuas ne an illius opes malis"? Illius profecto, respondebit. "Quid si civis tuus plus potentiae aut auctoritatis, quam tu, in civitate habeat, tuam ne an illius, cedo, potentiam atque autoritatem malis"? Illius vero, dicet. Tunc nos inferemus: At si quis civiis tuus plus doctrinae atque eloquentiae habeat, quam tu habes, tuam ne an illius malis"? Illius profecto malle se, cogetur respondere aut certe convictus tacebit. Tunc nos, sive taceat sive fateatur, quod volumus concludemus. Atque haec inductio per interrogationes fit et particularia concludit. Potest et universa affirmando concludere, hoc modo: "Si superare alios cives opibus volumus, si honoribus, si dignitatibus, si potentia, si autoritate, si gratia cupimus eos anteire, propterea quod haec honestissima et praeclaro cive dignissima existimamus: profecto omnibus quoque rebus, quae honesto et praeclaro cive dignae habentur, praestare aliis et antecellere velle debemus. Atque hoc in genere tria esse praecepit Cicero: primum, ut res illae, quas per similitudinem inducimus, ita certe atque indubitate sint, ut eas omnino concedi nobis necesse sit; deinde, ut id cuius causa fiet inductio, ita simile sit his rebus, quae ante allatae concessaque sunt, ut refugi aut negari similitudo non possit; postremo, ut similitudines tales inductae sint, ne intellegi possit quo spectent aut quem ad exitum perventurae sint. Nam qui videt ex primis interrogantibus, si assenserit, sibi postea confirmandum esse quod nolit aut non respondendo aut male respondendo, longius procedere interrogationes non sinet. Atque hoc postremum in ea inductione, quae per asseverationem fit, non ita servari necesse est. Potest autem inductio falsum etiam aliquando concludere, hoc modo: "Qui scit canere, cantor est; luctari, luctator est; qui scit literas, literatus est. Ita etiam, qui scit mala, malus est". Quae quidem falsa conclusio est. Virtutes enim scire sine contrariorum, hoc est vitiorum scientia non possumus. Quo quidem modo, si quis contra nos argumentetur, facile confutari ac refelli poterit. Ex inductione autem exemplum nascitur quod ex inductione particulari particularem conclusionem facit, hoc modo: "Ut Graeci Homerum summopere venerantur, ita nos Virgilium summopere venerari debemus". Ac de inductione quidem et exemplo satis, diximus. Nunc ad ratiocinationem transeamus. De syllogismo, sine ratiocinatione et enthymemate. Cap. XVII Sillogysmus, qui ratiocinatio interpretari potest, ut Cicero definit, est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum, sua se vi ac ratione confirmet. Boetius syllogismum definit: "Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis et concessis, per ea quae posita et concessa sunt, necesse est aliud evenire". Quae definitio tametsi verbis a Ciceronis definitione discrepet, eodem tamen, si recte consideretur, tendit. Quod enim ait Boetius: "quibusdam positis et concessis"; Cicero ait: "Expositum et per se cognitum". Tum quod ille ait: "Necesse est aliud evenire per ea quae posita et concessa sunt", hic ait: "Ex ipsa re probabile aliquid eliciens". Et ut ostenderet, fieri per ea quae posita et concessa sunt neque aliunde trahi, quod probatur, subiunxit: "Se sua vi ac ratione confirmet". Constat autem syllogismus tribus ad minimum partibus: propositione, quam dialectici maiorem appellant; assumptione, quam illi minorem vocant et complexione, quae ab illis consequentia dicitur. Eius tale exemplum est, ut si probare velis hominem esse substantiam, sic probes: "Omnis homo est animal, omne animal est substantia, ergo omnis homo est substantia". Hic species habet plures, sed quoniam his orator nunquam aut rarissime utitur, explicandi eas in praesentia tempus non videtur. Oratorius autem syllogismus, quem Cicero ratiocinationem appellat, quinque ad summum partibus efficitur: propositione, probatione (quae vel una, vel pluribus rationibus effici potest), assumptione, alia item probatione (quae pluribus etiam rationibus atque argumentis exornari atque amplificari potest) et complexione, quam eandem conclusionem licet appellare. Ea tractatur hoc modo, ut si velim ostendere civitatem melius ab uno, quam a multis gubernari, sic ostendam: "Quae ad publicum commodum gubernanda sunt, ea melius ab uno, quam a pluribus gubernantur". Haec est propositio, quae probatur hoc modo: "Multi enim et inter se saepe dissentiunt et omnia ad sese rapiunt: unus belli dux exercitui proponitur, unus rector navem moderatur: denique apes ipsae unum, qui caeteris praesit, regem creant". Sequitur assumptio, sive minor propositio: "Quid autem est quod multorum commodum ita respiciat, ita sibi propositum habeat, ut civitas, quae ad omnium est salutem et commodum, institute"? Sequitur quoque huius assumptionis probation: "Nam quid aliud agunt, qui universos cingunt ac sepiunt, nisi ut omnes qui intra sunt, tueantur? Quid aliud templa, fora, theatra, caeteraque urbis tum publica, tum privata aedificia, nisi ut omnibus serviant, omnibus usui atque ornamento sint? Leges porro, iura magistratusque qua de acusa instituti sunt, nisi ut quae sua sunt, tuto possidere uniquique liceat? Postremo tot artes, tot studia, tot disciplinae, quid sibi volunt aliud, nisi ut omnes in terris commode vivere, atque habitare possint"? Sequitur complexio, quae si breve sit argumentum, simplex potest esse, hoc modo: "Quae quum ita sint, longe melius ab uno, quam a pluribus, civitas gubernatur". Si vero longior ratiocinatio fuerit, complexio brevem epilogum habeat necesse est, hoc modo: "Quod si omnia quae publicum commodum spectant, melius ab uno, quam a pluribus, gubernantur: nihil autem est, quod aeque salutem omnium commodumque respiciat atque ipsa respicit civitas: eam profecto ab uno, quam a pluribus, satius est gubernari". Potest ratiocinatio carere vel utraque probatione, vel altera, quum id quod dicimus, ita per se patet, ut probatione non egeat, hoc modo: "Si quo die virgo Romae vitiata est, ego eo die in Sicilia fui: profecto transferri in me hoc crinem non potest". Haec propositio ita per se manifesta est, ut probatione non egeat. Sequitur assumptio: "Fui autem in Sicilia". Hoc quia inter omnes non constat, probetur necesse est. Quod autem dixi de altera probatione, de altera quoque intelligi volo. Potest enim incidere causa, in qua assumptionis probatio non sit necessaria, ut si dicam: "Caecus amore mulierum capi non potest: amor enim formae non nisi a re visa proficiscitur. ego autem, ut videtis, caecus sum", atque haec assumptio probatione non eget. Potest et tribus tantum partibus constare sine ulla probatione, hoc modo: "Si lux est, dies est; lux autem est: igitur dies est". Potest et duabus, quum propositio tacetur, hoc modo: "Lux est, igitur dies est". Atque haec a Graecis appellatur enthymema; id, ut diximus, Quintilianus commentum sive commentationem appellat. Atque haec praecioue argumenta sunt oratori necessaria. Et prioribus quidem illis Socrates et Socratici omnes; posterioribus vero his Aristoteles et Theophrastus et Peripatetici omnes maxime usi sunt. Sunt et aliae argumentorum formae quamplurimae, sed quoniam ad nostram institutionem non pertinet, hoc loco exponendae non sunt. Haec quoque quae attigi multi fortasse reprehendent et ad scribendi rationem minus necessaria iudicabunt, sed si diligenter adverterint, apud unum Ciceronem (ut Senecam, Hieronymum et alios omittamus) haec omnia frequenter invenient. Sed de argumentis hactenus. Si quis plura desiderabit, Ciceronem et Boetium legat. Nunc de locis, a quibus argumenta ducuntur, disseramus. De locis personarum. Cap. XVIII Locus est quasi argumenti sedes, ex qua ipsum argumentum dicitur. Distribuuntur autem loci duas in partes: in personas et res. Personis haec fere attributa esse scribit Cicero: nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. Nomen est uniuscuiusque proprium vocabulum. Ducitur autem ab eo argumentum, si quempiam aut laudemus aut vituperemus dicamusque nomen esse personae vel accommodatum vel contrarium. Naturam vel omnibus communem vel propriam uniuscuiusque definire difficile est. In ea consideratur genus, virile, an muliebre sit. Alia enim a viris, alia a mulieribus argumenta ducuntur. Nam in viro facilius furtum, in muliere facilius veneficium creditur. Consideratur item natio: Italus, Gallus, an Hispanus sit; patria: Romanus, Florentinus, an Venetus. Nam et nationum et civitatum singularum proprii mores, opiniones, consuetudines et instituta sunt a quibus argumenta ducuntur. Consideratur praeterea cognatio, claris, an obscuris maioribus ortus sit, a quibus saepe argumenta ducuntur, ut fecit Salustius in Ciceronem atque in eum Cicero. Item, aetas: alia enim de puero, alia de adolescente aut de sene ducuntur. Item, commoda et incommoda, animo vel corpori a natura data, ut acutus, an hebes, memor an obliviosus sit, longus, formosus an contra. In victu sive educatione consideratur, quomodo educatus sit, quos praeceptores aut socios vitae habuerit, quibus cum habeat consuetudinem, quo studio aut artificio teneatur, quomodo rem familiarem administret. In fortuna consideratur dives an pauper sit: servus an liber: privatus an cum potestate: foelix, clarus an contra, quales liberos habeat. Quod si de mortuo loquemur, genus etiam mortis in argumentum ducemus. In habitu corporis considerabimus, si quid commodi studio et arte consecutus sit, quo vel formosior, vel agilior sit effectus. In habitu animi, qua virtute, qua doctrina praeditus sit. In affectione quaeretur laetitia, tristitia, metus, molestia, omnis denique animi mutatio subita. In studio: poeticae, philosophiae, picturae an musicae deditus sit. In consilio quaeretur quid cogitet, quid deliberet, quanquam hoc Quintilianus ad res magis putat, quam ad personas pertinere. Facta, casus et orationes ex tribus temporibus considerantur. Nam non modo quid quisque fecerit, quid dixerit, quid ei acciderit, sed quid agat, quid ve acturus esse videatur, considerabimus. Eadem de dictis et casibus ratio erit. Atque haec fere personis attributa sunt. De locis rerum. Cap. XIX A rebus, sive negotiis argumenta multis modis ducuntur. Cicero ea quatuor in partes distribuit. Dicit enim, partim esse continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerari, partim esse coniuncta negotio, partim gestum negotium sequi. Quintilianus argumenta, quae a rebus ducuntur, quinque ex partibus duci affirmat. Aut enim qua de causa aut quo loco aut quo tempore aut quo modo aut per quae unumquodque fiat, considerandum esse dicit. Quae divisio, tametsi a Ciceronis divisione diversa esse videatur, eodem tamen tendit. Nam quae Cicero cum ipso negotio continentia vocat, Quintilianus causas rerum appellat. Quae Cicero vel in gestione negotii vel adiuncta vel consequentia tanquam genera considerat, ea Quintilianus non generatim, sed per suas species singillatim exequitur. Nos quoniam non oratorem instituimus, ut illi faciebant, sed scribendi rationem tradimus, locos tantum illos attingemus, quos ad eam rem esse maxime necessarios existimabimus. Ne vel adolescentium mentes his quae minime in usu sunt, causis iudicialibus implicemus, vel Ciceronem vel Quintilianum ad verbum scribere, non aliquid de integro condere videamur. De argumentis a causis rerum. Cap. XX Ducuntur igitur argumenta in primis a causis rerum vel actarum, vel agendarum, quum ea quae egimus aut acturi sumus nos aliqua de causae vel fecisse vel facturos dicimus. Quam materiam Quintilianus ab alii gr-ulen, ab aliis gr-dunamin scribit appellari. Causae autem rerum considerantur vel circa bonorum adeptiones, incrementum, conservationem, usum; vel circa malorum evitationem, imminutionem, conversionem. Quicquid enim facimus aut boni appetendi aut mali fugiendi gratia facimus. Hinc nascitur uberrima argumentorum materia, sive in deliberando, quum ostendimus quae bona consequentur, si id fiat quod volumus, contra quae mala, si non fiat; sive in iudiciis, quum ostendimus eum qui accusetur, ex ea re magna vel commoda acquisivisse vel fugisse incommoda, ut si probemus Aiacem ab Ulysse occisum esse, ostendemus Ulyssem inimicitias, iniurias interituque, qui sibi immineret, evitasse. Habent hae quoque causae in epistolis magnam argumentorum materiam, sive in commendando, quum ex ea commendatione aliquid commodum eventurum dicimus vel ei ad quem scribimus, vel nobis ipsis vel ei quem commendamus; sive in petendo, quum ex ea re vel nobis vel amicis vel his ad quos scribimus, utilitatem, dignitatem, laudem futuram declaramus; sive in consolando, quum ex ea morte et illos qui decesserint, magnam felicitatem habituros, magnis miseriis liberatos et eos ad quos scribimus vel aliquod commodum esse adeptos vel incommodo aliquo levatos esse ostendimus. Sunt autem et bonorum et malorum falsae quoque opiniones, quae multorum et magnorum errorum causas hominibus praebent. Multa enim vel ut bona appetuntur vel ut mala fugiuntur: Quae opinione, non re vel bona, vel mala sunt. Atque hinc existunt pessimae animi perturbationes, odium, ira, invidia, crudelitas, avaritia, libido, ambitio, spes, metus et quae sunt generis eiusdem, quae materiam argumentandi in omnibus causis amplissimam praebent, quum ostendimus hominem adductum odio, amore aut alia perturbatione, id de quo quaeritur, facinus admisisse. Atque hic locus in consolationibus latissime patet maximamque vim habet. Possumus enim facile ostendere vel bona vel certe non mala, quae illis ad quos scribitur mala videantur: illos vero dolore vel amore impeditos, quae recta sint, minus cernere, quem locum exequitur late Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur. Et de causis quidem rerum hactenus. De argumentis a loco et tempore. Cap. XXI Ducuntur argumenta a loco, in quo consideratur ipsius loci natura, maritimus an mediterraneus sit, montanus an planus; quantitas, ut, longinquus an propinquus, magnus an parvuus; qualitas, ut, defertus an frequens, consitus an incultus, praeterea sacer an prophanus, publicus an privatus, alienus an eius de quo agitur. Quae quidem omnia tametsi fori et iudiciorum propria magis sunt, veniunt tamen etiam in familiares epistolas et in alia scriptorum genera, quum laudamus vel vituperamus aliquem a loco, unde oriundus sit, in quo versatus sit; quum suademus vel dissuademus aliquid, propter loci opportunitatem; quum consolamur et eum qui descesserit, in patria, in suis aedibus, inter domesticos et familiares descessisse aut honestissimo loco sepultum esse dicimus. Quem quidem locum pulcherrime exequitur Servius Sulpitius in ea epistola, in qua mortem Marcelli describit. Ducuntur argumenta a tempore, quod vel est generale, ut quum dicimus, olim sub Alexandro, quum reges Romae regnarent, quum Roma a consolibus regeretur; vel speciale quid in annos, menses, dies horasque distinguitur. Huic Cicero occasionem adiungit, quam temporis speciem facit. Omnis enim occasio tempus est, sed non contra. Eius facit tria tempora: publicum, ut bellum, dies festi; commune, ut messis, vindemia; singulare, ut convivium, nuptiae. In omni vero tempore consideratur, quid gestum sit, quid geri potuerit, quid geri posse videatur. Atque hoc etiam in epistolam venit. Nihil enim in negotiis aeque ac temporis opportunitas consideratur, sive narremus gesta sive gerenda decernamus. Hanc quoque occasionem in Marcelli morte non omisit Servius Sulpitius. Ait enim, post coenae tempus occisum esse Marcellum et mane sibi hora decima nunciatum. Valet etiam occasio temporis plurimum tum in deliberando, tum in consolando. Quam quidem partem latissime tractat idem Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur. De argumentis ex modo et facultatibus. Cap. XXII Ducuntur etiam argumenta ex modo, quum exponitur quo modo, quo animo aliquid a nobis vel ab aliis factum sit. Eius partes sunt prudentia et ira. Prudenter aliquid factum existimatur, quum vi, dolo, consilio, persuasione, mente denique tali factum est. Imprudenter contra factum dicitur id, quod per inscitiam, casum, necessitatem, quod praeterea per affectionem animi, iram, odium, amorem est factum. Veniet autem hic locus in epistolas, quum nostrum vel alterius factum accusabimus vel excusabimus et veniam petemus. Hoc Cicero saepe facit, quum accusat Pompeium, quod ita bellum administraverit et quum se ipsum excusat, quod affuerit. Facultates etiam epistolis praestant argumenta in petitionibus commendationibusque praesertim quum ostendimus habere eum ad quem scribimus, magnam eius rei quam ptimus, praestandae facultatem. Conferunt etiam plurimum in deliberando, quum exponimus quae necessaria sint ad eam rem quam scribimus, faciendam. Hunc locum tractavit Cicero, quum de ratione traducendae vitae cum Servio Sulpitio consultaret. Conferunt etiam facultates ad reprehendendum vel excusandum. Cuius rei exemplum est apud Ciceronem ad eundem Servium, quum Pompeium accusaret, quod neque militum genere aut robore, neque consilio satis valeret. De adiunctis negotio. Cap. XXIII Sequuntur ea quae Cicero adiuncta negotio appellat, qui loci sunt plurimi, quos ipse brevissime perstingit, Quintilianus latissime tractat Nos eos tantum, qui nostrae institutioni convenient, explicabimus, caeteros omittemus. Ducuntur igitur a diffinitione nonnunquam argumenta, quum vocabulum aut rem de qua loquimur, diffinimus, ut per eandem definitionem, quod volumus, inferamus. Id fit vel interrogando vel affirmando. Interrogando, sic: "Nonne virtus viri propria est et a viro appellata"? Vel sic: "Quid est amicitia? Nihil aliud est, quam mutua benevolentia". Affirmando sic: "Quod si amicitia nihil aliud est, quam mutua benevolentia, nos mutuo amemus necesse est, si amici volumus appellari". Ducuntur argumenta a genere, specie, differentibus, propriis: sed quoniam haec in epistolam vel aliud scripti genus vel nunquam vel rarissime et disputandi tantum gratia veniunt, omitto. Quod si quis ea, de quibus disputaturus est, sciet, haec quoque, sine quibus sciri illa non possunt, teneat necesse est. Ducuntur etiam a divisione argumenta, quum totum in suas partes dividimus vel genus in suas species distribuimus. Quae a Quintiliano partitio nominatur. Hinc multis modis argumenta ducuntur, quum omnia divisionis membra a nobis ad eandem conclusionem deducuntur, hoc modo: "Quum virtus viros bonos efficiat, si ametur, ab aliis expetenda est, ut aliis placere possimus: si non ametur, expetenda est, ut nobis ipsis placeamus". Item, divisione utimur, quum duabus aut pluribus propositis partibus, quamcunque nobis concedat adversarius, vicimus, hoc modo: "Quum antehac ad me non scripseris aut superbiae aut negligentiae te accusem necesse est. Tu vide, utra te minus deceat". Item, quum omnia divisionis membra confutamus, ut ad id quod volumus, deveniamus, hoc modo: "Falso te excusas, quod ad me saepe scripseris. Nam si scripsisses aut tabellariis aut amicis aut peregrinis viatoribus literas dedisses. Tabellarii se nullas accepisse dicunt, amici istinc nulli huc veniunt, peregrini istac iter facere non possunt. Quod si his omnibus nullas dedisti, nullas profecto dedisti". Item, quum pluribus enumeratis partibus caeterisque confutatis, extremam relinqui veram necesse est, hoc modo: "Aut voluisti ad me scribere aut per multas occupationes vel aegritudinem non potuisti aut copiam tabellariorum non habuisti aut certe negligens fuisti. Noluisse te, quum me magnopere ames, non puto; occupationes habes aut nullas aut paucissimas; aegritudine nulla laborasti: nam omnes, qui istinc profecti sunt, te valentem viderunt; tabellarii quotidie ultro citroque commeant. Quod si harum causarum nullam afferre potes, negligens fueris necesse est". Atque haec a Quintiliano remotio appellatur. Quum autem rerum omnium ratio ab initiis per incrementa ad summam sive finem procedat, probantur ultima ab initiis vel incrementis, hoc modo: "Quum adolescentiam tuam continentem et studiosam videam, non possum de reliqua aetate non optime sperare". Probantur contra ab ultimis prima, hoc modo: "Quum omnes gratis doceas, ostendis te non lucri causa literas didicisse". Probantur res a similibus: ut: Si Homerus legendus est, Virgilium quoque legi par erit". A dissimilibus, ut: "Si Cicero imitandus est, non Plautum aut Naevium imitari convenit". A contrariis, ut: Si virtus praemium meretur, vitium certe supplicium merebitur". A repugnantibus, ut: "Si amicus est, amicum odisse non potest". A consequentibus tum natura, tum tempore. natura, ut: "Si fides virtus est, nemo est profecto fallendus". A tempore sic: "Si caloris initium aetas attulit, eius hyems finem afferat necesse est". Quae agi et converti possunt, hoc modo: "Si nemo est fallendus, fidem virtutem esse par est". Item: "Si finem caloris hyems attulit, eius initium aestas afferet. Quaedam ex rebus mutuam confirmationem praestantibus, sive, ut Cicero appellat, sub eandem rationem venientibus argumenta nascuntur, ut: "Si licet poeticem discere, docere cur non liceat? Discere enim quisquam, nisi doceatur, non potest". Eodem modo vendere et emere, locare et conducere et caetera quae se mutuo consequuntur. Similia his sunt, quae a causis appellat Quintilianus, quum ea quae facta sunt, ab his quibus efficiuntur causis, probantur; vel contra, quum efficientes causae ex rebus effectis ostenduntur. Quae quidem aliquando ex utraque parte necessaria sunt, aliquando ex altera tantum, aliquando vero ex neutra. Ex utraque sic: "Si sol exortus est, dies est". Item: "Si dies est, sol utique exortus est". Ex altera sic: "Fuit apud ignem, ergo est calidus". Haec pars necessaria est, sed non "calidus est, fuit igitur apud ignem". Potuit enim vel sole vel alia causa fieri calidus. Ex neutra parte necessaria sic: "Exercuit corpus, ergo robustus est";vel contra: "Robustus est, ergo corpus exercuit". Horum neutrum necessarium est. Non enim quisquis corpus exercuit, robustus est, neque quisquis robustus est, corpus exercuit. Potest enim et ille exercitatione robustus non fieri et hic robustus sine exercitatione esse. Quo loco illud videndum est, ne causae nimis remotae et ex alto repetitae afferantur: quod poetae nonnunquam faciunt, ut: "Utinam ne nemore Pelio securibus caesae cecidissent abiegnae ad terram trabes". Rem deinde sequitur: "Nam nunquam hera mea errans mea domo efferret pedem Medea animo aegro, amore saevo saucia". Optime autem, ut mihi videtur, probatur res ex comparatione, quum maiora minoribus, minora maioribus, paria paribus comparantur. Quibus quidem argumentis non epistolae tantum et scripta omnia, sed sermo etiam communis refertus est. Probantur autem maiora a minoribus sic: "Qui alienos atque ignotos iuvas, tuos tibi coniunctissimos non iuvabis"? Item: Qui movetur meretricis morte ob parvam consuetudinem, quid mihi faciet patri"? Minora ex maioribus sic: "Si patrtis mortem moderate tulisti, quo tandem animo ferendam amici mortem putas"? Item: "Si totius reipublicae interitum ferre potuisti, in unius mulierculae animula quid tantopere commoveris?" Qui locus pulcherrimus est apud Servium Sulpitium in consolatione Ciceronis. Paria ex paribus sic: "Quae poena interfectori patris constituta est, eadem matris interfectori constituta esse debet". Item: "Si magna praemia musicis debentur, poetis cur non eadem debeantur"? Atque hae comparationes amplissimam in omni genere argumentandi materiam praebent: quas quia natura uniquique facile subministrat, pluribus eas verbis non explicabo. Ducuntur postremo etiam a fictione (ut Quintilianus appellat) argumenta, quum fingimus, id est proponimus aliquid, quod si re ipsa verum esset, causam nostram vehementer adiuvaret: ut: "Si arbores et saxa vocem haberent, tam indignum facinus detestarentur". Quem quidem ego locum non magnifacerem, nisi eo saepissime Cicero uteretur, neque in orationibus modo, verum etiam in epistolis, ut ad Appium Pulchrum: "Si tibi respublica narrare posset, quomodo se haberet, non melius quam ex ipso Phannia intelligeres". Cuius quidem loci, quiniam totidem possunt esse species fictae quot verae, ideo feci eius cum adiunctis negotio mentionem. De hi quae negotium consequuntur. Cap XXIIII Restant ea quae gestum negotium consequuntur: quae pars ex his, quae negotio attributa sunt, quarta est et a Cicerone consecutio appellatur. In hac primum considerandum est id quod factum est, quo nomine appellari conveniat, ut quum amicum per epistolam excusabimus, qui alium dicatur offendisse, ostendamus non illam esse offensam alterius, sed sui defensionem appellandam. Ut Cicero fecit ad Metellum, quum inquit: "Ego non fratrem tuum oppugnavi, sed fratri tuo repugnavi". Deinde eius facti qui fuerint autores, qui comprobatores, qui imitatores, qui contra id oderint, fugiant, detestentur, ut quum dicimus facultatem dicendi a sapientissimis atque antiquissimis rerumpublicarum conditoribus fuisse inventam, a summis postea viris comprobatam, ab optimo quoque semper expetitam, quam non nisi ignari et flagitiosi detestentur. Videndum postea quid de ea re sit lege cautum, quid iudicatum, quid consuetudine frequentatum, quid arte aut scientia praeceptum; item, vulgo ne et frequenter ea res fiat, an insolenter et raro. Postremo, quae rem honestas, utilitas, laus, gloria, consequatur; quae omnia facile possumus in proximo exemplo considerare. Sunt autem pleraque a Servio Sulpitio in Ciceronis consolatione tractata, ut quum ait tot oppida, tot claros viros interiisse et quotidie interire. Item, fortunatos esse qui liberos vel non genuerint eo tempore vel amiserint. Postremo, quum ostendit quae ignominia Ciceronem ex eo luctu, quae hominum opinio, quod denique periculum consequatur. Atque haec de locis, a quibus argumenta ducuntur, breviter dixisse sufficiat. Si quis plura desiderabit, a Cicerone et Quintiliano accipiat. Nos ea tantum prosequimur, quae ad scribendi rationem necessaria esse arbitramur. Nunc. quomodo argumentis uti conveniat, paucis absolvemus. De usu argumentorum. Cap. XXV Omnis igitur argumentatio, quae ex his locis nascitur quaeque ab oratore sumitur aut ita necessaria est, ut probandum sit aut ita probabilis, ut nulla ei necessitas adiungatur. Nam quae tantum necessaria est et assensione non indiget, ea mathematicarum est disciplinarum propria. Necessaria igitur, quae assensionem hominum habet adiunctam, tractatur aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Complexio est, quae ex duabus partibus propositis utramque vel interrogando vel negando concludit. Interrogando sic: "Si virtus bona est, non est fugienda; si mala, non est laudanda". Enumeratio est quae multis propositis partibus caeterisque refutatis, extremam necessario probatam relinquit, hoc modo: "Hunc librum necesse est vel emptione vel commodato vel dono vel haereditate vel furto habueris. Nam antehac non habuisse te illum, plane fateris. Sed neque emisti, quia pecuniam nullam habebas neque ab amicis aut commodato aut dono accepisti, quoniam nemo in hac civitate te novit omnino neque rursus aut testamento aut haereditate cuiusquam habuisti, quum ex tuis defunctus sit nemo. Relinquitur ergo ut illum ex furto habeas". Simplex conclusio sit hoc modo: "Si quo tempore tu ad me Romam scripsisti, ego Romae non fui, accipere tuas literas profecto non potui". Ea vero argumentatio, quae solam assensionem requirit, frequentiusque in epistolam venit, per simplicem assumptionem et conclusionem, quod enthymema appellari diximus. Item, per inductionem atque exemplum frequentissime tractatur. Nam ratiocinatio, nisi necessitatem habeat, facillime refellitur. Omnis autem assensio vel a naturae ordine vel ab hominum opinione vel a rerum comparatione colligitur. Naturae ordo et sensus omnes et iura naturae comprehendit. Nam quae sensu aliquo percipimus, his facillime assentimur, ut quae videmus, audimus, tangimus. Item, quae naturae consentanea sunt, ut: "Pater est, liberos igitur amat"; et quae sunt generis eiusdem. Quae opinione hominum constant, ea partim legibus probantur, ut: "Qui hominem occiderit, morti subiacere". Partim sententiis hominum, ut: Quae princeps aut senatus decrevit, ea servanda esse". Partim consuetudine, ut: Maioribus natu assurgendum". Partim communt quodam hominum consensu,: ut: "Bonis praemia, malis poenas post mortem esse praeparatas". Quae autem ex comparatione probantur, ea vel contrariam rationem exigunt vel similem vel maiorem vel minorem. Quarum partium omnium exempla superbius posuimus. Hoc autem universum, quod probabile appellamus, Cicero in plures species subtilius dividit: quas, quoniam ad hanc institutionem non pertinent, praetermisi. Quis aunt ordo in argumentis collocandis servandus sit, praecipi satis certe non potest. Non enim vel in omnibus orationibus, vel epistolis, vel scriptis unus idemque semper est servandus. Aliae enim causae levissima quaeque argumenta in principio maxime desiderant, ut consolationes, quae sensim irrepere, non statim irrumpere per vim in hominum mentem debent". Aliae a firmissimis argumentis incipiendae sunt, ut crimina, quae minime videmur posse defendere. Illud tamen perpetuo tenendum est, ut optimis in fine argumentis utamur. Nam et quae firmissima sunt, ad faciendam fidem plurimum conferunt et quae ultimo loco sunt dicta, memoriae audientium magis inhaerent. Leviora vero in medio commodissime collocantur. Nam et antecedentibus et consequentibus vim non mediocrem addunt et ipsa, firmioribus utrinque munita, validiora gravioraque redduntur. Illud in omni argumentatione servandum in primis, tenendumque est, ut varietati inserviamus, ut neque hisdem argumentorum modis semper utamur, quale est, si semper inductione aut ratiocinatione uteremur. Neque eadem argumenta eodem semper modo conficiamus, quale est: "Si mater est, filios dirigit; mater autem est, filios igitur dirigi". Sed nunc a conclusione incipiamus, hoc modo: "Diligit sine dubio liberos, quia mater est. Nam diligi a matribus liberos, naturae consentaneum est". Nunc ab assumptione, hoc pacto: "Quia mater est, diligere eam liberos credibile est, quod omnibus matribus est naturale ac proprium". Ita denique tum argumentorum formas, tum modos contextusque variemus, ut ipsa varietas homines ad nostra legenda audiendaque alliciat. Neque in omnibus causis sive negotiis, omnes quos supra memoravimus, locos aut quaeremus aut assumemus, sed eos potissimum deligemus, qui et optimi et maxime necessarii ad nostram causam esse videbuntur. Ac de confirmatione quidem satis diximus. Nunc de confutatione disseramus. De confutatione. Cap. XXVI. Confutatio est alienorum argumentorum, dictorumve destructio. Ea duplex est: generalis, in qua tota versetur oratio necesse est, quae advocatorum sive patronorum et eorum qui causas defendunt propria est; et specialis sive particularis, quae ad singulas orationis vel sermonis partes pertinet, quae propria est epistolarum. Utraque tamen ab eisdem locis oritur, quibus oritur confirmatio, sed ex contraria ratione. Nam quibus locis illa ad confirmandum, iisdem haec ad infirmandum utitur. Sed quantum differt ab oratione epistola, tantum prioris confutationis ratio a postriore differt. Illa enim adversarium habet, haec non habet; illa in criminibus tota versatur, haec in causis plerunque honestissimis; illa ea tantum quae dicta sunt confutat; haec etiam quae dici possent investigat; illa obiectis plerunque ex tempore respondet; haec ad respondendum satis otii habet; illa denique futurum iudicium pertimescit; de hac nullum futurum iudicium est. proptereaque defendendi, quam accusandi rationem veteres difficiliorem putabant, quod accusandi ratio simplex esset, defendendi multiplex. Nos itaque omissa illa patronorum confutatione, de qua satis abundeque a Cicerone et Quintiliano tractatum est, de hac quae ad nostarm institutionem magis pertinet, braeviter disseramus. Haec igitur in deliberativis causis, hoc est in suadendo et dissuadendo tota fere posita est; neque quid dictum sit, tantum considerat, sed multo magis, quid dici possit, explorat. Quid autem dici possit, per eosdem, quos supra diximus, locos personarum inquirit. Personarum quidem, ut si te cohorter ad studia literarum ostendamque te neque aetatem neque ingenium neque aliud quicquam, quod in personis consideretur, quo minus id facias, excusare posse. Rerum vero, si neque tempus neque locum neque facultates ad eam rem tibi deesse significem. Confutandi vero duplex omnino ratio est, bonorum et malorum. Utraque et vera et falsa esse possunt. Bonorum ratio ita tractanda erit, primum ut ostendamus quae ei, ad quem scribimus, bona videntur, mala esse: id si non possumus, non esse bona aut non magna bona esse contendamus; deinde maiora, si possumus aut similia proponamus aliquodque his commodum adiungamus, ut si par bonum ex utraque re consequatur, hoc certe illi praeferendum sit, quia facilius, quia commodius, quia propinquis amicisque acceptius et quae sunt generis eiusdem. Mala contra ita tractanda sunt, primum ut bona, si possumus, esse dicamus, quae ille mala existimet; deinde non mala, vel non tam magna, quam ille vel vulgus opinetur: postremo maiora illi vel similia mala opponamus, quae ille evadere non possit. Factaque malorum comparatione, haec aliqua ex parte minuemus, ut si moriendum sit, Romae atque inter suos mori satius esse dicamus. Eadem erit commodorum et incommodorum ratio, quae ut bona vel mala ab hominibus expetuntur et fugiuntur. Haec inter se saepe comparantur et bona malis et mala bonis confutantur, ut quum id quod ille bonum appetit, fugiendum esse dicimus ratione maioris mali.Quod inde consequatur aut quum paruum malum non abhorrendum esse contendimus, quum inde bonum maximum proficiscatur. Quam quidem universam confutandi rationem apertissime ac latissime executus est Cicero tum saepe alibi, tum vero, quum M. Marcello reditum pluribus epistolis suaderet. Ille enim omnia commoda ac incommoda exilii, cum commodis et incommodis in patria viventis apertissime comparat ostendique omnibus rationibus patriam exilio praeponendam. Qui locus quoniam latissime patet et intellectu facillimus est, pluribus a me verbis non explicabitur, ne magis Ciceronis epistolas interpretari, quam tradere scribendi rationem videar. Accidunt autem epistolis nonnunquam etiam crimina sive calumniae vel ad nos vel ad amicos pertinentes, quae a nobis per epistolam vel defendendae vel refellendae sint. Crimen defendere qui volet, si factum sit, cur id fecerit, ostendat necesse est. Si causam probabilem non habebit, crimen neget; si negare totum non poterit, partem neget et aut non esse id factum, cuius arguat aut non eo modo factum esse contendat. Sin id quoque non poterit, culpam omnem in aetatem, in ignorantiam, in negligentiam, in occupationes, in socios, in aliqua denique omnia transferat, quae aut levare factum aut veniam impetrare aliquo modo possunt: quae in epistola decet, in oratione non decet. Alia praeterea crimina leviora, alia minora molliendo, excusando, minuendo facimus, quaedam vero despicimus ac pro nihilo habemus; quaedam per iocum et cavillationes irridemus; nonnulla in illum ipsum qui obiecit, retorquemus: quod lepidissime fecit Cicero, quum ad Curionem scribens ait: "Equidem neminem praetermisi, quem ad te perventurum putarem, cui literas non dederim: abs te vero bis, terve ad summum et eas perbreves, accepi. Quod si pergis iniquus esse in me iudex, eodem ego te crimine condemnabo". Ambigua vero omnia in meliorem partem accipiuntur, ita ut quae ei ad quem scribimus vel gravia vel luctuosa vel dura videntur, ea nos graviorum comparatione, quae ille aut tulerit aut nisi hoc ei accidisset, in posterum potuisset ferre, leviora, tolerabilioraque reddamus. Quod optime fecit Sulpitius, qui ut Ciceronem de morte filiae consolaretur, ei patriae, dignitatis, honestatis caeterarumque rerum, quae multo ei debebant esse, quam liberi, cariores, iacturam commemorat. Sed haec omnia facile consequemur, si quam supra memoravi, bonorum, malorumque comparationum recte adhibebimus. De dissolutione argumentorum. Cap XXVII. Quoniam autem qua ratione fierent argumenta, supra docuimus, consentaneum videtur, qua ratione dissolvantur, etiam docere, ut quae vitia in illis esse possunt, ea et ipsi in nostris argumentis magnopere fugiamus et in alienis cognita reprendere facilius et confutare possimus. Qui quidem locus tametsi est ita late a Cicerone dilucideque tractatus, ut a nobis neque copiosior neque dilucidior effici possit, eum tamen, ne vel ignorasse vel neglexisse videamur, quam brevissime attingemus. Omnis igitur argumentatio dissolvitur, quum aut aliqua pars ipsius aut tota vitiosa esse ostenditur aut contra eam alia vel firmior vel eque firma argumentatio collocatur. Partes eius vel ut minime probabiles vel ut minime necessariae reprehenduntur. Minime probabilis argumentatio fit quum vel falsa proponimu, ut: "Nemo est qui non pecuniam quam sapientiam malit". Constat enim multos contra fecisse. vel incredibilia, ut si avarus pecuniam se contempsisse dicat. Item, minus probabilis sit, quum id quod a plerisque sit, ab omnibus fieri dicimus: ut, "Omnes opibus quam virtutibus magis student". vel contra, quum id quod a paucis sit, a nemine fieri affirmamus, ut: "Nemo est qui virtutis adipiscendae gratia opes honoresque contemnat. quod etsi non omnes, quidam tamen faciunt". Minus etiam probabilis argumentatio redditur, quum id quod proposuimus, vana aut infirma ratione probamus. Vana ratio est quae vel falsa est, ut: "Poetae legendi non sunt, quia homines a religione dehortantur". vel futilis et contemnenda, ut: "Philosophia fugienda est, quia macilentos homines reddit". Infirma vero ratio est quae causam minus convenientem propositioni subiicit, ut: "Utile ieiunium est, nam ego hodie ieiunare institui". Hic quare utile ieiunium sit, non probo, sed quid ego sim facturus, commemoro. Item, infirma est, quum idem per idem, sed aliis verbis probamus, ut: "Magnum malum est avaricia, quia multis incommodis afficit homines pecuniae cupiditas". Item, infirma est, quum id quod proposuimus, omni ex parte non probamus, ut: "Expetenda est sapientia, quia sapientes castitatem amant". Non enim ob hoc solum expetenda sapientia est. Minus praeterea probabilis argumentatio redditur, quum similitudines et comparationes ad rem de qua agimus minime accommodatas esse ostendimus. Id autem sit, quum ostendimus eas differre genere, specie, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Deinde utriusque rei genus et differentiam demonstramus: quo modo confutantur maxime inductiones et exempla, quae similibus et comparationibus maxime utuntur. Minus etiam necessaria et propterea vitiosa argumentatio esse ostenditur, cuius complexio vel simplex conclusio reprehendi potest. Complexio erat quae ex utraque parte concludebat. ea vel ex utraque parte convertitu, vel ex altera reprehenditur. Convertitur ex utraque quale est pulcherrimum apud Gellium exemplum Evathli, qui certa mercede causarum agendarum rationem a Protagora insigni eius artis magistro hac conditione didicerat, ut ei merces tum deberetur, quum primam in foro causam vicisset. Magister suo tempore mercedem petit et negantem discipulum in ius vocat. Utitur autem adversus eum argumento: Debes mihi omnino mercedem, sive vincas causam sive perdas. Nam si vincis, debes, quia vicisti primam causam: si perdis, debes, quia a iudicibus condemnaris. Discipulus contra argumentum convertit, hoc modo: "Nihil tibi debeo sive vincam sive perdam. Nam si vinco, non debeo, quia a iudicibus non condemnor; si perdo, rursus non debeo, quia primam causam, ut inter nos convenerat, non vinco". Altera ex parte reprehenditur complexio, sic: "Etiamsi causam perdam, nihil debeo tibi. Iudices enim me non pecuniae, sed ignorantiae condemnabunt". Enumeratio autem reprehenditur, quum aliquod in ea membrum praeteritum est, hoc modo: "Quoniam habes hunc equum, eum aut emptione aut haereditate aut dono habeas aut certe furto abstuleris necesse est". Si dicamus domi natum aut ex hostibus captum, totum argumentum infirmabimus. Reprehenditur etiam, quum aliquid ex membris negatis probamus, ut in eodem exemplo poterit ostendi, equum haereditate venisse, quod ille negaverat. Similis conclusio reprehenditur, quum aliud sequi potest ex nostra propositione, quam quod ipsi volumus, ut: "Si lux est, dies est". Potest enim ex luna vel ex igne lux esse , neque lux necessario diem facit. Conclusiones vero argumentorum omnium reprehendi possunt, si vel non efficiant id quod propositum est vel cavillationem ambiguitatemque efficiant. non efficiunt quod propositum est, hoc modo: "Si venisses domum meam, vidissem te; non vidi, ergo non venisti" Conclusio haec non necessario sequitur. Nam potes venisse clam me. Per ambiguitatem concludunt argumenta hoc modo, ut in eodem exemplo versemur: "Si venisse domum, vidissem te; non vidi, ergo non venisti". Non autem vidi, non quia non veneris aut clam me veneris, sed quia caecus sim. in qua significatione tu meum argumerntum non intelligebas. Per cavillationem sic: "Quod non perdidisti, habes" Non perdidisti caudam, ergo caudam habes. Atque his fere modi argumentorum singulae partes dissolvi possunt. Totum vero argumentum reprehenditur, quum aperte falsum est: ut: "Quicunque pecuniam contemnit, stultus est". Diogenes pecuniam contempsit, stultus igitur fuit. Aut quum tam nobis, quam ad versariis convenit, ut: "Qua causa considebam, brevis fui". Aut cum levem excusationem praeferimus, ut: "Si in mentem venisset hoc, nunquam commisissem". Item, quum remotas et minus longinquas causas repetimus, ut: "Si Iupiter rem cum Leda non habuisset, Ilium nunquam eversum fuisset". Item, quum rem quampiam vel male definimus vel male dividimus. Definitio mala est quae per proprium genus et proprias differentias non fit, ut si velim definire factiosum civem: "Hic factiosus est, qui malus et inutilis civis est". Quae definitio non magis ad factiosum, quam ad dissolutum pertinet. Item, mala definitio est, quae rem definiendam non omni ex parte complectitur, ut: "Fortitudo est constantia in adversis". Quae definitio partem fortitudinis, non totam complectitur. Mala vero divisio est, quum plura vel pauciora quam opus sit membra facimus. Plura sic: "Tria hominem beatum reddunt: virtus, scientia et sapientia". In hac divisione sapientiam adiungere necesse non erat. Nam virtus et scientia sapientiam complectuntur. Pauciora sic: "Duo potissimum homines ad scelera compellunt, libido et avaricia". Hic omissa sunt multa: ut, ambitio, gula, gloriae cupiditas et alia. Reprehenditur etiam argumentum quod vel dubia vel inconvenientia, dubiis et inconvenientibus probat. Dubia, ut: "Non occidi hunc, quia neminem unquam occidi", quum utrunque dubium sit. Inconvenientia, ut si quis suum scelus magnorum virorum exemplo tueatur. Item, quum rem perspicuam pluribus verbis claram facimus, ut si Orestem accusans, occisam ab eo matrem, quod perpicuum est, coner ostendere. Item, quum rem, de qua causa et controversia est, tanquam concessam assum,: ut si Ulyssem accusans, iniquum esse dicam Aiacem fortissimum hominem ab ignavissimo esse occisum. Quod adhuc non constat. Item, quum rem turpem et iniquam et indignam tempore, loco, personosque commemoramus. Item, quum rem auditoribus invisam proferimus: ut si apud coelibes rem uxoriam laudem vel cum rem ab auditoribus aut lectoribus factitatam detestamur, ut si apud Annibalem perfidiam vel urbium expugnationem detester. Item, quum eadem de re diverse inconstanterque loquimur: ut si quis amico tantum benevolentiae causa favere se dicat, posteaquam subiungat, sperare tamen se aliquod ex ea re commodum consequuturum. Illa quoque argumenta vitiosa sunt et facile confutantur, quae ad institutum omni ex parte accommodata non sunt, ut si plura polliciti, pauciora exequamur. Quod in vitium plerunque incidunt hi, qui in sacris aedibus commorantur. e tribus enim partibus, quas in divisione proponunt, tertiam plerunque linquunt. Item, si quum totum debeamus probare, partem tantum probemus:, ut si quum omnes senes avaros probare velim, unum aut alterum avarum fuisse ostendam. Item, si omissa re, quae in iudicium aut consultationem veniet, alia praeferamus, vel defendamus: ut si quis de bello gerendo dicturus, pacem laudet aut si quis ambitus accusatus, se fortissimum manu semper fuisse defendat. Item, si re ipsas ex vitiis vituperamus, ut si quis ex unius poetae vitiis totam poeticen detestetur. Item, si laudare quempiam instituerimus et de felicitate eius, non de virtute dicamus. Item, si rem cum re ita comparaverimus, ut laudare alteram posse non putemus, nisi alteram vituperaverimus; quod plerique hac tempestate faciunt, qui laudare se hunc pontificem posse non putant, nisi antecessores vituperent. Item, si quum de certa re dicendum sit, de communi et toto genere dicamus, ut si iustitiam laudaturus, de ipso genere virtutis dicam. His fere de causis argumenta reprehendi solent; quas quidem latius fortasse explicavi, non solum quia vitiosam epistolam, sed quia omnia quoque scripta atque adeo sermonem ipsum vitiosum reddunt. Neque vero id tantum feci, ut in aliorum scriptis haec vitia cognoscamus, sed multo magis, ut ipsi caveamus. Reliquum erat in confutatione, ut contra adversarii argumentationem, aliam vel firmiorem vel aeque firmam collocaremus: quod quidem tum ad deliberationes, tum ad consolationes est maxime necessarium. Id fit, si quum aliquid adversarii utile dicent esse, nos id quod defendimus, esse honestum dicamus aut quod illi quibusdam, nos omnibus vel multis utile aut honestum aut acceptum esse ostendamus. Denique id optime fit illa, quam supra docuimus, bonorum, malorumque comparatione. Sed de confutatione satis. Nunc ad conclusionem transeamus. De conclusione. Cap. XXVIII. Conclusio est artificiosus terminus totius non orationis modo, sed cuiusuis etiam materiae: quae a nobis vel dicta vel scripta est: in qua auditoris vel lectoris animum ad id quod volumus, summa vi trahere nitimur. eius alia in oratione, alia in epistola ratio est. Ratio enim unum aliquod sibi dicendum proponit, epistola plerunque multa perscribit; illa auditorem, haec lectorem habet; illa iudicium plerunque expectat, haec nunquam; illa certis tantum locis, id est quatuor, conclusione uti potest, in principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in fine totius orationis: haec multis et incertis locis, hoc est ubicunque aliqua materia finitur, conclusione uti potest. Quapropter neque ita longa, neque ita artificiosa conclusione utetur epistola, prasertim si pluribus de rebus scribatur aut si negotia vel res leviores contineat. Igitur si epistola unica de re, neque valde longa, neque valde gravi scribatur, satis erit in conclusione, quod velimus, exponere brevi vel amplificatione vel commiseratione adiecta: quibus de rebus paulo post dicemus. Si gravior erit, pro qualitate materiae conclusionem adhibebimus. Aliam enim commendatio, aliam consolatio, aliam simplex narratio conclusionem habeat necesse est. Sin plura vel praecepta vel negotia continebit epistola et in singulis brevi conclusione et in fine omnium enumeratione aliqua erit utendum. Quod Cicero facit ad Lentulum in ea epistola, cuius initium est: "Periucundae mihi fuerunt literae tuae". Ait enim: "Accepisti quibus rebus adductus, quamque rem, causamque defenderim: quique meus in republica sit pro mea parte capessenda status". Illud in omni epistola servandum erit, ut ad ea quae diximus, conclusionem applicemus et lectoris animum cum in caeteris partibus, tum in hac vel maxime nobis conciliemus. Quoniam autem et anumeratione et amplificatione et commiseratione utitur interdum epistola, his de rebus summatim quaedam attingemus. De enumeratione. Cap XXIX. Enumeratio est brevis earum rerum quae dictae sunt, repetitio, quae a Graecis gr-anakifalaiosis dicitur. Ea ita utemur in epistola ut rerum tantum capita breviter repetamus, ne res singulas longius prosequamur, ut ad ea quae legit, animus auditoris reducatur, non redintegretur oratio. Neque vero uno modo semper enumeratione utendum est, sed varianda tum ratio, tum oratio, ne vel afferat lectori satietatem, vel artificii suspicionem pariat: quo nihil magis fugiendum est. Varietas autem comparabitur tum ex verbis, tum ex sententiis, hoc modo: "Scripsi ad te de hac et illa re: habes quae scire cupiebas: haec habui, quae de his et illis rebus ad te scriberem: habes epistolam bene longam, quae quidem plurima legenti et cogitanti occurrent" Oratio per introductam vel rem vel personam, interdum enumeratione utitur, ut: "Si respublica loqui posset, haec et haec diceret"; aut "Si pater ipse iudicaret, quid diceret quum haec probarentur?" Sed his modis rarissime vel nunquam epistola utitur. De amplificatione. Cap XXX. Amplificatio est oratio ex communibus locis sumpta ad rem augendam vel exaggerandam. Loci communes sunt qui ad omnes causas accommodari possunt. Hi plurimi sunt. Nos paucos et ad institutionem nostram maxime necessarios proferemus. Ex his primus ac praecipuus est ab autoritate Dei in primis et eorum quos Sanctos appellamus, deinde Pontificum, magistratuum, praeterea sapientum, iurisconsultorum, legum, caeterarumque tum personarum, tum rerum, quae summam inter homines autoritatem habent, quum ostendimus, quid de re, de qua agimus, senserint, dixerint, fecerint, curaverint. Alius est locus, per quem ostendimus, ad quos ea res pertineat, utrum ad omnes, an ad superiores, de quibus modo diximus: an ad pares amore, fortunis, corpore: an ad inferiores aetate, fortuna, caeterisque rebus: rursus ad optimum quenque, an ad quemvis: ad vivos, an ad defunctos, ad parentes an ad posteros. Alius est locus per quem quid boni aut mali ex ea re sit eventurum, ostendimus, si hoc nobis vel aliis, sive concedatur sive negetur. Nam in utramque partem loci communes accipi possunt: quod miror esse a Cicerone, quum de his scriberet, praetermissum. Alius locus est per quem multos hoc exemplo vel ab ea re territum vel ad eam rem incitatum iri, sive illa bona, sive mala sit, demonstramus. Alius est per quem ostendimus caetera vel malefacta corrigi aut aboleri vel benefacta in memoriam redire posse, si hoc recte factum aut iudicatum fuerit. Si contra evenerit, malefacta superiora in memoriam reditura, anteacta bona omnia peritura. Quo loco, ut id quod volumus efficiamus, aliarum rerum comparatione uti poterimus. Alius locus est per quem ostendimus voluntariae rei, si mala sit, nullam satis dignam poenam; si sit bona, nullam mercedem vel laudem satis dignam reperiri posse. Alius locus est per quem ostendimus eius generis id factum esse, ut eius causa vel parvae res saepe crescant vel maxime dilabantur, ex quo item maxima bella vel oriantur vel extinguantur. Alius locus est quo factum in alterutram partem verbis exaggeramus hominesque ob id quam ocissime vel puniendum vel remunerandum adhortamur. Alius est, quum peccata inter se vel benefacta comparamus ostendimusque illud, de quo agimus, caetera superare. Alius locus est per quem negotium breviter ponimus ante oculos, ut geri videatur et quae vel bona vel mala consequi eam rem soleant, enumeramus, ut earum rerum enumeratione negotium ipsum augeatur. Alius est per quem petimus ab hominibus, ut res nostras ad sese referant et de se ac de suis geri putent idque de nobis ac de nostris parentibus, liberis, uxoribus ac de rebus omnibus statuant, quod de suis statui velint. Alius est per quem ostendimus hoc facinus etiam hostibus admirandum vel detestandum videri. Atque ab his potissimum locis communibus amplificatio sumi solet. Proprios causae scriptor ipse iudicabit. Neque vero omnibus his semper est utendum, sed ut quisque ad nostram causam maxime faciet. Illud in primis videndum est, ut hos locos sive ad laudem sive ad vituperationem sive ad indigniationem sive ad consolationem sive ad aliam rem quampiam apte convertamus, ne in conclusione tantum, sed in caeteris quoque partibus praefertimque in argumentationibus, amplificationem accommodate collocemus. De miseratione. Cap XXXI. Miseratio, sive misericordia est affectus animi, per quem alienos casus dolemus et ad praestandum illis, quod petunt, inclinamur. Eam in aliis commovebimus, si ostendemus variam fortunarum commutationem et bona, in quibus fuimus cum malis quae patimur et passuri sumus, comparabimus; si commoda quae sperabamus et incommoda quae nos consequuntur, proferemus, ut in morte filii, propagatio sobolis, spes honorum, solatium senectutis; contra domus eversio, desperatio, orbitas. Item, si turpia atque indigna genere, aetate, dignitate nostra, ad que devenerimus vel deventuri sumus, proferemus. Si calamitates nostras singulas ante oculos ponemus, ut non audire eas aut legere homines, sed videre videantur. Si rogabimus de se ac de suis coniecturam faciant cogitentque posse eadem omnibus accidere, quae nobis acciderint et quum nos vident, parentum liberorumque suorum, sui denique ipso rum recordentur. Item, si orationem vel ad absentes vel ad mortuos vel ad res sensu carentes nobisque charissimas, ut patriam, domum et caetera eius generis convertemus. Item, si disiunctionem a rebus nobis charissimis, si patriae, parentum caeterorumque nobis coniunctissimorum amissionem, si orbitatem, solitudinem, si corporis et fortunae incommoda proferemus. Item, si conqueremur nos ab aliis potissimum contumelia et iniuria affici, qui vel nos amare et iuvare maxime debeant, ut propinqui, vel sint de nobis optime meriti, ut amici, clientes, vel indigni sint, qui nos offendant, opprimant, subiiciant, ut servi, rustici, plebeii atque obscuri homines in primisque vitiosi. Item, si supplicibus et lachrymosis verbis orabimus, ut nos respiciant, nostrae necessitati ignoscant, subveniant, nostri misereantur; si dicemus nos non nostra, sed parentum aut liberorum aut aliorum qui ex nobis pendeant, causa moveri. Postremo, si ostendemus animum cum in alios misericordem, tum veroconstantem et malorum omnium patientem atque ad omnia paratum habere semperque habituros et quicquid evenerit forti atque excelso animo toleraturos. Nam fortitudo et constantia in viro, praesertim gravi, plus interdum ad misericordiam proficit, quam humilitas et supplicatio. Atque his potissimum locis misericordia commovetur. Verum, ut in amplificatione diximus, non sunt omnes in omnibus causis aut quaerendi aut collocandi, sed est ex his optimus quisque et ad nostram causam accommodatissimus quisque deligendus. Commiserationem enim brevem esse oportet. Nam, ut ex rhetoris Apollonii sententia scribit Cicero, lachryma nihil citius arescit. Sed quoniam satis multa de his quae polliciti sumus, explicavimus, huic libro modum imponemus. Lippi Brandolini ad Reverendissimum patrem et dominum, D. Franciscum Picolmineum Cardinalem Senensem, de Ratione scribendi, Liber secundus. Caput I. In libro superiore, sapientissime pater, quae esset epistolarum inventio, quot et quae earum genera, primum exposuimus. Deinde, quoniam sunt tria causarum genera, demonstrativum, deliberativum, iudiciale, quas causas recipere posset epistola, demonstravimus. Tum de sex partibus orationis, exordio, narratione, divisione, confirmatione, confutatione, conclusione, ut visum est, breviter disservimus easque partes ad scribendi rationem accommodavimus. Nunc, quoniam e tribus illis causarum generibus unumquodque epistolam recipere posse supra diximus, consentaneum esse videtur, ut de singulis aliquid breviter attingamus et qua ratione unumquodque in epistola tractari conveniat, aperiamus. Deinde ad ipsas epistolarum species descendemus et quo singulae pacto tractandae sint, quantum poterimus, duobus his libris aperiemus. Postremo de dispositione atque elocutione, quae maxime necessaria videbuntur, in tertio libro paucis explicabimus, ut haec, quam suscepimus, de scribendi ratione institutio, quoad fieri potest, perfecta absolutaque sit. Nunc igitur ad causarum genera revertamur. Ea quoniam tria esse supra diximus: iudiciale, quod et difficillimum est et minime nostris temporibus usitatum, primum absolvemus neque vero id totum superstitiosius exequemur. Nam et longissimum est et in usum scribendi non ita frequenter venit. Sed eas tantum illius partes, quae ad scribendum accommodari posse videbuntur, explicabicabimus, reliquas summatim pertransibimus. De constitutionum generibus. Cap II. In omni causa primum omnium constitutio in venienda est, ut quo peracto causa ipsa tractanda sit, facilius cognoscamus. Ea, ne in omnibus decipiamur, ab aliis status causae, ab aliis quaestio, ab aliis caput, graece vero gr-stasis est appellata. Est autem constitutio, prima deprecatio defensoris, cum accusatoris insimulatione coniuncta: vel, ut Quintiliano placet, prima causarum conflictio. Est enim constitutio sive status ubi primum propter accusatoris et rei discordiam causa constitit, ut: "Fecisti; non feci". Hic causa constitit an fecerit vel fecisti, feci, sed recte feci hic causa stat an recte fecerit . Quanquam autem propria est iudicialis generis constitutio, potest tamen in alia etiam genera cadere: in demonstrativum, ut quum quaerimus an is, quem laudamus, eo tempore vel eo loco vel apud illos laudandus sit. Item, an eius magnitudo nostris laudibus possit augeri; item, quum quaerimus, quanta eius virtutibus praemia; vel in vituperatione, quantae eius vitiis poenae debeantur atque in his rebus omnis nostra versatur oratio. In quo genere Cicero scribit Caesarem in Catonem omnibus constitutionibus esse usum. In deliberativum genus cadit constitutio, quum disceptamus an honestum an utile futurum sit id quod in consultationem venit. Item, quum disputamus an fieri possit de quo quaeritur, ut an everti possit Carthago, etiamsi eius eversio e republica futura sit. Iudicialis generis exempla sunt passim, ut quum Ulysses accusatus, quod Aiacem interfecerit aut quum Orestes accusatus, quod matrem occiderit, iure id se defendit. Constitutio est in priore exemplo, utrum fecerit. Hoc inferius genus, quanquam rarius, nonnunquam tamen etiam in epistolam venit, ut cum apud amicum vel apud principem negligentia vel ea quae obiiciuntur crimina per epistolam excusamus. Item, quum aliquod nostrum factum vel innocentiam nostram defendimus. Quo in genere pulcherrimae Ciceronis et Appium Pulchrum et ad Q. Metellum et ad alios quam plurimos epistolae reperiuntur. In omni autem causa constitutio invenitur, quum consideramus id de quo quaeritur an sit, quid sit, quale sit. hic ex tribus temporibus considerari potest, praesenti, praeterito, futuro, ut an sit factum an fiat an futurum sit et eodem modo in caeteris, cum quaerimus an sit, coniectura est; quum quaerimus quid sit, definitio; cum quaerimus quale sit, qualitas appellatur. Quoniam autem, quum factum defendimus aut legibus aut rationibus defendimus, qualitas legalem sive legitimum et iuridicialem statum efficit. Possunt igitur esse quatuor omnino status sive constitutiones: coniecturalis, qua quaeritur an sit; definitiva, qua dubitatur quid sit; legalis sive legitima, qua factum legibus scriptisve defenditur; iuridicialis, qua factum rationibus comprobatur. Atque haec sunt constitutionum genera. Nunc quo singulae modo ad iudicialem causam, quam primam explicandam proposuimus, accommodari debeant, summatim dicemus, a coniecturali potissimum incipientes. De coniecturali constitutione, Cap. III. Coniecturalis constitutio est, in qua utrum aliquid factum sit, quia non constat, signis et coniecturis investigatur. Ea quum in causam inciderit, is qui locum accusatoris obtinebit, narrationem ita suspicionibus sp arget, ut omnia rei facta, dicta, consilia, in eius de quo agitur, criminis suspicionem trahat. Qui defensoris loco utetur, plane simpliciterque narrabit suspicionesque omnes, quantum poterit, removebit. Habet haec constitutio partes sex : probabile, collationem, signa, argumenta, consecutionem, approbationem. Probabile est per quod ostendimus expedisse reo peccare. Id consideratur in re et persona sive in causa et vita. In causa accusator considerabit quae commoda inde reus consequi, quaeque incommoda evitare potuerit eaque omnia reum secutum esse ostendet. Reus contra se nihil commoda adipisci, nihil incommodi ex ea re vitare potuisse demonstrabit; imo aut incommodum aut dolorem se ex eo facto coepisse ostendet. In vita accusator anteactam rei vitam in crimen aut suspicionem aduocabit, ut id de quo quaeritur, caeterorum criminum exemplo probetur. Id si non poterit, dicet reum caetera vitia dissimulasse atque occultasse, hoc celare prae turpitudine non potuisse. Reus vel anteactae vitae probitatem atque innocentiam afferet vel, si id non poterit, quae olim fecerit, aetati, imprudentiae ignorantiaeque asscribet: id vero genus flagitii se magnopere semper evitasse ostendet. Collatio est in qua accusator per comparationem ostendet alium neminem id facere potiusse; huic et commodum et facile et necesse pene fuisse. Reus et has ab se suspiciones omnes, quantum poterit, removebit et alios iisdem de causis id facere potuisse, ostendet. Signum est quod facultatem rei perficiendae quaesitam ostendit. In eo considerabitur locus celebris an defertus, publicus an privatus, commodus an incommodus. Item, tempus, ut quae pars anni, diei, noctis. Spacium, utrum satis magnum ad rem perficiendam fuerit. Occasio sive opportunitas, quae fuerit expectata, exquisita aut omissa. Item, quae spes perficiendi, quae celandi criminis fuerit. Quae quidem omnia accusator augebit, reus minuet atque attenuabit. Argumentum est quod certiora signa rei faciendae vel factae ostendit: faciendae, ut quum ante tempus apparatus, instrumenta et res ad id necessariae proferuntur, quum reus fecisse, dixisse aliquid ad rem perficiendam per se vel per alios demiratur. Factae rei argumenta sunt, quum ipso facinoris tempore vel paulo post ubi reus aut cum quibus fuerit aut quo habitu, vultu, gestu fuerit, explicatur. Quae quidem pro causae qualitate, tum ab accusatore, tum ab reo vel obiicientur vel refellentur. Consecutio est quum quaeritur quae signa nocentis et innocentis rem ipsam consequi soleant. In ea accusator rei fugam, latitationem, timorem et his similia proferet. Reus innocentiam suam ex praesentia, conscientia rebusque contrariis comprobat. Approbatio est qua suspicionem iniectam locis tum propriis, tum communibus vel confirmamus vel infirmamus. Loci proprii sunt quos secum causa quaeque adducit, de quibus privatim praecipi nihil potest. Communes sunt a testibus, ut cum rem nostram iuratis testibus comprobamus de eorumque fide, autoritate, constantia, vita, plura dicimus. Contra testes, cum eos ab his omnibus partibus confutamus eosque vel scire id non posse vel cupide id dicere vel corruptos vel parum idoneos esse demonstramus suspicionesque ad eam idoneas ex supradicta divisione afferimus. Contra quaestiones locus est cum labefactari atque infringi tormentis ingenuorum corpora, ex levi suspicione, iniquum atque impium esse dicimus, dolori alium alio magis minusve resistere demonstramus, multos dolore victos fateri quae nunquam commiserint, suspicionem parum idoneam ad tormenta. Ab argumentis, signis et coniecturis locus communis est quum dicimus rem toto signis atque argumentis patefactam, perspicuam, non suspiciosam videri debere, haec plus quam ullos testes valere. Testes enim mentiri, corrumpi ac falli posse, haec non posse. Contra haec omnia communis locus est quum suspiciones attenuamus easque non minus in alios, quam in nos convenire ostendimus, quum iniquum esse dicimus, ex tenui suspicione quemque iudicari, si sic facere liceat unumquenque in ius rapi atque in suspicionem multorum criminum trahi. A rumoribus locus communis, quum esse id de reo vulgatum et in omnium iam ore versari neque temere vulgari turpem de aliquo rumorem solere neque causam ho minibus, cur id fingant, esse dicimus. Contra rumores locus est quum vulgo et famae dicimus credi non oportere: rumores ut plurimum falsos esse idque exemplo alicuius falsi rumoris ostendimus. Item, quum factum aut verum de adversariis rumorem proferimus, quem in ore omnium esse dicamus eique tamen nos fidem ostendimus non habere. Atque haec in coniecturali causa considerantur quae quoniam in epistolam cadere frequenter solent, quum rem vel factam vel faciendam coniectura investigamus, quod Cicero ad Lentulum in causa regia plane ostendit: propterea sunt a me pluribus verbis explicata. Nunc ad legitimam constitutionem transeamus. De legitima constitutione. Cap. IIII. Legitima constitutio est quum ex lege aut scripto aut nomine facti controversia nascitur, ut quum leges, testamenta, voces ipsae alio modo ab accusatore, alio ab re accipiuntur. Ea, quoniam tota iurisconsultorum est neque cadere non modo in epistolam, sed ne in orationem quidem nostra aetate unquam potest, ad susceptam institutionem non pertinet, sed ne videamur eam aut neglexisse aut ignorasse, quoniam in ordine divisionis venit, eam paucis explicabimus. Habet igitur partes sex: scriptum, sententiam, contarrias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia controversia nascitur, quum voluntas scriptoris, cum scripto dissentire videtur, hoc modo: Sit lex quae iubeat eos qui navem ab tempestatem deserverint, perdere navem; si servetur, eorum esse qui in navi remanserint. Igitur, quum tempestatem periclitaretur navis, omnes eam metu deservere, praeter unum aegrotum, qui fugere non potuit. Navis casu servatur; eam aegrotus lege possidet; repetit is cuius fuerat, quod aegrotum dicat necessitate, non voluntate in ea remansisse neque hoc sensisse scriptorem. Nascitur controversia ex scripto et sententia. Ex contrariis legibus controversia constat, quum alia lex quippiam iubet aut permittit, alia vetat, hoc modo: Lex vetat hominem repetundarum damnatum in concione orationem habere. Alia lex iubet, augurem eum qui defuncti locum petat, in concione nominare. Augur repetundarum damnatus, eum qui defuncti locum petit, in concione nominat. Petitur ex eo multa ex priore lege; is se posteriore defendit. Nascitur quaestio ex contrariis legibus. Ex ambiguo controversia nascitur, quum scriptum duas aut plures inter se sententias videtur habere, hoc modo: Cicero in testamento sic scribit: "Tullius haeres meus dato Terentiae uxori meae triginta pondo argenti, quae volet". Illa post viri mortem optimum et preciosissimum petit; hic deterrimum vult dare. Uterque testamenti verba pro se interpretatur. Quaestio nascitur ex ambiguo. Ex definitione controversia oritur, quum de nomine facti dissensio est, hoc modo: Quidam sacra vasa in loco profano relicta casu reperit, domum detulit. Quaeruntur a sacerdotibus, apud hunc inveniuntur. Accusatur sacrilegii. Defendit se vocabuli definitione: neque sacrilegum neque furem esse: et quid sacrilegium sit, quid furtum, definit. Nascitur ex definitione controversia. Ex translatione causa constat, quum aut tempus differendum aut accusatores aut iudices mutandos reus dicit. Haec apud veteres quoque perraro in iudicium veniebat. Ex ratiocinatione causa constat, quum res fine propria lege venit in iudicium, sed similitudinem aucupatur ex legibus, hoc modo: Lex est, si quis furiosus erit, in eo et bonis eius cognatorum potestas esto. Et lex, qui patrem necaverit, in fluvium demergatur. Et lex, paterfamilias uti super familia, pecuniaque sua legaverit, ita ius esto. Et lex, si paterfamilias intestatus moritur, pecunia eius agnatorum esto. Malleolus per furorem matrem necat; in carcerem truditur; ibi testamentum scribit; mox in fluvium mergitur. Haeredes adeunt haereditatem: frater minor Malleoli, qui eum parricidii accusaverat, suam haereditatem vocat, quod is ob furorem testari non potuerit. Hic certa lex in hanc causam nulla, multae tamen per similitudinem afferuntur. Nascitur ex ratiocinatione controversia. Ac de legitima constitutione hactenus. Nunc ad iuridicialem transeamus. De iuridiciali constitutione absoluta. Cap V. Iuridicialis constitutio est in qua de facto convenit; iure an iniuria factum sit, quaeritur, ut quum Orestes se matrem fatetur occidisse, sed iure id a se factum esse defendit. Eius partes sunt duae absoluta absumptiva. Absoluta est, in qua factum ita defentitur, ut nulla ad id extranea defensio petatur, ut: "Minus, qui Accium poetam in scena nominavit, in ius ab eo vocatus, id solum defendit: licere nominari poetam, cuius scripta dentur agenda". Ea constitutio tractabitur, quum idipsum, quod factum esse constat, licere ostendemus. Probatur autem aliquid licere iure naturae, lege, consuetudine, iudicato, aequo est bono pacto. Naturae ius est quod nulla institutione ab ipsa natura nobis insitum est: quale est, ut liberi a parentibus amentur eosque ipsi mutuo ament ac colant. Lex est constitutio quam populus vel senatus vel princeps sanxit: quale est ius civile, ius pontificium, quod ius canonicum appellamus. Consuetudo est usus diu inter homines nulla lege servatus: quale est, ut mortui in monumentis maiorum sepeliantur udicatum est. Quod sententia uniu aut multorum iudicum aliqua de re publice decretum est: quales sunt sententiae, quae quotidie a iudicibus in omni civitate de causis feruntur. Eae quoniam eadem de re saepe diversae sunt, videndum est, si quando eas in nostra causa proferemus, ut et plurimas et probatissimas afferamus. quo loco tum iudices, tum res ipsas iudicatas inter se comparare poterimus. Quod autem de iudicatis in causa iudiciali accidit, id in epistola de rebus ab alio dictis ac factis accidere poterit. In epistola enim omnis generis causae saepe incidunt. Sed hoc ab oratione differt epistola, quod oratio iudices habet, epistola non habet, nisi illum ipsum ad quem scribimus, nostrarum rerum iudicem velimus. Aequum et bonum est, quod boni viri omisso iuris rigore, ad communem iudicavere, ut si pater filium exhaeredaverit et qui haeredes constituti sunt, ei dare aliquam partem bonorum paternorum iudicentur. Pactum est id, quod duo pluresve servandum pepigere: sedque ad id vel solo verbo vel iureiurando vel scripto astrinxerunt. his partibus iuridicialem absolutam tractari conveniet. De iuridiciali assumptiva. Cap. VI. Assumptiva iuridicialis est quae factum accersita extrinsecus ratione defendi,: ut quum Orestes dicit: «Occidi matrem, quia illa patrem meum occiderat». Haec partes habet quatuor: concessionem, remotionem criminis, translationem criminis, comparationem. Concessio est per quam nobis ignosci postulamus. Ea dividitur in purgationem et deprecationem. Purgatio est quum consulto a nobis factum negamus. Ea dividitur in necessitatem, fortunam et imprudentiam. Necessitas est vis cui a nobis occurri non potest, ut, ille qui ad diem statum in iudicium non venit, quod eum morbus vel vis aquarum impedisset. In ea videndum est primum utrum ea necessitas sit satis idonea ad impediendum causa; deinde, num nostra causa acciderit, num vitari potuerit, num consulto in eam incidisse existimari possimus. Postremo, num ob eam necessitatem excusari aut absolvi debeamus. Fortuna est casus inopinatus atque improvisus, ut qui quum feram sagittis peteret, hominem casu praetereuntem interemit. Imprudentia est, inconsiderata dictorum factorumque emissio, ut qui criminis culpam in amorem, aetatem, ignorantiam confert. Ac fortunae quidem et imprudentiae iidem pene loci, qui necessitatis sunt. Considerare enim oportet, num id praevidere aut scire aut cavere potuerimus; num causam ei rei aut ipsi praebuerimus aut praebuisse existimari possimus; num satis ea res, quam afferimus, praesidii aut momenti habeat; num ob id nobis ignosci conveniat. Sed haec omnia erunt pro eius apud quem agemus, qualitate tractanda. aliter enim nos apud amicum, aliter apud superiorem aut principem excusamus. Deprecatio est quum res fatetur se non casu aut imprudentia aut necessitate, sed consulto peccasse et tamen postulat ignosci sibi. Ignoscendi ratio ex personis et rebus maxime sumitur. Ex persona eius qui peccavi, quum eius nobilitatem, virtutem meritaque in patriam, in alios vel in eos ipsos qui sunt ignoturi, ostendimus; quum eius merita cum peccatis comparamus et multo plura ac maiora haec quam illa esse probamus quum optimam de eo spem in postremum demonstramus; quum eum non dolo aut odio aut malo animo peccasse dicimus. A persona iudicum veniam captabimus, si de eorum humanitate, clementia, consuetudine ignoscendi quam plurima proferemus; si eos, quibus ipsi ignoverint, in exemplum adducemus et homines homini, causam causae comparabimus; si ex ea re non modo nullam infamiam, sed maximam etiam clementiae et mansuetudinis laudem eos, si ignoverint, consecuturos esse ostendemus. A re ipsa captabimus veniam, si rem ipsam, quantum licebit, omni ex parte attenuabimus; si in re simili aliis ignosci solere aut ignotum esse ostendemus. Haec quidem causa in iudicium nunquam venit; in privatum vitae usum atque in epistolam saepe venit proptereaque est a nobis pluribus verbis explicata. Remotio criminis est per quam a nobis non crimen, sed culpam removebimus eamque aut in hominem quempiam aut in rem transferimus. In hominem, ut qui hominem occidit, id se magistratus aut principis iussu fecisse defendit. In rem, ut qui noctu armatus contra edictum inventus, id se vel inimicitiarum vel grassatorum causa fecisse affirmat. Si culpam in hominem conferemus, primum ostendere oportebit, quam ille iubendi potestatem habeat. Deinde utrum nos honeste recusare quod iubebatur poteramus. Postremo, num ea de causa nobis ignosci conveniat. Quum in rem culpam conferemus et haec eadem et ea quae de necessitate praecepta sunt erunt servanda. Translatio criminis est per qua nos aliorum peccatis coactos peccasse confitemur, ut Orestes, qui crimen suum in matrem confert, quae patrem ante interemerit. Hac in parte considerandum erit, primum, num vere crimen in alium transferatur; deinde, num aequale sit hiuc de quo agitur; deinde, an iudicium de illo factum sit: tum, debuerit reus alio crimine crimen illud vel iudicare vel ulcisci; postremo, quid futurum sit, si caeteri idem faciant et sibi ius armis dicant. Quid si idem accusator nunc fecisset? Atque hi sunt accusatoris loci. Reus atrocitatem alieni criminis ponet ante oculos, seque id coactum fecisse ostendet neque utile aut tutum fuisse iudicium expectare. Comparatio est quum de duobus malis minus nos elegisse ostendimus, ut qui obsessus ab hostibus, quum de salute desperaret, exercitum incolumem eduxit, impedimenta hostibus tradidit. In ea primum accusator quaret, utrum utilius, honestius, laudabilius fuerit, id quod reus fecerit an aliud quippiam. Deinde habuerit ne is statuendi potestatem an ab alio petere debuerit. Deinde, fuerit ne aliud remedium, ne id fieri necesse esset. Tum inferetur ab accusatore per coniecturam suspicio avariciae, doli, metus aliarumque rerum, quae augere crimen possunt. Defensor et suspicionem cupiditatis ac doli omnem tollet et magnitudinem periculi ponet ante oculos; tum ab iudicibus, ab accusatoribus quaeret, quid ipsi fecissent, si eo in discrimine constituti fuissent. Postremo per comparationem malorum ostendet nihil aliud utilius fieri potuisse. Ac de iudicialis quidem causae generibus, satis pro suscepta institutione dictum puto. Nec dubito fore, qui supervacuam hanc partem existiment, quum epistola ad amicum, non ad iudicem scribatur. Sed primum ita causae tractandae sunt, ut amicos quoque de illis iudicaturos existimemus. Deinde ad superiores nonnunquam, item ad invidos et inimicos scribimus, apud quos non aliter quam apud iudices obiectiones refellere, nostrum factum excusare, accusare alios, saepe compellimur. Postremo, nulla de re scribere possumus, in quam non aliquis ex iis quos diximus, locis incidat. Sed haec hactenus. Nunc ad deliberativum genus transeamus. De causis deliberativis. Cap. VII. In omni autem deliberatione tria potissimum notare debemus: personas, res, causas. Personae duae sunt: nostra et eorum apud quos agimus. Aliter enim civis agere debet, aliter peregrines; item, aliter magistratus vel princeps vel dominus. Aliter privatus vel subditus vel servus. Sunt praeterea dignitatis, loci, aetatis, temporis, differentiae, ut aliter sacerdos, aliter popularis, aliter iuvenis, aliter senex, aliter in templo, aliter in senatu vel in foro, aliter in bello atque apud exercitum, aliter domi, cum pax est, verba faciat. Permagni quoque refert apud quos dicamus vel ad quos scribamus. Aliter enim apud senatum, aliter apud populum, aliter apud principem, aliter apud amicum loquimur. Quarum quidem personarum habere rationem prudentia atque usus vitae potius, quam ars ulla docere nos potest. Verum tamen nos quoque ea quae praecipi hac de re posse videbuntur, suo loco dicemus. Res omnis, quae in consultationem venit aut possibilis, quod Graeci gr-dunaton vocant aut utilis aut honesti rationem habet. Neque vero utile ab honesto separo, quod aliud utile, aliud honestum esse censeam, sed quia cum imperitis, ut plurimum, agimus, qui utriusque rei rationem in vita communi separavere, nobis etiam in dicendo ac scribendo separanda est, ut nunc solam honestatem, nunc solam utilitatem propositam habeamus. Quum deliberamus utrum aliquid fieri possit, id ex tempore aut praesenti aut futuro consideramus. Ex praesenti, ut quum pontifex deliberat utrum fieri Hostiae portus possit. Ex futuro, ut idem consultat, si Ferdinando regi bellum inferat, utrum eum possit ex Italia expellere. Quae quidem deliberatio quoniam in coniectura tota posita est, inde loci omnes nobis petendi sunt. Illud tamen videndum, ut quae superius de re facta praecepta sunt, ea nunc ad rem faciendam accommodemus. Illa praeterea magnopere consideranda sunt: locus, tempus, modus, occasio, facultates et caetera quae aut gerendum negotium praecedere aut gestum subsequi solent. Quae quidem omnia quoniam in propri volumine, quum de confirmatione ageremus, satis abundeque tractavimus, inde repetemus. Utilis autem consultatio distribuitur in bonorum malorumque rationem. Bona in vita communi aut corporis aut fortunae aut animi appellamus. Bona corporis sunt vires, valetudo, forma, celeritas, agilitas et caetera eius generis. Fortunae bona sunt nobilitas, opes, honores, dignitates, potentia, soboles, familia et quae his similia sunt. Animi bona sunt, ingenium, memoria, virtutes, disciplinae, mores et quae sunt eius generis. Mala honorum omnium contraria sunt ut imbecillitas, aegritudo, tarditas, fortunae obscuritas, paupertas, obiectio. Animi vitia, ignorantia, morum perversitas. Atque in bonis quidem adeptionem, conservationem incrementumque considerabimus. In malis, imminutionem, fugam, evasionem, immunitatem. Honesti consultatio in recti et laudabilis rationem dividitur, non quod laudabile aliquid esse possit, quod rectum non sit aut rectum, quod non sit laudabile; sed quia rectum nonnunquam sine laude est, laus sine recto nunquam est. Nonnulli vero sine ulla spe aut cupiditate gloriae rectum expetunt; alii solam rerum gestarum tanquam precium expetunt gloriam. Ideo mihi utriusque locos tractandos seorsum existimavi. Rectum igitur quatuor ex partibus maxime sumitur, prudentia, iustitia, fortitudine, modestia. Prudentia est rerum omnium ad usum vitae prtinentium cum delectu scientia. Eius partes sunt, memoria, intelligentia, providentia. Memoria est per quam ad usum nostrum praeterita recordamur. Intelligentia est per quam praesentia recte perspicimus. Providentia est per quam futuris occurrimus. Prudentiae partibus uterum, si praeteritis rebus praesentes, futurasque comparabimus; si commoda cum incommodis conferemus; si rationibus atque exemplis quae secunda sint et fugienda, demonstrabimus; si alicuius scientiae aut artis rationes ad rem, de qua agimus, afferemus; si quo pacto eorum apud quos agimus, dignitati ac saluti consuli in posterum possit, ostendemus. Iustitia est aequitas, ius suum uniquique pro dignitate tribuens. Eius partes sunt pietas fides, beneficentia et quae proprie appellatur iustitia. Pietatis partibus utemur, si in Deum, patriam, parentes, propinquos servanda esse officia suadebimus. Fidei partibus utemur, si pacta, conventiones, promissa omnibus inviolabiliter servanda esse ostendemus. Beneficentiae partibus utemur, si opes et copias non ad luxum, sed liberalitatem conferendas; si sociis, amicis, propinquis, bonis viris, indigentibus subveniendum esse dicemus. Iusticiae partibus utemur, si naturae, gentium, civium iura, leges, ,consuetudinem, instituta servari oportere demonstrabimus; si nemini iniuriam inferendam, illatam, quantum liceat, propulsandam. Item, si societates et amicitias molenda; si ius suum amota omni cupiditate et perturbatione animi, tribuendum; si omnia denique ad communem utilitatem referenda esse censebimus. Fortitudo est animi in rebus gerendis tolerandisque cum periculorum contemptione constantia. Eius partes sunt audacia, patientia, perseverantia. His partibibus utemur, si magno animo pericula omnia subeunda esse suadebimus: si mortem, exilium, vincula, cruciatus, tormenta, viro forti nequaquam timenda esse demonstrabimus, ut patriae, parentum et eorum ipsorum salus, incolumitas, dignitasque servetur; si nihil turpe, nihil humile aut indignum mortis aut doloris aut periculi metu faciendum atque dicendum esse ostendemus; si res adversas fortiter, patienterque tolerandas: si summam in dictis ac factis constantiam servandam esse hortabimur. Modestia est continens in omni re, ordine adhibito, moderatio. Eius partes sunt continentia, modus, ordo, decorum. His utimur, si cupiditates opum, honorum, libidinis, gulae similiumque rerum vituperabimus; si omnibus in rebus terminum modumque statuemus; si, quid in singulis rebus deceat, videndum ac servandum esse suadebimus. Atque his potissimum locis recti ratio tractabitur. Laudabile id dicitur quod famam et gloriam apud omnes honestam atque optabilem ex sese parit. Id sumitur vel a maioribus nostris, quum ostendimus, quantam illi ex ea re gloriam consecuti sint; vel a praesentibus, quum ostendimus, quanto in precio ea res apud omnes sit; vel a posteris, quum gloriam vel immortalitatem vel beatitudinem tum a Deo, tum ab hominibus ex ea re consecuturos illos esse promittimus. Causae autem considerantur in deliberatione tum ex ipsa re quae venit in consultationem, tum ex fine, quem sequi oporteat. Res autem omnis aut per se deliberationem facit, ut si quis deliberet, det ne operam philosophiae, an non; aut propter extraneam causam, ut si Pontifex deliberet an inferat Ferdinando regi bellum, ut ille id quod Pontifici debet, persolvat. Quibus in causis locus, tempus modusque ponitur, ut si quis deliberet, utrum hoc tempore bellum inferendum aut hoc loco incipiendum aut hoc modo gerendum sit. Quum res ipsa faciet deliberationem, omnibus eam modis aut augere aut extenuare oportebit. Quum autem propter extraneam causam veniet in consilium, primum causam ipsam vel augebimus vel minuemus. Deinde quantum momenti ad rem illam de qua deliberamus habere debeat, ostendemus et rem cum causa conferemus, ut, satis ne idonea causa sit * pro magnitudine rei appareat, tum rei finem spectabimus ad eumque nostras argumentationes omnes dirigemus. Finis erit aut utilitas aut honestas. Sed quoniam, ut Quintilianus ait, nihil aliud est deliberatio, quam quaedam comparatio rationum, si quando res utraque in dubium et comparationem veniet, qui utilitatem praeponet, his locis utetur. Incolumitatem et salutem omnibus rebus praeferendam esse: virtutibus neminem recte uti posse, qui a periculis tutus non sit: non virtutem, sed temeritatem esse eius, qui, quum sine periculo possit vivere, pericula sponte suscipiat neque illi Deum adiutorem esse, qui se ultro periculis offerat; honestum nihil existimari convenire, quod salutem non pariat. Qui rationem honestatis praeferet, his locis utetur. Virtutem nunquam deserendam, dolorem mortemque turpitudine atque infamia leviorem esse; mortem honestatis causa ultro esse subeundam. Quo loco eorum exemplis utetur, qui pro patria et honestate ultro mortem oppetiere: neminem exploratum habere, illo vitato periculo, incolumem se perpetuo et immortalem fore: qui honeste vivat, eum satis abundeque tutum esse qui turpiter diu incolumem esse non posse; fortunam quoque virtuti adiumento esse solere; postremo, quae laus apud posteros et immortalitas ex recte factis consecutura sit, quae contra ex turpibus ignominia. Potest autem deliberatio duplex aut triplex esse, ut si quis deliberet, det ne operam iuri civili an medicinae, an philosophiae. Quae quum inciderint, finis omnium spectandus erit videndumque quid sequatur is qui deliberet. Quoniam aut deliberatio duplex officium habet, suadendi et dissuadendi, ex quibus locis suasionem comparabimus, ex contrariis dissuasionem constituemus. Contrariorum enim eadem est disciplina. Sed de hoc hactenus. Nunc ad demonstrativum genus transfeamus. De causis demonstrativis diisque laudandis. Cap. VIII. Demonstrativum genus consumitur in laudem et vituperationem. Sed quoniam et potior laudandi pars est et ex laudis contrariis locis vituperatio constat, de ea potissimum dicemus. Laus igitur aut a personis aut a rebus sumitur. Personae in deos et homines distribuuntur. Deum ipsum laudare ob eius magnitudinem vox humana non potest, sed singulos eius actus laudamus, ut potentiam, sapientiam, providentiam, mansuetudinem, ordinem et caetera eius generis, quae ex eius operibus consideramus. Ea praeterea, quae ab homine satis intellegi non possunt, admiratione et veneratione prosequimur, ut creationem mundi, coniunctionem humanae divinaeque naturae, trium personarum in eadem essentia (sic enim loqui necesse) distinctionem et quae sunt eius generis. Quibus de rebus dicere qui volet, eas, quas dixi, partes amplificabit hominesque in earum admirationem contemplationemque adducet. Hoc loco mihi error eorum indicandum est, qui quum divinum aliquid in concione laudaturi sunt, ea de re partim disputant, partim praecipiunt ac docent, quasi in schola apud discipulos, non in templo apud populum verba faciant; quae ratio tum a loco, tum a tempore, tum a personis maxime aliena est. In quod quidem vitium plerique eorum incidunt, qui Romae apud Pontificem festis diebus concionantur. Quod quidem mihi dicendum putavi, non ut eos reprehenderem, qui in caeteris disciplinis docti sunt, hanc facultatem omnino non attigerunt, sed ut hi qui oratores haberi volunt, it vitium et plane cognoscerent et quantum possent evitarent. Sed ut ad institutum redeamus, ita divinae res tractandae sunt, si publice dicamus, ut oratio, non lectio aut disputatio videatur. Epistola quia ius docendi habet, liberior est. Hi vero quos divos vel recepto iam vocabulo sanctos appellamus, tum ab humanis, tum a divinis partibus laudandi sunt. Humanae partes, natura, fortuna et animo continentur. Naturae, sive corporis partes sunt, forma, robur, valetudo, velocitas, agilitas, proceritas, dignitas et quae his similia sunt. Has illi partes si habuerint aut extenuasse ieiuniis aut in solitudine abscondisse aut squalore situque obduxisse aut ad divinarum rerum usum contulisse dicendi sunt; si non habuerint, non quaesisse, imo etiam contempsisse. Fortunae partes sunt, genus, educatio, patria, honores, dignitates, inopia, clientelae, amicitiae, affinitates, liberi, nepotes et caetera eius generis. Quae si fuerint, ab aliis partim relicta, partim divinum cultum collata esse, dicendum erit; si non affuerint, non esset quaesita, imo etiam omni studio evitata. Animi partes sunt, prudentia, iustitia, fortitudo, modestia. Quarum officia, quia satis abundeque in deliberativo genere demonstravimus, in praesentia attingere non convenit. Hae partes ita in his vel universae vel singulae laudandae sunt, ut rectum illud perfectumque officium, quod gr-catorzoma Graeci vocant, semper secutos eos fuisse omnesque actiones suas ad Dei cultum atque amorem retulisse demonstremus. Illae praeterea virtutes, quas nostri theologicas vocant, fides, spes, charitas, in summa eorum laude reponendae. Divinae partes sunt quae supra hominum positae, humana ope comparari non possunt, ut doctrina sine studio, genera linguarum sine earum commercio nationum, curationes aegritudinum sine arte medicinae et alia permulta, quae tum Apostolis, tum aliis sanctis viris a Deo data esse non dubitamus. Neque vero haec in omnibus omnia laudanda sunt, sed alia in aliis, ut quisque visus est in aliquo genere praestitisse, ut in charitate Stephanus, Laurentius in patientia, in eloquentia et linguarum interpretatione Hieronymus, Augustinus in multarum rerum scientia, Antonius in sanctitate vitae et caeteri eodem modo. Multorum mors ipsa insignis atque admiranda est, quos recepto Graeco vocabulo martyres appellamus. Aliorum vel inventio vel translatio maxime gloriosa proptereaque consecuti sunt homines eo tempore beneficia. Et de sanctorum quidem virorum laudatione hactenus. Quam quidem partem sum paulo latius executus, quoniam et res ipsa, quippe quae nova sit, usque ad hoc tempus intacta fuerat et hoc tempore magno Romae in usu est. Nunc ad reliqua pergamus. De laudandis hominibus. Cap. IX. Caeteri vero homines aut viventes aut defuncti laudantur. Viventes item aut coram aut absentes. Qui coram laudantur, summa gravitate summaque modestia laudentur necesse est, ne scurrae magis et adulatores, quam oratores videamur dandaque opera est, ut iudicandae potius et testificandae aliis virtutis eius, quam hominis laudandi gratia suscepta esse nostra oratio videatur iustaque in primis, atque honesta, imo etiam, si poterimus, necessaria eius suscepti officii causa ostendenda est. Oratio vero non nisi ex admiratione quadam ad ipsum qui laudatur, dirigenda est curandumque ne id nos munus vel referendae vel aucupandae hominis gratiae studio suscepisse videamur. Absentes laudare liberius oratio potest. Epistola, quanquam non erubescat, tamen ne adulationis suspiscionem moveat, non potest. Defuncti ita mihi laudandi esse videntur, ut consolari magis eos apud quos dicimus, quam illos laudare velle videamur. Quod contra faciunt plerique eorum, qui nostro tempore oratores haberi volunt. Ita enim ad laudandum accedunt, ut aperte se laudatores atque assentatores esse fateantur. Ita vero laudant, non ut orationem habere, sed ut eius viri recitare ab se scriptam historiam existimentur. Mihi vero funebrium orationum ea servanda ratio videtur: primum, ut iustissimum esse eorum apud quos dicimus, dolorem nostrumque cum illis communem esse ostendamus. Deinde, ut eos illorum qui defuncti sunt, virtutibus, rebus gestis, gloria, felicitate et memoria consolemur. Laudantur autem omnes homines ab his potissimum partibus, quas supra commemoravimus, naturae, fortunae, animi. Ac duo quidem illa superiora ita commemorantur, ut non propterea quod ea quis habuerit, sed quod his optime fuerint usus, laude dignus existimetur. Usus enim illorum, non possessio, laudem affert. Nam et a malis plerunque et sine ratione possidentur. Laudantur tamen non immerito ii qui, quum ignoti obscurique sint, summas tum opes, tum dignitates sunt virtutibus et rebus gestis consecuti. Nonnullis contra vel paupertas vel caecitas vel alia corporis fortunaeque calamitas laudem et gloriam non mediocrem attulit illustrioresque eos incommoda reddiderunt, quam ulla reddere commoda potuissent. Animi vero partes ita laudandae sunt, ut et habuisse eas quis et summa cum dignitate semper exercuisse commemoretur. Illa vero, de qua veteres scribunt, virtutum quatuor in partes distributio, in excogitando quidem apud animum semper est, meo iudicio, proponenda, in scribendo aut dicendo non semper explicanda. Omnes enim virtutes in omnibus commemorare si velim, irridere eos potius, quam laudare videamur. In milite enim religionem, in sacerdote bellicam disciplinam laudare non convenit. Videndum autem est, ut singularem virtutum partes notas habeamus, ne quid quod in illis laudabile sit, praeterire possimus; et quae unius virtutis propria sunt, aliis tribuamus, ut si quis opum distributionem aut incommodorum tolerantiam prudentiae ascribat aut consilium in rebus gerendis modestiae ac temperantiae. Neque vero existimemus eum qui doctus non sit, prudentem aut sapientem aut bonum virum appellari non posse, sed qui ita sit affectus, ut multarum rerum usum habeat, multa ab eo extent vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute, ut de Catone scribit Cicero, eum appellare sapientem non dubitemus. In iustitiae partibus quaedam nostra aetate laudantur, quae veteres non commemorabant. Et observantia in Deum ac religionem nostram et obedientia in sacerdotibus praesertim ac religiosis viris magnam, si assit, laudem affert; si absit, summam vituperationem. Quid pars illa liberalitatis, quae egenis succurrit, nobis ex divina institutione tradita, quam nos recepto Graeco vocabulo eleemosynam appellamus, quantam nunc hominibus laudem affert, quae veteribus pene incognita fuerat? Clementia erga inimicos, quae nobis item ex divino instituto servanda est, si assit, magna laude digna erit, quod praecipue in Stephano laudamus martyre; si absit, sacerdotibus praesertim, vitio dari poterit. Patientiam quoque religio nostra laudabiliorem atque illustriorem facit. Castitas apud antiquos tantum in mulieribus laudabantur; nunc vero etiam in viris ita, ut intactum se ab omni coitu mundumque servasse et, ut quidem nunc loquimur, virginem esse, quod de Ioanne apostolo scribitur, summae laudi ac sanctimoniae tribuatur. Quid nobis illae divinitus traditae virtutes, fides, spes, charitas, quantam cum omnibus, tum vel maxime sacerdotibus vel laudem, si assint vel si absint, vituperationem afferunt? Quantum habent in utraque parte momentum? Sunt igitur hae quoque diligenter, accurateque tractandae. Atque haec potissimum in laudandis hominibus consideranda sunt. Illud in primis videndum erit, ut proprias unicuique laudes accommodemus: neque omnes eadem ratione laudemus. aliter enim magistratus, aliter privati homines laudandi sunt. Aliae regem aut Imperatorem aut belli ducem: aliae Pontificem aut sacerdotem laudes decent. Quae quidem omnia, nisi admodum imprudens atque imperitus fuerit, discernere unusquisque facillime poterit. Sed de laudibus personarum hactenus. Nunc de rerum laudibus pauca dicam. De rebus laudandis. Cap. X. Res autem omnis corporea est aut incorporea. Corporeae res sunt aut a natura institutae, ut elementa quaeque in illis sunt nata, ut plantae, metalla, gemmae aut hominum industria sunt comparatae, ut urbes, templa, domus earumque ornamenta. Incorporea sunt aut artes, ut pictura, sculptura aut scientiae, ut rhetorice, philosophia aut virtutes, ut iustitia, fortitudo. Corporeae res omnes, quae a natura sunt, partim a natura sua, partim ab usu nostro laudantur. A natura quidem sua laudantur, quum earum species, ordo proprietasque commemorantur. Ab usu nostro, quum fructus, commoda, emolumenta, delectationes, quae ex his percipiuntur, commemoramus. Quod quidem pulcherrime facit Cicero in secundo de Natura deorum, quum mundi universi pulchritudinem, ornatum usumque describit. Facit multis in locis Plinius, quum vel provincias vel plantas vel gemmas vel alia opera naturae collaudat. Facit omnium optime elegantissimeque Virgilius, quum in Georgicis Italiae laudes describit. Atque in locis quidem consideratur in primis coelum, clemens an asperum sit; salubre an petilens; calidum an frigidum; pluvium an serenum. Deinde solum, foecundum an sterile; omnium rerum ferax an aliquarum; vulgarium praeterea an earum quae paucis in locis nascuntur; utilium quoque an noxiarum. Situs praeterea loci consideratur, montanus an planus; maritimus an mediterraneus; portuosus an importuosus; cui praeterea coeli regioni expositus. Tum vero qui montes, quae sylvae, quae flumina, qui lacus, qui fontes in eo sint, considerantur. Postremo quae urbes, emporia, oppida in ea regione sint condita et a quibus habitata. Usus spectatur tum ex his quae dictae sunt, partibus, tum ex commerciis, tum ex commodis vitae traducendae, imperii propagandi rerumque gerendarum occasionibus. Voluptas postremo et delectatio commemoratur, aucupandi, venandi, spicandi tumque non uno modo animum relaxandi. Plantae, metalla gemmae et caetera eius generis, tum a specie ipsa, forma, colore et nitore laudantur, tum ab usu, qui inde percipitur, ut emendi vendendique ex auro; ex ferro, belli gerendi; ex plantis, vescendi; ex gemmis, caetera exornandi. Tum vero ex vi quadam et proprietate naturae, quae his in rebus multiplex admirandaque insit. Quam nosse qui cupiet, legat eos qui de earum rerum natura perscripsere, ut ex Graecis Aristotelem, Theophrastum; ex nostris Plinium, Albertum Magnum, aliosque permultos. Earum vero rerum, quae hominum industria comparantur, urbes praecipue sunt. Hae laudantur tum ab his partibus, quae locis attributae sunt, tum a specie, tum figura. Ab artificiosis munitionibus, ut fossis, muris, turribus; ab aedificiis tum publicis, tum privatis; ut viis, templis, aquaeductibus, domibus eorumque aedificiorum dispositione, atque ordine; tum vero ab antiquitate, conditoribus, alumnis, rebus gestis, imperio, legibus, institutis, exemplis, inventis, artibus, quae ibi aut inventae primum sunt aut floruerunt. Caetera porro aedificia vel ab his omnibus vel ab aliqua earum parte laudantur. In quibusdam autem utilitas, ut in aquaeductu; in quibusdam dignitas et quasi maiestas maxime consideratur, ut in templis. Caeterae res omnes, quae artificio constant, partim a materia, partim ab artificio atque artifice, partim a forma, partim ab usu, partim a raritate et precio, partim a possessoribus et dominis commendantur. Ac corporeae quidem res ita, meo iudicio, tractandae sunt. Incorporeae autem res, quae in laudationem veniunt aut artes aut scientiae aut virtutes sunt, ut supra diximus. Hae laudantur aut ab antiquitate et inventoribus aut a subiecto et materia, in qua versantur aut a dignitate et spectatoribus aut ab utilitate, quam humano generi conferunt, cui est nonnunquam adiuncta necessitas, aut a fine, propter quem inventae ab hominibus cultaeque sunt. Has autem singulas partes explicare, quoniam et immensi operis esset et ad nostram institutionem non pertinet, in praesentia non est visum. Earum qui notitiam nullam habebit neque dicere de his neque scribere quicquam poterit. Laudantur autem non solum ii habitus, verum etiam actus sive actiones ipsae et quaedam quasi professiones institutionesque vivendi ab his ductae profectaeque paribus, ut vita rustica, religiosa, solitaria, civilis et quae sunt generis eiusdem. Atque huius quidem universi generis laudandi haec potissimum ratio est. Primum, ut vitam ipsam universam quanta maxima possumus diligentia describamus. Deinde, ut eius singula commoda enumeremus. Tum explicemus ea quibus caret incommoda; deinde contrarium vitae genus describamus et utriusque commoda et incommoda comparemus. Quo loco per omnes partes vagari easque singulas cum illa quam nos laudamus, conferre poterimus. tum exemplis uti licebit eorum, qui id vitae genus secuti sunt, in eoque prae caeteris floruerunt. Tum finem ipsius vitae collaudabimus ad eumque omnes eius partes referemus. Omnis autem non modo deliberatio, ut Quintilianus affirmat, verum etiam laus comparatione mihi maxime contineri videtur. Illa enim sive res sive persona maxime commendatur, quae caeteris sui generis praestare maxime demonstratur. Vituperatio vero, quoniam ex contrariis laudationis locis, ut superius diximus, conficitur, non est mihi latius explicanda. Nam qui recte laudandi rationem noverit, vituperandi quoque rationem tenebit. Humana praeterea ingenia ad vituperationem, quam ad laudem, promptiora sunt. Huc accedit, quod singulis virtutibus bina aut plura vitia opposita sunt, quo facilior vituperandi quam laudandi ratio est. Ac de universo quidem demonstrativo genere diximus satis. Quod quidem copiosius quam caeteri scriptores, executi sumus, tum quod aetate nostra vel solum vel maximum est, in quo latina versetur oratio; tum quod nos scribendi, non dicendi rationem tradimus, quae quidem latissime patet atque in materia versatur. Postremo, illa etiam me ratio movit, quod hoc genus quasi facillimum et notissimum veteres magis attigerant, quam tractaverant. Nunc quo pacto haec causarum genera ad scribendi rationem accommodentur, aperiemus. De personis. Cap. XI. Igitur qui ad scribendum accedit, duo illa in primis consideret necesse est, personam et causam. Personae omnino duae sunt, eius qui scribit et eius ad quem scribit. Quoniam autem neque omnes neque ad omnes scribere eodem modo debent, (aliter enim ad pares, aliter ad superiores, aliter ad inferiores scribimus) personarum in primis habenda ratio est. Sunt igitur in omni persona quinque potissimum consideranda: natura, fortuna, studium, dignitas, affectio. In natura considerandus est sexus, ut, vir an mulier; aetas, ut puer an adolescens, natu grandior an senex; nation, ut, Italus an Gallus; patria, ut, Romanus an Venetus. In fortuna consideratur, ut nobilis an ignobilis; condition, ut servus an liber; ordo, ut eques an senator; opes, ut dives an pauper; existimatio, ut clarus an obscures; amplitude, ut potens an impotens, alicuius autoritatis an nullius; status vitae, ut pater an filius, maritus an coelebs, privatus an cum potestate. In studio consideratur ars liberalis, ut medicina, pictura, sculptura, mercatura; an illiberalis, ut sutoria, institoria, fullonica, lignaria, ferraria caeteraeque eius generis, quae recepto graeco vocabulo mechanicae appellantur. Consideratur praeterea disciplina, ut philosophus an astrologus, orator an causidicus. Habitus etiam et professio quaedam, ut religiosus an popularis sive, ut graece dicam, laicus. Religionis praeterea professio et ordo non unus, ut, Petri, Benedicti, Francisci, Dominici. Dignitas consideratur sacra an profana, ut pontifex an rex; perpetua an ad tempus, ut princeps an praetor. In affectione consideratur notitia, ut notus an ignotus; benevolentia, ut amicus an inimicus; consuetudo, ut hospes an familiaris; propinquitas, ut civis an peregrines; coniunctio, ut cognatus an affinis; officia, ut bene an male de nobis meritus. Atque haec in personis consideranda esse puto. Mutat autem in his scribendi rationem, earum quas modo nominavimus, partium potissimum comparatio. Aliter enim, ut paulo ante dicebam, ad similes, aliter ad dissimiles scribendum est. Igitur si ad eos scribere nos continget, qui omni ex parte similes nobis paresque sunt, quanquam difficile admodum id quidem videtur, tamen si quando continget, honorifice de illis loquemur eorumque dignitatem, virtutem, ingenium, iudicium nos magnifacere ostendemus. Ita tamen loquemur, ut nostrae quoque vel aetatis vel dignitatis rationem habeamus. Si ad eos scribemus qui nobis aliqua ex parte superiores sint, qua ex parte videbuntur praestare, ei nos plurimum in scribendo tribuemus: etiam si nos eos caeteris in rebus aut aequare aut superare videamur. Nam si ad natu maiores scribemus, eorum aetati plurimum deferemus, praesertim si ei aliqua pars adiuncta sit ex earum genere, quae honestae ab hominibus et laudabiles existimantur. Si ad eos scribemus, qui nos fortuna et dignitate multo antecellant, exordio plerunque utemur et quum in eo, tum in tota epistola benevolentiam summam captabimus, nisi forte illis valde familiares simus. Dabimus autem operam, ut tota epistola tum verbis, tum sententiis gravis ornataque sit eosque omnibus in rebus nos magnificare ostendemus. ita tamen cum illis loquemur, ne nos ipsos contemptos abiectosque reddamus, praesertim si non vel aetas vel nobilitas vel virtus aliqua commendabit. Ab omni vero non solum epistola, verumetiam cognitatione nostra, adulatio atque assentatio in primis abesse debet: libero, ut ego quidem sentio, homine indigna. neque ulla vel temporis vel personae vel necessitatis ratio apud nos valere tantum debet, ut cuiquam de ipso mentiamur. Nam tametsi credulos et stultos homines nec non gloriae cupidos falsis laudibus decipimus, nos tamen mentiri non debemus. Si vero aliquod de se illi iudicium aut ingenium habeant, nos stulticiae et vanitatis accusant, qui quod nobis persuasum non sit, aliis persuadere studeamus. Nominare autem quenquam unum in numero multitudinis, qui recte, atque ex antiquo usu scribere volet, etiamsi ad pontificem aut regem scribat, non debebit. vox enim illa si ad alterum referatur, numerum, non dignitatem significat. Nos ita de nobis, ut de pluribus loqui vel dignitatis vel modestiae ac verecundiae gratia plane licet, ut si laus aut dignitas ulla est, eam cum aliis genere videamur. Illa vero ephiteta, quibus apud pontifices aut alios principes uti solemus, ut aliquid usui et temporibus concedamus, tollenda de nostris scriptis esse non arbitror, ne vel omnem penitus loquendi usum tollere vel eos ad quos scribimus, qui magna ex parte indocti sunt, contemnere existimemur. Quorum alterum imprudentis, alterum superbi posset iudicari. Quod si autem eorum res curemus aut illis aliquo servitutis vel officii genere astricti simus, familiarius cum illis per literas loqui licebit, praesertim cum res illis suas domesticas perscribemus. Servabimus tamen eorum in omni scribendi genere dignitatem. Iocari cum illis per epistolas licere non puto, nisi compertum habeamus, eorum naturam iocis et salibus maxime delectari existimemusque per eos nos aut illorum gratiam inituros aut facilius ab illis quod volumus impetraturos. Quod si quando utilitatis ratio exiget, ut faciamus, verecunde admodum et graviter faciendum erit, ut et illis gratificemur et nostram dignitatem retineamus. Si vero nobis ad incognitos homines aliqua de causa scribendum erit, tametsi quo pacto scripturi simus, ipsa nos causa nostra facile admonebit, neque enim ad eundem eodem semper modo scribendum est. Dabimus tamen operam , ut quam maximam possumus a persona nostra benevolentiam contrahamus eisque nostrarum literarum causam aut necessariam aut honestam aut utilem esse, quantum possumus ostendamus ad eosque aliquid eius vel necessitatis vel emolumenti vel gloriae pertinere demonstremus. Docilem vero in primis, attentumque reddemus, nostrae tum causae, tum personae significatione. Tota vero epistola gravis et accurata sit, ut et ille se etiam in scribendo magnifieri putet et nos apud eum opinionem nostri quam maximam comparemus. Quum autem ad inferiores scribemus, magna tum sexus, tum aetatis habenda ratio erit, ut non quid nos possimus scribere, sed quid eorum vel sexus vel aetas possit intelligere, putemus. Quid praeterea vel sexui muliebri vel iuvenili aetati conveniat, magnopere considerandum eritque id prudentiae nostrae, ad unumquenque pro aetate, pro dignitate, pro doctrina, pro materia scribere. Si ipsi in magistratu vel dignitate aliqua constituti erimus, ita scribemus, ut neque dignitatis, neque humanitatis obliti videamur: quorum alterum humilis, alterum superbi animi existimari posset. Si autem nos aut reipubublicae aut principis aut alieno denique nomine scribere oportebit, qua in re totus scribarum ordo, qui maximus et honestissimus est, assidue versatur, dabimus operam, ut eius pro quo scribimus, tum naturam, tum dignitatem quam notissimam habeamus eiusque personam, quantum possumus, induamus ad eiusque naturam, gravitatem, aetatem, dignitatem, officium, orationem nostram omnem accommodemus. Reipubublicae in primis gravitatem et personam induamus eiusque instituta, mores, consuetudines omnes in scribendo servemus. Illud, ad quemcunque scribamus, in primis meminerimus, propterea nos scribere, ut legamur atque intelligamur. Quod si vel longiores vel obscuriores erimus, quam eius ad quem scribimus, sive natura sive occuptio sive doctrina postulabit, neutrum assequemur. Ex quo fiet, ut et operam omnem in scribendo amittamus et ab illis tum odio, tum contemptui habeamur. Quapropter orationem nostram, quantum licebit, ad eorum qui lecturi sunt, voluntatem doctrinamque accommodabimus. Atque haec circa personas conservanda esse censeo. Nunc ad res ipsas transeamus. De generibus epistolarum. Cap. XII. Omnis autem scribendae epistolae materia a fine deducitur, qui actionum nostrarum omnium dux et moderator est. Is, ut in superiori volumine diximus, duplex esse potest, docendi et movendi. Absentes enim aut doceamus aut moveamus necesse est. Alia enim scribendi causa, quod ego quidem sciam, esse potest nulla. Ideoque epistolarum omnino genera duo fecimus. unum, quod ad docendos, alterum, quod ad movendos absentes sit inventum. Quoniam autem quum docemus aut res divinas, mores, virtutes disciplinasque aut negotia vitae civilis actionesque tractamus. Illud potissimum in duo genera partiti sumus, studiosum seu contemplativum et activum sive negotiosum; ac studiosum quidem in duo genera rursus divisimus: divinum et morale, quod dilucidandae rei gratia appellare aliter non possumus. Activum quoniam multiplex erat, certa in genera non divisimus, ne lectorum animos multiplici partitione confunderemus. Movendi vero genus in duo item genera distribuimus, concitativum et remissivum. Affectus enim omnes aut concitamus in absentium animis aut lenimus remittimusque. Horum generum species in numerabiles atque infinitae sunt; quas quidem persequi velle et infinitum et supervacuum esset. Nos eas quae maxime insignes et necessariae videbuntur, tantum persequemur; caeteras, quarum neque inventio difficilis erit, neque tractatio ab his multum abhorrebit, scribentium ingeniis excogitandas tractandasque relinquemus. De divino et morali genere epistolarum. Cap. XIII. Ac duo quidem illa superiora epistolarum genera, in quae studiosum illud genus partiti sumus, quorum alterum in rerum divinarum descriptione, alterum in morum ac disciplinarum praeceptis positum esse diximus, quanquam minus necessaria nostrae institutioni fortasse videantur, (nam et eorum tractatio aliarum disciplinarum propria est: et scribere de his qui volet, maiorem eruditionem habeat necesse est, quam ut ei in dictanda epistola elaborandum sit) tamen omittenda penitus esse non censui vel ob id maxime, ut qui illis disciplinis instituti non essent, quum rei difficultatem intelligerent, scribere de his quicquam non auderent. Igitur scribere per epistolam aliquid sive de divinis rebus, sive de liberalibus disciplinis qui volet, ante omnia eius de qua scribere volet, disciplinae summam habeat cognitionem necesse est neque ab aliis petat, quod ipse alios docere vult. Nam si positionem aliquam vel male intellexerit vel non suis verbis expresserit vel oblitus aliqua ex parte fuerit, evestigio et res tota labefactabitur ac corruet et ipse suam tum impudentiam, tum ignorantiam indicabit. Neque vero eam tantum quam tractabit, quaestionem tenere satis erit, sed universae quoque disciplinae fundamenta et vocabula teneat necesse est. Nam et probetur unumquodque per suae disciplinae principia suasque in causas atque elementa resolvatur et propriis eius disciplinae peculiaribusque vocabulis explicetur, necesse est. Quae qui ignorat, neque efficit quod vult et disciplinas ipsas confundit. Res itaque primum, deinde verba eius disciplinae recte teneat, qui tractare volet, quod suae professionis non sit; deinde ita tractet, ut ad quos scribat, meminerit. Aliter enim quum ad doctos, aliter quum ad indoctos scribimus, res universa tractanda est. Videndum est etiam, ut ea quae traduntur, certo ordine ac ratione tradantur. nam et legentibus iucunda sunt et discentibus faciliora. Praecepta vero quanta maxima tradi possunt facilitate, tradenda, ne laboret intelligendo, qui ea servaturus est. Ne vero fastidium frequentia ipsa moveat praeceptorum, in angustum contrahenda et quasi inculcanda non sunt. Exemplis autem crebris utendum. ea enim, quam praecepta magis movent. Neque veteribus tantum, quae incredibilia videntur, sed novis quoque, recentibusque utendum. Ea enim faciliora nobis existimamus, quae ab aliis nostra aetate facta cognoscimus. Habet autem utrunque hoc genus cum in principio ea quae lectores attentos reddere solent, tum in tota epistola digressiones quasdam, quibus animi recreari et quasi renovari ad legendum possint, praesertim si longior epistola futura sit. Nam quum ipsa perdifficilis severaque sit, habeat extrinsecus aliquid necesse est, quod ad legendum animos alliciat et pene attrahat. In hoc autem universo genere levissima ac facillima sunt, quae de moribus disputant. Nam et latissime patent atque ad omnes pertinent et liberius tractari possunt, quippe quae verbis constent usitatioribus campumque habeant ampliorem. In his tamen superior etiam servanda ratio est. Ac de duobus quidem illis generibus satis in praesentia dictum sit, quae quoniam et ad alias magis disciplinas pertinebant et praeceptio nem communem habebant, coniuncte mihi tractanda esse censui. Nunc ad alia singillatim genera descendemus. De negotioso sive activo epistolarum genere. Cap. XIIII. Sequitur id genus, quod in negotiis positum esse diximus: quod vel activum vel negotiosum appellari licet. Id in duo potissimum tempora distribuitur: praeteritum et futurum. Nam praesentia ita tractantur, ut partim praeteritis, partim futuris coniuncta sint. In praeterito quidem tempore negotia omnia ita tractamus, ut aut quemadmodum gesta sunt narremus aut laudemus aut vituperemus aut de his gratias agamus aut gratulemur aut in his aliquid accusemus aut defendamus sive excusemus. In futuro res aut certas aut incertas scribimus. Certas quidem aut imperamus aut suademus aut dissuademus aut commendamus aut petimus aut quae his contraria sunt facimus. Incertas vero aut deliberamus aut optamus aut praedicimus aut coniectura opinamur aut id quod utrisque commune est in his consilium damus. Quod tametsi ad suasionem et dissuasionem referri potest, separatim tamen tractandum nobis visum est. Atque hae sunt, ut mihi quidem videtur, huius generis praecipuae species. Si quae praeterea sunt aut his adiungi possunt aut ab his non sane multum discrepant. Nos has potissimum repetentes singillatim tractemus et quae unicuique praecepta conveniunt, paucis explicemus. De narrativa epistola. Cap XV. Igitur quum negotium aliquod per epistolam narrandum est, ante omnia cur id narretur, considerare debemus, ut, fine perspecto, ad eum omni nostra narratio dirigatur. Nam si ex ea cognitio tantum rei et notitia quaeritur, it a res primum proponenda est lectorisque animus in expectationem adducendus, ut si id petierit ad se perscribi, sciat nos sibi diligenter accurateque satisfacere; si non petierit, nos cupidum rei cognoscendae faciamus, ut intelligat nos etiam absentes ea quae scire is velle debeat, ultro cogitare atque afferre. Deinde ita narranda res est, ut nihil omittamus de iis quae legenti aut cognitionem aut delectationem possint afferre. Neque cum ipsa narratione finienda epistola est, ne inanis et frustra suscepta narratio videatur, sed aut eius causa breviter exponenda est aut ad aliquam vitae partem accommodanda aut invicem aliquid ab eo ad quem scripsimus, exigendum. Si delectationis causa narratio suscepta sit et omnia quae id facere possunt, exequenda sunt et lectoris animus nunc rerum varietate, nunc iucundis digressionibus detinendus est. Omnia vero lepidius urbaniusque narranda. Claudenda vero epistola vel aliqua iucunda acutaque sententia vel similium nunc rerum pollicitatione, nunc expectatione. Si nostrae vel amicorum res domesticae familiaresque narrentur, simplicem nudamque narrationem sermonique simillimam esse oportet. Nusquam liberior ac solutior epistola est. Licet exordium vel adhibere vel omittere, licet plura negotia nullo servato ordine narrare, licet ab uno in aliud quam longe volumus digredi atque ad idem saepius reverti, licet seria iocis, iocos serris immiscere. Sermo familiaris et quotidianus esse debet. Finem epistolae finis negotiorum affert. Neque epilogis aut transitionibus aut occupationibus aut ullo genere artificii opus est. Denique summum artificium in hoc genere est, ut nullo artificio utamur, ut extemporalis epistola, non excogitata videatur. Quod tametsi tabellariis ultro exigentibus fieri necesse est, tamen etiamsi nulla nos aut temporis aut hominis necessitas cogeret, esset illa in stylo extemporalitas effingenda. Qua de re non defuerunt, qui dicerent epistolam redolere incuriam quandam et negligentiam oportere. Si vero partim gesta, partim gerenda negotia exponemus, ita narrabimus quae gesta erunt, ut ex iis facile, quae gerenda erunt, intelligantur, ita ut non solum praeterita et praesentia exponamus, sed futura etiam coniecturis quodammodo significemus, tum quid vel ipsi ab amico petamus vel illi faciendum arbitremur, paucis aperiamus, quid in quaque re aut boni aut mali sit, breviter declaremus. Postremo, quae in nostra libertate sunt, liberaliter polliceamur. Atque his potissimum rationibus, quum exponenda erunt negotia, exponemus. longe volumus digredi atque ad idem saepius reverti, licet seria iocis, iocos serris immiscere. Sermo familiaris et quotidianus esse debet. Finem epistolae finis negotiorum affert. Neque epilogis aut transitionibus aut occupationibus aut ullo genere artificii opus est. Denique summum artificium in hoc genere est, ut nullo artificio utamur, ut extemporalis epistola, non excogitata videatur. Quod tametsi tabellariis ultro exigentibus fieri necesse est, tamen etiamsi nulla nos aut temporis aut hominis necessitas cogeret, esset illa in stylo extemporalitas effingenda. Qua de re non defuerunt, qui dicerent epistolam redolere incuriam quandam et negligentiam oportere. Si vero partim gesta, partim gerenda negotia exponemus, ita narrabimus quae gesta erunt, ut ex iis facile, quae gerenda erunt, intelligantur, ita ut non solum praeterita et praesentia exponamus, sed futura etiam coniecturis quodammodo significemus, tum quid vel ipsi ab amico petamus vel illi faciendum arbitremur, paucis aperiamus, quid in quaque re aut boni aut mali sit, breviter declaremus. Postremo, quae in nostra libertate sunt, liberaliter polliceamur. Atque his potissimum rationibus, quum exponenda erunt negotia, exponemus. De laudandi et vituperandi genere. Cap. XVI. Proxima est laudandi et vituperandi ratio. Ea quoniam ex iisdem partibus sumitur, locis tantum in contrariam partem commutatis, ut supra fecimus, a nobis coniunctim tractabitur. Igitur quum haec omnis ratio in res atque personas conferatur, duo in primis consideranda sunt: quem laudamus, utrum eum ad quem scribimus, an hominis conciliandi gratia. Plurimum enim refert tum persona, tum causa. Eadem in vituperando sequenda est ratio. Aliter enim eum ipsum ad quem scribimus, vituperamus, aliter de alio ad eum scribimus. Multae item sunt vituperandi causae, ut maledictis respondeamus, ut iniurias ulciscamur, ut vitia detestemur aliaeque permultae, quarum in scribendo delectus habendus est. Igitur si eum ipsum ad quem scribimus, laudare constituerimus sive id hominis conciliandi sive aliquid impetrandi sive aut hodie sit, volumen aliquod dedicandi gratia, faciamus, principium aliunde sumemum dabimusque operam, ne ille propterea nos scribere credat, ut laudemus. Nihil enim, ut mihi quidem videtur, absurdius atque oratoris officio alienus, quam quum nos tantum laudandi gratia vel dicere vel scribere profitemur. Assentatores enim evestigio, non laudatores existimamur nostraque scripta levissima ab omnibus et vanissima iudicantur, quippe quae placendi studio conficta, nihil veri rectique contineant. Hoc vitium effugere qui volet (omnes autem velle debeamus) dabit operam, ut per insinuationem eius ad quem scribit, laudes ingrediatur. Id autem commodissime faciet, si ab alterius egrege factis aut dictis incipiat; item, si ab aliqua sententia, quae nos ad virtutis admirationem, investigationem testificationemque excitet, principium sumat; item, si dicat, se admiratione quadam et splendore illius commotum, contemplari ea, non laudare velle magisque ut alii cognoscant atque imitentur, quam ut ille res suas legat, ea scribere. Neque vero placet illud, quod est in tertio libro ad Herennium scriptum, ut dicamus id nos ex officio facere, quod causa necessitudinis intercedat. Officium enim dictis in utranque partem omnibus, fidem et autoritatem detrahit. Nam si laudamus vel amori vel meritis id tribuere existimamur; si vituperamus vel odii vel iniuriae gratia facere id credimur. Imo in utranque partem omnis, meo iudicio, tollenda suspicio est dandaque opera, ut aliorum, non nostra causa laudare quempiam aut vituperare videamur. Aristoteles in demonstrativa causa, libera maxime principia esse censet, ita ut etiam a rebus a causa remotissimis exordiri liceat. Quemadmodum Salustius apud nos fecit in Catilinarii et Iugurthini belli principio. Id ego in dicendo non probo, in scribendo probo, praesertim si recte et per quosdam quasi gradus ad causam descendamus, ut sequi ea quae dicimus, non trahi coniunctaque esse inter se, non consulta videantur. Laus enim omnis vel admirationis vel testificationis vim habeat neque aperta propositione proponatur, necesse est, ne scribere ea tantum de causa videamur, neu venisse in eam mentionem, sed incidisse existimemur. Laudandi vero ratio ex superiori praeceptione petetur, ita tamen ut non omnia, sed clarissima quaque et ad causam nostram accommodatissima, nobis sciamus esse deligenda. Digressionibus tam in laude, quam in vituperatione crebris utemur, ut et iucundior laus sit saepe repetita et aliud agere videatur oratio. Amplificationibus item utemur per eos, quos in superiore libro docui, locos communes. Hae multum valent etiam ad eas,quas scribimus, sive laudes,sive vituperationes augendas,et ad legentium animos incitandos. Conclusionibus brevibus et ad nostram causam accommodatis utemur; epilogis raris ac brevibus, ut scribi epistola, non haberi oratio videatur. Et quoniam unicuique laudandi finis praepositus esse debet (neque enim ut laudemus, nos tantum ad scribendum adduci convenit) dabimus operam summo studio, ut omnes laudes, omnia dicta, epistolam denique universam ad eum, quem proposuimus, finem accommodemus, eo nostras argumentationes tanquam ad signum aliquod dirigemus. Eadem omnia vituperatione spectanda sunt. Causa vero eius rei, quo ad fieri poterit, necessaria afferenda atque in hominum animis fundamenta tum causae, tum benevolentiae firmissima iacienda, ne qua de re nobis suspicio exoriri possit, quod ad ea perscribenda vel ira vel odio vel invidia vel malevolentia adducti simus eoque magis id vitandum est, quod omnis per se odiosa vituperatio est. Vituperandi autem ratio ex laudis praeceptione sumetur, locis, ut diximus, commutatis virtutibusque in finitima vitia detortis. quae quidem praeceptio quoniam per se facillima est (omnes enim ad vituperandum, quam ad laudandum ingeniosiores sumus et nos in virtutibus quam in vitiis ostendendis exerceri malumus) prosequenda latius visa non est. Illud in utraque ratione praecipiendum, ut nihil impossibile, nihil incredibile, nihil non verum aut certe vero quam simillimum proximumque dicamus, ne assentatores, si laudemus; si vituperemus, hostes aut maledici videamur. Si laudare extraneam personam apud amicum velimus, tunc licebit ab officio nostro principium sumere et causas necessitudinis, si quae nobis cum illo intercesserint, commemorare. Sunt autem causae necessitudinis, amor, beneficium, honor, cognatio, affinitas, vicinitas, patria, hospitalitatem illa, morum studiorumque similitudo, praesertim bonorum. Quae si aderunt, in principio commemorabimus, si non aderunt, dicemus nos studio virtutis, quo praecipue teneamur vel nobilitatis vel miserationis vel pietatis vel alia honesta ac probabili ratione, ad eum laudandum sive ornandum sive invandum esse adductos petemusque ab amico, ut insignem virum tum cognoscere, tum complecti velit eiusque rei fructum illi aliquem vel studii vel benevolentiae vel fidei vel gloriae vel utilitatis vel saltem conscientiae pollicebimur. Quae quidem omnia ad commendatitias epistolas plurimum valebunt. Si vero rem quampiam laudabimus, ut artem, disciplinam, professionem, virtutem, danda opera erit, ne id modo studio, quod ea nos maxime res delectet, dignam nos putasse rem dicemus, qua eius animus delectetur paulatimque eius fructus atque utilitates commemorabimus. Ingressi vero materiam, eius tractandae rationem ex iis quae supra scripsimus, repetemus. Finem eius conveniet esse, ut eam rem vel amemus vel capessamu vel frequentemus vel certe in precio atque honore habeamus. Ad eum rationes nostras omnes argumentationesque conferemus idque exemplorum in primis tum copia, tum claritate confirmabimus. Eadem in artis aut vitii alicuius vituperatione atque execratione sequenda ratio erit, ut eius rei tractationem nos, eius ad quem scribimus gratia, suscepisse videamur, quod omnium odio ac detestatione dignam iudicemus. Eam deinde iis rationibus, quibus supra laudandam esse docuimus, detestabimur; eius damna, detrimenta, incommoda, ignominiam, labem et perniciem proferemus; quantum deinde hominibus semper nocuerit, quanto in odio semper habita fuerit, plurimis exemplis ostendemus. Atque haec potissimum in laudandi et vituperandi genere servanda esse iudicavimus. De gratiarum actione. Cap. XVII. Laudi vero tum gratiarum actio, tum gratulatio finitima, ex pene coniuncta est. Utraque enim magna ex parte laudem continet. Et gratiarum quidem actio, tametsi non eodem semper modo tractatur: habet tamen semper tum accepti beneficii testificationem amplificationemque tum aliquam seu verborum seu animi seu rerum remunerationem. Beneficium quidem aut a dantis aut a recipientis persona aut a re ipsa laudabimus. A dantis persona laudabimus beneficium, si ostendemus illum non rogatum, non coactum, non debentem, sed ultro, libenter liberaliterque contulisse. Hoc loco eum a magnificentia et animi magnitudine laudare poterimus. Si rogatus fuerit, dicere poterimus eum citius spe atque opinione fecisse aut etiam, plus quam rogatus fuerit, dedisse. Eius praeterea in re praestanda sedulitatem, fidem, studium, laborem, industriam, operam, diligentiam, benevolentiam aut horum aliquid commendabimus. Plus etiam illum, quam pollicitus fuerit, praestitisse; aut plus quam fuerit opus, oneris et laboris nostra causa suscepisse dicemus. Si vero nostris beneficiis provocatus, gratiam retulerit, dicemus eum vel plus quam acceperit vel melius vel maius vel celerius, quam debuerit, reddidisse. A nostra persona beneficium laudabimus, si necessitatem nostram aut calamitatem proferemus; si partes, quas ab animo vel a natura vel a fortuna habemus, modeste ac verecunde commemorabimus easque dicemus sine illo beneficio nos aut retinere aut servare aut exercere non potuisse. Item, si nos ei vel affinitate vel cognatione vel patria vel amicitia vel ordine vel studio vel professione vel moribus vel alia huiusmodi re, quae adducere hominem ad beneficium in nos collocandum potuerit, coniunctos esse dicemus. A re ipsa beneficium laudabimus, si magnum, si insigne, si insperatum, si incredibile, si perpetuum, si utile, si honestum, si laudabile, si opportunum, si denique iucundum nobis et gratum tum tempore, tum loco fuisse, ostendemus. Mercedem vero pollicebimur, sive in eadem, sive in maiore, nunquam in minore, nisi forte aut rerum numerus aut indignitas aut labor beneficium augeat. Si facultas referendae gratiae non erit, nos nostraque illi perpetuo debere ostendemus, animum praeterea et voluntatem nostram erga illum optimam aperiemus. Eum nos animum si ostendere aliter non possumus, dicemus nos eius beneficiis et laudibus praedicandis omni loco, omni tempore, omnibus hominibus ostensuros eoque pacto beneficia eius cumulatiora illustrioraque reddituros. Neque ab re interdum fuerit, huius gratiae relationem ad Deum bonorum omnium largitorem remuneratoremque reiicere, ut ipse, qui solus et potest et solet, meritis illius praemia digna restituat. Atque hoc pro personarum, quibus gratiae agentur, qualitate faciendum erit. De gratulatione. Cap. XVIII. Gratulatio quoque non est a laudandi ratione disiuncta. Nam et rem, de qua gratulamur et personam, cui gratulamur, laudemus necesse est. Neque haec eadem semper ratione tractanda est. Nam et sola epistolam separatim facit et cum aliis negotiis saepe coniungitur. Item, aliter amico, aliter principi, aliter in re magna, aliter in parva gratulamur. Servare tamen haec plerunque debemus, primum, ut laetitiam nostram et amplissimis verbis explicemus et veram solidamque esse optimis rationibus doceamus. Deinde ut rem, de qua gratulamur, collaudemus ostendimusque, si res magna sit, dignam ea re fuissepersonam neque aliam, cui tantopere res ea conveniret, facile inventum iri neque, minus rei, quam personae fuisse prospectum. Si parva res sit, dicemus, eum quidem multo maiora atque ampliora meruisse, sed hunc ad caetera quendam quasi gradum atque aditum esse. Si restitutio vel fortunae vel dignitatis sit, non tam amissio deplorando, quanquam possit ea culpavel in homines vel in tempora vel in fortunam vel in casum aliquem iure conferri, quam restitutio laudibus et laetitia prosequenda, quod eius virtutis, dignitatis, nobilitatis, salutis habita tandem ratio sit. Laetitiam vero nostram aut a spe confirmabimus, quod de illo sperasse tum nos, tum alios multos ante dicamus aut ab insperato augebimus, quod rem tantam tam cito, tam prospere succedere potuisse, tum ob rerum temporumque difficultatem, tum ob perversitatem hominum, nunquam putaverimus. Quo loco eius virtutem, diligentiam, industriam laudabimus. optabimus deinde illi vel ei rei quam adeptus est conservationem, tum caeterarum aut similium aut maiorum accessionem. Si magistratus fuerit, tum ad rectam integramque administrationem cohortabimur, si modo dignitas personae patientur. Sin maior erit persona, quam ut eam amice cohortari atque monere possimus, scire nos dicemus, eum se optime atque integerrime et, ut in caeteris solet, in eo magistratu gesturum magnamque ex eo vel fidei vel industriae vel diligentiae vel integritatis laudem reportaturum dabimusque operam, ut quae facere debet, ea nos facturum esse eum dicamus. Si vero is sit, quem admonere possimus, eum fideliter amiceque, quo pacto se gerere oporteat, admonebimus dicemusque eius rei vel gloriam vel ignominiam non minus ad nos, quam ad illum, pro nostra amicitia pertinere. Haec, ut dixi, sunt pro rerum et personarum qualitate servanda. Apud amicum enim brevius et familiarius, imo etiam levius tractanda sunt dandaque opera, ut nihil fictum, nihil fucatum excogitatumque nihil appareat, sed ut vere nos gratulari amiceque intelligat. Apud principem omnia gravius, uberius, artificio siusque agenda, ut se magnifieri a nobis colique cognoscat. Illud tamen in primis observandum, ut vel vera gratulatio nostra vel ab omni certe assentationis suspicione aliena videatur. Sed de his hactenus. De accusandi genere. Cap. XIX. Sequitur ex iis quae ad praeteritum tempus pertinent, accusandi genus, quod multas in species distribuitur quas quidem ut complecti facilius atque explicare possimus, tria potissimum considerabimus, causam, personam, actionem. Causa in crimen, iniuriam vitiumque dividitur. Quicunque enim a nobis accusandus est aut deliquerit aut offenderit aut erraverit, necesse est. Aliud enim, quod ego quidem sciam, accusationi subiectum esse non potest. Persona vero duplex est, rei et iudicis, quae nunc eadem est, nunc diversa. Aut enim eum ipsum, ad quem scribimus, accusamus et suae causae quasi iudicem constituimus aut alium apud alium accusamus. Actio quoque species complures habet: aut enim quasi apud iudicem accusamus aut quasi apud amicum expostulamus aut de iniuria nobis illata conquerimur: quod etiam pro rerum personarumque qualitate diversis modis facimus. Iam vero subditos per literas obiurgamus, increpamus, moneamus. Quae quidem omnia pro causae et personae qualitate non una ratione tractantur. Namque, ut de causa primum dicamus, si leve et tolerabile crimen erit, quale est intermisisse scribendi officium, amicitiae consuetudinem aut leges non servasse, non respondisse amori aut literis nostris et quae similia sunt primum cum admiratione quadam id crimen explicabimus, deinde per confutatione omnes ei excusationes auferemus, tum crimen ipsum augebimus nosque id magnifacere ostendemus; nihil deinde a nobis tale commissum esse demonstrabimus nostrumque officium cum illius officio comparabimus. Quum autem illum quasi convictum nostris argumentis rationibusque tenebimus, illum quasi condemnantes mulctabimus, iucundissiam multa officii in posterum duplicandi consuetudinisque cumulatius resarciendae. Si gravius crimen erit, cuius accusare amicum statuerimus, quale esset persidiae, doli, insidiarum, cuius rei ad nos iniuria pertineat, primum a nostro in eum amore nostrisque meritis initium capiemus, nostram in eum fidem, studium, benevolentiam integritatemque commemorabimus nullamque illi perpetrandi criminis causam fuisse ostendemus: deinde crimen ab eo commissum esse docebimus. Et quum diu illud auxerimus, tum qua de causa commissum, investigabimus causisque omnibus confutatis, quae illum quoquo modo compellere possent ad faciendum aut nullam aut turpissimam minimeque eius dignitati convenientem illi causam fuisse ostendemus. Tum quali poena dignum sit crimen, inquiremus atque illum quasi causae iudicem statuentes, quaeremus ab eo, quid ipse de alio iudicaturus fuerit, quo supplicio dignum existimaturus, qua in eum clementia usurus. Quod si servare amicum statuerimus, quam id sit ab amicitiae legibus et sanctitate alienum, ostendemus: dicemus tamen nos illi libenter ignoscere, modo velit in posterum abstinere. Atque hoc loco illum liberius monere et, si personae qualitas patietur, etiam obiurgare poterimus. Postremo cum amicitiae quadam quasi instauratione epistolam concludemus. Si crimen ad nos non pertinebit, quum diu illud auxerimus detestatique fuerimus, satis erit pro nostra amicitia amicum, ut in posterum abstineat, admonere eique infamiam, pericula, poenas caeteraque quae ad deterrendum hominem valent, amice severeque proponere. Si vero alterius crimen apud principem vel apud alique qui indicandi de illo ius habeat, deferemus, exordium ab ingenti benevolentiae captatione sumemus. Eam tum a nostra, tum illius ad quem scribimus, persona captabimus. Id quomodo faciendum sit, ex superiore libro repetemus. Deinde ad causam pedetentim accedentes, suspicionem odii, maledicentiae, invidiae calumniaeque omnem a nobis removebimus; imo, si poterimus, amicitiam inter nos intercedere dicemus officiaque ultro citroque collata commemorabimus. His iactis fundamentis, crimen narrabimus, tum pro constitutionis genere, causam nostram argumentis rationibusque confirmabimus confutabimusque ea, quae contra aut dicta essent aut dici potuissent. Deinde petemus ab eo ad quem scribemus, ut hac de re iudicium faciat neque inultum aut impunitum tantum scelus patiatur. Tum quid futurum sit, si hoc impunem facere liceret, ostendemus remque omnes per locos amplificabimus. Conclusionibus ad finem, quem nos proposuerimus, accommodatis utemur. Nam si ea de re iudicium futurum sit, epilogo utemur causaque confirmata exaggeratoque crimine, quid de eo iudicii fieri oporteat, ostendemus idque ut fiat, rogabimus. Si de ea iudicium futurum non sit, crimen ipsum atrocibus verbis detestabimur et cum tempore querela et hominum perversitate aut aliqua utili ad bene beateque vivendum sententia concludemus epistolam. Atque haec quidem causa quo pacto tractari debeat, quoniam satis abundeque superius a nobis dictum est, quae hic conveniunt, inde repetantur. De iniuriarum, vitiorumque accusatione. Cap XX. Si apud amicum de iniuria expostulabimus, initium capiemus a nostrae amicitiae antiquitate, stabilitate, magnitudine, coniunctione. Item, a nostris in eum officiis, studiis, a nostra optima constantique voluntate aut si hic nos vel aetate vel dignitate anteibit, a nostra in eum observantia perpetuaque voluntate ordiemur quamque sit vel indecorum vel turpe amicum immerito offendere ostendemus. Deinde iniuriam acceptam indigne atrociterque explicabimus atque ab eo ipso profectam esse docebimus. Duplex inde agendi ratio est. Nam si amicum gravius accusare statuerimus, ostendemus illum tantum gratia offendendi fecisse, quod fecerit, sive ut nobis aperte noceret quod inimici, non amici animi est sive ut ipse ex ea recommodum aliquod consequeretur. Quarum rerum utranque ab amicitiae legibus atque officiis alienissimam esse demonstrabimus: atque ad alterutram sive utranque rem comprobandam vim argumentorum omnem conferemus. Quod si is in officio velit permanere, quo pacto nobis satisfacere possit interrogabimus idque nos maxime expectare dicemus. Sin aliqua ex parte amicum accusare statuerimus, causam illius iniuriae causis multis allatis confutatisque ignorare nos omnino dicemus neque tamen existimare nos, illum nostri offendendi gratia, ut id faceret, adductum esse, quod esset et ab eius natura, consuetudine, humanitate et a nostra amicitia, observantia, meritis penitus alienum. Expectare autem nos magnopere dicemus, ut quoquo modo et suae dignitati et nostrae amicitiae satisfaciat. Quod si is nos aetate ac dignitate antecedet, quam indignum sit iuniorem a seniori, a potente impotentem, ab opulento inopem, a maiore denique minorem offendi, decipi vexarique per locum communem ostendemus; tum nostram aetatem, impotentiam inopiam, imbecillitatem, cum illius aetate, potentia, opibus et robore comparabimus. Deinde nostram erga omnes innocentiam, mansuetudinem, clementiam benignitatemque ostendemus; quamque indigne nobis et praeter spem atque opinionem accidat, conqueremur. Hic cum locis communibus ad commovendam misericordiam usi fuerimus, rogabimus hominem, ut si prodesse aut non vult aut non potest, nocere certe non velit. Si vitiorum aliquem reprehendere aut accusare statuerimus, quoniam id fere a superiori in inferiorem proficisci solet vel monendo vel obiurgando faciendum erit. Ab hoc tamen posteriori semper abstinendum, quum superiori uti licet, quum res gravior est, quam ut superius illud satis esse possit, ad posterius confugiendum est. Quum monere aliquem statuerimus, primum ostendere oportebit, nos eam rem, de qua agitur, probe scire, ne ille securius se excuset, quod a nobis ignorari putet. Deinde eius rei admonitionem ad nos potissimum pertinere vel aetatis vel amicitiae vel sanguinis vel aliqua iusta eius generis ratione; tum rem ipsam, uti gesta est, atrocius etiam atque indignius, quam gesta est, exponemus. Deinde interrogabimus eum, num ita res se habeat; num ipse eius rei autor fuerit: num recte fecerit; num quum id faceret, consilium, prudentiam aut iudicium adhibuerit; num suae vel aetatis vel nobilitatis, vel dignitatis vel salutis rationem ullam habuerit. Quum autem videbitur his verbis esse commotus, tunc admonitio sequi debebit. Ea severa, gravis, recta, fidelis et paterni aut fraterni affectus plena sit necesse est, quae poenitentiam aut pudorem facti afferat desperationem nequaquam neque minus incitet ad futurorum cupiditatem ac spem, quam ad dolorem et poenitentiam praeteritorum. Admonebimus autem tum a persona, tum a causa. A persona, quum ostendemus eum fecisse rem indignam suis maioribus, sua cognatione, patria; aut, si nihil horum habeat, sua aetate, nostra consuetudine, professione, amicitia eorum quibus cum vivat. A causa admonebimus, quum ipsius rei per se indignitatem, foeditatem, abiectionem vitiaque ostendemus quantumque absit a virtute et recte facti ratione atque honestate docebimus; tum quid eum fecisse oportuerit et quanto id facilius, honestius ac laudabilius futurum ostendemus eumque in posterum ab eo vitio deterrebimus atque ad virtutem et bene vivendi rationem cohortabimur. Si obiurgabimus aliquem, ab iisdem fere locis personam commovebimus remque exaggerabimus, sed atrocius atque iratius agemus anteactam illi vitam cum exprobratione commemorabimus. Qualis sit de eo spes in posterum, per irrisionem ostendemus, poenas ei multiplices impendentes proponemus eumque tum ignominia, tum suppliciis deterrebimus: quantaque eum incommoda, quanta pericula, quanta a Deo atque hominibus supplicia maneant, aperiemus. Postremo eum tum a rebus, tum ab hominibus, quibus maxime fretus vivat, tum etiam a nobis ipsis destitutum iri ostendemus spemque illi omnem rerum atque hominum, quantum fieri poterit, adimemus. Sed haec materia rarius cadit in epistolam, nisi a patre in liberos proficiscatur. Tamen quod erat cognitu non inutilis, reliquenda non est visa. Nunc ad defendendi genus transeamus. De excusandi, sive defendendi genere. Cap. XXI. Defendendi atque excusandi eadem, quae accusandi ratio est. Parte easdem habet, causam, personam, actionem, quae quoniam inter se ita coniunctae sunt, ut separari nequeant, coniunctim quoque a nobis tractabuntur. Omnis igitur causa aut excusatur, ut non facta aut tanquam facta defenditur. Si culpa omnino carebimus remque excusare, ut non factam, apud amicum voluerimus, ab admiratione eius, qui ita de nobis credat aut scribat, incipiemus; nostram in eum benevolentiam, abservantiam, fidem commemorabimus; anteactam ei vitam in memoriam redigemus; nunquid simile aut de maioribus nostris aut de nobis ipsis unquam audierit, interrogabimus. Rem deinde a coniecturae partibus, quas supra docuimus ab illisque praesertim quas ipse ad probandum attulit, in firmabimus omnique ex parte incredibilem, inutilem, incommodam, indignam, difficilem nobis et si poterimus, etiam impossibilem reddemus quaeque is firmissima contra nos argumenta collocaverit, ea potissimum aut dissolvemus aut infirmabimus aut eludemus. Deinde, si poterimus, quis autor eius rei fuerit vel aperte ostendemus vel coniecturis significabimus. Id si non poterimus, alios in suspicionem adducemus. Rogabimus postremo, ut omnem de nobis suspicionem abiiciat nostramque amicitiam in posterum optima spe multisque pollicitationibus confirmabimus rogabimusque eum, ut animi atque amoris nostri quoduis periculum faciat. Si rem non factam apud superiorem excusabimus, in principio, quantum poterimus, nos in eius benevolentiam insinuabimus vererique nos dicemus ei quoquo modo adversari, sed fretos eius humanitate, prudentia, benevolentia, aequitate, sperare plus apud illum vel nostram innocentiam vel ipsam per se veritatem, quam invidorum criminationem aut perfidiam, tum fidei, tum autoritatis habituram, qui nostra in primis vita, consuetuo et in eum observantia nota sit. quarum rerum utilis commemoratio erit. Culpam omnem in delatores, invidos, calumniatores, maledicos transferemus ab eisque hanc in nos fabulam vel ex sua natura vel ex odio nostri vel ex aliquo commodo, quod se consecuturos sperent vel eius ipsius fallendi gratia confictam esse dicemus illis eum nullo modo credere oportere. Tum nostram innocentiam probabimus et ea quae in superiore excusatione praecepta sunt omnia, sed summissius et circum spectius exequemur quaeque superius de amicitia diximus, ea in observantiam, fidem et venerationem commutabimus eademque clausula epistolam concludemus. Si facta res apud amicum defendenda erit aut per se recte facta ostendetur aut accersita extranea causa comprobabitur. Si per se recte factam defendemus aut iura aut leges aut instituta aut consuetudines aut rationes, quibus id fieri liceat, afferemus ostendemusque nihil a nobis contra officium, contra amicitiam, contra aequitatem aut contra eius vel salutem vel dignitatem esse factum. Quid autem factum sit, post breve exordium cum rei extenuatione narrabimus. Exordium autem tum admirationem eius qui recte factum vel ignoret vel accuset, tum propositionem causae iustam atque honestam continebit. Probata autem his, quas modo dixi, rationibus causa, nihil de nostra amicitia propter id minui debere ostendemus quantique nos eum semper fecerimus atque in posterum facturi simus demonstrabimus rogabimusque eum, ut amicitiam, benevolentiam, fidem diligentiamque nostram omnibus suis in rebus experiatur. Si defensio per se infirma erit atque adiuncta extraneae causae videbitur indigere, primum non id factam, quod ille opinetur, dicemus atque esse eum vel ab aliis vel ab ipsa rei specie deceptum ostendemus. Deinde quid nos fecerimus, quid factum esse dicatur, alterum extenuando, alterum augendo exaggerandoque narrabimus factaque utriusque comparatione, quid hoc ab illo differat, ostendemus. Si facti species mutari non poterit, mutabitur magnitudo, modus, tempus, locus aut aliquid ex his quae negotium possunt extenuare. Sin horum quoque nihil mutari poterit, finis saltem mutabitur ostendemusque nos id non eius offendendi gratia suscepisse neque fuisse unquam suscepturos, si qua ex parte illum offendi posse suspicati essemus. Tum de nostra innocentia, natura, consuetudine, professione, de nostra amicitia pluribus tum rationibus, tum exemplis agemus nullamque eius offendendi causam fuisse dicemus. Hoc loco assumptivae iuridicialis partibus utemur culpamque ut supra docuimus vel in hominem vel in rem quampiam transferemus. Postremo rogabimus, ut nobis ignoscat omniaque in posterum, quae de amico sperare fas est, de nostra fide, diligentia, benevolentiaque pollicebimur. Si crimen, de quo aliquod iudicium futurum sit, apud superiores defendemus, utemur eadem, quam modo docuimus, tum distribuendi, tum defendendi ratione, sed omnia et circumspectius propter personae dignitatem et vehementius propter rei periculum tractanda sunt. Primum quidem ea dicenda, quae benevolentiam omni ex parte contrahant. Deinde, quae causam nostram omnibus modis probent. Postremo, quae ad veniam et misericordiam impetrandam sint accomodata, quae quonam modo facienda sint, quoniam superius satis abundeque dictume est, hoc loco non commemoro. Si vero nostrae causae maxime diffidemus, ad deprecationem fugiendum est eiusque ad quem scribemus, aequitas, mansuetudo clementiaque laudanda. Peccatum si extenuari non possit, plane confitendum atque omnis nostra spes in eius clementia, misericordiaque reponenda; quam saepe et quam multis vel alii vel ipse, simili aut maiori de causa ignoverit, exponendum quantamque ei apud Deum, qui etiam hostibus ignosci voluit vel apud homines ea clementia sit laudem allatura. Proderit etiam per locum communem de humanae naturae imbecillitate et fragilitate differere. Misericordia postremo, per eos quos supra docui, communes locos, quoad fieri poterit, est commovenda omnisque fides, integritas, probitas virtusque, in posterum promittenda. Atque in excusandi quidem et defendendi genere, haec scribenti servanda sunt. De certis et incertis rebus. Cap. XXII. Et praeteriti quidem temporis in hunc modum ratio se habet. Futurum tum in rebus certis, tum incertis versari diximus. Certas res voco, quas aut faciendas aut non faciendas esse, certa quadam animi sententia iudicamus, ut ea quae vel principium aliquod habent vel cursu aliquo naturae aut consuetudinis, certo quoque temporis spacio redeunt et quasi referuntur, ut si apparatum belli videamus, bellum futurum esse tanquam certa rem dicimus. Item, quum hyemem atque aestatem ex ipso naturae cursu recurrere singulis annis videamus, de his quasi de certis rebus loquimur. Item, quum annuos Romae creari magistratus longa iam consuetudine compertum habeamus, futura comitia tanquam rem certam expectamus magistratusque ante tempus quasi certos statosque petimus. Incertas vero res appello, quae neque principium, neque tempus quo gerantur, certum habent, sed in spe aut opinione aut coniectura aut rerum voluntatumque mutatione universae sunt positae. Et quoniam in utramque partem sine ullo discrimine possunt evenire, iudicia nobis libera non relinquunt. Huius generis exempla sunt: Utrum ego anno proximo Romae sim commoraturus, utrum Venetias, an aliam Italiae civitatem petiturus, utrum hoc anno Pontifex moriturus sit et quae sunt generis eiusdem, quae possunt in utramque partem evenire, ut diximus. nos igitur a certis rebus incipientes, species singulas, quantum necesse videbitur, percurremus. De imperandi et prohibendi genere. Cap. XXIII. In his prima est imperandi ratio, quae superiorum aut magistratuum aut potestatem aliquam gerentium est. Sed quum illi per alios ut plurimum scribant utrisque praecepta tradenda sunt. Omnibus igitur, qui per literas aliquid imperaturi aut mandaturi sunt, sive suo sive alieno nomine id agant, tria potissimum consideranda sunt, quibus imperetur, quid imperent, quomodo imperent. Nam etsi omnibus benigne mansueteque imperandum est, (omnes enim humanitati quam superbiae libenti us obtemperant) ingenius tamen et generosis animis mansuetius et consideratius imperandum est. Sponte enim quae agenda sunt, agunt. Retinenda tamen est semper maiestas imperantis, ne cui prae est, subesse aut quem cogere potest, rogare videatur. In hoc genere aut nullo aut quam brevissimo exordio utendum est. Id, si res postulabit, ad ea quae facienda sunt, lectorum animos praeparabit rationemque qua ipse ad imperandum ductus sit aut utilitatem expo net; nonnunquam rei magnitudinem, difficultatem, necessitatem, honestatem, laudem, praemiumque proponet. Id si opus non erit, a narratione incipiet eius rei, de qua imperaturus est. rem autem, quam imperabit, primum possibilem ostendat necesse est. Deinde etiam facilem aut certe non difficilem; honestam praeterea et utilem, non ei qui imperat solum, sed ei quoque qui imperium sustinet et si poterit, etiam necessariam. Modum quoque rei gerendae facultatemque praebeat. Postremo, quid ex ea re emolumenti vel laudis sit uterque consecuturus, ostendat. Mandandi eadem pene quae imperandi ratio est, nisi quod qui mandat, rogare potest; qui imperat, si modo imperat, non potest. Precum tamen loco adhortationes atque incitationes succedunt, quae imperanti nunquam inutiles, saepe etiam necessariae sunt. Praeterea qui mandat, familiarius ac lenius; qui imperat, gravius ac severius agat. Prohibendi quoque ratio non sane ab imperando multum discrepat. Quibus enim rationibus imperamus, iisdem quoque prohibeamus necesse est. Sed prohibemus asperius et praemii loco poenam, ignominiamque proponimus. Plus tamen in omni re humanitas et aequitas, quam ius ullum aut severitas valet. Sed de hoc toto genere hactenus. De suadendi et dissuadendi genere. Cap. XXIIII. Sequitur suadendi et dissuadendi, sive hortandi et dehortandi genus, quod in scribendo latissime patet, atque ad res plurimas est accommodatum. Nulla enim fere epistola est, quae non aliquam suasionem et dissuasionem habeat. Ea cuiusmodi esse deberet aut a quibus locis petenda esset, satis est a nobis in deliberativo genere demonstratum. Quum igitur aliquid nobis per epistolas suadendum aut dissuadendum erit, exordium a nostra in quem scribimus, perpetua voluntate et benevolentia capiemus ostendemusque quam in caeteris rebus nostrum studium perspectum, probatumque fuerit et quam nos cupidi simus, ut ei fiat aliqua vel virtutis vel gloriae vel fortunae vel dignitatis accessio nosque ad id summo studio dare operam atque invigilare dicemus. Deinde rem de qua agendum erit, honorifice proponemus, eamque omni ex parte, ut intelligemus opus esse, laudabimus. Tum eius, si suadebimus, detrimenta, turpitudinem atque ignominiam et quae sunt superioribus rebus contraria, proferemus. Deinde exemplis in utranque partem utemur multis, tum superiora omnia ad eum ad quem scribimus, accommodabimus ostendemusque illum prae caeteris ea quae diximus, consecuturum hominemque multis verbis ad eam rem cohortando incitandoque inflammabimus vel ab ea deterrendo ac dehortando avertemus. Postremo, si opus esse videbimus, preces etiam nostras in utranque partem interponemus et quam grata nobis ea res futura sit, omni ex parte declarabimus. Haec erit meo iudicio, suadendi et dissuadendi ratio in scribendo plerunque servanda. Mutabit ex hac fortasse aliquid ratio aut personarum, apud quas non semper eodem modo loqui licet aut rerum, quae non semper eo ordine modo ve tractandae. Sed haec omnia, quia certis legibus includi non possunt, scriptoris prudentia moderabitur. Nos ad caetera genera transeamus. De commendandi genere. Cap. XXV. Proxima est huic commendandi ratio, quae quidem et epistolarum propria est (ea enim in alio scribendi genere non utimur) et ab omnibus qui quoquo modo scribunt, frequentissime usurpatur. Nemo enim fere est, qui vel se vel alium aliquando non commendet. Itaque tam varia, quam frequens est. Pro personarum enim rerumque qualitate aliter atque aliter ab omnibus tractatur. Personae in hoc genere duae potissimum considerantur: eius qui commendatur et eius cui commendatur. Aliter enim nos ipsos aut liberos nostros, aliter familiares atque amicos, aliter hospites et incognitos commendamus. Magna praeterea doctrinae, virtutis, dignitatis, professionis, nobilitatis, fortunae caeterarumque rerum in commendatione habenda ratio est, ut non eodem modo doctum et indoctum, sacrum ac profanum, magistratum aut dignitatem aliquam gerentem ac privatum; item, divitem atque inopem, liberum ac servum, nobilem atque ignobilem commendeumus. Danda enim opera est, ut de unoquoque convenienter atque accommodate loquamur. Eorum quoque quibus commendamus, delectus habendus est, ut non eodem modo principi atque amico, item magistratui ac privato rem quampiam aut hominem commendemus. Cum amico enim et privato homine agere utcunque iure amicitiae et fortunae possumus. Principi vero et magistratui neque omnes aut omnia commendare, neque sine summa aequitate aut necessitate, fas est. Cum amico praeterea liberius omnia loqui licet; cum principe et magistratu, etiamsi nobis ille amicissimus sit, non licet. Habenda est enim ratio eius quam obtinet dignitatis omniaque apud eum graviter severeque agenda. Rerum quoque non mediocris habenda ratio est. Et primum quidem non nisi iusta aut honesta aut necessaria commendatio suscipienda est. Deinde videndum, ut res sit eius cui commendatur dignitati, facultati naturaeque accommodata. Quae quidem ut cognoscere plane possimus, ante omnia eius quem commendare volumus, tum rei, tum personae habenda cognitio est, ne aut iniusta commendemus. Commendatio autem omnis in duas potissimum partes consumitur, in laudem et suasionem. Nam et dignam nostra commendatione eam, de qua scribimus vel causam vel personam ostendamus et ei ad quem scribimus, quod volumus, suadeamus necesse est. Et quanquam tam varia est, ut diximus, commendandi ratio, ut praecipi in ea proprii aut certi nihil posse videatur. Haec tamen in omni fere commendatione servanda esse video: primum, ut causas quae nos ad commendandum duxerint, ostendamus; deinde rem ipsam breviter explicemus: tum et possibilem, facilem, commodam, utilem, honestam laudabilemque reddamus. Deinde rationes afferamus, quibus ille ad id faciendum adduci debeat: tum cohortationes et preces adiungamus et, si necesse videbitur, misericordiam commoveamus. Postremo aliquod ei praemium proponamus; denique aliis cum precibus epistolam concludamus. Quae omnia quo pacto facienda sint, quanquam ex superioribus praeceptis magna ex parte colligi potest, tamen quoniam haec adolescentibus scribimus, ut cognitu faciliora sint, paulo altius explicabo. Causam commendationis vel a nostra vel ab eius quem commendamus vel ab eius ad quem scribimus, persona sumamus necesse est. A nostra, quum nos eius quem commendamus, necessitudine, familiaritate, cognatione, officiis adductos esse dicamus. Ab eius quem commendamus, persona causas sumimus, cum eius probitatem, virtutem, doctrinam, nobilitatem, inopiam, calamitatem aut necessitatem aliquam vel a natura vel a fortuna profectam comemoramus. A natura, ut corporis totius vel membri alicuius imbecillitatem; item, aetatis aut sexus infirmitatem aut rerum omnium ignorantiam. A fortuna, ut membrorum aut liberorum aut rei familiaris aut libertatis aut caeterarum rerum nobis charissimarum amissionem. Ab eius ad quem scribimus persona causam sumimus, quum eius naturam, humanitatem, virtutem, benevolentiam et studium in omnes bonos; item, quum benemerendi de omnibus consuetudinem cupiditatemque quum vel nostram amicitiam vel eius dignitatem, opes, copias, autoritatem magistratumque commemorabimus. Atque in has fere causas exordium consumitur. Danda tamen opera est, ut pluris eum ad quem scribimus, quam eum quem commendamus, facere videamur, ne ille aut obtundi a nobis aut defatigari aut parvipendi aut impediri putet, quo minus officium et magistratus recte atque ex sententia administret plusque nos illi tribuere, quam aut ei quem commendamus aut nobis ipsis maiorique nobis curae dignitatem suam esse, quam amici necessitatem ostendamus. Atque haec potissimum in exordio facienda sunt copiosius aut brevius; item, accuratius aut remissius, pro rerum personarumque qualitate. Narrandi suadendique rationem ex superioribus repetemus. Rationes, quibus ille ad rem quam volumus faciendam adduci debeat, ab iisdem locis sumemus, a quibus causas commendationis sumendas esse demonstravimus. Sed videndum erit, ne easdem saepius aut eodem modo repetamus. In exordio enim ad nos, hic ad illum omnia referenda sunt, ut ostendamus eum vel nostra vel eius quem commendamus vel sua ipsius causa moveri oportere. Preces atque adhortationes ex communibus amplificationis locis; item, misericordiae commovendae rationem ex superioris voluminis praeceptione repetemus. Praemii proponendi ratio ab iisdem omnibus, quas modo dixi, personis petenda est. A nostra quidem, si nos eius beneficii gratos, memoresque futuros esse promiserimus; si benevolentiae, observantiae et obligationis aut etiam servitutis incrementum pollicebimur; si in suis atque amicorum rebus omnem operam studium, industriam diligentiamque adhibituros nos esse dixerimus; denique si certum aliquod praemii genus offeremus, quod nostra eiusque persona dignum videatur. Ab eius quem commendabimus, persona praemium offeremus, si eadem fere de eo quae de nobis promittemus. Item, si ostendemus eum ob suas virtutes dignum eius, cui commendabitur, notitia, benevolentia, familiaritate, beneficiis, gratia, consuetudine, domo, coniunctione et caeteris rebus quae hominem homini conciliare possunt. Ab eius ad quem scribimus persona praemium offeremus, si ei gloriam, famam, existimationem, autoritatem, immortalitatem, beatitudinem aut, si caetera omnia desint, conscientiam recte factorum, qui bono viro fructus est maximus, proponemus. Haec vero non omnibus omnia, sed ut cuique maxime conveniunt, ita maxime proponenda sunt ac de commendandi quidem genere haec in praesentia dicta sufficiant. Caetera ingeniorum varietas et prudentia excogitabit. De petendi, concedendi et negandi genere. Cap. XXVI. Commendationi finitima et pene coniuncta petitio est. Altera enim alterius auxilio maxime eget. Nam et commendatione petimus et in petitione saepe commendamus, sed quoniam utraque locos habet peculiares ac suos, tractanda mihi separatim est visa. Igitur ad quemcunque scripta sit petitio, exordium aliquod habeat necesse est, id causae maxime coniunctum reique quam petimus, accommodatum esse debebit. In eo personam ad quam scribimus, nobis conciliare omnibus modis studebimus. Id a nostra persona faciemus, si nostram benevolentiam, observantiam, servitutem, officia pro personarum qualitate commemorabimus. Ab eius ad quem scribimus persona si eius in nos et in omnes bonos benevolentiam, voluntatem, merita atque officia proferemus; si hominem ab illis maxime virtutibus rebusque laudabimus, quarum nos maxime indigebimus, ut si dignitates impetrare cupiamus, potentiam eius laudabimus; si opes, liberalitatem; si patrocinum, pietatem autoritatemque commemorabimus eodemque tempore duo assequemur. Nam et benevolum nobis ipsum reddemus et rei quam petimus, praestandae facultatem illi esse ostendemus. A re ipsa benevolentiam captabimus, si honestam, si laudabilem, si dignam, in qua ipse laboret, ostendemus. Praeterea, si eius studio illum teneri dicemus exordium, narratio statim subsequetur eius rei, in qua fundanda petitio est. Narrabimus autem ita, ut rem honestam, possibilem, facilem, opportunam et quantum possumus, necessariam reddamus. Huic petitionem subiungemus, quae, quo ad fieri poterit, brevis atque attenuata sit, necesse est, ne multa et difficilia petere videamur. Danda itaque opera est, ut in uno potius verbo plura, quam in pluribus unum petamus; tum, quibus id rationibus facere commodissime possit, quibus etiam de causis debeat, aperiemus. Causae autem vel a necessitate vel ab honestate vel ab utilitate vel a laude et gloria, tum a nostra, tum a lectoris persona, tum etiam a rebus ipsis ducendae sunt. Quae quoniam sunt a nobis superius pluribus verbis explicatae, non sunt hic latius repetendae. Pollicebimur ei postremo aliquid loco praemii: cuius offerendi ratio satis a nobis in commendatione est posita. Quoniam vero petita per epistolam aut negamus aut concedimus, de utroque genere mihi paucis est dicendum. Concedendi ratio duplex est. Aut enim facilia aut difficilia concedimus. Si difficilia concedemus, primum amici petitionem exponemus; deinde rei difficultatem vel ab ipsius rei natura vel a nostra facultate demonstrabimus: deinde rei difficultatem vel ab ipsius rei natura vel a nostra facultate demonstrabimus; deinde difficultates omnes superatas a nobis eius causa, ostendemus. Dicemus nos id vel amicitiae nostrae vel eius virtuti vel nobilitati vel necessitati tribuisse. Si praemium benevolentia fuerit, id nos cupide accipere dicemus. Si debitio gratiae, non recipiemus, sed nos magis his, quas modo dixi, partibus omnia debere ostendemus nostraque operam omnibus in rebus offeremus suisque contra, quum aliqua in re nobis opus fuerit, usuros nos esse dicemus. Si rem facilem aut tanquam facilem concedemus, gaudere nos dicemus, oblatam nobis esse facultatem ei gratificandi, sed nostram in eum voluntatem aliqua magna in re nos ei ostendere vehementer cupere. Tum de nostro in eum animo, de sua contra in nos benevolentia, de virtutibus, in primisque de modestia, qua in petendo sit usus, aliquid dicemus. Deinde rem ipsam ut minimam facillimamque concedemus rogabimusque hominem, ut nostra opera frequentius et maioribus in rebus uti velit, nosque idem facturos, quum opus fuerit, ostendemus eaque omnia dicemus, quae animi nostri bonitatem liberalitatemque ostendant, ut libentissime, quicquid fecimus, fecisse videamur. Si quid amico negabimus, primum eius petitionem exponemus: deinde rei difficultatem, tum ab ipsius rei natura, tum a nostra impotentia sive imbecillitate, tum etiam a loci, temporis, facultatem, instrumentorum et caeterarum rerum culpa proferemus. Rem quoque si poterimus, ei vel inutilem vel incommodam vel indignam eius persona ostendemus. Rogabimus deinde, ut aeque animo ferre velit atque ita rem negabimus, ut ille per nos non stetisse, quo minus efficeretur, existimet nostraque in eum voluntatem, benevolentiam, fidem diligentiamque et praeteritorum officiorum exemplo testabimur et in posterum omnibus in rebus cupidissime pollicebimur dabimusque operam, ne quid ex hac negatione nostrae amicitiae detrahatur. Atque his fere modis in scribendo res certae tractantur. De consultandi genere. Cap. XXVII. Incertae vero res aut nostrae aut alienae sunt. Nostrae fere omnes in consilio capiendo petendoque versantur. Alienae magis variae multiplicesque sunt. In illis enim, ut superius diximus aut optamus aut opinamur aut interpretamur aut id quod tam certis quam incertis rebus commune est, consilium damus. Omnis igitur consultatio, ut a nostris incipiamus, partim talis est, ut sciamus quid nobis agendum sit, partim talis, ut dubitemus atque ab alio quaeramus. Quum incertae rei certum nobis consilium propositum erit, videndum erit qua de causa id ad amicum scribamus. Permagni enim refert, qua de causa quicque scribatur. Nam si nostri consilii rationem ad amicum communicandi tantum gratia perscribemus, si is hoc a nobis petierit, dicemus nos ei satisfacere aut gratificari velle nihilque esse, quod cum eo de nostris rebus per nostram amicitiam communicare non debeamus. Si is a nobis nihil petierit, dicemus nihil esse, quod illum pro mutua nostra benevolentia latere debeat victosque nos illius fide, prudentia, taciturnitate. Si secreta res erit, ad eum nostri consilii rationem perscribere statuisse. Deinde si res ei penitus ignota fuerit, eam altius repetemus ; si nota fuerit, brevi narratione in memoriam redigemus. Tum causa posita, quid faciendum constet, quid in deliberatione relinquatur, aperiemus. Deinde, si late omnia perscribere statuerimus, singulas rationes, quibus ea res non facienda esse videbitur, confutabimus, donec ad eas veniamus, quibus ipsi, ut hoc consilium caperemus, adducti sumus. Deinde consilium explicabimus idque rationibus confirmabimus, ut recte nos deliberase appareat. Deinde brevi epilogo epistolam concludemus et quid ex ea communicatione velimus, aperiemus. Si summatim nostrum consilium describemus, nulla confutationum utemur, sed consilium tantum ipsum aperiemus breviterque confirmabimus et sine epilogo concludemus et quid ex ea communicatione petamus, aperiemus. Si nostrum consilium exponemus, ut amici iudicium audiamus, eius fidem, prudentiam, ingenium, iudicium in principio commendabimus resque ab illo prudenter iudicatas proferemus et rem, de qua capiendum consilium est, graviter proponemus rogabimusque hominem, ut diligenter rem consideret attentumque his locis, quos in superiore libro exposuimus, faciemus ostendemusque nos nequaquam prudentiae nostrae iudicioque confidere. Ideoque rem ad eum integram detulisse. Deinde causam, ut paulo ante dixi, narrabimus, confutabimus, confirmabimus nostrumque consilium exponemus tum brevi epilogo amici memoria recreata, iudicium eius requiremus ostendemusque quantum ei tribuamus, quantumque in eo spei reponamus dicemusque nos consilium nostrum ex eius iudicio vel executuros vel omissuros. Si vero consilium nostrum incitandi ad idem amici gratia perscribemus, ostendemus nos eum monere non audere prudentiamque hominis, iudicium, doctrinam experientiamque, laudabimus, sed tamen benevolentia motos nos dicemus, ut quid ipsi vel fecerimus vel facere constituerimus, conscribamus, ut nostrum consilium cum suo comparet nostrumque si improbet, reprehendere; si probet, sequi possit. Si autem a nobis in alio consilio, quod ipsi non probemus, utatur nosque eum in nostram sententiam traducere studeamus, laudabimus in principio prudentiam et sapientiam hominis dicemusque non audere nos aut eius consilia reprehendere aut suis nostra praeponere, sed tamen vim nostri amoris efficere, ut ei nostrum consilium velimus perscribere, ut quum ipse suum nostrumque habeat, utrum placeat, sequi possit. Deinde rem, si opus erit, narrabimus; si non erit, omni ex parte confutabimus, ita ut nulla ex parte consilium eius procedere posse videatur. Tum nostrum consilium exponemus multisque id rationibus confirmabimus et quid inde boni sequatur et mali declinetur, aperiemus. Tum ad id paulatim hominem alliciemus cohortabimurque et quid inde consecuturus sit, multis verbis colligemus. Quanquam autem haec praeceptio existimari possit magis ad alienas res, quam ad nostras res potiusque ad dandi, quam ad capiendi consilii rationem pertinere, tamen quoniam nostri consilii continet expositionem in eaque magna ex parte versatur epistola, hoc potissimum loco tractanda mihi est visa. Sed redeo ad incoeptum. Quum consultatio talis erit, ut quid facturi simus, omnino dubitemus consiliumque ab amico requiramus, eius in principio prudentiam, fidem, probitatem caeterasque partes commendabimus, quae ad consilii dandi rationem pertinere videbuntur dicemusque et quo pacto ipse aliis consulere soleat et quantum nos in eius consilio spei fideique repositum habeamus quantumque in omni re homini semper tribuerimus. Deinde, quanti momenti ea res sit, de qua consilium petimus, exponemus attentumque ad eam cognoscendam considerandamque reddemus. Deinde rem delucide, breviterque narrabimus omnesque causae partes et quasi latebras, ut inde consilium alici possit, referabimus. Tum ea consilia, quae capi posse videbuntur, per confutationem excludemus remque ipsam omni ex parte ambiguam difficilemque reddemus, ita ut quemadmodum in superiori consultatione, tanquam in comoedia, certa omnia et parata relinquebamus; nunc incerta atque implicita omnia, tanquam in fine tragoediae relinquamus. Rogabimus deinde amicum et per se ei charissimas, ut per deum, per suam fidem, per nostram amicitiam obtestabimur, ut recte nobis et fideliter consulat nostraeque huic vel sollicitudini vel curae vel dignitati vel saluti subveniat. Quantum momenti sit in consilio capiendo ad res vel bene vel male gerendas, ostendemus. Postremo, quantum illi debituri simus, quantique hoc consilium facturi, declarabimus, nosque illi vicissim et nostra omnia singillatim . Atque haec fere in nostris rebus servanda sunt. De optandi ratione. Cap. XXVIII. In alienis porro, quae futurae incertaeque sint, varie afficimur. Sed, quod ad hunc locum spectat, in primis optamus. Optandi autem ratio duplex est. Aut enim rem quampiam optamus, ut opes, dignitates, valetudinem, vitam aut in re, quae parta iam sit, aliquid evenire cupimus, ut in opibus conservationem, incrementum, usum; in dignitatibus gloriam, honorem, autoritatem; in vita tranquillitatem, laetitiam, felicitatem et quae in caeteris rebus optari solent. Atque in priori quidem genere ante omnia videndum est, ut boni aliquid optemus, ne ei cui optamus aut noceat aut certe non prosit, quale esset, si avaro pecuniae magnitudinem aut furioso insaniae materiam optaremus. Deinde, ut id quod optamus, possibile et verisimile sit, ne aut non sacerdoti pontificatum aut privato homini summum imperium optemus. Quae quidem tametsi fieri quoquo modo possunt, tamen quoniam iis ordo rerum humanarum cursusque repugnat, ut a vero longissime absunt, ita debent a boni viri tum animo, tum scriptis abesse quam plurimum. Danda praeterea opera est, ut non verisimilia modo, sed convenientia etiam personis optemus, ut civi in sua patria magistratus, principi regnum, pontificatum maximum episcopo, quae non solum esse possunt, sed frequenter quoque eveniunt. In primis vero in optando modesti esse debemus, ne blandiri magis, quam optare videamur. Gratissimum autem fecerimus, si ut cuique aliquid maxime cordi est, ita id illi optabimus. Nobis tamen in optando gravitas est et prudentia retinenda, ut si quis falsa de se persuaserit, nos illi continuo vana optemus hominemque in falsa de se persuasione confirmemus et spe vana impleamus. In posteriori genere et eadem honesti, possibilis, verisimilis et congrui ratio servanda est et precationes illae partim ex ipsarum rerum natura, partim ex virtutum officiis et bene beateque vivendi ratione ducendae sunt. Ex ipsarum rerum natura, ut quum opes ad usum, non ad possessionem optantur, quum magistratus ad publicam utilitatem, non ad eorum qui illos gerunt, cupiditates explendas bonis civibus optantur. Ex virtutum officiis et bene vivendi ratione ducimus precationes, quum opes ad liberalitem, magistratus ad iustitiam, dignitates ad virtutem, quampiam exercendam, sive ad gloriam aut beatitudinem comparandam optamus. Atque hae potissimum nostris precationibus subiici rationes debent. Frustra enim optamus, nisi rationes quoque nostrorum votorum subiungamus. Precationibus autem cohortationes adiungi debent, ne optare tantum eius rei, quam volumus, eventum, sed iuvare quoque amicum ad eam rem consequendam et manuducere quodammodo videamur. Hoc aunt genus raro epistolam per se facit: sed aut gratiarum actioni aut gratulationi aut laudi aut aliis generibus adiungi atque admisceri solet. Tamen si quando accidat, ut hac solum de causa scribere velimus, si qua de re certa spes aut opinio erit, dicemus nos ea de re audisse aliquid, ut, proximis comitiis eum Praetorem, Pontificemve creandum. Quo loco, quam gratum id nobis, si evenerit, futurum sit, tum ab eius, tum a nostra persona, tum a re ipsa ostendemus. Ab eius persona, si eius virtuti, dignitati, nobilitati, meritis consultum iri dicemus ; si quae eum dignitas, autoritas, gloria; item, quae opes, copiae, facultates, quae denique rerum omnium actiones consequentur, indicabimus. A nostra persona, si quae utilitas, dignitas, laetitia, fortunae, dignitatis ve accessio sit inde consecutura, demonstrabimus. A re ipsa, si tum demum recte administrandam curandamque ostendemus, si dicemus rem illam tali viro indigere neque tam viro quam rei consultum iri. Quae quum fecerimus, optabimus, ut ita veniat rationesque quas superius docui, subiungemus. Tum hominem hortabimur rogabimusque, ut spem atque expectationem tum nostram, tum eorum per quos dignitatem aut rem illam consecuturus est, tum caeterorum omnium non modo non frustretur, verumetiam augeat atque accumulet. Quod si nulla certa res votis nostris erat praeposita, eum initio laudabimus ab his potissimum partibus, quae consentaneae videbuntur ei rei, quam illi optare volumus, ut si magistratum optaverimus, ab iustitia et integritate laudemus:,si sacerdotium, a vitae morumque probitate, a religione et caeteris eiusdem generis rebus. Deinde ostendemus, quid meruerint atque illi virtutum et vitae praemia digna optabimus neque optabimus solum, sed spem quoque eadem de re ostendemus; tum ob cognitam omnibus eius virtutem et probitatem; tum ob temporum principumque naturam; tum ob alias causas, quae in unaquaque persona excogitari possunt. Hortabimur postremo eum et rogabimus, ut ab eo vitae instituto non discedat. Nam et satis magnum praemium recte factorum in praesentia conscientiam esse et in posterum a Deo omni spe aut cognitatione maius atque augustius expectari. Ac si quando separatim est per epistolam optandum, hac ratione, meo iudicio, optandum est. Sin vota nostra cum laude aut gratulatione coniungemus, haec eadem fere, sed brevius contractiusque servabimus. Sed de optandi ratione hactenus. De praedicendi, interpretandi, opinandique ratione. Cap. XXIX. Illa quoque praedicere, coniicere, interpretari et si qua sunt alia eius generis, quae in opinione posita sunt quanque raro per se epistolam aut aliud scribendi genus faciunt possuntque epistolarum magis loci quam genera vocari, tamen et quoniam possunt aliquando per se epistolam facere et habent sub se, ut docebimus, alios atque alios loco, separatim mihi breviter tractanda visa sunt. Igitur praedicere qui volet, sive ille arte aliqua et scientia, sive ex prudentiae ratiocinatione praedicat, ante omnia meminerit se nihil certi, nihil particularis praedicere vel debere vel posse. Atque maximum imprudentiae argumentum est, quum ea quae vel in hominum voluntate vel in varietate fortunae tota sita sunt, putat se quispiam aut prudentiae aut scientiae ratione praeicere posse. Itaque videndum in primis est, quid possimus, quid debeamus praedicere. Quum autem ad scribendum accedimus, tria in exordio facienda sunt: proponenda res, de qua dicturi sumus, cum allectione lectorum, quo pacto eam aut praedicere possimus aut velimus, ostendemus; removenda omnis tum temeritatis, tum divinationis suspicio, ne aut ea quae sciri a nobis non possunt, temere nobis arrogare aut divinandi peritiam, quae ab homine docto et sapiente dissidet plurimum, simulare velle videamur. Sed ostendendum, quicquid nos dicimus, amici gratia et benevolentiae magnitudine adductos dicere, ut ille vel tutior in periculis vel in rebus gerendis consideratior et prudentior possit esse. Deinde ad causam paulatim accedendum et partim ex anteactis, partim ex praesentibus futura per similitudinem et comparationem rationum, quodam quasi digito demonstranda. Addendae singulis rebus probabiles rationes; addenda signa, argumenta et caetera omnia, quae possunt id quod volumus, aliqua ex parte comprobare. Quod si discrimen aut periculum amico praedicamus, omnia metu augenda sunt; exemplis praeterea eorum, quibus idem accidit, multis illustribusque utendum. His, prout opus esse videbitur, suasio vel dissuasio vel admonitio subiungenda. Proxima et pene coniuncta praedictioni coniectura est, in qua primum nos rerum incertitudinem et ignorationem excusabimus. Deinde in eam, quam superius dixi, amici gratiam et benevolentiam, ea quae scribimus, referemus. Nonnunquam illa Ciceronis sententia in exordiis uti poterimus, ut dicamus, illum praesentium quidem rerum vel publicarum vel domesticarum habere alios et scriptores et nuncios; a nobis vero, quae in coniectura posita sunt, quaeque nobis videntur fore, tanquam ab homine eius amantissimo et non imprudenter monente, expectare oportere. Deinde res, si qua incidit, narranda coniecturaeque explicandae et signis, argumentis caeterisque locis, quos in causae genere docuimus, confirmandae. Quo loco magna tum prudentia, tum moderatione utendum, ne quid temere aut arroganter aut inconsiderate aut imprudenter de rebus personis ve dicamus, ne non tam amici rem agere, quam damnare aliquem et in odium adducere velle videamur. Tum res similibus atque exemplis, si opus fuerit, confirmabitur; si periculosa erit, suspicionibus tota respergetur. Deinde omnia ad eum, qui propositus erit, adhortandi, dehortandi, rogandi aut rem aliquam obtinendi finem accommodabuntur. Eiusdem quoque generis est interpretatio non quaestionum, quae ad studiosum illud et contemplativum scribendi genus pertinent, sed negotiorum, quum aliqua signa rerum futurarum videmus, quae dubios atque ancipites rerum eventus faciunt, ut quum vel hominum voluntates vel actiones aliquae vel sententiae ita dubiae atque obscurae sunt, ut in utranque partem accipi possint. Quae quum inciderint, ut amici gratia interpretaturi simus, primum quidem de ea re, sive persona in universum disseremus et quid in ea boni, quid mali cognoscamus, ex ipsius natura et consuetudine ostendemus ut si quis taciturnus sit natura et nobis de amici causa breviter obscureque responderit, id nos non superbiae aut iracundiae aut malae in nos voluntati, sed naturae tribuemus. Item, si qua res ob difficultatem aut ob naturam sui generis, tardius quam volumus expediatur, id nos, quum ad amicum scribemus non odio personarum aut rei taedio, sed ipsius naturae, difficultatique tribuemus. Omnia vero in meliorem partem semper interpretabimur, ne amicum in discrimen aut desperationem adducamus. Quod si quid in peius interpretari necesse sit, quoad fieri poterit, bono animo amicum esse iubebimus nostramque illi fidem, operam et diligentiam pollicebimur. Si autem incerta sint omnia, ut neque coniectura neque interpretatione aliquid consequi facile sit, de toto rerum aut personarum genere in universum disputabimus et quid in similibus rebus evenerit aut quid aliae pesonae fecerint, ostendemus et, quantum licebit, per similitudines aut comparationes idem fore argumentabimur. Tum quid inde evenire possit, omni ex parte considerabimus et quid nobis faciendum aut quo pacto cuique parti occurrendum videatur, quantum opinione assequi poterimus, ostendemus ad eamque rem nos nostraque omnia, ut supra docuimus, offeremus. De iis quidem quae in coniectura et opinione posita sunt, haec mihi praecipi videntur posse. Caetera tum aetas, tum doctrina, tum prudentia (optima rerum omnium, actionumque magistra) facile ad scribendi rationem accommodabit. De consilli dandi ratione. Cap. XXX. Reliqua est ex hoc universo genere dandi consilii ratio tam certis quam incertis rebus communis: quae quidem tametsi cum suadendi et dissuadendi ratione coniuncta est, tamen quoniam aliam quandam in scribendo rationem habet diversaque praeceptione continetur, consulto a nobis in hunc locum, ut separatim tractaretur, dilata est. Constat igitur haec quidem tota ratio suasione et dissuasione, sed habet differentias plurimas. Plurimum enim refert, sponte an requisiti, in re certa an incerta; item, integra an inchoata, consilium demus. Multa etiam sunt personarum discrimina. Neque enim eodem modo superiori, atque aequali aut inferiori consilium damus. Atque hae differentiae quum inter se miscentur commotanturque, innumerabiles pene varietates ex sese pariunt. Possumus enim ad superiorem tum sponte, tum requisiti, de rebus nunc certis, nunc incertis vel integris vel inchoatis scribere. Iisdem apud aequalem atque inferiorem differentiis uti possumus. Quas quidem omnes persequi et infinitum et supervacuum esset. Nos quae omnibus maxime communia praecepta iudicabimus, ea potissimum persequemur: caetera scribentium ingeniis invenienda relinquemus. In omni igitur dando consilio, sive id sponte sive requisiti faciamus, primum videndum est, ne aut nos temere alienis rebus ingerere aut nostrae prudentiae plus arrogare, quam aequum sit aut aliorum consilia contemnere et nobis tantum credi velle videamur. Quod quidem facile assequemur, si aliorum prudentiam, iudicium, consilium in principio collaudabimus, nostra omnia extenuabimus. Item, si nos vel eius precibus vel nostra in eum incredibili benevolentia vel magnitudine suorum erga nos meritorum vel aliquo nostro officio adductos, non quidem ad consiliu dandum (quod id fieri a nobis posse non potemus) sed ad nostram sententiam aut voluntatem declarandam nos esse dicemus. Quo loco pulcherrimae illae insinuationes fieri solent, quum benevolentiam nostram cum illius sapientia atque autoritate committimus et in aliquod quasi certamen, pulcherrima atque honestissima sententiarum colluctatione producimus et id nunc ab eius prudentia retrahi, nunc a nostra benevolentia concitari, hinc non audere, hinc cogi nos dicimus et plurimis verbis vim nostri amoris, quae continere se non possit, excusabimus. Quem locum totum pulcherrime exequitur Cicero, cum saepe alias, tum in illis ad M. Marcellium epistolis. Illud deinde observandum est, ut quantum nobis prudentiae autoritatisque detrahimus, tantum fidei atque amoris addamus, ut si prudenter aut mature aut efficaciter non possimus, fidelissime certe illi et amantissime consulamus. Atque haec in exordio, in quo summa vis est plerunque servanda sunt, nisi vel ad inferiores vel ad amicissimos scribamus, quibus cum omnia familiarius agemus, ut amicitiae et personae ratio postulabit. Exordio, si qua inerit, narratio subiungenda erit. Si nulla res erit, quae narretur, in causam latenter ingrediendum atque ita cum exordio causa coniungenda, ut continuari res eadem, non alia incipi videatur. Si in re certa consilium dandum erit, causa primum tota explicanda partesque universae, quasi latebrae, aperiendae sunt. Tum quid in ea honestum, quid turpe sit, quid utile, quid inutile, quid denique boni, quid mali, oratione pervestigandum ac discutiendum est. Si unicum in ea consilium sit, ad id oratio tota et suasio dirigenda et quo pacto id optime atque honestissime succedere possit, ostendemus. Si plura sint consilia, optimum atque honestissimum quodque deligendum; caetera omnia confutanda, ne dubius atque incertus amici animus relinquatur. Si quando pugnare inter se utilitas atque honestas videbuntur, utili semper honesta ratio praeponenda dandaque opera, ut amicus intelligat, quam ipse rem utilem putet, eam nisi honesta sit, non esse utilem neque posse utilitatem ab honestate separari, sed specie atque ignoratione boni homines decipi atque adduci ut alterum ab altero separent, quod revera non possit. Si autem res integra non fuerit et aliquid sit contra nostram sententiam inchoatum, maxima vis in confutatione ponenda erit dandaque opera, ut id quod inchoatum est, plurima et maxima tum mala, tum inconvenientia consequi, si perficiatur, ostendamus atque id tum aliorum, tum nostro, si poterimus, exemplo comprobandum erit et quid vel alii vel nos ipsi in re simili fecerimus, proponendum. Magnam enim vim habebunt ea consilia, quae vel nobis ipsis vel aliis profuisse demonstarbimus. Si vero res incerta fuerit, universum amici statum optime antea cognitum ante oculos proponemus atque hinc quid illi conveniat, hinc quid fieri possit, ostendemus et tunc quidem non unum tantum illi consilium dabimus, ne si id forte non successerit, omni ex parte destitutus sit, sed multa in omnem eventum consilia, quasi quaedam praesidia, locis ipsis singulis disponemus, ut quocunque res reciderit, aliquid habeat amicus, quod sequi possit omnibusque indagatis ac pervestigatis partibus, quid in unaquaque re boni vel mali vel declinetur vel infurgat, ostendemus nosque semper ad id, quod ante dixi, honestatis fundamentum, quantum poterimus, referemus. Sed si omni ex parte incommoda ostendantur, minima quaeque toleranda esse suadebimus. Conclusiones autem ex ipso causae fine assumemus, ut ostendamus, quid ex eo consilio secuturum sit aut ab officio nostro benevolentiaque ducemus, ut nos testificandi amoris nostri aut servandi officii, non dandi consilii gratia, nos ea commemorasse dicamus nosque consiliorum omnium ministros, effectoresque quantum licebit, praebeamus. Ac de hoc quidem toto genere satis in praesentia dictum puto. Quoniam autem huius voluminis magnitudo satis crevit, reliqua in proximum reservabimus. Lippi Brandolini ad reverendis. patrem et D. Franciscum Picolmineum Card. Senensem, De ratione scribendi Liber tertius. De affectibus. Cap. I. Absoluto in libro superiore maximo illo, difficillimo docendi genere, sapientissime pater, superest alterum illud, quod in movendis affectibus positum esse diximus. Quod quidem et quia late patet atque ad omnes pertinet et quia magnam scriptis omnibus vim atque autoritatem affert, non modo cognitione dignissimum, sed maxime etiam necessarium nobis est visum. Id nos in duo genera partiti sumus: alterum quod ad concitandos, alterum quod ad leniendos sedandosque affectus pertineret. De quo quidem toto genere antequam dicere incipio, pauca mihi de affectibus in universum dicenda sunt. Movere enim affectus non possumus, nisi quid affectus sit et unde originem habeat, cognoscamus. Id ego nunc, quantum ad nostram hanc institutionem necesse videbitur, paucis explicabo. Est igitur affectus, vehemens quaedam in rem quampiam animi commotio. id Graeci gr-patzos vocant. Ex nostris, qui verbum de verbo exprimere conati sunt, passiones appellavere. Cicero nunc eos morbos, nunc aegritudines, nunc affectiones vocat. Nos de verbo magnopere solliciti non sumus, modo constet, id esse vehementem quandam, ut diximus, animi passione et commotionem. Ea ex opinione quandam in animos nostros proficiscitur. Quoniam autem omnis opinio aut boni aut mali est, ut species affectuum duae sint, una quae bonum, altera quae malum quadam opinione concipiat: his nos bonum aut malum aut praesens aut futurum opinari possumus. Hae duae species alias rursus totidem ex sese pariunt quatuorque omnes efficiunt. Quarum duae bonum aut praesens aut futurum; duae malum, sub eadem temporis ratione, respiciunt. Ac futuri quidem boni, cupido sive spes: praesentis, voluptas sive laetitia nominatur. mali vero futuri, metus sive timor: praesentis, dolor sive tristitia esse dicitur. Ex his vero quatuor, quasi fontibus, species pene innumerabiles oriuntur: quae quoniam non huius institutionis sunt, non sunt a nobis omnes hoc loco explicandae. Insignes enim attigisse, satis erit. ex illis certe cognoscentur. Sunt igitur insignes ex eo genere, quae ad futurum bonum pertinent, amor, cupido, spes, audacia, ira: his contrariae, quae ad futurum malum spectant, sunt, odium, abominatio, desperatio, metus. Irae vero nullus affectus est contrarius, propterea quod illa omnium iniuriarum patiens, sive, ut rectius loquar, non sentiens natura inveniri nequeat. Praesentis boni sola laetitia, mali sola tristitia, seu dolor invenitur. Quoniam autem hi affectus omnes tum dicendo, tum scribendo vel concitari vel sedari possunt, sed alii frequentius concitandi, alii frequentius sedandi sunt. De singulis nunc, ut necesse videbitur, differemus eodemque tempore, ut breviores, dilucidioresque simus, concitandi, sedandique rationem persequemur, a prioribus potissimum incipientes. De amore concitando et sedando. Cap. II. Quum autem affectus omnes eiusmodi sint, ut et ad virtutes et ad vitia detorqueri possint, ut amor, qui tum ad studium virtutis et amicitiae, tum ad libidinem et impudicitiam applicari potest: et cupiditas, quae tam honorum aut pecuniae, quam scientiae aut religionis aut optimarum rerum est: ante omnia de iis concitandis qui ad vitia pertinent aut de iis concitandis qui ad vitia pertinent aut de iis qui ad virtutem spectant reprimendis, nihil mihi dicendum est omnino. Nam et homines per se satis abundeque ad vitia proclives sunt et nos virtutes docemus, non vitia: sed omnis nostra praeceptio tum ad utiles concitandos, tum ad noxios restinguendos est accommodanda. Id autem per communes locos faciendum: nam proprios cuiusque vel affectus vel materiae referre infinitum esset. Igitur, ut de amore primum dicamus, si quem ad amorem cuiusquam vel hominis vel rei statuerimus allicere, dabimus in principio operam, ut quam maximam possumus benevolentiam, fidem atque autoritatem nobis apud lectorem comparemus. Quae quidem tametsi in omni persuasione atque adeo in omni materia facienda sunt, in affectibus tamen movendis praecipua esse debent. Amicus enim, nisi assentiatur iis quae dicuntur eumque qui dicat, quodammodo vereatur, non facile movetur. Ac de benevolentia quidem comparanda superius satis abundeque diximus. Fidem comparabimus, si nos eius rei, de qua scribimus, scientiam aut experientiam habere ostendemus: si nos ab omni adulandi aut fallendi suspicione liberabimus: nostramque naturam ab his rebus semper alienissimam, idque illi exploratum esse, aliquo, si opus erit, exemplo aut testimonio demonstrabimus. Item, si nostram in eum voluntatem, benevolentiam, fidem, si nostra officia, nostram amicitiam commemorabimus, si quantum ei nostra consilia, nostrae admonitiones hactenus profuerint, commemorabimus. Item, si nobis eum semper credidisse et de nostra fide periculum saepe fecisse, proptereaque debere nunc etiam nobis credere ostendemus. Item si rem ipsam a loco, a tempore, magnitudine, occasione, facultatibus et caeteris locis credibilem faciemus. Autoritatem comparabimus, si honestatem, virtutem, probitatem, doctrinam, gravitatem, modestiam in scribendo proferemus. Haec autem omnia tum fidem, tum autoritaem summam nobis apud omnes comparabunt, si nos vel aetas vel dignitas vel potentia vel hominum existimatio vel nostra doctrina vel vita commendabit. Haec quum fecerimus, paulatim ad causam ipsam vel apertius vel occultius, pro causae ipsius qualitate descendemus eiusque vel dignitatem vel iucunditatem vel utilitatem vel commoda vel laudem lectori proponemus: nosque de eius dignitate, salute, commodis, gloria semper sollicitos fuisse proptereaque nunc ad eum scribere dicemus. Atque hi in omni pene movendo (ne eadem saepius repetenda sint) communes exordium loci sunt. Ne tamen omnibus omnes, sed qui maxime necessarii videbuntur, singulis affectibus sunt accommodandi. Si qui erunt alicuius affectus proprii, suis locis dicentur: nunc ad amorem redeamus. Igitur quoniam amor aut in hominem aut in rem conferri potest, si amicum attrahere ad hominem quempiam amandum statuerimus, primum quidem hominem illum magnopere commendabimus cum ab aliis partibus, a quibus prae caeteris commendari posse videbitur: tum vero ab illis, quibus is ad quem scribimus, maxime delectatur. Deinde ea persequemur, quibus amor maxime conciliatur, morum studiorumque similitudinem, humanitatem, fidem, modestiam, urbanitatem, suavitatem consuetudinis caeterasque virtutes, quae hominem homini conciliare solent, in quibus materia latissime patet. Illa quoque non ad amandum quempiam saepe numero incitant, aetas, patria, nobilitas, dignitas, fortuna. Nam et aequales et cives et nobiles et honore, dignitate atque autoritate insignes et opibus fortunisque affluentes, libentius amamus, quam eos qui commune nobiscum omnino nihil habeant aut nulla in re nobis vel praesidio vel ornamento esse posse videantur. Itaque quum haec vel omnia vel magna ex parte illi inesse ostenderimus, utilem, honestam, laudabilem, iucundam, stabilem, perpetuamque eius amicitiam fore demonstrabimus: atque in ea re innumerabiles amicitiae fructus, commoda, ornamenta, suavitates, voluptatesque afferre poterimus. Quas persequi, quum et latissime pateant et ex Laelio Ciceronis facile disci possint, necesse non arbitror. Illud non omittemus, a quam multis et magnis viris sit is de quo loquimur, eorum amicitia et familiaritate dignissimus iudicatus, ut eorum vel exemplo vel aemulatione vel opinione ad amandum hominem moveatur. Si ad rei cuiuspiam amorem incitare statuerimus, eius dignitatem, utilitatem, iucunditatem prorei qualitate explicabimus. Locus cuiusque materiae proprios ex demonstrativi generis praeceptione sumamus; deinde partes eas, quas modo diximus, ad lectorem ipsum accommodabimus easque modis omnibus expetendas esse ostendemus. Deinde quid alii de illa re senserint, quid ipsi sentiamus, quanto in precio cum ab aliis, tum a nobis ipsis et olim habita et nunc habeatur, multis atque illustribus exemplis docere conabimur. Postremo quantum ea res ad illius vel rationes vel consilia conferat, quae sit ad bene beateque vivendum vel utilis vel necessaria, demonstrabimus. Si aunt revocare amicum ab indigno aliquo et turpi amore aut consuetudine studebimus, dabimus in principio operam, ut intelligat quam studiosi salutis ac dignitatis eius, quam solliciti semper fuerimus atque hodie quoque simus causaque huius nostri studii vel veterem amicitiam vel clientelam vel virtutem vel nobilitatem eius vel aliam quamvis honestam causam explicabimus idque ita fuisse, aliquo insigni exemplo aut testimonio comprobabimus. Deinde ad causam pedetentim accedemus ostendemusque nos, ut id scribamus, neque odio, neque invidia, neque taedio, neque satietate, neque imprudentia, neque temeritate, neque ulla malignitate anini esse adduco, sed abundantia quadam benevolentiae, quod illum magnam infamiam, magnum detrimentum ac periculum fugere cupiamus. Deinde in universum de toto eius turpitudinis aut amoris genere disputabimus genusque ipsum summopere detestabimur. Tum ad rem, de qua igitur, veniemus quantumque in ea vel obscoenotatis vel turpitudinis vel flagitii sit, quantum poterimus, aperiemus. Deinde quas partes superius ad amorem conciliandum adduximus, earum contrarias ad reprimendum adducemus. Ostendemus enim, quanta in re sit turpitudo, quantum detrimentum, quanta pernicies, ignominia, molestia, inconstantia, quanta praeterea sit rerum omnium dissimilitudo, quanta inaequalitas. Deinde quid ex ea re evenire soleat, exemplis ostendemus. Quid illi eventurum sit, ex aliorum comparatione demonstrabimus. Postremo quantopere cum ab aliis, tum a nobis ea res semper evitata sit, quantoque studio sit ei quoque si modo suae dignitati salutique consulere velit, evitanda, multis atque acribus verbis aperiemus atque ita rem in summum odium adducemus. Quemadmodum autem amor odio, ita odium amore sedatur. Contraria nim contrariis, ut frigus calore, lux tenebris, expelluntur. Si cuius autem odium in nos aut in alium sedare et amicos inter se reconciliare statuerimus, primum quidem odii causas persequemur easque fictas, falsas, inanes parvasque esse docebimus et nostram vel illius de quo agetur, innocentiam ostendemus. Deinde turpe esse dicemus eum quem amaveris, odisse; quem laudaveris, vituperare et quale amici iudicium de altero esse debeat, quale illud videri possit, ostendemus. Tum quid in odio mali, quid boni in amore sit, quid ex utroque sequi soleat, aperiemus. Si vero susceptum odium iure videbitur, ad misericordiam et clementiam confugiemus, utcunque sit, amicitiam in posterum firmam pollicebimur ostendemusque nostrum vel eius de quo scribimus, amorem in amicum, etiam ipso odii tempore non esse imminutum nosque aut illum in officio semper fuisse atque in posterum fore. Ac de amore quidem et odio, satis. De cupiditate incitanda. Cap. III. Amorem cupiditas sequitur ordine, non praeceptionis modo, sed ipsius quoque naturae. Ita enim a natura comparatum est, ut id quod bonum esse ducimus, primum quoquo modo cognoscamus, deinde amemus (amare enim nisi nota non possumus) tum cupiamus (ea enim quae amamus, facile cupimus) postea speremus (cupiditas enim assequendi, spem potiundi erigit) deinde aggredi audeamus. Quod nisi successurum speraremus, a nobis nunquam fieret. Spes enim potiundi, aggrediundi audaciam ex sese parit. Postremo voti compotes, eo quod quaesivimus, perfruamur; unde laetitia illa gestiens proficiscitur. Igitur, ut ad cupiditatem redeamus, ea partim laude, partim vituperatione digna est, ita ut et virtutum et viciorum quidam quasi fons existimari queat. Nos enim nunc ad scientiam, virtutem, gloriam, immortalitatem, beatitudinem et caetera laudabilia studia et ducit et trahi: nunc ad pecuniae, honorum et voluptatum studium, hoc est, ad avariciam, ambitionem, libidinem et caetera vitia humano generi perniciosissima, stimulis quibusdam et quasi flammis incendit. Si quem igitur ad priorum rerum studium inflammare volverimus, superiori praeceptione utemur atque eas, quas supra dixi, partes, dignitatem, utilitatem, iucunditatem in ea, de qua agetur, re considerabimus. Nam si quempiam ad scientiae studium incitabimus, ipsius dignitatem tum ab antiquitate, tum ab inventoribus, tum a subiecto, tum a fine, tum ab his qui eam studio vel honore vel praemiis prosecuti sunt, poterimus demonstrare. Utilitatem ab omnis vitae aetatisque institutione, ab omnium artium inventione, ab omnium rerum tum notitia, tum administratione sumemus. Quae partes singulae si dividantur atque amplificentur, maximam vim argumentorum, materiamque, ad scribendum amplissimam praebebunt. Iucunditas eodem modo ab omni vitae ac fortunae genere et rerum omnium cognitione petetur. Ostendemus praeterea cognitionis et scientiae cupiditatem homini non ab homine aut casu aliquo, sed ab ipsa rerum omnium parente natura, hoc est ab Deo datam. Exemplis postremo clarorum omnis generis virorum agemus lectoremque ad eorum quos audierit, viderit, legerit, aemulationem, quantum poterimus, incitabimus. Eadem de omni virtute ratio erit. Gloriam virtutum et rerum gestarum in hac vita praemium esse, oportebit ostendere: eam non ab hominibus tantum, sed a caeteris quoque animantibus expeti, equorum maxime exemplis comparabimus. Tum quid gloriae causa homines in omni vita et fortuna gesserint, quae pericula adierint, quam multi etiam ultro mortem oppetierint, ostendemus lectoremque eorum exemplis et imitatione ad aliquod praeclarum facinus inflammabimus. Ad eam rem ingenium, materiam, tempus opportunitatesque omnes illi adesse ostendemus. Immortalitatem non ab animalibus tantum, ut gloriam: sed ab inanimatis quoque rebus, ut plantis ac lapidibus expeti optarique docebimus. Omnia enim quantum natura liceat, diuturnitatem et sui conservationem affectant. Ad eam nos genitos esse, ex intellectus et rationis magnitudine et caeteris animae partibus demonstrabimus. Posse autem virtutibus, rebus gestis et literarum monumentis facillime comparari, clarorum omnis generis virorum, quorum memoria sempiterna sit, exemplis ex antiquitate repetitis ostendemus; ad eamque consequendam lectorem propositis facultatibus incitabimus. Ad beatitudinis cupiditatem tum praesentium miseriarum enumeratio, tum futurorum explicatio lectorem satis abundeque eriget. Utraque rem, quoniam latissime patet, neque huius institutiones est, pro sua quisque prudentia et cognitione tractabit. Ac haec ad incitandam cupiditatem pertinent. De contemptione pecuniae, honorum, gloriae et voluptatis. Cap. IIII. Sedatur aunt hic affectus restinguiturque contrario, ut de amore, odioque docuimus. Contrarius porro cupiditati affectus ab aliis contemptio, ab aliis abominatio, ab Aquinate Thoma fuga nuncupatur. Quae quidem ad viciorum destitutionem maxime pertinet. Habent autem vitia locos tum communes omnibus, tum singulos et proprios. Communes sunt: nos ad virtutem, non ad vitia esse natos; animam nostram optimo quoque habitu imbuendam et tanquam pulcherrimum agrum optimis frugibus ac plantis excolendam esse: fruges animae, virtutes; vitia, damos, carduos, herbas esse, quae non animam solum, sed corpus etiam excrucient, vexent atque enecent: virtutibus praeterea honores, dignitates, opes, imperia, nobilitatem et praemia ingentia comparari; vitiis ignominiam, inopiam, obscuritatem, servitutem et sordes sempiternas acquiri; poenas denique et nunc multis modis graves persolui et post mortem aeternas expectari. Alia item multa huius generis axcogitari possun. Quae si amplificentur, latissimum ad scribendum campum patefacient. Proprii singulorum vitiorum loci et innumerabiles sunt et ad philosophum magis pertinent. Nos tamen susceptae institutionis gratia paucos atque insignes persequemur. Igitur si pecuniae cupiditatem detestabimur, de usu pecuniae disputabimus finemque eius rei usum, non accumulationem esse docebimus, eum neque maiorem ex ingenti neque ex parvo minorem capi posse ostendemus. Deinde quanta sit in mediocritate et liberalitate animi alacritas, tranquillitas, scurita. Quanta inde commoda tum corporis, tum animi consequamur. Quanta contra in pecuniae appetentia solicitudo, quanti labores, pericula, incommoda, iurgia, tormenta suebantur. Quammulti ab eam rem servitutem, cruciatus mortemque subierint. Quam multorum malorum causa et fomes pecunia sit. Quantopere corpus animumque effoeminet. Quam infinita, insatiabilis et impotuna sit: eam a sapientibus nunquam expetitam, propterea quod et virorum et cupiditatum et curarum omnium quasi parens sit existimata. Postremo quis eius finis esse possit, indagabimus. quam multis modis partae divitiae dilabantur. Quo pacto ab invitis relinquantur. Ostendemus ita, ut avaro tam defuisse quod habuerit, quam quod non habuerit, doceamus. Si ad honorum aut gloriae contemptionem impellere quenquam studebimus, primum ostendemus quanta in ea re comparanda sit difficultas, quantis laboribus, periculis, incommodis, curis, ac molestiis obnoxios nos esse oporteat, quam gravem, quam diuturnam, quam indignam servitutem subire, quam turpiter atque ignominiose agere, quibuscum versari, quibus adulari, quibus subiici honoris et gloriae causa compellamur. Deinde quam saepe haec omnia frustra suscipiamus, quum ea quae volumus non consequamur. Atque haec exemplis eorum docebimus, qui suae ambitionis poenas dedere. Deinde quam ea res inanis fluxaque sit, tum ab ipsius rei natura, tum ab his a quibus proficiscitur, ostendemus. Honor enim per se vana quaedam et inanis hominum existimatio aut confessio est, quae laudem aut dignitatem alicui tribuit. Ea nunc ficta, nunc falsa, nunc varia, nunc etiam invita est, pro eorum qui deferunt mente. Alii enim honorem hominibus suae utilitatis gratia tribuunt, quod inde se aliquid consecuturos sperent; alii sui honoris gratia, quod quum illos ornent, ornari se putent; alii falso quodam vulgarique iudicio, quod illos honorari ab aliis et apud principes gratiosos esse videant; nonnulli etiam metu, quod illorum potentiam reformident. Quas causas cum omni ex parte indagaverimus, qualis honor sit, qui ab illis proficiscitur, ostendemus. Tum a quibus honor expectetur, inquiremus et quam stultum sit ex imperitae multitudinis iudicio pendere, demonstrabimus. Deinde etiam quam falsum, quam inane, quam instabile vulgi iudicium esse soleat, aperiemus. Hic exempla eorum afferemus, qui ex summis honoribus in summam ignominiam devenere. Postremo, quis honorum aut gloriae sit finis, indagabimus. Quem quum aut laudem aut famam aut vulgi consensum, benevolentiamque aut vanum aliquid esse constiterit, ostendemus, neque in nostra potestate, ut eum vel mereamur vel retineamus, situm esse. Nam et datur saepe non merenti et habenti sine causa aufertur. Neque eum ad nos post mortem pertinere. nam si anima cum corpore extinguatur, nihil sentiet sin immortalis sit vel non curabit haec, quia bonis maioribus perfruetur vel hac de causa magis dolebit, quia poenas suae stultitiae et cupiditatis dabit. Denique fama paucorum annorum, si cum aeternitate comparetur, non modo non appetenda, verumetiam contemnenda, ut res levissima ac brevissima, iudicabitur. Si vero corporis voluptatum cupiditatem sedare scribendo studebimus, primum eas quae ab hominibus existimantur, non esse voluptates, sed naturae necessitatem contendemus. Naturam enim vel exinanitam repleri vel repletam exinaniri cupere. Deinde etiam si voluptates sint, tam breves esse, ut prius abeant, quam venisse sentiantur. Tantis vero laboribus, incommodis periculisque parari, ut vel ob id solum optabiles esse desinant. Deinde etiam noxias ac perniciosas non animis modo esse, sed corporibus quoque, multis rationibus atque exemplis ostendemus. Postremo, turpe atque indignum esse dicemus, quas voluptates communes cum belluis habeamus, in quibusque ne ipsae quidem belluae volutentur, his potissimum nos obrui atque immergi. His atque aliis huius generis rationibus non modo non optandas, sed fugiendas etiam voluptates esse demonstrabimus. Sed de cupiditate quidem et contemptione hactenus. Caetera petantur a philosophis. De spe ac desperatione. Cap. V. Sequuntur spes ac desperatio, quae coniunctam cum cupiditate tractationem habent. Iisdem enim pene rationibus spes et cupiditas et augetur et diminuitur. Quemadmodum autem contemptione cupiditas, ita spes desperatione; item, ut cupiditate contemptio, ita spe desperatio tollitur. Sed ne omnino praeteriisse hos affectus videamur, de his quoque pauca dicamus. Igitur si quem ex desperatione rerum suarum in spem adducere atque erigere conabimur, primum quidem eius infortunium extenuabimus et accidisse aliis saepe numero plura et graviora ostendemus. Deinde magno animo quamcunque fortunam quaecunque ea sit, tolerandam esse docebimus, neque forti viro unquam aut desperandum aut cedendum. Tum esse illi malo remedium ostendemus et quo pacto id inveniri possit, aperiemus. Deinde hominem paulatim quasi ad certamen revocabimus et in spem victoriae paulatim erigemus. Ad eam rem commoda, facultates, occasiones, instrumenta, adminicula omnia quasi faces quasdam et aditus patefaciemus eumque ad incoeptum capessendum certo rei eventu proposito, magnis ostensis praemiis, cohortabimur. Si quid difficultatis aut incommodi inesse videbitur aut confutando diluemus aut extenuando minuemus aut dissimulando reticebimus omnia levia, facilia et certa reddemus. Si nihil ei acciderit mali, quem erigere in spem summam statuerimus, omissis prioribus locis, nihilominus sequentibus utemur. Si autem minuere ac labefactare spem cuiusquam, ut falsam inanemque velimus, superiores locos in contrarium ducemus atque omni ex parte rem duram, difficilem, incredibilem, dubiam impossibilemque reddemus ostendemusque pro nostra in eum benevolentia nolle eum in re incerta spem certam collocare atque ita nobis esse visum dicemus. Atque hic optimus quidem in principio locus erit. Exemplis praeterea utemur eorum, qui ex spe magna et pene certa deciderunt. Neque credendum aut principibus aut opibus aut coniecturis aut meritis aut ullis denique adminiculis esse dicemus. Contentum sua quenque fortuna esse oportere. Imponendum autem spei et cupiditati modum atque hoc in primis esse sapientis. Hoc loco tum de fortunae levitate, tum de continentia et moderatione differemus et quantum in mediocritate boni, quantum contra mali in luxuria et cupiditatibus sit, pluribus argumentis ostendemus. Atque haec ad spem minuendam pertinent. Si quae praeterea sunt, quae ad levandam desperationem pertineant, ea a nobis in consolandi ratione dicentur. De audacia et metu. Cap. VI. Proximi sunt his audacia et metus, quorum alter magis excitandus, alter magis reprimendus est: uterque tamen pendet ex altero. Igitur si metum repellere atque audaciam accendere constituerimus, primum quidem dabimus operam, ut metus causam diligenter indagatam, quantum possumus, extenuemus eamque vel falsam vel inanem vel ineptam vel parvam esse ostendemus neque debere ullum his rebus aliquo pacto commoveri dicemus et quam turpis sit in homine, tum formido, tum ignavia, utriusque effectibus atque exemplis demonstrabimus. Deinde hominem ad id quod volumus, audendum, proposita rerum gerendarum, sive virtutum mercede ea, quam ille dignissimam et cumulatissimam putet, incitabimus. Tum de animi magnitudine et audacia in rebus gerendis disputabimus eamque rem pulcherrimam atque honestissimam rationibus et exemplis maxime illustribus faciemus. Labores et pericula omnia, tum extenuanda, tum contemnenda esse dicemus neque deterri fortem virum aut laborum periculorumve magnitudine aut vinculorum tormentorumque atque ipsius denique mortis metu oportere. Hoc loco exemplis aequalium aut etiam si poterimus, minorum, qui vel eadem vel similia gesserint, hominem inflammabimus atque ad eos aemulandos aut etiam superandos instigabimus. Quod si is claris maioribus ortus sit, ut vel illos virtute superet vel ab illis certe non degeneret, admonebimus. Postremo eum ad clarissimi cuiuscunque aemulationem provocabimus. Si vero temeritatem cuiusquam atque audaciam reprimemus, his locis in contrarium versis, omnia aspera ac difficilia facimus. Dicemus enim neque pericula temere suscipienda aut labores frustra sumendos esse neque fortunam coeptis nostris semper arridere aut audaciam nostram prosperum semper eventum sortiri neque nostris viribus aut nostro ingenio usque adeo confidendum esse, ut non plurimum etiam in aliorum consilio et prudentia reponeamus. Quo loco quanta vis sit consilii et prudentiae, differemus hominemque ad consilium et rationem revocare conabimur neque enim fortitudinem eam esse, quae consilio et ratione carebat. Et in hanc sententiam plura dicemus, ostendemusque ita maiores eius, ita clarissimum quenque fecisse, ita illum quoque facere oportere quantaque eum vitae laus et vitae tranquillitas, si ita fecerit, quanta contra ignominia, quanta incommoda ac pericula consequantur, si contra fecerit, ostendemus metumque illi tum infamiae, tum periculorum, tum tormentorum, tum etiam mortis, quantum poterimus, iniiciemus. Si vero aut caeterarum rerum aut mortis metum sedare et repellere decreverimus, nihil esse in illis mali aut etiam aliquid inesse boni contendemus; communibus, atque exemplis constantiae id comprobabimus; omnia virtuti et gloriae tribuemus: pro ea neque exilium, neque vincula, neque tormenta, neque ullum genus mortis timendum esse idque multis atque illustribus exemplis eorum, qui haec pro patria aut fide aut pro virtute pertulerunt, abunde docebimus; quanta eos gloria atque immortalitas consecuta sit, quanta nos quoque apud posteros maneat, aperiemus. Mortem vero naturae finem esse: qui quum et certus et communis omnibus et necessarius sit, timeri non debeat. Ita enim aut nihil mali, si omnia dissolvantur aut plurimum boni, si animae maneant, existere necesse est. Tum hominem ad conscientiam bene actae vitae et ad nostrae religionis veritatem ac iusticiam revocabimus eumque certissimam atque amplissimam vitae suae mercedem sperare atque expectare iubebimus. Atque de metu sedando in praesentia haec satis sint. Si qua deesse videbuntur, in doloris et mortis consolatione dicentur. De ira. Cap. VII. Audaciae finitima ira est, quam diximus affectu carere contrario, propterea quod stupida illa et omni iniuriarum sensu carens natura non reperiatur, sed eius loco virtutes habet, mansuetudinem et clementiam. Irae autem duo genera plerique fecere: alterum, quod ad punienda errantium delicta; alterum, quod ad ulciscendas iniurias dicant pertinere. Superius illud genus humano generi utile admodum et necessarium putant, ita ut Deo quoque concedere id nostri non dubitent; posterius noxium omnino ac perniciosum est. Illud itaque nobis excitandum, hoc reprimendum atque extinguendum est. Si quem igitur ad punienda delicta poenasque de reis sumendis incitare decreverimus, duo potissimum considerabimus, causam et personam. In causa de criminis specie et magnitudine disputabimus idque a tempore, loco, modo, sociis, facultatibus, instrumentis et caeteris partibus, quae augere aliquid possunt, maiorem in modum augebimus. Quod si plura crimina fuerint, ea cum accumulatione et atrocitate enumerabimus; sin unum fuerit, id plures in partes amplificando dividemus et ex uno plura faciemus. Persona duplex est, rei et iudicis: hoc est, eius qui puniendus est et eius qui puniturus est, ad quem ipsi scribimus. In reo considerabimus sexum: alia enim maribus, alia foeminis foediora sunt. Aetatem: non enim omnia omni aetati concessa sunt atque alia alii aetati turpiora. Conditionem: nam servorum et subditorum in superiores crimina graviora sunt. Statum, ut liberorum crimina in parentes atrociora esse dicamus. Fortunam: quanto antecellit, tanto eius crimina graviora insignioraque sunt. Considerabimus praeterea voluntatem atque inde, si malo animo fecerit, causam augebimus. Consuetudinem, ut si id crimen saepe numero commiserit. Audaciam: quo loco et quantum facinus aggredi ausus sit et quid in posterum ausurus esse videatur, crescente semper audacia, ostendemus. Ab eius ad quem scribemus indignumque esse dicemus eum, qui grandior natu, qui dominus, qui pater, qui magistratus sit, qui denique punire et possit et soleat, sceleratis impunitatem permittere quantumque ex eorum supplicio universis commodum, quanta civitati quies, quantus improbi in posterum terror, quanta illi ipsi iusticiae et severitatis fama accessura sit; quam contraria omnia sint futura ex eorum impunitate, singillatim explicabimus. Si autem posterius illud irae genus, quod ad ulcisciendas iniurias spectare diximus, compescere ac sedare statuerimus, eadem rerum et personarum divisione utemur atque in rebus quidem a quibus partibus crimen augendum esse diximus, ab iisdem iniuriam extenuabimus. Personarum quoque eadem facienda distinctio erit atque ab iisdem locis minuenda iniuria omniaque ad animi mansuetudinem, clementiam et animi magnitudinem referenda ostendendumque, esse maiorem in condonanda iniuria clementiae atque animi magnitudinis laudem, quam in persequenda ultionis voluptate. Ad hanc illum etiam rationibus et exemplis clementium virorum, quoad fieri poterit, incitabimus ostendemusque cum superioribus quidem, quibus par esse non possis, certare stultum esse; cum paribus, ambiguum; cum inferioribus, vile et indecorum. Illud praeterea esse ultionis genus, quum is se contemni et pro nihilo haberi videt. Quae quidem et alia eiusdem generis quum dixerimus exemplisque confirmaverimus, eius animi magnitudinem et clementiam commendabimus et cum deprecatione misericordiam a communibus locis commovebimus. Atque haec de ira satis. Nunc ad reliquos affectus pergamus. De laetitia et iocis excitandis. Cap. VIII. Restant ex omni affectuum ratione duo, qui a praesentis boni et mali opinione proficiscuntur: laetitia illa gestiens, quae ab aliis gaudium, ab aliis voluptas appellatur et dolor, sive ut Cicero appellat, aegritudo. Horum uterque reprimendus est, laeticia vero nonnunquam etiam excitanda. Igitur de ea primum dicamus. Excitatur scribendo laetitia aut universa re aut partibus. Universa, quum aliquid amico per literas nunciamus, quod illi iucundum atque optatum esse scimus, ut opum, honorum dignitatumque accessio, patriae, fortunarum ornamentorumque restitutio, liberorum, propinquorum atque amicorum salus, valetudo, dignitas et quae sunt generis eiusdem. Quae gratissima esse audienti solent, praesertim quum praeter spem atque opinionem acciderunt. Excitant etiam illa voluptatem audienti, quae voluptatem attulere spectanti, ut quum triumphus, convivia, nuptiae, ludi spectaculaque omnis generis visa narrantur. in quibus tum res ipsae, tum narrandi modus delectationem affert. Nam si nudam et simplicem narrationem habeant, lectorem non sane multum movent; sin in illis crebrae digressiones fiant, quaedam incredibilia, subita, inopinata, ridicula referantur; si tota narratio lepore quodam et salibus respergatur; si singulorum mores, sermones, actiones cum eorum imitatione narrentur; si denique singula quasi oculis spectanda proponantur, ea demum narratio voluptatem affert. A partibus voluptas excitatur, quum vel in verbis vel in rebus iocamur. Iocandi in rebus Cicero duo genera libero homini digna esse dicit, narrationem atque immutationem. Narratio est alicuius factae vel fictae rei cum lepore expositio ad id de quo loquimur, accomodata, ut apologus, simile, exemplum, comparatio, res gesta, quae aliqua de causa ridicula iocosaque sit. Iocus autem et risus excitatur multis modis: ex ambiguo, quum aliud dicimus et aliud dicere videmur vel aliud intellegi volumus, ut si quis de servo furace dicat, hic est cui nihil domi occlusum obsignatumque sit: quod etiam fideli servo convenit. Ex imagine, quum eius rei de qua loquimur, imaginem a re quadam inopinata et dissimili ducimus, ut si quem pessime canentem asino rudenti aut si praepinguem hominem dolio comparemus. Ex errore, quum vel ipsi nos errasse fingimus, ut si avarum, qui se venisse dicat, interrogemus. Quanti? Quasi venalem existimaverimus vel alios in errorem ducimus, quale est illud Martialis in Codrum: quam plurimum credere, non quia pecuniosus esset, sed quia caecus amaret, affirmabat. Sed ex his rebus iocus potissimum existit, quae praeter spem atque opinionem vel dicuntu vel accidunt. Cuius generis infinitae pene species reperiuntur. Imitatio est, quum alterius sermonem, mores naturamque effingimus. Ea dicendo atque agendo magis quam scribendo utimur. Licet tamen scribendo quoque apud familiarissimos quorundam sermones, qui nobis ridiculi videantur, effingere. Mores vero et naturam aliquorum quadam cum venustate describere, ridiculum in primis et iocosum est. Verba vero tam multis modis iocum et risum excitant, ut difficile atque incredibile dictu sit. Nunc enim transferuntur, nunc invertuntur, nunc mutantur, nunc transmutantur, nunc aliam in partem, nunc in aliam significationem accipiuntur, nunc vocalibus tantum mutatis, eaedem consonantes servatae, in aliam, quae a praeposito non discedat, sententiam transferuntur: atque omnia aut fallunt aut alludunt aut derident aut mordent aut contemnunt aut in alium sensum detorquentur. Sed quoniam haec natura, non arte perficiuntur, supervacuum de his praecipere quicquam. Videtur. nam si quis ineptus natura sit atque ex arte iocari volet, non magis id prospere ac decenter faciet, quam asellus is qui est apud Aesopum, qui quidem blandiri domino quum vellet, eum prioribus pedibus et ruditu immenso atque intempestivo invasit. Iocari itaque unumquenque natura et consuetudo doceat, necesse est. Materiam inter amicos pro cuiusque natura res, quae quotidie accidunt, satis abundeque praebebunt. Modus ex amici natura et nostra consuetudine ac familiaritate statuetur. Illud non in scribendo modo, sed in omni quoque oratione et sermone cavendum, ne aut scurrilia aut obscoena proferamus: ne, dum urbani esse cupimus, scurriles, impudicique habeamur. Ac de iocis quidem hactenus. De laetitia reprimenda. Cap. IX. Si autem reprimere gestientem illam atque immodicam laetitiam moderari tentabimus, quum rationem nostri consilii atque admonitionis nostrae in principio aperuerimus omnesque invidiae suspiciones a nobis, iis quas supra ostendimus, rationibus amoverimus, de immodica laetitia in universum disputabimus ostendemusque primum, quam multorum malorum ea causa radixque sit, quippe quae insolentiam, superbiam, iactationem falsae gloriae, cupiditatem, impatientiam, levitatem, luxuriam, segnitie, ignaviam, inertiam, atque in numerabilia vitia ex sese pariat. Deinde quam ea res inanis, brevis caducaque sit, aperiemus et quam saepe in contrarium verti soleat, ex quacunque re profecta sit, multis ac variis exemplis comprobabimus idemque in omni laetitiae ac prosperitatis genere accidere, singillatim per omnes vitae status ac species discurrentes, ostendemus. Inde ad causam pedetentim accedentes, eam rem de qua ille gestiat, maxime fluxam atque inanem esse ratione aliqua demonstrabimus et quid eum ad insolentiam superbiamque efferat, quae contra in ea re pericula atque adversa metuenda sint, ex aliorum, quibus idem acciderit, exemplo perscrutabimur timendaque omnia quae accidere possint, illi esse dicemus. Quae si accidant, quid facturus sit et quam turpiter de summo gradu in infimum sit casurus, interrogando investigabimus. Quum autem quid in ea re mali sit atque esse possit, ostenderimus, quid in moderatione boni sit, quae inde quies, quae salus, quae autoritas, quae gloria, qui denique fructus proveniant, explicabimus ad eosque percipiendos atque amplectendos illum et eius et nostra et ipsius rei causa cohortabimur. De moerore sive aegritudine sedanda. Cap. X. Moeror autem sive aegritudo, quae una ex omnium affectuum ratione reliqua est, quum animum praesentis mali opinione conficiat, non excitanda stimulis, sed consolatione aut tollenda omnino aut, quantum fieri potest, sedanda comprimendaque est. Quoniam autem aegritudo multiplex est, multiplex quoque consolatio adhiberi solet. Quae quidem res quum et ad philosophos tota pertineat et ita late pateat, ut de singulis eius generibus singula tum a Graecis, tum a nostris volumina et olim scripta sint et (ut ego compertum habeo) nunc quoque scribantur, tractari a nobis pluribus verbis nec debet, nec potest. Sed ne reliquisse pulcherrimam operis partem intactam videamur, capita tantum quaedam in singulis generibus summatim attingemus, ut ex iis unicuique aditus ad caetera praebeatur. In omni autem consolatione tria illa potissimum, quae Cicero docet, quasi fundamenta quaedam nobis sequenda etiam censeo. Primum, ut in re boni plurimum aut nullum malum aut quam minimum malum esse doceamus. Deinde, ut de communi vitae conditione aut de eius ipsius ad quem scribimus, propria disputemus. Tertio, ut summam stultitiam esse doceamus, frustra confici moerore, quum intelligamus ea ratione profici nihil posse. Quae quidem quum omni aegritudini communia sint, qua ratione possint singulis generibus accommodari, nunc breviter subiiciemus. De consolatione paupertatis. Cap. XI. Omnis igitur aegritudo, ut breviter complectamur aut ex opum aut ex honorum aut ex patriae aut ex suorum aut ex valetudinis amissione suscipitur. Si quem aut ex opum amissione aut etiam inopia moerentem consolabimur, primum quidem ostendemus, quam multa ac magna ex divitiis mala nascantur, ut ignavia, luxuria, libido, avaricia, odia, contentiones, caedes, bella, urbium eversiones et quae sunt generis eiusdem. quantas etiam hominibus curas, sollicitudines, molestias, quantos labores opum tum comparatio, tum conservatio afferat. Perpauca vero ad usus vitae necessaria sunt, ut nihilo plus dives, quam pauper vel vivens consumat vel moriens secum auferat: quanto vero cum dolore opes a morientibus relinquantur et quibus saepe relinquantur. Deinde paupertatem omnibus his malis carere, singillatim ostendemus eiusque innumerabilia bona superioribus malis contraria explicabimus. Quae vero in ea vel mala vel incommoda esse existimantur, ea nos partim negando, partim confutando, partim extenuando, partim bonorum magnitudine compensando aut omnino dissolvemus aut quam maxime levia et tolerabilia faciemus. Deinde ad communem vitae conditionem conversi, iubebimus considerare, quam pauci divites, quam multi pauperes sint. quo loco plurimos in eadem, qua illi quos consolamur, sunt, fortuna, plurimos etiam in deteriore constitutos omnis generis viros ostendemus neque vero divitias, ut praemium virtutis, optandas esse, quibus pessimum quisque maxime affluat neque paupertatem, ut crimen aliquod aut turpitudinem refugiendam, quam optimus quisque semper adamaverit, esse dicemus. Atque hoc exemplis tum sanctissimorum virorum, tum doctissimorum hominum demonstrabimus, qui opes non modo, quum abessent, non quaesivere, sed, quum adessent, etiam aliis atque aliis rationibus abiecere. Ex quo fiet, ut opes, si non contingerint, non sint appetendae; si amisse sint, non sint requirendae. Deinde eum ad quem scribimus, suorum bonorum enumeratione consolabimur atque ad eorum contemplationem fruitionemque cohortabimur. Postremo dicemus facultates illi ad vivendum necessarias neque pro sua virtute deesse posse neque si desint, magno esse labore conquirendas. De consolatione amissorum honorum et patriae. Cap. XII. Eadem in honorum, dignitatum ac potentiae, quae in opum amissione, consolandi ratio erit. Primum enim ostendemus, quantis illa laboribus, curis, molestiis et periculis comparentur quantisque serventur: quam vero fluxa, inania atque instabilia sint et in quorum potestate constituta. Quae contra sit privati hominis vita, quae quies, quae securitas, quae tranquillitas, quae denique beatitudo. deinde nihil esse mali in earum rerum amissione, contendemus: quae neque virtutibus comparentur, neque vitiis amittantur. Culpam omnem tum in fortunae varietatem levitatemque, tum in ipsarum rerum naturam conferemus. Ei rei constantiam, patientiam, prudentiam et caeteras virtutes opponemus, quarum exercendarum genera haec accidere divinitus permittantur. His exemplis illustrium virorum, quibus idem in omni genere acciderit, multis utemur. Hominem deinde tum ad inferioris fortunae contemplationem, tum ad privatae vitae commoda, tum ad eorum quae eripi non possint, bonorum, si non habeat, adeptionem: si habeat, fructum et conservationem, omni alia sublata cogitatione, revocabimus. Si quem autem patriae amissione moerentem consolabimur, primum de populorum levitate, stultitia et iniquitate in universum disputabimus ostendemusque quam multi sint a suis civibus immerito eiecti, qui paulo post aut frustra desiderati sunt, quum in patriam reverti nollent aut cum magna sua gloria revocati. Hic optimum etiam exilium esse, cum a malis et factiosis civibus disceditur; ita, ultro etiam sit ex tam iniqua aut ingrata patria migrandum, demonstrabimus exemplisque eorum utemur, qui civium suorum aut vitiis aut factionibus aut ingratitudine offensi, patriam ultro reliquere. Deinde si quid proprium de eius ipsius patria civibusque habebimus, in medium afferemus. Nominis autem ignominiam, praesertimsi iniuste damnatus sit, non esse timendam. Illic enim exilium esse, ubi virtuti locus non sit. Exemplis eorum utemur, qui multo clariores exilio illustrioresque fuere, quam si in patria perpetuo mansissent. Quo loco virtutem eius collaudabimus eumque multo clariorem acceptioremque apud omnes nationes hoc exilio fore ostendemus. Exilii quoque nomen in peregrinationem commutabimus atque eo modo levius atque tolerabilius faciemus. Quod si is propterea doleat et se miserum arbitretur, quod sibi extra patriam vivendum sit, primum quidem ostendemus, si ita esset, plenas omnes provincias miserorum futuras esse, in quibus tam multi etiam voluptatis gratia et olim peregrinati sunt et hodie peregrinentur. Nostri enim temporis exempla ad omnem consolationem valebunt plurimum. Nam veterum facta tanquam incredibilia et a scriptoribus ficta leguntur. Eos itaque potissimum commemorabimus, qui noti illustresque sint et aliqua de causa semel egressi, in eam postea nunquam reverterint. Ilum vero nullo modo patriam amisisse dicemus, sed in ea rerum gestarum gloria et multarum virtutum memoria et nunc permanere et perpetuo permansurum. De habitatione modici temporis aut de sepultura corporis sollicitum illum esse non debere. Si bonorum amissionem doleat et exiguarum opum gratia illum commoveri non oportere dicemus, qui maioribus rebus non commoveatur et opes illi nullo loco de futuras. Si suorum vel civium vel propinquorum desiderio teneatur, eos extra patriam videre facile posse. Si patriae commoda aut voluptates desideret ubique illi eadem aut maiora commoda fore demonstrabimus. Quod si extra patriam et melius et quietius et commodius possit vivere, omne solum viro forti patrium existimandum, exemplo Teucri, qui patriam illic esse aiebat, ubicunque esset bene. Denique stultum esse dicemus, se suamque virtutem moenibus unius civitatis claudere eique se addictum ac devinctum esse existimare, quum possit universum terrarum orbem sibi patriam facere, ut Socrates, qui quum interrogaretur, cuiatem se esse diceret, mundanum se esse aiebat. De consolatione mortis. Cap. XIIII. Sequuntur ea quae adversus dolorem ex alicuius morte susceptum dici solent. Quae quidem, quoniam res ipsa quotidie accidit atque in omnium ore versatur, partim tam multa sunt, ut brevi comprehendi non possint, partim tam late patentia, ut facile ab omnibus excogitari queant. Nos tamen, ut aditum ad caetera invenienda faciliorem omnibus et latiorem praebeamus, quaedam breviter perstringemus. Igitur si consolari quenquam morte lugentem statuerimus, oportebit nos initio scribendi orationem nostram ad illius dolorem parumper accommodare, ita ut et iure dolere et nos ad eius dolorem quam proxime accedere ostendamus. Ex quo fiet, ut ille facilius nostram consolationem admittat et nos fidem apud eum et benevolentiam ad ea quae dicturi sumus, maiorem comparemus. Nam et genus quoddam consolationis est, habere aliquem nostris calamitatibus nobiscum pariter dolentem. Videtur enim ille, quum ex eadem re dolorem capit, nos aliqua ex parte nosto levare et adhibere statim acrem recenti atque acerbo vulneri medicinam, minime accommodatum est. Recrudescunt enim vehementiori contactu recentia vulnera et non modo ferrum, sed manum quoque medici in principio reformidant. Necesse itaque est, ut dolori paululum concedamus et tum oratione, tum etiam significatione nostri doloris obsequamur. Quod quum aliquandiu fecerimus et animum hominis benevolum nobis atque obsequentem reddiderimus, ita ut nos putet iam aeque ac se ipsum dolere nihilque posse nos quod ille refugiat, dicere, consolationem ipsam paulatim ingrediemur et primum quidem doloris causa aut interrogando aut indagando aut confutando investigabimus. ea aut in morte ipsa aut in eo qui mortuus est aut in eo qui luget, inveniatur necesse est. In morte quidem aut boni plurimum in esse ostendemus, tum earum a quibus discedimus, iniuriarum explicatione, tum eius quae divinitus promittitur immortalitatis ac beatitudinis commemoratione aut certe nihil etiam mali, etiamsi id quod credere prohibemur, aniame qum corporibus extinguerentur. Mortem praeterea naturae finem esse, non poenam, tum ex singularum aetatum ordine, tum ex ipsa ac resolutione demonstrabimus. Exempla eorum adiiciemus, qui cum senio confecti essent, paulatim fine morbo, fine dolore, quasi sponte decesserunt aut eorum qui mortem suam aliquo tempore praedixere, quod se deficere dissolvique sentirent. Mortem itaque doloris causam cuiquam esse nec debere, nec posse. Defuncti etiam gratia lugendum non esse, cui aut ingens bonum aut nullum malum acciderit, ostendemus. Deinde ex eius virtutibus, rebus gestis, moribus et anteacta vita non posse eum immortalem beatumque non esse; tum quibus in vita bonis perfructus sit, a quibus contra malis tum praesentibus, tum imminentibus sit ereptus, demonstrabimus atque utraque et bona et mala commemorabimus, ita ut neque maioribus bonis eum perfrui potuisse, si diutius vixisset et mala ingentia quae imminebant, evitasse dicamus, ita ut vel sponte eum decessisse vel divinitus sublatum esse monstremus. Mortem autem illi utilem fuisse non modo ex instantibus et pene praesentibus malis, sed ex his etiam quae accidere diutius viventibus solent, ostendemus. Afferemus huc exempla eorum, qui quum multos annos felicissime vixissent, infelicissimum exitum vel suorum morte vel patriae calamitatibus vel alia fortunae mutatione habuere. Eum vero lugeat, si hominem ad tanta bona ab his malis profectum lugeat, non recte facere. id enim invidentis potius, quam amantis esse, ostendemus. Sin sua commoda lugeat, quae ex illo vivente capiebat, non illum, sed se ipsum amasse dicemus. Quod si filius eius fuerit, qui defunctus est, ostendemus commodatum a Deo, non datum fuisse; quam diu illi collibitum fuerit, eum patri concessisse; quum visum sit, quod suum erat, recepisse: omnia in meliorem partem accipienda. Deum, cum optimus atque aequissimus sit, nihil nisi summa ratione aut agere aut permettere; nihil non optimum nobis atque utilissimum, pati evenire, quippe qui multo magis nos amet, quam ipsi, sed nostri commodi gratia permittere aut non omnium rerum scire rationem possimus. Et alia multa, quae in hanc sententiam a theologis dici solent. Deinde lugentem exemplis eorum, qui et plures et clariores filios amisere, consolabimur eumque tum malorum, quae plura et maiora pertulerit, comparatione, hanc calamitatem contemnere debere, quum animus iam in malis obduraverit, ostendemus, tum bonorum, quae ei plurima et maxima reliqua sunt, explicatione hominem ad eorum contemplationem perfruitionemque revocabimus. Illa praeterea quanquam communia et vulgata sint, nonnunquam tamen, si suo tempore afferantur, animum lugentis non mediocriter recreant: hominem eum natum fuisse: hanc esse humanae vitae conditionem, ut omnia orta occidant et aucta senescant. Neminem debere peculiariter lugere, quod commune sit atque omnibus accidat. Sapientem vero, qui causas rerum intelligat, multo minus angi commoverique debere. Poterimus hic commemorare tot regum, civitatum, nationum aedificiorumque interitus hominemque ab unius morte ad tantarum rerum interitum contemplandum exemplo Servii Sulpitii revocare. Accedent his, si qua de conditione defuncti dici possint, quae illi propria sint. Quae quidem vitam eius aut acerbam aut minus iucundam reddere potuissent, ut caecitas, surditas sive alterius membri aut etiam totius corporis debilitas aut aegritudo, item orbitas, humilitas, pauperta infortuniaque alia, quae hominibus praeter opinionem solent accidere. Quarum rerum si afferre aliquam poterimus, mortem illi fuisse utilem concludemus. Postremo stultum esse dicemus, luctu ac moerore confici, quum intelligat proficere se nihil posse. Quo loco hominem ad patientiam, constantiam, virtutem, quam in caeteris rebus semper habuerit, ostendendam cohortabimur eamque medicinam se sua sibi prudentia afferre oportere dicemus, quam ipsa sit omnino temporis longinquitas allatura. Denique barbaras quasdam nationes luctu nascentes, morientes cantibus et laetita prosequi consuevisse: cogitantes, alteros in magnas miserias, alteros a maximis malis liberari. Turpe itaque esse nobis, qui literas et sapientiam profiteamur, a barbaris hac in re una superari, qui eos in caeteris superemus. Quod si laetari morte nostrorum non possumus, luctum certe omnem cohibendum esse. Sed de morte quidem satis. caetera ex libris philosophorum petentur. De consolatione caecitatis et totius corporis imbecillitatis. Cap. XIIII. Superest ut eos consolemur, qui aut aliqua corporis parte aut toto etiam corpore debilitati sunt. In his primum locum obtinet caecitas, quae propter illius sensus excellentiam maxime videtur detestanda. Igitur si caecum hominem consolabimur, primum ostendemus, quare sint singuli sensus a natura dati: docebimusque eos non ad scelera aut voluptates perfruendas, sed ad institutionem animi ac perfectionem corporis, tanquam duces et comites esse datos. Deinde quam multa ex his mala, tum in corpus, tum in animum ipsum proficiscatur, explicabimus. Et quoniam haec ratio ad omnium sensuum amissionem consolandam valebit, quae ex singulis mala oriri, quae a singulis scelera committi soleant, ostendemus. Deinde his malis omnibus liberum atque immunem esse, qui illorum incitatore atque autore sensu careat, demonstrabimus. tum eorum qui sensibus his privati sunt, quietem, simplicitatem, securiatem et commoda proferemus; incommoda, si qua inesse videbuntur, docebimus ea vel per alios sensus suppler vel per ministros ac servos evitari posse ac caecis quidem colorum, surdis vero sonorum notitiam, quae utrisque deesse videatur, neque ad capiendas voluptates neque ad res gerendas obesse. Quo loco eos neque corporis, neque animi voluptatibus carere, excepta duntaxat colorum in caecis, in surdis sonorum voluptate, multi rationibus atque exemplis demonstrabimus. Eas vero voluptates neque tanti esse faciendas, ut earum gratia tot vitiis atque sceleribus subiacere, involuique velimus et tam multis contra bonis ac virtutibus compensatas esse, ut etiamsi magnae essent, contemnendae tamen ac pro nihilo habendae videantur. A rebus vero gerendis neque caecos, neque surdos neque alio sensu debilitatos abduci, singulorum exemplis, qui in omni genere claverunt, comprobabimus; tum quae disciplinae, quae virtutes, quae artes in caecis, surdis, mutisque et esse possint et semper fuerint, ostendemus nonnullosque altioris contemplationis gratia, ne a sensibus distraherentur aut se in altissimos recessus abdidisse aut etiam sponte sibi oculos effodisse atque hae communes consolationes sunt. Proprias unicuique pro eius ingenio, natura, disciplina, virtutibus, moribus, rebus gestis et caeteris partibus quae personis attribuuntur, accommodabimus. Quae praeterea de communi humanae vitae conditione, de patientia, de constantia, de omni virtute dici possunt, in hanc poterimus consolationem conferre. Quae de his sensibus diximus, tum in alias corporis partes, tum ad universum corpus, atque ad omnes eius morbos accommodari poterunt. ostendemus enim pernicitatem pedum corporis totius formam, agilitatem, robur, saepe homini obfuisse, profuisse fere nunquam malaque omnia colligemus, quae ab his quas dixi partibus proficiscuntur. Commoda vero, quae ex corporis integritate capiuntur, partim extenuabimus, partim nobis per alios praestari posse ostendemus, ita, ut ex infirma corporis valetudine aut nulla aut quam incommoda suscipiantur eaque omnia servorum ac iumentorum ministerio resarciantur. Dolorem vero corporis ad patientiae, constantiae, virtutumque omnium exercitationem; item, ad animi praestantiam, ad immortalitatis ac beatitudinis spem atque expectationem revocabimus exemplaque afferemus eorum qui minima quaque de causa, ne proderent quod celari volebant, gravissimis cruciatibus restitere; item, eorum, qui nostrae religionis tuendae Christianique nominis profitendi gratia, ultro se maximis atque exquisitissimis tormentis obiecere. Auget hanc consolationem et communium et particularium universarumque miseriarum commemoratio, ut intelligat is qui morbo aliquo laborat, calamitatibus atque aerumnis immunem esse neminem. Quod si palam singulae ostendi et cum alienis conferri possent, neminem suas cum alienis commutaturum. Maxime autem proderit illa corporis animique comparatio et utriusque officiorum, virium, partium, utriusque denique finis explicatio. Quam quum accommodate fecerimus et animi praestantiam ostenderimus, ad eius vires exercendas, gloriam atque immortalitatem, doctrina, ingenio et virtutibus comparandam summo studio cohortabimur et huius vitae brevitate atque imbecillitate contempta, ad beatam illam aeternamque appetendam et origine et mercede proposita, incitabimus. Sed haec hactenus. De inventione in universum. Cap. XV. In omni scribendi genere quo pacto materia invenienda esset, satis abundeque videor exposuisse. Quae quidem pars, quoniam et difficillima erat et a nostris scriptoribus in hoc praesertim genere minime tractata, pluribus verbis a nobis explicata est. Nemo enim fere est, qui conceptus mentis exprimere atque eloqui non quoquo modo possit, sed difficillimum ab omnibus existimatur, quid dicas, apte accommodateque invenire. Nam etiamsi minus ornate dicas, quod velis, si animo aliquid non vulgare dicas, poteris tamen non mediocriter lectorem delectare. Quemadmodum enim pulchritudinis in corpore potissima pars non vestes sunt, sed ipsa corporis habitudo et forma, ita in oratione non verba, sed sententiae et materia ipsa pulchritudinis et roboris causa potissima sunt. Atque ut vestes induendi atque exornandi corporis gratia inventae sunt, ita verba enunciandi atque eloquendi mentis conceptus gratia sunt excogitata. Denique res ipsae sine ornatu verborum quasi nudum corpus esse possunt, verba sine rebus, ut sine corpore vestes, subsistere atque esse non possunt. Huc accedit, quod de elocutione multi et veterum et recentium perscripsere; de inventione ea quae extra iudicium in demonstrativo et deliberativo causarum genere versaretur, exacte atque accurate adhuc nemo. Hanc enim partem veteres, ut existimo, partim ut notam, partim ut ad aliam institutionem attinentem, pene intactam reliquere; recentiores adhuc non attigere. Postremo omnes qui ad dicendi facultatem accedunt, quo pacto dicant, quaerun; qui dicant, non querunt. His igitur de causis ego mihi in hac potissimum parte insistendum atque elaborandum putavi. Reliquas duas, dispositionem atque elocutionem breviter summatimque perstringam. Altera enim et per se facillima est et a nobis in ipsa rerum inventione magna ex parte tractata. Altera partim est iam a nobis nonnullis libris conscripta, partim in aliud tempus, opusque conservatur. De dispositione. Cap. XVI. Dispositio igitur est ordo rerum dicendarum, ad nostram causam certa ratione accommodatus. Ea nos in scribendo plurimum iuvabit. Is enim qui scribit, si recte materiam disponat et facilius scribet, quum res inter se non implicet atque ad idem saepe non redeat et utilius atque aptius ad persuadendum scribet, quum rationes singulas locis suis, quasi milites in acie collocaverit. Is vero qui leget et omnia melius intelliget et facilius memoria retinebit. Igitur qui ad scribendum accedit, quasi corpus aliquod compositurus, materiam omnem animo quasi oculis subiiciat ac proponat et primum quidem eam in caput et maxima membra, hoc est, in exordium et caeteras maiores partes distinguat neque solum quantum satis est, uniquique parti tribuat, ut omnia pro corporis magnitudine sibi aequaliter membra respondeant, ne si caput aut aliud membrum a caeteris magnitudine discrepet, monstrosum corpus esse videatur, verumetiam eius generis materiam parti cuique tribuat, quam illi maxime intelligit convenire, ne vel ea quae confirmationis sunt, in exordium conferat vel quae in narratione dicenda sunt, in conclusionem differat. Deinde in exordio semina quaedam et principia causae totius, tanquam nervos in capite collocet: a quibus universa oratio manari ac diffundi videatur. Ea vero prima in exordio locet, quae ad conciliandos animos tunc maxime liberos et in nullam adhuc partem inclinantes valere plurimum existimabit. Ea enim quae nudis adhuc et liberis animis imprimuntur, maxime inhaerent. Sunt itaque lectorum atque auditorum animis potissimum et primo quoque tempore imprimenda, quae neque deleri facile possint et reliquis rebus dicendis fidem maximam atque attentionem parent. Exordio, si res postulabit, statim narratio subiicietur, nisi aut lectoris animus maiori praeparatione aut nostra causa maioribus fundamentis indigeat: quod accidere poterit, si defendere turpem causam existimabimur. Narrationis vero dispositio qualis esse deberet, diximus, quum de narrationis virtutibus tractaremus. Post eam divisio earum rerum quas tractaturi sumus, si longior causa fuerit, collocabitur. Saepenumero tamen, in epistolis praesertim, quae artificium omne dissimulant, divisione supersedemus aut id quam occultissime facimus. In confutatione ea prima diluere ac refellere oportebit, quae vel lector vel adversarius tanquam firmissima suae causae adiumenta ex adverso vel collocaverit vel collocare poterit. Caetera partim eludere, partim contemnere, partim transferre, partim subterfugere facile poterimus. In confirmatione firmissimam quamque argumentationem cum in principio, tum in fine collocabimus, ut et nostrae causae fundamenta constituamus et lectoris sive auditoris animum in fine quasi obsessum ac devictum nostris rationibus relinquamus. In medio leviora collocabuntur. Quae quum per se satis firma non sint, validioribus utrinque vallata, rubur ad antecedentibus consequentibusque accipient. Conclusio tametsi multis in locis disponenda est, in fine tamen maxime artificiosissimeque adhibenda. Cuius ratio satis abundeque a nobis in primo libro est tradita. Dispositio in epistolis, si perpetua materia fuerit, haec potissimum servanda est. Si plures erunt res, quae tractentur, a maximis et gravissimis incipiemus. Licebit tamen pro qualitate eorum ad quos scribimus, a levioribus tanquam ab exordio incipere, ut illis aditum quodammodo nobis ad graviora praeparemus. Si pluribus epistolis unica epistola respondendum erit, licebit vel acceptarum epistolarum ordinem vel negotiorum gravitatem sequi atque in hac quidem re nos ratio temporis admonebit. Ac de dispositione quidem satis in praesentia dictum sit. Nunc ad elocutionem, quae una reliqua est ex suscepta institutione, transeamus. De elocutione in universum et de scribendi materia. Cap. XVII. Elocutio est elegans et ornata verborum sententiarumque compositio. Quam quidem adipisci qui volet, ante omnia considerabit, num poemata, an solutam orationem velit scribere. Plurimum enim tam apud nos, quam apud Graecos differt, poetarum ac oratorum inter se lingua, non numeris modo, sed toto etiam dicendi genere. Poetae enim omnia magna atque admirabilia dicendo faciunt, quippe qui res heroicas divinasque narrent. Oratores, quum veras causas agant, causae, non admirationi inserviunt; proptereaque circumspectius loquuntur. Praeterea poetae omnia adiectivis exornant, illustrant, vestiunt, circumfundunt. Oratores omnia simplicius atque absolutius agant necesse est et rei ipsas apertas expeditasque proponant. Postremo illi tum in singulis verbis, tum in sententiis ordinandis componendisque audacia ac licentia maiore utuntur figurasque tam verborum, quam sententiarum sibi proprias atque accommodatas habent, quae orationi minime conveniunt. Hi vero, cum numeris illis non arctent neque sibi figuras arrogant neque illam in trasferendo et componendo licentiam assumunt. Suos utrique fines habent, quos egredi nefas est. Quisquis igitur ad scribendum accedet, hos in primis fines atque hanc differentiam teneat necesse est, memineritque se in oratione poetam, in poemate oratorem figuris et genere ipso dicendi esse non posse. Quo quidem in genere duo maxime vitia fugienda sunt: unum, ne omnia promiscue vel quum discimus ab aliis audiamus vel quum docemus, aliis enarremus. Nam (ut ait Flaccus) quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Quod si futuri oratores poemata a principio imbibant illisque animum adhuc tenerum et mollem imprimant, semper postea strepitum illum verborum et tumorem orationis affectabunt. Quod in oratore non mediocre vitium est. Atque hoc quidem vitio video plerosque laborare, non eorum modo qui rhetoricen, sed eorum etiam qui grammaticen docet. Pueris enim statim post prima grammatices rudimenta Virgilium, Ovidium, Lucanum, Iuvenalem, Martialemque apponunt, secuti, ut arbitror, Quintilianum, qui a sermone Graeco incipiendum et Homerum pueris enarrandum esse praecipit: neque, reputantes hanc temporum mutationem et linguae amissionem, quae tunc patria erat, nunc peregrina dici potest. Imo etiam magis tunc Romae vigebat Graeca lingua, propter hominum librorumque copiam, quam nunc latina, cuius quidem non usum modo naturalem, quem veteres habuisse non est dubium, sed scripta quoque, quibus retineri poterat, magna ex parte amisimus. Difficilius itaque et laboriosius nunc latina discuntur, quam olim Graeca discebantur. Mutata igitur linguae consuetudine, ratio quoque docendi ac discendi mutetur necesse est neque pueris, ut olim, poetae a principio tradi possunt. Moribus vero illa lectio quantum noceat in tenera illa et molli aetate, nequeo dicere. Perniciosius enim nihil esse, meo iudicio, potest, quam nudum adhuc animum, qui optima quaque re primum imbuendus esset, amoribus, lasciviis fabellisque imbuere. Alterum est vitium, quod magnopere fugiendum esse diximus, ne in soluta oratione poeticam grandiloquentiam et circuitus illos verborum imitemur aut nostram orationem adiectivis, translationibus et figuris immodicis repleamus, quae tumidam atque obscuram orationem reddunt. Quo in genere Apuleius, Petronius Arbiter, Martianus Capella et alii nonnulli magnopere peccaverunt, qui in oratione poetae quodammodo esse volverunt. Quod quidem vitium optime vitabimus, si in principio eius lectioni assuescemus, cuius in dicendo similes esse cupimus. Quum autem sint plures etiam in soluta oratione scribendi differentiae, considerandum deinceps est, in quo potissimum genere versari velimus. Habent enim res singulae non solum distincta genera dicendi, verumetiam propria, peculiariaque vocabula. Nam p. 229 si historias et res gestas scribere instituamus, grandiores tumidioresque et poetis quodammodo similiores esse possumus. Si orationes aut scribere aut etiam pronunciare velimus, graves quidem cum in verbis, tum in sententiis esse nos necesse est, sed tamen ita faciles et perspicuos, ut totam orationem nostram ad eorum qui audiunt peritiam sive intelligentiam accommodandam esse sciamus. Quo loco reprehendendus nobis error est eorum, qui quum apud imperitos verba faciant, ita in dicendo affectati, obscurique sunt, ut vix a doctissimis per otium intelligi possint. Nonnulli quum graece aliquid sciant, in latina popularique oratione Graecis saepenumero verbis utuntur, ob id vel maxime, ut a nemine vel a quam paucissimis intelligantur, scilicet ut errare impune possint et quum maxime errant, quam optime dicere existimentur. quod quidem nequaquam facerent si aut suae aut audientium personae rationem haberent aut si Ciceronem optimum fuisse oratorem existimarent. Qui, quum et ipse in utraque lingua doctissimus esset et ad doctissimos plerunque loqueretur, non solum tamen Graecis verbis abstinuit, sed latinis quoque non nisi communibus atque usitatissimis uti voluit. Nihil dico de illis, qui apud populum altissimas philosophiae ac theologiae quaestiones tractant. Quas neque si ab aliis audirent, ipsi aut intelligerent aut probarent neque quum eas dicunt, satis intelligunt. Igitur qui orationes volet scribere, ante omnia eam materiam sumet, quam non ipse modo plane intelligat, sed ab auditoribus quoque intelligi facile posse confidat. Deinde eo orationis genere utetur, quod et verbis sententiisque gravissimum erit et ad usum atque ingenia auditorum quam maxime accommodatum. Si quis autem in aliqua disciplina praecipere aut scribere quicquam velit, aequabile illud et temperatum dicendi genus, de quo Cicero loquitur in Officiis, sequatur necesse est, ita ut neque figuris multis orationem distinguat neque longo ambitu verborum utatur et quod in primis necessarium est maxime, dilucidus apertusque sit. Nam si ad materiae difficultatem accedat etiam obscuritas verborum et affectatum dicendi genus neque libenter legetur, quicunque is sit neque facile intelligetur. Quo in genere Quintilianus in vitio est, quanquam id temporum, quam hominis, vitium dici magis potest. Si quis aunt epistolas tantum et leviora quaedam velit conscribere, is pro subiecta materia tum gravius, tum levius, tum affectatius, tum remissius, tum copiosius, tum brevius, denique quod ipse maxime amaverit, genus dicendi sequi poterit, modo materiae lectorique satisfaciat. Postremo, qui ad scribendum accedit, non solum quid potissimum velit scribere, quo potissimum modo velit scribere, sed cuius in scribendo similis esse, consideret necesse est. Nam quum aliter Catonis, aliter Ciceronis, aliter Quintiliani, aliter Macrobii et Boethii seculum locutum sit omnesque in suo genere, quanquam bene dicant, tamen inter se maxime discrepent, videndum est, cuius maxime similes esse cupiamus. Nam Ciceronem nobis imitandum proponimus, caeterorum tum modos, tum vocabula vitemus necesse est. Non enim secula modo inter se discrepant, sed eiusdem quoque seculi homines dissimiles in dicendo sunt. Nam, si diligenter advertimus, aliter Cicero, aliter Salustius, aliter Caesar loquitur, qui tamen aequales prope fuere. Permixtio vero illa et confusio generum dicendi, quae ex omnibus seculis atque hominibus sit, tantam orationi inaequalitatem ac dissimilitudinem affert, ut monstrosa pene videatur. Quod in Aulo Gellio maxime intueri lice, qui quum priscam illam eloquentiam imitari conaretur neque id pateretur consuetudo seculi sui; item, quum Graecos, apud quos illa conscripsit, effingere atque exprimere, natura linguae latinae repugnante, studeret, pessimum, meo iudicio et minime imitabile dicendi genus assecutus est. Is igitur, qui ad scribendum accedet, uni seculo, atque adeo uni viro se addicat, necesse est cumque quum optimum elegerit, (stultum est enim, ut ait Plinius, ad aemulandum non optima quaeque proponere) tum sibi summo studio imitandum atque effingendum curet, neque diffidat se dicendo quemcunque volverit aemulari et consequi posse, modo se diutissime in scribendo exerceat. Nemo autem est sive veterum sive nostrorum, qui Ciceronem in omni genere non optimum atque praestantissimum esse putet. Quod quidem qui existimabit, ad eius imitationem se totum conferre, eius orationem effingere, eius virtutes in eloquendo, quoad fieri poterit, sibi comparare velle debebit. De figuris orationis. Cap. XVIII. Quum aunt sint figurae tres orationis: una gravis, quae verbis et sententiis gravissimis constat et luminibus ac coloribus tota distinguitur, quales in orationibus Ciceronis loci quam plurimi praesertimque in accusationibus et invectivis; altera mediocris, quae de altitudine illa et sublimitate multum detrahit, non tamen ad ima descendit: quales sunt magna ex parte Ciceronis orationes et philosophiae volumina; tertia infima, quae sermonem purum, popularem, ac nudum, sed tamen proprium et latinum habet, quales sunt multae eiusdem Ciceronis epistolae tum ad uxorem, tum ad Atticum, tum ad alios, ad quos ille quotidiano sermone scribebat. Ante omnia videndum est, ut illas inter se discernere quam optime sciamus neque existimemus orationes omnes in gravi, philosophiam in mediocri, epistolas in attenuata figura scriptas esse. Nulla enim fere oratio est, in qua non omnia haec genera reperiantur. Narrationes enim plerunque in attenuata sunt; exordia in mediocri; confirmationes et confutationes et conclusiones, praesertim in quibus miseratio captatur, plerunque in gravi sunt, nunquam in attenuata. Quod ex pondere sententiarum figurisque verborum deprehendi facile potest. Habet enim haec figura tanquam fluvium quendam dicendi effunditque omnes habenas eloquentiae; vehementiam vero tantam, ut animos non movere, sed cogere videatur. Attenuata huic contraria, nulla translationes aut figuras habet; nervos tamen sermonis non amittit. In hoc genere comoediae scriptae sunt, tametsi insurgunt illae nonnunquam iratusque Chremes (ut ait Flaccus) tumido delitigat ore. In hac figura epistolae a nobis, nisi gravior res urgeat, magna ex parte scribendae sunt. Est enim difficilior iam nobis attenuata, quam gravis veteribus unquam fuit, propter linguae latinae desuetudinem atque amissionem et propter discendi difficultatem. Licet tamen et ex humili in mediocrem, gravemque ascendere et e gravi in mediocrem atque humilem, non tamen repente, sed per quosdam quasi gradus sensim descendere, ut venisse in eam, non cecidisse videamur. Mediocris inter utranque posita, neque hanc humilitatem neque illam sublimitatem omnino retinet. Distinguitur tamen et illa figuris et luminibus orationis et quia utrique finitima est, faciliorem tum ascensum, tum descensum habet. In hoc genere historiae sunt magna ex parte conscriptae; orationes tamen Livianae praesertim, ad gravem plerunque conscendunt. In hoc genere magna ex parte orationes a nobis hodie scribi debent, qui forense illud dicendi genus exercere non possumus et in laudationibus plerunque versamur. Licet etiam in hoc genere epistolas scribere, praesertim eas quae materiam habent graviorem. Videndum aunt est, ne in finitima his figuris vitia dilabamur. Nam dum graves esse cupimus, solemus nonnunquam tumidi fieri, si vel crebris atque extraneis translationibus vel frequentibus ac poeticis adiectivis orationem repleamus, qualia sunt in Petronio, Martiano et Apuleio multa, quaedam etiam in Hieronymo nostro, praesertim ubi de beata Virgine aut inferis loquitur. In quod vitium multos quoque de nostris incidere hodierna die video, qui se tum demum latine atque ornate loqui putant, quum poeticis adiectivis atque translationibus orationem duram ac difficilem reddunt. Attenuatae contra figurae vitium est, quum coniunctiones ac nervos orationi detrahimus, quod in sermone quotidiano fieri videmus, quale est: "Tu nunquam ad me scripsisti, ego scripsi ad te saepe". "Tu non scribis ad me, ego non scribam ad te". "Amicitia mea tibi iucunda non est, mihi tua iucunda non erit". Haec oratio nervos non habet. Adduntur autem nervi sic: "Quum ego ad te saepe scripserim, tu ad me nunquam scripsisti. Quod si posthac statueris non scribere, ego quoque ad te non scribam. Nam si tibi amicitia nostra non est iucunda, tua quoque mihi iucunda non erit". Atque haec figura quoniam usitatior et intellectu facilior est, exemplum apposui. Habet enim grande et perspicuum vitium. In caeteris, in quibus vitia vel minora vel occultiora sunt, non apposui. Mediocris autem figurae vitium est, quum quasi sine sanguine nervisque sententias coacervamus potius, quam componimus et orationi tenorem illum vigoremque subtrahimus, qui intelligi magis, quam dici potest. Sed quoniam haec sunt a Cicerone et ab aliis veteribus, nostrisque copiose, ornateque perscripta, a nobis verbosius tractanda non sunt. De virtutibus elocutionis. Cap. XIX. Reliquum est, ut de virtutibus elocutionis pauca dicamus. Habet autem tres maximas praecipuasque virtutes elocutio, perspicuitatem, ornatum, compositionem, quae caeteras omnes complectuntur. Perspicuitas tamen in singulis verbis, tum in ipsa compositione et ordine consideratur. Verba singula et propria et usitata et latina sint necesse est. Propria sunt, quae uniuscuiusque rei conceptum proprie accommodateque significant. Quo in genere sordida, obscoena et humilia vitanda sunt, quamvis sint eius, quam exprimere volumus, rei propria. Sordida existimantur dictu, quae ab oculorum aspectu removeri solent, ut officia corporis necessaria eorumque membrorum et officiorum vocabula. Obscoena sunt ea, quae tametsi cum honestate fieri nonnunquam possint, dici tamen sine verborum foeditate non possunt, ut dare operam liberis et quae eiusdem generis omnibus nota sunt. Quae quidem tam honeste dici, quam fieri debent. Humilia sunt, quae infra lectorum aut auditorum aut etiam eius ipsius qui loquitur, dignitatem sunt, ut si apud Pontificem et sacrum collegium aut vilia domus officia nominemus. Quae quidem aut silentio praetereunda aut honestioribus vocabulis nominanda sunt. Propria item sunt, quae quum vocabulo careant, ad similitudinem referuntur, ut iaculari, quod tam de pilis et sudibus, quam de iaculis dicimus, quia pilari et sudari non dicimus. Item, lapidare, non solum de lapidibus, sed de glebis quoque et testis et similibus dicimus, quae vocabula propria non habent. Vertex item est aquae revolutio et quicquid in se vertitur; per similitudinem tamen et capitis et montis cacumen dicimus. Propria etiam sunt, quae usus alicui certae significationi accommodavit, ut veteres, qui urbis nomine Romam tantum intelligebant, quamvis aliae multae urbes essent; et nos, qui philosophi nomine Aristotelem, apostoli Paulum intelligimus, quamvis et philosophi alii et apostoli fuerint. Denique, ut breviter dicam, propria sunt, quae id quod volumus, auditori maxime apertissimeque declarant et (ut Fabius ait) non auditu, sed intellectu perpendenda sunt. Latina autem verba sunt, quae veterum scriptorum autoritas et Romanae linguae consuetudo comprobavit. Quo in genere Graeca multa ita iam in usum recepta sunt, ut si quis eadem latine velit exprimere, non intelligatur, ut apostolos, prophetas, episcopos, evangelia, theologiam, angelos et alia multa, quae appellare latina audet nemo. Quaedam etiam hebraea vocabula ita recepimus, ut mutare ea nefas ducamus, ut cherubin, seraphin, sabaoth, osanna, alleluia et similia. Quod si quando de sacris rebus scribamus aut dicamus, illis abstinere neque debemus, ne religionem odisse videamur, neque possumus, quia si latine haec dicere velimus, a nemine prorsus intelligeremur. Ea item, quorum res inventae nuper sunt, vocabula reformidare non debemus. qualia sunt, cardinales, bombardae, campanae, staphae et caetera. Quorum quum res nuper inventae sint, verba quoque quibus res illae exprimantur, in consuetudinem admittenda sunt, ne vel aliud dicere velle, quum loquimur vel alio nati seculo vel nolle omnino intelligi videamur. Usitata vero non omnia sunt, quae latina. Ea enim quae vel in duodecim tabulis vel in libris pontificum vel in comoediis, tragoediis scriptisque eorum qui ante Ciceronem fuerunt, latina quidem esse nemo dubitat, sed etiam ipso Ciceronis tempore ex usu remota atque antiquata erant. Proptereaque minus bene ac perspicue loqui existimandus est Gellius, qui non modo a verbis illis non abstinet, sed ea etiam affectat et quaerit. Contra ea quae posteriores philosophi, theologi et iurisperiti in consuetudinem adduxerunt, verba magna ex parte fugienda sunt atque ad Ciceronianum illum candorem et perspicuitatem omnis linguae consuetudo revocanda, modo vel apud Ciceronem vel apud alios magnae autoritatis scriptores ea verba reperiantur. Si vero conceptus aliquos vel in philosophia vel in theologia exprimere velimus, qui veteribus vel intacti vel incogniti fuerint, non propterea debemus vereri quominus quoquo modo exprimamus aut voces de integro effingamus aut inventas molliamus auresque illis nostras assuefaciamus, neque propterea eos qui id fecerunt, Cyprianum, Lactantium, Hieronymum, Augustinum innumerabilesque alios doctissimos viros, barbaros aut imperitos appellare debemus, sed omnia ad doctissimorum hominum autoritatem consuetudinemque referre. Atque haec in singulis verbis breviter observanda esse censeo. De vitiis compositionis. Cap. XX. In compositione autem et contextu ipso multa et magna vitia committuntur, quae non modo difficilem atque obscuram, sed ineptam quoque et inconcinnam orationem reddunt. Nos ex illis quaedam maxime insignia annotabimus, ut ex illis caetera cognitu faciliora sint. Ante omnia igitur, si dilucidi esse cupimus, longissimas illas comprehensiones, quas gr-periodous Graeci vocant, fugiemus, ne lectoris aut auditoris intentio prosequi ingenio nostram orationem non possit. Item, tardam et diu dilatam verborum tractationem, quod Graeci gr-uperbaton vocant. Quas neque frequentes neque longas esse convenit, ne lector aut principalis sententiae obliviscatur aut ita utranque secum implicet, ut neutram intelligat. Videndum praeterea est, ne verba ita texamus, ut vel ancipitem vel obscurum intellectum reddant. Quale est illud: "Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus aras" aut illud: "Aio te Aeacida Romanos vincere posse": quo loco et victos et victores Romanos possumus accipere. Videndum item est, ne dum copiosi aut elegantes aut ornati esse cupimus, inani quodam strepitu circuituque verborum et (ut ait Quintilianus) copiosa loquacitate longissimam et comprehensibilem verborum seriem, sine ullo rerum pondere aut conclusione faciamus. Qua in re nonnulli maxime laborant, rati se tunc maxime doctos atque elegantes existimatum iri, si a quam paucissimis intelligantur. Alii contra brevitati studentes, verba, nomina, coniunctiones et caeteras partes ex oratione detrahunt, rati aut se ita breves fore, si necessaria omiserint aut caeteros ea intelligere, quae ipsi intelligant. Nonnulli verba quidem clara et suo ordine collocant, sed ita, ut nullus ex his aut quam occultissimus sensus emergat, ita ut oporteat lectorem sensus illos non quasi alienos intelligere, sed quasi suos magno labore excogitare atque invenire. Quae quidem gr-adianoeta a Graeci vocantur. Danda igitur opera est, ut lector atque auditor non modo possit nostram orationem intelligere, sed ut non possit eam, etiam si velit, non intelligere. Quod quidem obtinebimus, si, ut ante diximus, verbis propriis, latinis et usitatis utemur. Nam emendate loquendi ratio, quam Quintilianus adiungit, ad grammaticam institutionem pertinet. Item si comprehensionibus non longis neque interiectione sententiarum aut traiectione verborum aut ancipiti contextu sententias obscurabimus. Postremo, si neque orationi quicquam detrahemus neque supervacuum diffluere patiemur neque sententias de communi usu remotas atque adhorrentes excogitabimus. Est enim, ut ait Cicero, vitium in oratione vel maximum, a vulgari genere orationis et a consuetudine communis sensus ab horrere. Quod quidem vitium quum semper magnum fuit, tum hoc praecipue tempore vel maximum vel maxime fugiendum est. Nam neque omnes literis delectantur neque hi qui delectantur, hoc dicendi genere delectantur. Praeterea quam paucissimi ex his quorum gratia vel dicimus vel scribimus, ita docti sunt, ut possint nos, si obscurius loquamur, etiam diligentius attendentes intelligere. Dabimus itaque operam, si intelligi cupiemus, ut nostra oratio ita in animos lectorum atque auditorum, ut sol in oculos, etiam invitos ingruat atque incurrat. Illa praeterea in compositione vitia fugienda sunt, quae ineptam, insulsam atque inconcinnam orationem reddunt, ut frequens vocalium earundem concursus, quale esset: "Herculea arma aenea allata sunt". Quod vitium vastam atque hiantem orationem reddit. Item, huic contrarius creber multarum consonantium quasi conflictus, qui difficilem pronunciatu reddit orazione, quale esset: "Xerses strangulavit Ptolemaeum". Item, eiusdem literae crebra repetitio, ut in hoc versu: "O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti". Item, eiusdem dictionis frequens sine decore atque ornatu repetitio ut: "Si homo cogitaret, quanti hominis gratia homines occideret". Vitandus est etiam ile contextus verborum, qui vel sonum turpem vel obscoenum reddit, ut: "Cum nostro exercitu et Dorica castra" et similia. Vel sensum efficit talem, qui etiam in obscoenam partem accipi potest, quale est: "Incipiunt agitata tumescere". Utrunque autem a graecis gr-kakemfaton dicitur. Item, ille vitiosus contextus est, qui in numerum poeticum definit, ut: "Da animas nobis, caetera tolle tibi" et illud in priore Lucilii libro: "Has res ad te scriptas Luci misimus Aeli". Item, vitiosa sunt crebra similiter cadentia, ut: "In conspectu tantorum doctorum virorum, sapientissimorum oratorum, quis audeat verba facere"? Quae quidem vitia tametsi obscuram orationem non reddunt, aeque tamen atque obscuritas, lectorem atque auditorem avertunt atque haud scio, an etiam magis. Nam obscuritas auditori videtur arrogantiam arguere et quoquo modo attentum eum reddit, ut si qua ex parte possit, quae dicantur intelligat. Inconcinnitas vero et auditori quamvis imperito fastidium affert et scriptoris ignorantiam atque stultitiam ostendit aperte. Dabimus itaque operam, ut et perspicui in scribendo, dicendoque simus et haec atque alia his similia in compositione vitia declinemus. De ornatu. Cap. XXI. Sequitur, ut de ornatu, quam secundam esse virtutem elocutionis diximus, pauca disseramus. Nam ubi oratio propriis latinisque ac usitatis verbis assecuta fuerit, ut perspicue ab omnibus intelligatur, tum quibusdam quasi coloribus depingenda atque illustranda luminibus erit, ut et aures delectet et animum mira quadam lectionis suavitate permulceat. quae quidem quo modo aut invenienda aut collocanda sint, magna ex parte natura ipsa docebit, atque ad locos illos filo quodam et ordine orationis quasi manu ducet. Non enim haec tam ab arte, quam ab ingenio ac natura ipsa, meo iudicio, proficiscuntur. Nullis enim praeceptis, nullo artificio tradi potest, quo loco unamquamque figuram disponere et collocare conveniat. Huc accedit, quod in sermone etiam quotidiano et communi lingua illiterati homines non illis modo quae arte traditae sunt, sed aliis quoque et multo pluribus, nullo docente, utuntur. Quod quum ita sit, fatendum est aut haec a natura, non ab arte proficisci aut homines cum arte nasci. Quod quidem, quum stultissimum sit, illud profecto sequitur, haec a natura primum profecta esse, deinde a doctissimis viris observata et quia conferre ad dicendum videbantur, in artem praeceptionemque redacta. Observaverunt autem haec primum Graeci, eaque in artem et praecepta redigentes, suis nominibus appellavere. Nobis, quibus illa adhuc incognita atque inaudita erant, maiora ac difficiliora ob nominum novitatem videbantur. Nostri deinde illa scribentes atque omnia ad patrium, hoc est Romanum sermonem revocantes, latinis vocabulis nominavere. Sed qui parum periti linguae graecae sunt, alia putant ese quae graece audiunt, alia quae latine, neque esse eandem figuram gr-uperbolen et superlationem, atque illo nominum inusitato et incognito sono decipiuntur. Nos et latinae linguae et discentium utilitati consulentes, eas et latinis nominibus appellabimus et ubi se nobis graeca obtulerint, etiam Graecis signabimus, ut et qui haec latine scire volunt, habeant, quibus ea vocibus possint appellare; et qui graece scripta apud alios legunt, alia esse non credant. Appellantur haec autem a Graecis partim gr-tropoi, partim gr-schemata, eo quod vertant, formentque sermonem: a nostris tum figurae, tum exornationes, sive ornamenta, eo quod exornent effingantque orationem, tum per similitudinem colores aut lumina, quod orationem ipsam pingant et illustrent. Sunt autem figurae, quibus in sermone utimur, tam multae, ut nihil sine figura loquamur. Nam quum figura sit formatio quaedam, compositioque sermonis a vulgata illa et se primum nobis offerente loquendi ratione discedens et ad variandam atque illustrandam orationem excogitata, quis obsecro valeat modos omnes, quibus oratio variari aut illustrari potest, praeceptis aut nominibus comprehendere, quum quotidie etiam in sermone communi innumerabiles reperiantur? Nos autem, ne partem hanc neglexisse videamur, paucissimos atque usitatissimos attingemus. Reliquos scire qui volet, apud Ciceronem, Quintilianumque, a quibus nos haec accepimus, facile inveniet. De figuris verborum. Cap. XXII. Igitur quum ab eodem verbo membrum vel comprehensiones saepe inchoamus, repetitio a nobis, a Graecis gr-anafora dicitur, hoc modo: "Scipio Numantiam ; Scipio Carthaginem delevit; Scipio pacem peperit; Scipio civitatem servavit". Contra, quum in idem verbum saepe definimus, conversio, sive gr-anastrofeappellatur, hoc modo: "Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, libertate vicit". Quum autem et ab eodem inchoamus et in idem definimus, ex ambabus his figuris una fit, quae complexio, sive gr-sumploke nominatur, hoc modo: "Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginenses. Qui sunt, qui in Italia crudele bellum gesserunt? Carthaginenses. Qui sunt, qui Italiam deformaverunt? Carthaginenses". Quum vero idem verbum in media oratione cum dignitate et concinnitate in diversis casibus saepe repetitur, Traductio, sive gr-ploke nuncupatur, hoc modo: "Qui nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere". Quum autem commiserationis vel alterius affectus movendi gratia, unum vel plura verba mutato ordine iterantur, Conduplicatio, sive gr-tautologhia dicitur, hoc modo: "Pudet iudices, pudet hac de re toties verba facere". Item: "Nunc etiam audes in horum conspectum venire, proditor patriae, proditor inquam patriae venire audes in horum conspectum?" Quum quasi per gradus quosdam a verbo in verbum cum antecedentis repetitione descendimus, Gradatio fit, quae gr-klimax appellatur, hoc modo: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit2. Atque his potissimum figuris cum dignitate verba repetuntur. Contentio sive contrarium, quod gr-antitzeton dicitur, est, quum ex contrariis verbis ac rebus sibi respondentibus sententia conficitur atque id quod volumus probatur, hoc modo: "Habet assentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos affert". Item: "Qui suis rationibus inimicus semper fuit, eum quomodo rebus alienis amicum fore speres?" Atque has duas figuras, quum et eiusdem generis sint et parum inter se discrepent, de industria coniunxi. Differunt autem hoc modo. Nam contrarium urget et ex re contraria probat, quod vult; contentio neque urget neque quicquam probare vult, sed plerunque reprehendit, quod ex superioribus exemplis apparet. Exclamatio est, quae animi affectum ostendit, per loci aut rei aut hominis absentis sive defuncti compelationem, hoc modo: "Te nunc alloquor Africane, cuius mortui quoque nomen splendori ac decori est civitati". Item: "O singularem audaciam, o perfidiam incredibilem". Interrogatio dignitatem atque ornamentum affert orationi, quum ex antedictis urget faterique compellit, hoc modo: "Quum igitur haec faceres, ac diceres, num rempubublicam conservabas? num socios in fide retinebas?" Membrum, quod gr-kolon dicitur, est oratio brevis, quae tametsi sententiam absolutam habet, aliam tamen expectat, quae ei per coniunctionem plerunque annectitur iugunturque duo aut plura membra simul, hoc modo: "Et inimico proderas", hoc unum membrum est; "Et amicum laedebas", hoc est alterum. additur et tertium sic: "Et tibi ipsi non consulebas". Item: "Nec rei consuluisti, nec amicis profuisti, nec inimicis restituisti". Quae quidem Graeci gr-trikola vocant. Articulus, qui gr-asundeton dicitur, est, quoties verba singula sine coniunctione per se quadam cum vehementia collocantur, hoc modo: "Acrimonia, voce, vult, gestu, inimicos perterruisti". Compar est, quum duo aut plura membra paria, quantum fieri potest, sine coniunctione ponuntur: ut, "In praelio mortem pater oppetebat, domi nuptias filius comparabat. Haec omnia graves casus administrabant". Atque haec gr-trikola a Graecis appellantur. Similiter cadens, quod gr- omoiote ?l ?otongr-omoioteleuton dicitur, est quum plures dictiones in eadem oratione per casus similes efferuntur, ut: "Hominem laudas egentem virtutis, abundantem foelicitatis". Similiter desinens, quod gr-omoioteleuton vocatur, est quum in easdem syllabas desinunt ea quae casibus carent, sic: "Turpiter audes facere, nequiter studes dicere"; "Vivis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose". Coniunguntur hae duae figurae simul, hoc modo: "Perditissima ratio est, amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, negligere famam". Annominatio, quam gr-paronomasian vocant, est, quum pene eandem dictionem, mutata significatione, per iocum aut per dicacitatem repetimus. Ea fit commutatione, additione, imminutione literarum. ut, "Hic mero, non Homero operam dat". Item: "Hic qui se magnifice iactat, venit a te ante, quam Romam venit". Item: "Hic sibi posset obtemperare, nisi amori mallet obtemperare". Atque huius allusionis plures species sunt, quam ut a nobis breviter explicari possint. Sed ut a lepido ingenio facile excogitantur, sic a stolido frustra conquiruntur. Definitio est, quae breviter, quid quaeque res sit et quae sit natura eius, ostendit vel dialectico modo pergens ad differentias proprias, ut: "Avaritia est cupiditas pecuniae congregandae sine erogationis voluntate". Vel oratorio modo sic: "Avaritia est, quae pecuniam congregat, neque sibi neque alliis quicquam impartit neque unquam habendi cupiditate faciatur". Quae quidem potius descriptio potest appellari. Transitio est, quae breviter et quid dictum sit, repetit et quid sit dicendum, proponit, hoc modo: "Audistis patres, qualis fuerit Thomae vita. Audite nunc, si placet, qualis fuerit eius viri doctrina". Correctio est quae tollit id quod dictum est et pro eo id quod magis idoneum videtur reponit, hoc pacto: "Quod si iste suos hospites rogasset, imo ipse innuisset modo, hoc facile perfici posset". Item: "Hoc offendit existimationem nostram, immo vero dignitatem, atque adeo salutem ipsam evertit". Occupatio est quum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id quod maxime dicimus, hoc modo: "Non dico te ab sociis pecunias accepisse: non sum in eo occupatus, quod civitates, regna, domos omnium depopulatus es; furta, rapinas omnes tuas omitto". Disiunctio est quum singulis membris sua verba damus, sic: "Populus Romanus Numantium sustulit, Carthaginem delevit, Corinthum evertit". Coniunctio est quum verbum unicum et illud in medio collocatur, sic: "Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetustate". Adiunctio est quum verbum aut praeponitur aut postponitur. Praeponitur, sic: "Deflorescit formae dignitas aut morbo aut vetustate". Postponitur, sic: "Aut morbo aut vetustate formae dignitas deflorescit". Interpretatio est quum idem per diversa verba ad rem exaggerandam et animos commovendos repetimus, sic: "Patrem nefarie verberasti; parenti scelerate manus intulisti". Quod si longior sententia diversis verbis repetatur, expolitio dicitur. Commutatio, quae gr-antimetafora dicitur, est quum duae contrariae sententiae, mutatis tantum vocibus verborum, apte simul concluduntur: ut: "Oportet esse, ut vivas, non vivere, ut edas". Item: "Dicere quae non sentio, licet; quae sentio, non licet". Permissio est quum id in quo vel salus nostra vel res alia consistit, ex desperatione rerum nostrarum alienae potestati permittimus, sic: "Amissis iam omnibus, vita sola superest; eam vobis totam permitto ac dedo; vos, ut placet, utimini atque abutimini; de me, ut vultis, statuite". Dubitatio est quum quaerimus, quid ei rei quam dicere volumus, verbum accommodatum sit, hoc modo: "Quae ista tua est sive imprudentia sive stultitia sive utrunque?" Dubitamus enim quo eam nomine appellamus. Expeditio est quum pluribus rationibus enumeratis caeterisque confutatis, unam quam volumus nos sequi necessario ostendimus, hoc modo: "Quoniam habes hunc equum aut dono aut haereditate aut praeda aut furto habeas necesse est. Amicum, qui tibi dono eum dederit, non habes; haeredem te per hos annos nemo scripsit; in exercitu nunquam fuisti. Relinquitur, ergo, ut eum furto sustuleris". Sed haec figura inter argumentationes est dicta. Dissolutio, quam gr-braculoghian appellant, est quum plura membra sine coniunctionibus per intervalla proferimus, sic: "Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus". Praecisio est quum, dictis quibusdam, id quod dici coepit imperfectum relinquitur, ad suspicionem vel atrocitatem augendam, hoc modo: "Tu hoc audes dicere, qui nuper, sed prae turpitudine dicere id non audeo". Plus hic est quod suspicatur auditor, quam quod ille dicturus fuisset. Conclusio est quum brevi argumentatione id quod volumus, ex antedictis necessario consequi ostendimus, sic: "Si haec urbs servari sine commeatu non poterat, Pompeius autem et pecuniam et naves ad commeatum emendum, atque advehendum contulit, Pompeius nimirum hanc urbem servavit". Nominatio, quae gr-onomatopoiia dicitur, est quum nomen aliquod novum rei, quae satis idoneum non habeat, accommodamus. Ea fit duabus de causis, imitationis et significationis gratia: imitationis, quum ex similitudine aliarum vocum aliquam fingimus, sic: "Nam ut maiores nostri philosophari dicebant eum qui philosophiae operam dabat, sic nos astrologari hunc hominem dicimus". Quum aliquid significare et exprimere volumus, sic: "Conscendit equum atque in staphis substitit". Nomina tamen haec et raro et necessario et dilucide fingenda sunt. Pronominatio, quae gr-antonomasia dicitur, fit, quum aliquem vel laudis vel ignominiae causa quodam quasi cognomine appellamus, ut si quem novum, 'Caesarem' appellamus; aut si invidum, 'Zoilum'; pumilionem, 'Atlantem'; aut, ignavum, 'Herculem', deridendi gratia nominemus. Denominatio, quae gr-metonumia dicitur, est quum a propinquis et finitimis rebus aliquid nominamus, ut inventum ab inventore, ut quum 'Liberum' et 'Cererem', pro vino et frugibus ponimus; vel contra inventorem ab invento, ut quum vinum et fruges, pro 'Baccho' et 'Cerere' poniamus. Item, dominum ab instrumento, ut si quis de Gallis loquens, dicat: "Expulsae sunt ex Italia tandem pallae", quae vestes eorum sunt; aut si quis rusticos, 'vomeres' aut 'ligones' appellet. Item, id quod fit, ab eo qui faciat, ut si 'Martem' bellum appellemus; aut tardos et frigidos, 'Saturnos' vocemus. Item' quum qui facit, ab eo quod fit, ut si 'pigram' hyemen aut 'desidiosam' artem dicamus, quae pigros et desidiosos homines reddit. Item, id quod continetur, ab eo qui continet, ut quum 'argentum' et 'aurum' pro vasis et divitiis nominamus. Haec figura species quamplurimas habet, quae usu magis quam praeceptis discuntur. Sed videndum est, ne in nominando aut ab usu recedamus, ut obscuriores simus aut in poeticas denominationes dilabamur, quae in oratione soluta vitiosae sunt. Sed hoc nos oratorum lectio et usus ipse doceat, necesse est. Circuitio, quae gr-perifrasis dicitur, est quum ornandae rei gratia id quod paucioribus verbis dici potest, pluribus dicimus, sic: "Scipionis prudentia Carthaginis opes fregit". Poteram dicere: "Scipio Carthaginem sustulit", nisi circuire ornandi gratia maluissem. Transgressio, quae gr-uperbaton dicitur, est quae verborum perturbat ordinem non solum sine obscuritate, sed etiam cum dignitate ad poeticum quendam numerum, qui non dedecet oratorem. Ea fit verbis nunc praepostero ordine collocatis, ut: "Magna cum laude tua dixisti"; nunc in partem aliam traiectis, ut: "Non veni ad te ob eum, quem ex patris morte cepi, dolorem". Diminutio est, quum rem quampiam oratione attenuamus vel evitandae arrogantiae causa, ut: "Dedi operam, ut artem dicendi non in postremis tenerem"; vel invidiae fugiendae causa, ut: "Habeo patrimonium non tenuissimum". Superius vitavimus, ne diceremus: "Optime tenerem", quod arrogans esset; hic, ne amplissimum patrimonium appellaremus, quod invidiosum fuisset. Superlatio, sive gr-uperbole, est oratio superans veritatem, augendi, minuendi vel gratia, ut, si concordiam retinebimus, magnitudinem imperii solis ortu et occasu metiemur. Fit et per similitudinem, ut: "Igneum aspectu ardorem aequabat"; et per comparationem, ut: "Dulcior melle ab ore eius fluebat oratio". Intellectus, qui gr-noema dicitur, est, quum vel a toto pars intelligitur, ut si preciosas vestes ostentanti dicam: "Ostentas mihi divitias tuas". vel a parte totum: "Non te illa sanctissima limina, illae arae saceatissimae commovebant", quae partes templum universum repraesentant. Item, quum plura ab uno intelliguntur, ut: "Miles Romanorum victor extitit", id est milites Romanorum; vel unum a pluribus, ut: "Turbasti mea pectora", quum pectus unicum habeamus. Abusio, sive gr-katacresis est, quae verbo simili et propinquo, pro certo et proprio abitutur, ut quum 'longum' consilium et 'breves' vires dicimus, quae impropria sunt. Nam metiri ea non possumus, sed tamen non inconcinne usurpamus. Translatio, sive gr-metafora est quum verbum ex propria re in aliam per similitudinem quandam concinne perspicueque transfertur. Ea fit multis modis, quippe qua plenus sit quotidianus sermo. nos exempli gratia paucos subiiciemus. Obscoenitatis vitandae gratia, sic: "Eius mater quotidianis nuptiis delectatur". Ornandi gratia, sic: "Eloquentia, quae hactenus aruerat, tua industria revirescet". Rei ante oculos ponendae gratia, sic: "Hic tumultus sopitas hominum mentes expergefecit". Augendi gratia, sic: "Nullae opes famem istam tuam explere possent". Minuendi, sic: "Mihi fortuna coepit paululum aspirare". Caeteri modi usu et natura percipientur. Permutatio est, quum tota oratio aliud dicit, et aliud intelligit: hanc gr-diallagen (con gamma) graece possumus appellare, tametsi eam consummationem Quintilianus vocet. Ea fit per similitudinem, sic: "Quum canes fungantur officio luporum, cum am pecuaria committemus?" Per contrarium, ut si divitem 'Irum', pauperem 'Croesum', impium 'Aeneam' appellemus, quae, ut dixi, natura magis quam arte percipiuntur. Ac de exornationibus verborum satis sit dictum. Nunc de illis, quae non pluribus verbis, sed tota sententia constant, paucas attingemus. De figuris sententiarum. Cap XXIII. In illis autem obtinet primum, meo iudicio locum, ea quae dicitur sententia, quae gr-parabole appellatur a Graecis. Ea est oratio de vita et moribus sumpta, quae breviter quid sit aut quid esse oporteat ostendit, hoc modo: "Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit". Item: "Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit". Item: "Possessio divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur". Quibus quidem sententiis et Salustius in prooemiis et Seneca in omnibus suis libris pleni sunt. Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis quaerimus, quare unumquodque dicamus et nostris interrogationibus ipsi respondemus, hoc modo: "Maiores nostri, si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici in iudicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto? Quoniam quam impudicam iudicarant, eam veneficii quoque damnatam existimabant. Quid ita? Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere permultos. Quos istos? Virum, parentes, caeterosque, ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere". Divisio inter figuras nominatur quum rem in duo membra dividimus atque utrunque brevi ratione concludimus, sic: "Cur ego nunc tibi obiiciam quicquam? Si probus es, non meruisti; si improbus, non commoveare". Frequentatio, quam gr-sunatzroismos Graeci vocant, est quum res in tota causa dispersae unum in locum accumulantur, quo gravior atque acrior fiat oratio, ut si quempiam laudaverimus eiusque virtutes multas enumeraverimus denique sic eas in unum congregemus: "Qualis igitur vobis videri debet, qui tam pius in patriam extitit, tam liberalis in suos, tam officiosus in omnes, tam mansuetus, aequus, modestus, omnibus denique ob suas virtutes charus?" Similitudo, est oratio quae ex re dissimili aliquid simile ad rem, de qua loquimur, accommodat. Ea sit ornandi gratia per similitudinem, sic: "Non sicut in vestibus, ea pessima quae diutissime duravit; sic in amicitia, is deterrimus qui vetustissimus; vestis enim usu teritur, amicitia diuturnitate perficitur". Haec similitudo per contrarium dicitur, quia vestis amico contraria est. Fit autem ornandi causa, quia illa poterat carere oratio. Fit etiam probandi gratia per negationem, sic: "Neque equus indomitus, quamvis natura bene compositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates et aptus, quae desiderantur ab equo neque homo indoctus, quamvis ingeniosus sit, ad virtutem potest pervenire". Hoc probabilius factum est exemplo equi, cuius ratio similis videtur esse. Dictum autem per negationem, quia res utraque negatur. Fit item similitudo, apertius dicendi causa per brevitatem, sic: "Amicitia ut vestis dissuenda magis, quam laceranda est". Hic eadem oratione utraque res breviter est conclusa et apertissime dictum quod volebamus. Fit postremo per collationem rei ante oculos ponendae gratia, quod ad poetas maxime pertinet, hoc modo: "Sicut citharoedus preciosissimis vestibus indutus, corona aurea, cithara pulcherrima, atque ornatissima, caeterisque rebus, quae expectationem concitare possunt, insignitus, si repente silentio facto, pessime atque imperitissime canat, ab omnibus eiicietur, explodetur, ita, si quis in summis opibus, maximis naturae ac fortunae commodis constitutus, nulla virtute ac doctrina praeditus sit, ex omni conventu bonorum eiicietur". Haec similitudo per comparationem ponit rem ante oculos, sed ut dixi, ad poetas maxime pertinet. Videndum tamen est, ut quum similitudinem rei nostrae applicamus, verba ex ipsa similitudine in rem nostram commode et apposite transferamus, sic: "Ut hirundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt, ita falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt simulatque fortunae hyemem viderunt, devolant omnes". Exemplum, quod gr-paradeigma appellatur, est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi autoris nomine propositio, ad rem nostram accommodata. Id fit iisdem de causis atque iisdem rationibus, quibus similitudo. Propterea exemplis non eget. Conformatio, quae gr-prosopopoiia dicitur, est quum absenti aut morivo aut mutae rei vocem atque orationem tribuimus, ut si civitatem introducamus loquentem aut aliquem ab inferis suscitemus et loquentem faciamus, ut Cicero fecit pro Caelio, qui Appium Claudium Caecum cum Clodia illa loquentem induxit. Sermocinatio, quae gr-prosopopoie ab aliis, ab aliis gr-dialogos dicitur, est, quum iis de quibus loquimur, sermonem aetati accommodatum damus, ut si de puero loquentes, pueri sermonem effingamus; item, si senem, mulierem, servum, regem loquentem faciamus. Quod in narratione rerum gestarum, dum singula exprimere volumus atque in historia et poemate fieri maxime solet. Dialogi item omnes in sermocinatione sunt positi. quae res exemplis non eget. Significatio, quae gr-emfasis est dicta, appellatur, quum suspicionis augendae gratia plus minusve dicimus, quam ipsa res sit. Ea fit multis modis. Per exuperationem, quum veram orationem transgredimur, hoc modo: "Hic ex tanto patrimonio ne testam quidem sibi reliquit, qua ignem petat". Per ambiguum, quum verbum plura significat, sed capitur in eam partem, quam vult is qui dicit, ut si de eo loquamur, qui pecuniam suam omnem aliis crediderit et dicamus: "Religiosus hic admodum vir est, multum enim et libenter credit". Per consequentias, quum rem consequentem exprimimus et antecedentem intelligi volumus, ut si aratoris filium velimus significare, dicamus: "Tace tu, cuius pater festis tantum diebus humi spuebat". Significamus per hoc eum aliis diebus manus ad ligonem retinendum conspuisse. Sed haec genera non nisi a facetissimis ingeniis excogitari possunt. Nulla enim arte tradi queunt. Fit etiam significatio per abscissionem, quum coeptam rem non perficimus, sed in suspicione relinquimus, ut: "Scis te ista forma atque aetate in aliena domo. Nolo plura dicere". Hanc figuram pulcherrime locus ille Iuvenalis ostendit: "Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo". Fit etiam significatio per similitudinem, quum re simili allata, satis significatum existimamus, quid velimus dicere, ut si patriae proditorem poenas daturum significare velimus, hoc modo per similitudinem significemus: "Noli consiliis istis aut opibus nimium credere; erat etiam ingeniosus et locuples Catilina". Haec exornatio ad iocandum et mordendum accommodata est. Brevitas, quae gr-braculoghia (con csi e gamma) nuncupatur, est quum rem verbis tantum necessariis perstringimus, hoc modo: "Accitus ab isto Robertus Malatesta, Romam venit, exercitum cogit, hostem praelio superat, paucis post diebus moritur". Brevius hoc nihil dici potest. Et de figuris hactenus. De compositione. Cap. XXIIII. Quoniam de tribus elocutionis partibus, quas supra proposuimus, duae iam absolutae sunt, perspicuitas et ornatus: reliquum est, ut de compositione, quae tertia pars erat, breviter disseramus. Non enim satis est, verba propria et accommodata rebus invenire nostramque orationem figuris et quasi luminibus quibusdam illuminare, nisi haec omnia structura quadam et ordine componamus et quasi contexamus. Quanquam autem hac de re superius a nobis, quum de perspicuitate loqueremur, multa quae ad vitiosam compositionem pertinent, sunt dicta, multa etiam aliis locis, ubicunque se opportunitas obtulit, respersa; tamen, quoniam hic proprius eius locus est, quaedam de ea separatim dicenda sunt. Danda igitur in primis opera est, quod saepius repetere non verebor, ut ita scribamus, ut ab omnibus etiam mediocriter eruditis facillime intelligamur. Quod quidem assequemur, si a communi quodam et usitato genere orationis non abhorrebimus nosque totos ad illius ciceroniani candoris et facilitatis imitationem conferemus dabimusque operam, ut fluere sponte oratio, non trudi atque impelli et tunc maxime natura ipsa effundente provenire, non artificio praescribente excogitari videatur. Illa enim optima atque artificiosissima sunt, quae nos facere nullo negotio posse confidimus. Nam si Ciceronem aut Salustium aut alium quempiam eius temporis diligentius consideremus, nihil facilius existimabimus, quam eorum in dicendo candorem et simplicitatem assequi. Quod si tentare id atque experiri velimus, nihil difficilius inveniemus. Texenda igitur ita nostra oratio est, ut naturalem illum candorem et Romanae linguae simplicitatem, quantum fieri potest, prae se ferat. Quod consequemur, si ea quae in perspicuitate sunt a nobis praecepta, servabimus, ut neque longiores ambitus faciamus neque inter se verba obscure atque ambigue implicemus neque sententias inusitato quodam modo aut impropriis peregrinisque vocabulis inculcemus. Postremo, si ordinem quendam non verbis odo, sed in sententiis quoque singulis et materia universa servabimus. Ordo autem in verbis sic servandus est, ut neque verba suos casus neque substantiva suas adiectiones longe positas disiectasque desiderent et quasi expectent neque inter se ornandi studio dictiones singulae implicentur. Quale esset, si Ciceronianum illud, orationem autem latinam efficies legendis nostris pleniorem, ita implicaremus, orationem autem nostris latinam legendis pleniorem efficies. Videndum etiam est, ne verba ita collocemus, ut alium, quam nos volumus, sensum efficiant. Nam, ne ab eodem exemplo discedamus, si verba commutes, orationem autem pleniorem legendis nostris latinam efficies, sensum omnino alium ac diversum effeceris. Item, si negationes alio atque alio loco posueris, non eundem sensum feceris. Aliud est: "Non omnis qui literas discit, doctus est". Item, non idem est: "Ego te non vidi"; et: "Non ego te vidi". Posterius enim plerunque interrogat. Videndum item est, ne sensum in aliarum quoque dictionum ordine prvertamus. Nam si velimus dicere: "Ego non solum te, sed tuam quoque familiam diligo", non recte sic dicemus: "Ego te non solum diligo, sed tuam quoque familiam"; nec sic: "Ego te non diligo solum" et cetera. Verbum enim diligo aut utrique postponendum, ut in principio fecimus. Sed haec, quoniam et plura sunt, quam ut breviter comprehendi possint et a nobis magna ex parte in libris de elegantia linguae latinae pertractata, non sunt hic latius repetenda. Illud autem in ordine observandum est, ut semper crescat in verbis sententiisque oratio, ut: "Homo prudentia, mansuetudine, modestia atque omni virtute praeditus". Virtus enim et ea quae dicta sunt et alia multa complectitur proptereaque primo in loco ponenda non erat. Contra nonnunquam particularia, quam universalia, vehementiae plus habent proptereaque posteriore loco ponenda sunt, hoc modo: "Amo te tum propter alias virtutes tuas, tum vero ob egregiam singularemque modestiam. Plus enim apud me modestiae, quam caeterarum virtutum ratio valet". Videndum itaque in hoc genere diligenter est, ut nunquam decrescat et minuatur vis illa et vigor orationis. Omnibus autem, quas diximus, rebus ita ratio subiicienda est, ut in illis nihil dubitari possit. Rationes et rationum confirmationes ita texendae inter se et coniungendae sunt, ut non solum sententiae sententiis, propositionibus conclusiones, explicationes divisionibus, partes partibus, sed verba etiam singula verbis ipsis respondeant referanturque ita, ut omnia inter se quibusdam quasi hamis loricae modo inferta et concathenata sint, ut destrui et quodammodo retexi non possint. Danda autem opera est, ut neque verba neque partes alias omittamus, quae aut obscuram aut ambiguam orationem reddant, nisi quum verba tam propinqua sunt, ut intelligi alia, suppleri ve non possint. Nihil contra ornatus tantum gratia sine magna ratione apponendum est. Frustra ea enim ornamenta sunt, quae ratione ac specie omnino carent. Quod quidem necessario mihi dicendum est propter imperitos quosdam, qui tum denique se ornatissime loqui putant, quum orationi vel supervacuas particulas multas apponunt vel detrahunt necessarias. Illa igitur optima compositio erit, in qua nihil deerit quod desiderari, nihil supererit quod auferri possit. De numerosa oratione. Cap. XXV. Quoniam autem oratio per aures in animum transfunditur, aures autem numeris ita capiuntur, ut Aristoxenus non ignobilis philosophus animam harmonia quandam dicere non dubitaverit, numeris quibusdam quasi pedibus feratur et aures perfecto quodam et, ut ita dicam, rotundo verborum ambitu impleat necesse est. Qui quidem quum pro qualitate materiae nunc trardius incedit, nunc celerius currit, tum graviorem, tum acutiorem harmoniam, sive concentum ex sese parit. Quum ita instabilis est, ut tenorem servare nullum queat et incomposito verborum strepitu inanem quandam et immodulatum sonum efficit, ab auribus confestim animoque respuitur. Quanquam id aures iudicare, nisi docte atque assuetae sint, plane non possunt: sentiunt tamen optimum illum atque absolutissimum sonum quoquo modo etiam indoctae. Sed ut in musica minima quaeque deprehendere nisi pertissimus artis non potest, sic in hac re ultimam illam, atque absolutissimam perfectionem intelligere aures, nisi assuetae omnino non possunt. Atque haec quae dicimus, eo spectant, ut intelligamus nos artificio ac praeceptis ullis numerosam orationem aut nostram facere aut cognoscere alienam non posse, nisi aures numerosis orationibus audiendis longa consuetudine sonum illum optimum a minus bono discernere doceamus. Qua quidem in re assidua nos Ciceronis lectio in primis invabit. Quanquam autem neque qui audiunt hoc tempore, numeros satis intelligunt neque qui dicunt aut scribunt, eos magnopere curant (vix enim hac aetate unum atque alterum vidi, qui numeros in dicendo aut scribendo sectaretur) tamen vel ut intelligamus, quid nobis servandum sit, si veteres imitari velimus vel ut eorum in scribendo artificium atque observationem cognoscamus, pauca de numeris ex Ciceronis praeceptis atque observatione perstringam. Orationem igitur apud Graecos primi omnium Thrasymachus Chalcedonius et Leontinus Gorgias, numeris astrinxere, quum poetas cum voluptate, se cum severitate audiri viderent et voluptati audientium varietatique consulerent. Gorgias autem paribus paria reddere et contrariis contraria referre primus instituit eaque re ad vitium usque delectatus est. Isocrates deinde moderatione quadam adhibita, rem maxime excoluit. nostri eam rem tantopere admirati sunt, ut cum aliquid numerose cecidisset, tota concio pariter exclamaret. quidem Gracchus dum oraret, servum cum organo quodam post se habebat, qui ei numeros modosque succineret. Cicero in eo genere, quantum intueri licet, palmam mihi videtur esse assecutus, ita nihil etiam in familiaribus epistolis quotidianoque sermone non numerosum efferebat. Neque vero tota oratio numeris tanquam versus astringenda est, sed ita a principio fluere ac ferri debet comprehensio, ut deponi et quiescere in fine, non cadere aut proiici videatur. Et quanquam clausula ipsa, id est finis comprehensionis maxime debet esse numerosa, caetera tamen omnia quae ad finem illum ducunt, numeris et modulis quibusdam carere non debent, ita ut auditor aut lector a principio videre finem illum atque expectare videatur. Neque hoc sane difficile factu est illis qui se in scribendo aliquandiu exercuere. Nam ubi primum sententia mente concepta est, confestim verba ultro sese offerunt et in ordinem ac numerum quendam digerunt. Requirunt autem non eosdem omnia numeros, sed alios alia, pro diversitate materiae et orationis genere. Contentiones enim celerius currere, narrationes tardius feri debent. Tarditatem orationi et gravitatem spondaeus in primis afferet, qui duabus syllabis longis constat. Celeritatem paean maxime conficiet, qui tribus brevibus et longa vel in principio vel in fine posita continetur. Dactylus, qui longa et duabus brevibus conficitur utrique generi est accommodatus. Iambus, qui ex brevi et longa est, demisso et humili sermoni aptissimus est proptereaque eo maxime comici utuntur. Principia a longis, ut plurimum, syllabis facienda sunt. fiunt etiam a brevibus nonnunquam, ut Cicero: "Animadverti iudices" et: "Novum crimen". Paean is, qui primam longam et tres breves habet et in principio et in medio passim optime collocatur; in fine non decet. Is vero qui tres breves et longam postremam habet, ut 'Temeritas', 'Aristoteli's et Graecis maxime placet. In fine Cicero eum non valde probat. Nam ultimam syllabam ne in versu quidem, quanta sit, referre arbitratur. Quintilianus longam esse censet oportere. Ego Ciceroni, qui plurimum dixit et scripsit, magis accedo. Cavendum autem est, ne hexametri versus principium initio dicendi aut scribendi faciamus, quale dicitur reliquisse Livius: "Facturus ne operae precium sim". quod qui emendare voluerunt, "Facturus ne sim", postea scripserunt. Sicut etiam finis hexametri et pentametri vitiosus est, in quem Asinius et Brutus incidere saepenumero solebant, ut video placuisse Catoni et Hieronymus noster, quanquam non his rebus erat intentus, in translatione Genesos ait: "Da mihi animas, caetera tolle tibi". Quod ego non accusandi Hieronymi, sed vitii ostendendi gratia posui. Clausula autem optime definit in dichoreum, id est, in duos trocheos, ut: "Patris sapientiam, filii temeritas comprobavit". Trocheus enim ex longa et brevi conficitur, quem ad modum: "Asia maxime secuta est". Sed videndum est, ne frequentius idem finis, quamvis optimus sit, satietatem afferat. Afferunt enim etiam optima satietatem. Optimus est etiam in fine creticus, qui ex longa, brevi et longa conficitur, si ante se habeat vel dactylum vel pyrrhichium, qui duas breves vel tribrachum, qui tres item breves habet. Quale est: "Quamdiu tantas iniurias patiemur"? et: "Facile ut bonos servare videamur". Geminatus etiam idem optime claudit, ut: "Virtus est servare quamplurimos". Patitur etiam ante se anapaestum, qui duabus brevibus et longa conficitur, ut: "De viro loquar non solum bono, verumetiam nobili". Dactylus quoque non claudit male, si eum iambus vel creticus antecedat, ut: "Hoc nostra ratione concluditur". Male autem, si spondeus vel trocheus antecederet, quale esset: "Hoc ratione nostra concluditur"; vel: "Hoc nostra ratione clauditur". Illud tamen advertendum est, pedes omnes, si dictionibus singulis contineantur, pessime orationem incohare et claudere, ut in Iugurthini belli principio apud Salustium notat Quintilianus: "Falso queritur de natura sua genus humanum". In fine quale esset, quod modo dicebam, ratione nostra clauditur. Quod quidem et in pedibus bene coeuntibus vitiosum est. Spondeus bene claudit, praesertim quae incisa nominantur, si eum antecedat creticus, ut similis causa, qua plurimum uti solebat Demosthenes. Item, si anapaestus, ut: "Loquar de muliere non solum nobili, verumetiam nota". Item, si iambus, ut: "Tu optimum munus exerces", qui molossus efficitur, qui est ex tribus longis. Contra spondeus optime iambus praecedit, ut: "Iisdem in armis fuit"; et: "Quid futurum sit, nescio". Claudit autem male spondeus, si eum vel alius spondeus vel pyrrhichius vel dactylus vel paean vel tribrachus antecesserit. Amphibrachus etiam, qui longam inter duas breves habet, autore Quintiliano, etiam claudit non male., ut: "In Africa fuisse". Sed ego id ratione dichorei, qui eodem in loco est, fieri censeo. Idem trocheum et pyrrhichium, qui paenan conficiunt, optime cadere existimat, ut: "Quanta eos a plebe Romana maneret invidia". Quem pedem Cicero dicit vigere in principio, in fine iacere. Bacchius, qui est ex brevi et duabus longis, etiam geminatus recte concludit, ut: "Quae ratio fuit, ut ab homine tibi amicissimo venenum timeres?" Trocheus quoque non solum geminatus, ut diximus, sed etiam spondeo praecedente recte cadit, ut: "Quod hic potest, nos possemus". Item, pyrrhichius inter duos trocheos: ut: "Scipio suos omnes virtute superavit". Drochimum, qui est ex quinque syllabis, prima brevi, duabus longis, brevi, longa, existimat Cicero, si semel ponatur, esse non malum, ut: "Amicos tenes", quanquam magis numerus quam pes propter multitudinem syllabarum videri potest. His vero clausulis si oratio variabitur, fiet, ut et capiat lectorem et satietati occurrat. Quanquam autem omnis oratio fluere ita debet, ut numeris quibusdam incedere videatur, diligentia tamen illa et ratio numerorum tribus in locis potissimum adhibenda est, quum aliquid laudare ornatius volumus, ut fecit Cicero in secundo accusationum in C. Verrem, de Siciliae laudibus aut quum narrandum est aliquid, quod plus dignitatis habeat, quam doloris, ut idem in quarto de Aetnensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ fecit aut in amplificationibus et commiserationibus, ut idem pro Milone, pro Ligario et aliis iudiciis quamplurimis dixit. Tametsi se conatum esse et voluisse id assequi fatetur, nescire tamen se, an sit consecutus neque diu retinendam eam formam geminatus recte concludit, ut: "Quae ratio fuit, ut ab homine tibi amicissimo venenum timeres?" Trocheus quoque non solum geminatus, ut diximus, sed etiam spondeo praecedente recte cadit, ut: "Quod hic potest, nos possemus". Item, pyrrhichius inter duos trocheos: ut: "Scipio suos omnes virtute superavit". Drochimum, qui est ex quinque syllabis, prima brevi, duabus longis, brevi, longa, existimat Cicero, si semel ponatur, esse non malum, ut: "Amicos tenes", quanquam magis numerus quam pes propter multitudinem syllabarum videri potest. His vero clausulis si oratio variabitur, fiet, ut et capiat lectorem et satietati occurrat. Quanquam autem omnis oratio fluere ita debet, ut numeris quibusdam incedere videatur, diligentia tamen illa et ratio numerorum tribus in locis potissimum adhibenda est, quum aliquid laudare ornatius volumus, ut fecit Cicero in secundo accusationum in C. Verrem, de Siciliae laudibus aut quum narrandum est aliquid, quod plus dignitatis habeat, quam doloris, ut idem in quarto de Aetnensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ fecit aut in amplificationibus et commiserationibus, ut idem pro Milone, pro Ligario et aliis iudiciis quamplurimis dixit. Tametsi se conatum esse et voluisse id assequi fatetur, nescire tamen se, an sit consecutus neque diu retinendam eam formam numerose dicendi, idem Cicero arbitratur, sed transeundum ad ea quae Graeci gr-kommata et gr-kola vocant, nos incisa et membra possumus appellare. His oratio pulcherrime distinguitur. Sunt autem incisa, breves quaedam orationes, quae vel interrogant vel respondent vel confutant vel in dignantur vel pronunciationem suspendunt. Quale est illud apud Ciceronem: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Haec incisa dicuntur, quae quidem danda opera est, ut quam aptissime cadant. Membra vero, sententiae longiusculae sunt, quae quibusdam quasi nodis inter se connectuntur, qualia apud eundem eodem in loco sequuntur: "Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti". Sequitur deinde quaedam quasi columna quae superiora continet et comprehensionem concludit: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas extimasti". Quae quidem comprehensio dichoreo finitur; superiora membra spondeis optime terminantur. Historia, ut Quintilianus scribit, non tam finitos numeros, quam orbem quendam contextunque desiderat. Nam omnia eius membra connexa sunt et ipse rerum gestarum ordo per se lectorem capit ac detinet. Proptereaque quum in omni scribendi genere, tum in historiae vel maxime quae rerum notitiam pollicetur, servanda perspicuitas est atque omnis compositionis affectatio fugienda. Quo quidem in vitio maxime versari mihi videtur Tranquillus, qui dum brevis et non vulgaris esse voluit, obscurum se et nimis affectatum reddidit. Omnis igitur oratio candorem quendam et sponte fluentem cursum habeat necesse est, qui non numerosus sit et similis numeroso. Nihil est enim peius ac turpius, quam si artificiose numeros consectari more poetico videamur. Nihil contra pulchrius atque artificiosius, quam quum ars in omni genere scribendi minime apparet totaque compositio naturae quam maxime se accommodat. Quam quidem rem duabus nos rebus maxime consequemur, lectione et scriptione. Lectio non varia quotidie et diversa, sed simplex et unius generis esse debet eiusque praesertim scriptoris, cuius in scribendo esse similes volumus. Multum enim Plinius ait legendum esse, non multa. Ille enim se profecisse sciat (ut Quintilianus ait) cui Cicero valde placebit. Quod si historias scribere velimus, Caesar et Salustius mihi in primis legendi imitandique videntur. Livius quoque tametsi diversum ab his scribendi genus habeat, obtinet tamen in suo genere principatum. Miram enim in scribendo maiestatem prae se fert. Neque Curtius, meo iudicio, repudiandus est: proxime enim ad superiores illos accedit. Alium praeter hos, quem imitari debeamus, video neminem. Exercitatio autem multiplex est: unusquisque enim suo genere delectatur. Sed illa prima atque utilissima mihi videtur esse, ut epistolas in omni materia frequentissimas conscribamus atque illis quodammodo vires quasi in campo aliquo comparemus. Possumus enim illis omne scribendi genus experiri et nos quasi ad veram pugnam praeparare. Illa deinde optima exercitatio est, ut historias sive communi lingua scriptas sive barbare atque inornate compositas, latine conscribamus. Nonnulli etiam latine scriptas in gr-epitome redigunt vel aliis verbis componunt. Quod genus gr-parafrasis Graecis vocatur. Quae quidem si ex soluta oratione in solutam item orationem transferatur, probanda est. Sin ex poemate accipiatur, ut a quibusdam fieri nostra aetate intelligo, meo iudicio, pessima ac vitiosissima est. Alia enim poematis, alia orationis solutae ratio est. Adolescentes vero, qui fines utriusque rei nondum intelligunt, poeticis translationibus candorem illum orationis involuunt. Danda itaque opera est primum, ut optitum quemque imitandum nobis deligamus. Deinde ut diutissime is, quibus dixi, rationibus exerceamur. Haec autem, quae his libris tradita sunt praecepta, ita teneamus, ita servemus, ut intelligamus neque fine his magnopere valere exercitationem neque haec sine exercitatione multum ad scribendum conferre. Quod si haec cum exercitatione assidua coniunxerimus, vetustam illam et perfectam scribendi rationem, qua illi, quos maxime admiramur, veteres utebantur, optime (ut spero) atque absolutissime consequemur. De ratione scribendi libri tertii Finis.