LIBER I. INCIPIT PROLOGUS. Principio rerum cum conditor orbis adiret Humani generis primos plasmare parentes In gemino sexu fundavit vim generandi. Ilis aptavitita genitalia membra, quod alter Funderet interius, ater quoque spertnata fusa Intus susciperet, ut sic generatio constet Iure retentivo matricis; passio cuius Multiplicata solet fragilem submittere Sexum Pluribus erumpnis varíisque doloribus eius, Et quia matricem morborum copia grandis Sepius infestat, tractatus fiat ut inde Est opportunum, cum sit plerumque necesse Atque decens, medico quod eas pudet ore fateri, Pandere matronis, de quo confidere possint, Talibus auditis, quod sit sibi causa salutis. Explicit prologus INCIPIUNT CAPITULA TOTIUS LIBRI De signis utrum mulier caliditate vel frigiditate matricis laboret. Cap. 1 De cura calide matricis. 2 De cura frigide matricis. 3 De cognitione sterilitatis utrum fuerit vicio viri solum. 4 De cognitione sterilitatis utrum fuerit vicio mulieris. 5 De impedimentis conceptionis ex vicio mulieris, et primo de clausione orificii matricis 6 De impedimento conceptionis occidente ex quatuor qualitatibus et primo de caliditate. 7 De impedimento accidente ex frigiditate. 8 De impedimento accidente ex humiditate. 9 propositum sit de curis mulierum De impedimento accidente ex siccitate. 10 De impedinnento ex nimio fluxu mnenstruorum. 11 De impedimento accidente ex indigentia menstruorum. 12 De impedimento accidente ex scorto 13 De firipedimento occidente ex inepto coitu. 14 De impedimento accidente ci nimia gracilitate vel grossicie corporis mulieris 15 De suffocatione matricis 16 De precipitatione matricis. 17 De signisconceptionis 18 De signis utrum masculum vel feminam conceperit 19 De regimine pregnantium. 20 De aborsu (sic) accidente ex causis intrinsecis. 21 De causa aborsus ex repletione cotyledonum. 22 De causa aborsus ex defectu nutrimenti matricis. 23 De causa aborsus propter opilationern venarum. 24 De aborsu accidente a causis extrinsecis. 25 De difficili partu et iuvamentis eius. 26 De timore parientis 27 De primaria in partu. 28 De malfacta (sic) in partu. 29 De egressu fetus preter naturam. 30 De fetu mortuo eiciendo. 31 De secundina. 32 De nimio fluxu post partum. 33 De ruptura peritoneon (sic) et exitu matricis. 34 De exitu matricis aliis de causis. 35 De ventositate matricis. 36 De dolore matricis sine exitu eiusdem 37 De exitu ani 38 De stranguiria. 39 De calculo. 40 De paralysi vesice. 41 De fluxu matricis sanioso. 42 INCLPIT LIBER DE SECRETIS MULIERUM. CAP.1. Pandere propositum sit de curis mulierum Quomodo matricis curetur passio quevis, Cuius erunt signa perlecto carmine nota, Quo lecto cause pariter fient manifeste; Sic mulier noscet si frigiditate laboret Sive calore; quod his poteris perpendere signis. Accipias oleum laurinum muscilconve, Aut aliud simile, subtili quod sue panno Adque modum digiti tentam formato pusilli. Immittat vulve cum dormitura quiescet, Et nectatur ei filum femorique ligetur. Evigilans illam si tractam noverit intus, Frigiditatis erit expulsaque causa caloris. CAP. 2. De cura calide matricis. Si calor est causa doceant te frigida curam Sic rosa cum violis et malvis ampne coquatur Atque super sellam mulier sedeat peneetratam Undique cum pannis cooperta; foramine tali Accipiat fumum, qui multum conferet illi. CAP. 3. De cura frigide matricis. Frigiditate quidem matrix si forte laborat Est melius signum: calidis curetur honeste, Accipias folia lauri, baccas, calamentum, Origanum, mintam, rutam, rubeamque, squinantum, Feniculum sticados cum dauco petroselinum, Camedreos, anisum, camepitheosque nigellam, Marubium, ciceres rubeos apiumque ciminum, Diptannum (sic), mintam balsamitam, gyth, ysopum, Radicem celsi medio cum cortice squille, Neptam (sic), verbenam, mentastrum peucedanumque, Abrotanum, quibus absinthum iungatur, et illis Utraque spica, thimus, arthemisiaque sanina (sabina?), Acorus agaricus ciperus quibus associentur Predictoque modo patiens se fumiget istis Omnibus, aut illis que pronptius invenientur. Fumigium post quod illi mirabile fiet Confortamentum: recipit spice calamite Storacis pariter et muscate nucis ana Antofili pariter Imple carbonibus ollam Predicto more conspersam pulvere tali. Sic emundata fit conceptura; sed unde Sit mulier sterilis prius hic tractare licebit. CAP. 4. De cognitione sterilitatis utrum fuerit vicio viri solum. Hoc erit aut vicio mulieris sive mariti, Si forte foret, isits cognoscito signis: Corporis algor erit, saltem genitalia membra Frigescent nudata pilis, gelidum quoque semen Est liquidum fiet, aut paucum; virga virilis Curta nimis si sit aut si tortura sit eius, Vel si non mingat directe: quodlibet horum Signa dabit certa quod erit conceptio rara. CAP. 5. De cognitione sterilitatis utrum fuerit vitio mulieris. Noscere sic poteris utrum vicio mulieris An non sic fuerit quod fertilis esse nequivit. Si semper careat mulier mulieribus, aut si Rara nimis veniant, aut currant iugiter illa, Aut moiucus fuerit fluxus vel maximus horum, His habitis recte, tali medicamine tempta Utrum sit sterilis, vicium vel forte mariti, Undique contecta pannis mulier penetrata In sella sedeat, plena carbonibus olla Accensis sub ea, proiecto pulvere thuris Aut aloes ligni vel storacis calamite, Aut aliquo simili; mulier se fumiget istis. Si transire nequit hic fumus ad exteriora Oris per medium vel naris, propria culpa Tunc mulieris erit; contraria, culpa mariti CAP. 6 Impedit interdum conceptum clausio vulve Et strictura loci, ne conglobatio fiat Spermatis interius sic informando monetam. Aut quedam putredo potest innata notari Istius causa qua sic opturat candem, Aut pinguedo loci que vel genitalia membra Occupat, aut totum corpus ventrisve tumorem His si matricis nascentia dat nocumentum Perpendes signis aliquo vel tubere tacto Duritieve loci, verruca sive tumore; Cum nichil aut modicum prosit dimittimus istam. Sed pinguedo quidem facile curabitur his que Extenuant et consumunt, ut balnea sicca, Aut exercitium magnum, ieiunia crebra: Utatur calida medie siccaque dicta Subtilique, velut salsa mediocriter assa; Sublavet interdum vulvam de pulvere, vitis Lexivia, sit in hac mirtusque savinaque buxus Cocta diu, coles et sic servabis ad usura. CAP. 7. De impedimento conceptionis accidente ex quatuor qualitatibus, et primo de caldidate. matricisque crasis incongrua dat nocumentum, Vel calor, aut frigus, aut desicaatio magna Humiditasque solet illi plerumque nocere. Si calor est causa, signis cognoscitur istis; Sepius urina nimis his incensa patebit, Pulsus erit velox, rubeusque color faciei, Sentiturque calor in toto corpore tacto, Precipue pudibunda calent, verieremque cupiscunt. In coitu grate sunt, menstrua pauca, sed horum (sic) Spissa tamen fiunt et eisdem sepius assunt; Preveniuntque mares tales in spermate fuso Sepius in coitu; sic delectantur in illo. Frigida principio sit eis iniuncta dieta; Balnea dulcis aque tales plerumque frequentent; Sint et ibi solatrum, parietaria, mercurialis Malvaque cocta diu, mulier se sublavet istis. Sint rosa cum violis, parietaria, mercurialis, Cum solatro malve decocte sufficienter, Ut prescripta docent, mulier se fumiget istis, Postea supponat sibi tritam mercurialem Ac oleum mixta roseum, calefacta prius sint In calido latere, purgato corpore primo; Accipiant etiam diarodon sive rosatam: Sic ad conceptus aptantur gaudia tales. CAP.8. De impedimento accidente ex frigiditate. Frigiditas si sit in causa, urina remissa, Pulsus erit rarus, albusque color faciei, Pallidus interdum, caro sic in corpore toto, His crines tales et plani; frigida tactu Est caro, membra quidem frigus tenet in pudibundis; Non cupiunt coitum nec delectantur in illo. Menstrua pauca nimis veniunt albique coloris. His igitur calida prius iniungenda dieta, Et salsamentis utantur cum speciebus Semper aromaticis, prius oxymelle parato Simpliciter, tunc paulino purgentur, et inde Paulatim fiat (sic) hec illis atque frequenter. Ex herbis calidis post hec et balnea fiant Et subfumigium Purgetur postea matrix Celsi radice medio cum cortice squille Radici rubee levisticus associetur, Quatuor ista simul cum puro decoque vino, Adde theodoricon quodvis; colatio primo Facta sit istorum, post hec iniectio fiat. Que sic purgata patiens modice requiescat. Hinc subfumigium matrici fiat ab istis: Castoreum, calamus et oromaticus, ladanumque Ac aloes lignum calamite storax, resoluta Hec simul aut oleo laurino muscileonve. His insolvatur bombyx, immissa iuvabit. Cum vino calido datur his et tryphera magna In quo decocte calide sint hec prius herbe. Que prescribuntur, que promptius invenientur. Fumigium post quod et cetera plurima scripta; Egrediens inde sic dormitura quiescet. CAP. 9. Humiditate quidem matrix si quando gravatur, Pinguis erit facies urine et turbida valde; Pulsus erit mollis, pinguedo, copia carnis, Et cum mollitie manet illis humida matrix. Expedit hec cura que contra frigiditatem, Excepto tamen hoc quod frigiditate (I. humiditate) gravatis Iniungi debent (I. debet ) desiccativa dieta Antidotis siccis adiunctaque balnea sicca, Ut predicta docent, eadem purgatio fiat Cumque diagridio vel elactuerio (sic) nitidove Elleboro matrix purgetur ut ante docetur. Istorum quodvis addatur acumen oportet. Sic tota nocte teneat nisi fluxus eorum Incipiat fieri; rursus supponito donec Matrix incipiat purgari, terve quaterve Purgetur matrix si sit tam sepe necesse. Balnea post dicta fiat purgatio talis Et fomenta simul et subfumigia dicta. CAP. 10. Ariditas autem matrici si dominetur Urine tenuis facies et clara patebit, Et pulsus durus, habitudo macra, sed oris Ariditas magna cum fissura labiorum. His crispi crines aderunt et spermata pauca; Menstrua sic et spissa nimis, sed raro parebunt. Ariditas sentitur ab his matricis in ore, Asperitas et durities, fissura sub illis Partibus; has autem lector curare recuses. CAP. 11. Sunt alie quedam quibus immoderatua abundat Fluxus hic, hisque modum nos subveniamus ad istum: Consolide magne radix in aqua pluviali. Bulliat aut thapsi barbasci lanceoleve Aut centinodii, matricis ut inde laventur Per secreta loca, qua constringentia potent Armenicusque bolus, mirtilli, mummia, gummi Quod mittunt Arabea, ypoquistidos atque draconis Sanguis, myrrha, rosa, balaustia psidia, trita Et bullita diu sint hec in aque pluviali, Que sic colentur illarum potibus apta. Marmore sive cote lapis ematites agatur Et pluvialis aqua donec tibi (?) rubea patescat. Menstrua constringunt hec potu sumpte frequenter, Ampnis athanasie talis commixta valebit, Si cum pesaario sic immittatur eidem. Coctanus et cornus cum sorbo mespilus ornus Cortice mundentur, et aque pluvie socientur, Sint bullita parum. Mirtus sit potus earum Istud fomentum sit eis persepe iumentum. Aut sic: pulegium sumas cum lanceolata Et soleas veteres, decoctis fiat ut ex his Sic subfumigium. Cineres de caulibus inde Commisce vino calido, formabis et inde Tentam, sitque modo digiti formata minoris Quam lini pannus involvat, adhucque tepentem Immittat vulve sic ut prediximus ante. Aut hoc: cervinum cornu cum semine rasum Urtice morientis, aqua mixtum pluviali; Aut dabis in potu vel vinum quod coque succo Cum centifolii; solus quoque, succus eisdem Optimus est: emoroidas et menstrua siccat. Sed non omittas quod frigiditate gravatas Confortat plures subfumigium preciosum Quod nardi spica dent atque storax calamita, Et nux muscata, garofila pondus ad equum. Cetera plura quidem que frigiditate gravatis Humiditate simul prosunt: purgatio recta, Balnea cum siccis herbis et sicca dieta, Phlebotomia manus aut armi congrua, sive Vitrea ventosa mammis subiecta iuvabit. His habitis recte, conceptio iure sequetur. CAP. 12. Sunt alie quedam solito que tempore mensis Menstrua pauca nimis vel nulla videntur habere. His inducendo sic auxiliemur honeste: Accipe radicem salicis rubee mediano Cortice mundatam; pistans infundito vino, Quod modice tepidum patienti mane propina. Hic etiam potus in mensa sepe bibatur. Sit cibiis hic talis: rubeam si conteris herbam Cum tritici simila miscens ovique vitellum, Crispellas indo facias que sepe iuvabunt. Illud idem faciet si se subfumiget illa, Balsama sique bibant cum vino, menstrua ducent. Hoc operatur idem iam fomentatio scripta Ex herbis calidis que promptius invenientur. Flebotomia pedum multum conferre solebat. CAP. 13. Sepius evacuat conceptum lubrica matrix Conculcata nimis infusaque spermate iugi, Que retinere nequit impulsum sperma, sed illud Suffocat interius vel mittit ad exteriora. Cura sit hic talis ut in humiditate gravatis Scribitur, excepto coitu quo rarius uso Hec diversorum fugiant secreta virorum. CAP. 14. Menstrua cum cessant, tunc tempus erit coeundi, Et si quando fluant, coitus vitetur oportet; Et si non veniant consueto more, cavendus: Talibus ex causis conceptio sepe negatur. Unde nisi veniant ut oportet, ducere primo Inde coire decet: est iste salubrior usus, Gratior et semper ut sic conceptio fiat. CAP.15. Causa subest alia mulierem que dat ineptam Procreet ut fetum. Quarum quedam graciles sunt Et quedam grosse, velut ydropice reputate Hasque modo vario curandas credimus esse. Si fuerit gracilis et frigida, sic medicare: Balnea fac illi que sint ex ampne marino Facta vel ex illo cui sal non immoderate Apponas, vel aque pluvialis balnea fiant. Imponas illis absinthum iuniperumque Laureolam neptam mentastrum pulegiumque, Origanum, stigados artemisiam, gith, ysopum, Et tales herbas calidas, mora fiat ibidem Donec sudet ea satis, hec tunc exeat inde Sic cooperta bene lecto capiatur honesto. Appetat illa cibum si forte, rosata novella Primo detur ei, cibus hinc sanissimus atque Vini potus erit lymphatus, odorifer, istud Terve quaterve die facias si convenit una, Crastina vero dies optabit idem repetendum, Atque die terna subfumigium faciamus Illud aromaticum quod suprascripsimus. Istam Curam prosequimur si frigiditate laborant Forte viri, tamen his confortativa ministres Et pariter calida vice fumigii muliebris. Si pinguis fuerit mulier, velut hydrope grossa, Stercus vaccinum cum vino contere, tali Unguento tincta stufam cooperta subintret Undique cum pannis ut sudet, ibique moretur Ipsa diu, multum sudoris ut effluat inde. Sint ibi decocte calide quas diximus herbe, Hisque parumper ita purgetur per pudibunda. Si fuerit viride quod taliter effluet inde Sicque diu sudet et multum conferet illi. Egrediens stupham se precedente lavacro Abluat, abstergens se fortiter; inde cubile Intret, que pannis bene sic cooperta quiescet. Hoc ter in ebdomada vel bis si fiat eadem, Ante dies paucos gracilis salis invenietur. Est que prescripta sit eis iniuncta dieta. Atque viros grossos isto medicamine cures Aut aliter si vis ut tales efficiantur. Tempore vernali vel cum ferventior aura Torreat, et flatus Notus, Africus, Auster ab horis (oris) Ethiopum ducat clandestina murmura, solis Meridie radius aure quasi scopa rigentis Aera mundificans, fodiatur arena marina Et iuxta littus tumulo sit et assimilata In sabulo fovea, predicto stercore tinctos Imponamus eos in eam sabulo coopertos Usque pedes, sicque satis hos sudare sinamus; Surgant hinc loti cum precedente lavacro. CAP. 16. Sunt quas subsequitur commixtio nulla virorum Ut voto tente, vidue vel religiose, Virgo diu, corrupta simul, custodia stricta Quas tenet, ut nequeant crebris amplectibus uti, Dum petit etatis virtus, carnisque voluptas, Vel sua vota quibus raro complere licebat, Sive quibus veneris fuerat creberrimus usus, Nec nimis omissus solito vel more negatus. Cumque nimis grandis coeundi sepe voluptas Que nequit expleri, constricto spermate tali Et muliebris adhuc diuturna retentio fluxus Preter naturam, mulieres aggravet istas. Sepius infestat tales tam passio grandis In matrice, quod he morientes sunt reputate. Namque diu clausus vapor inde resolvitur, atque Ascendens fumus ad spiritualia membra, Ipse venenosus cerebrum sic inficit et cor, Membraque nobilia, sursum matrice levata. Comprimit et membra sic pectoris omnia matrix, Sic quoque contracta quod ab ostetricibus eius Os vulve tortum sentitur in interiori. Cum motu sensus aufertur, voce remota Pulsus erit spissus et defectissimus harum, Et quandoque latet quasi nullus, et he morientes Iam reputantur. Ita dignoscitur an sibi vita Restat adhuc an non: ad nares ponito floccum Lane carpite; qui si moveatur, aperte Est signum vite; mortis contraria signa. Vas etiam modicum dimittimus ampne repletum Supra pectus ei; quod si moveatur, aperte Vivere dat signum; mortem contraria signa. Pandere quum causam mulieres sepe verentur Istius morbi, sed quum pudor esse fatendam Abnegat, hanc pandeat ratio; precedere talem Morbum debilitas mentis, pigritia magna, Humiditas oculi, femorum defectio debent. Talibus occurret medicamen tale probatum: Cum prius invadet exacerbatio tales, Partibus extremis oleum fomenta ministres, Laurinum vel muscileon, sansucileonve; Albus et elleborus sternutamenta ministrat. Naribus apponas his fetida, galbana, fumum Lane combuste, licinia tincta liquore Fetenti, castor, asa fetida, spiret odorem; Subter odorifera ponantur fumigiumque Fiat odoriferum, recipit quod balsama muscum Ac aloes lignum predicto more paratum, Aut oleum sansucinum sambucileonve Istorum quodvis tingens involvito lana Aut in bombace, quem sic supponat eidem Consimilis tente sit quam prediximus ante. Si carcas oleo trypheram tunc accipe magnam Atque calescenti modico vino resolutam Imbibat hoc totum bombax aut succida lana, Quam sic supponat; venerem castigat opime Sedaturque dolor et cessat passio talis. Pessarium vites, watrix quod leditur inde Si fuerit torta; si non conferre solebat Testatur Galienus, ita quod pessariorum Usu vel tenta submissa letificata Vulva sit ex moro coitus mulierque roversa; Humor et hinc grossus requiescere fecit camdem Sepius egrediens, et sic curata recessit. Ventosas etiam ponas in pectine, sive Ingainibus. Calidis utantur odoriferisque Antidotis; oleis utantur et intus et extra. Et subiungatur subfumigium pretiosum, Sermonem reddens et eam vigilantem: Peucedani recipit dragmas sex, galbaria, castor Ana bis senas; et grana piper tibi prestet Sex et quinque; prius in aceto galbana fundas. Cetera tundantur; modicum quoque balsama prestent. Hec simul admisce, que sic servabis ad usum; Cum sit opus, modicum cuius mittatur ad ignem Supra carbones; in naribus accipiatur Illius fumus, qui sic curabit candem. Aut et ventose ponantur in inguine bine; Partibus his nulla detractio sanguinis assit. Fumum petrolei patiens patienter odoret Naribus appositum vivis carbonibus usti. CAP. 17. Precipitatur item matrix ita quod cadit ipsa, Sive sinistrorsum vel dextra parte reclinat, Aut pars egreditur. Est causa superfluus humor Qui gravat hoc membrum, vel nervi sepe relaxi Hunc ducunt morbum, propriis quem noscito signis. Pectinis et renum fiet dolor atque gravedo Ad loca vicina tendens, et punctio quedam Et dolor inferius umbilico, retinentur Menstrua si forte; quam sic curare decebit: Menstrua, si desint, instes ducentibus illa: Fetida matrici supponas, fumigiumque Ex his fiat ibi; sed aromata naribus eius Apponas. Ventosa quidem sine sanguinis haustu Sub mammis posita solet his conferre medelam. Aut supponatur bombax aut lana frequenter Petroleo tincta; quod dicitur hoc pretiosum. CAP. 18. Indiciis certis conceptus panditur istis: Matrix arescit; venus anxia primo quiescit; In coitu virge compressio; clausio vulve; Fluxus matricis cessat, variatur orexis; Durities subita mammarum; tortio ventris Ob mellieraturn; facies est turbida mense Urine primo, post hec clarescit, et inde Apparet tenuie, in qua sunt alba minuta; Per que conceptus ratus est vel languor ineptus. CAP. 19. Masculus est fetus si sit splendor faciei, Membrorumque levis motus venterque rotundus, Sepius in dextro spissique coagula lactis; Si iunctis pedibus stans illa pedem quoque dextrum Moverit incedens primo, mas esse notetur. Quorum femineum signant contraria sexum. CAP. 20. Quatuor in primis est mensibus illa regenda Ne nimius motus anime vel corporis illam Aggravet; et vitet cathartica, flebotomiam. Septimus istud idem mensis petit usque novenum Vel decimum mensem, donec discrimina partus Institerint. Purgare quidem si convenit, illam, Inter utrumque decet. Primis nam quatuor ipse Debilis est retus, et post hec fortis, et iude Fortior effectus materna calcitrat alvo Robore tantillo rumpendo cotyledones Forsitan egreditur, et in illo vivere mense Sic natus poterit; octavo debilitatur Fetus item mense conamine vique prioris Vivere quod nequeat; expectans indo futuri Presidium mensis noni decimive; diebus Partus impletis, vitalis nascitur infans. Forte cibis nocuis si pregnans appetat uti Mali granati conditum cum nuce succum Muscata sumat aloes com pulvere ligni. Perdices, pullos gallinarum, simul hedos Uve curn succo manducet sepius acro (sic), Potet odoriferum vinum, ventoque laborans Pulvere fungatur carvi marathrique cimini Menthe zinziberis, ameos simul et cinnamomi. Sique pedes eius inflati sint, chimolea Sit contrita diu, cui coniungatur acetum Et sic ungatur, vitet que menstrua ducant Atque diuretica. Sed eisdem tempore partus Sepius utatur, et sumat pinguia iura Carnibus elixis. Oleis ungatur et istis, Irino vel nardileon, lauri vel anethi; Leniter et latera manibus palpare licebit. CAP. 21. Pluribas ex causis fieri cum constet aborsum, Precipua solet hanc intrinseca causa gravare, Utpote matricis angustia; maxima si sit, Dicitur hoc vitium non correctibile nobis. Et quandoque trahit a muscilagine causam. Cotiledonibus he fuerint si forte retente, Quod cognoscetur solito mulieris aborsu Conceptus quarto, terno vel mense secundo. Vel si fetus item. sit circa cotyledones Cum sit abortivus iam muscilagine plenus, Et sic octavus vel nonus mensis aborsum Constabit facere matricis corpore, cui si Flegma supergreditur cum iam conceptio facta est, Aut mamme graciles, habitudo matris opima. Signat et hanc causam venarum strictio magna Cum non sufficiet fomenti copia fetus Aut nutrimenti matris defectus habundat. CAP. 22. Flegmatis ex causa si forsitan instet aborsus, Et sit plectorica, purgatio prosit opima Cumque theodoricon quovis; post balnea fiant Ad loca vicina: radices decoque malve, Bismalve brance, sticados cum semine lini; Sique teras oleo cum lauri mercurialem, Que liquefacta nimis in testa sive patella, Subtili parino si sit consuta decenter Ad formam digiti tentam formato pusilli Et supponatur matrici; mundat eamdem. Mercurialis idem facit hoc si sola teratur Et supponatur. Aliud quod sepe probatum Sume theodoricon et forma magdalionem Cum dragma semis acuatur et hoc scamonee Aut elacterii scrupulo solo geminove, Et supponatur cum iam purgatio facta est. Huic subfumigium dent ista: storax, calamita Ac aloes lignum, gariofila cum cinamomo, ux muscata, rose macis, artemisia, myrrha, Diptamnus, ciperus et aromatice species que Confortent illam; conceptio grata sequetur. CAP. 23. Defectus nutrimenti si fecit aborsum Cnius si voti matris defectio presit, Antidotis calidis utatur; sitque dieta Confortativa similis que provocet esum. CAP. 24. Cuius defectus si sit constrictio vene, Ipsa diureticas herbas et semina sumat Oxymelque diureticum sumatur ab ipso, Subtilesque chimos generans sit queque dicta; Potus atque cibi repletio queque fugetur, Viscosas carnes vitet. Cui balnea fiant In quibus has calidas in aquam si coxeris herbas, Sique subintret ea mulier, vitabit aborsum: Pulegium, folia lauri, mentham, calamentum Daucum, camedreos, ameos, artemisianique Aut his consimiles que promptius invenientur. CAP. 25. Causa vel exterius eius producet aborsum, Ut saltu vario, nimio clamore, timore, Ira, dolor, rursus (cursus?), percussio, tunsio, casus Ventris vel dorsi, vel fluxus sanguinis obstat, Morbus acutus item, sic apostema tenasmon, Menstra multa nimis et sternutatio iugis Omnibus his causis bona preservatio constat: Passio curetur que causa videtur aborsus, Si violenta manet, sed necdum fetus habetur, Quod tibi monstrabit infantis motus aperte: Maior consolida, minor et bedegar, rubus, orni Flos, rosa, plantago, balaustia, psidia, ga!la; Hec pluvialis aqua coquat aut vinum vel acetum: Hinc subfumigium predictis fac pretiosum. CAP. 26. Difficilis partus pregnantibus accidit istis Ex causis: tumida seu debilis aut quia crassa, Strictio seu vulve, sic apostema nocebit; Aut fetus magnus, crassus vel hydropicus, aut si Hic fuerit biceps, caput aut magnum sit eidem Sive modo recto fetus non exeat, aut si Sint plures fetus, aut mortuus esse patescat, Sive secundine graviter descisio fiat; Aut quia non facile rumpuntur cotyledones. Aeris hisque nocent frigus, calor, in pariendo. Balnea fac illis in aqua qua coctio fiat Malve, bismalve, brance, cum semine lini Et fenugreci; femorum loca proxima vulve Ungant cum calidis oleis ac dulcibus; ipse Paulatim mote loca per declivia vadant. Naribus et labiis his sternutatio clausis Accelerat partum. Diptamni dragmaque sola Cum fenugreco si sit decocta, iuvabit. Aut piperis grana bis quatuor accipe, rute, Absinthi, sticados, artemisie, rubeeque, Diptamni pondus equale sit; una lagena Vini; que pariter si coxeris, usque due sint Partes consumpte vel tres, colentur, et istis Bullitis iterum myrrhe coniungito dragmam Ex opio solam; sic a patiente bibatur Ieiuna tepidum, quoniam festinat ad ortum (sic). CAP. 27. Si patiens timeat, hortari debet ut illa Sit secura, quod hanc iam nulla pericla sequentur. CAP. 28. Si primaria sit que nondum talia novit, Sic illam doceas ut cum venit hora doloris Spiritus attractus sit ad interiora, repulsus Et dolor et gemitus, labiis et naribus arctis. CAP. 29. Que si malfiat, asso cum pane resurgat; Hanc aqua vel simplex aspergat sive rosata CAP. 30. Si non egreditur ut oportet, cum prius eius Debeat exire caput, inter utramque tenendo Coxam ferre manus extensas; pes vel uterque Si prius exierit quorum distorsio non sit. Quoslibet egressus alios natura recusat. Exitus et talis sit abstetrice redactus Atque modo recto sit ad exteriora reductus. CAP. 31 . Mortuus aut si sit, signis quod panditur istis: Frigidus est, pulsum nec habet; producat eumdem Si quocumque modo valeat. Si vero sit intus, Tempore quo vulve fit apertio, sic sit agendum: Unguibus abscissis manus intingatur olivo; In pugnum ductam vulve submittat eamdem Properet, et fetum quod sic educere possit. Aut in linteolo forti ponat parientem, Quatuor et teneant sua cornua tot mulieres Fortiter; heque trahant huc illuc concutientes Erecto capite; pariet sic protinus illa. CAP. 32. Sique secundina fuerit fortasse coherens Interius, fetus et sit progressus ad ortum, Obstetrix illum tradat presentibus atque Separet hac illac temptando si queat illam; Sique moram faciat, inscidatur; reliquumque Tentum, cum matrix operitur, ducitur apte: Si vero ruptum vel scissum taliter intus Raptum se celet, predicto more redueat Obstetrix illud. A sensu forte recessum, Balsama supposita ducunt vel pota secundam. Provocat hanc ipsam sic sternutatio iugis Et subfumigia predicta iuvare solebant. Extrahe vel succum porri, sic petroselini Pulegii, miscens oleo, patiens bibat istud; Aut succum boraginis, hanc quoniam cito ducet, Tum quia dat vomitum, cuius conamine forsan Egredietur, tum quia succus sufficit ille. CAP. 33. Immoderata solet effluxio sanguinis istis Post partum fieri, cui subveniamus oportet: Salvia dent succum, parietaria, crispula, mentha, Artemisia, pulegium cum talibus ex his Et tritici farre crispellas confice; desque Gustandas illis. Assuescant balnea tales Atque modo dicto stringentibus auxiliantur. Sume vel argillam cui commiscetur acetum Et fac emplastrum super epar nocte ligandum. Sique fluant nares, in frontem ponimus istud Sed ex transverso quod tempora contengat ambo. CAP. 34. Sunt alieque quibus male contigit in pariendo Aut obstetricis defectibus aut aliarum Que circumsteterant, unum quod idemque foramen Sit duo que fuerant, unus quoque cursus eorum. Exit eis matrix indurescitque frequenter. Hisque reponendo matricem sic medicare: In vino coquere robeo premitte butyrum Quo foveas illam, que mollis ut efficietur Leniter imposita, post hec ruptura suenda Cum filo serico loca per tria sive quaterna De lini panno post hoc immittito vulve Quantam ferre potest tentam liquida pice tinctam Que fetore suo matricem retrahet apte. Rupturam sanare cito de pulvere facto Consolide poteris maioris cum cinamomo. Apteturque sibi lectus sub scemate tali: Depresso capite iaceat pedibusque levatis; Expleat hac omnes solitos quos fecerat actus; Sic iaceat patiens octove novemque diebus. Balnea vitentur nisi forsan ferre valeret. Omnibus abstineat quibus indigestio fiat Et tussis pariter, ne sic solutio fiat Continui, cui sic in partu preveniendum: Lineus aptatus pannus ponatur in anum Ad formam tente cum partus ingruit hora. CAP. 35. Preter eas causas quas diximus in pariendo Exit item matrix cum multitudo chymorum Ipsam sepe gravat, gelida vel sede frequenter Vel potu gelido, vel partus ex gravitate; Aut quod non poterat virgam perferre virilem Longam cum grossa cum sit patiendo coacta Egrediens indurescit; cui subveniendum, Forma predicta. Si forsan pix tibi desit Aptetur pannus calidoque linitus olivo; Impressus vulve, sit constringendo ligatus, Usque retro cedat matrix. Predicta dicta Iniungatur ei que primo scribitur ante. Sumat odorifera per nares, fetida subtus. Morbum si faciat hunc multitudo chymorum, Digere materiam purgando cum benedicta Sive theodoricon que fiat acuta modesta. Salmacina sed aqua pessaria de benedicta Sint resoluta diu cum malva, mercuriali, Testarum cinis ovorum conspersus eidem Ex quibus exclusi sint pulli; conferet istud. Ex toto revocabitur hec liquida pice sparsa. CAP. 36. Sunt que suscipiunt per vulvam parte sinistra Seu dextra ventum; cuius distensio tanta Aut tortura manet, videantur quod quasi rupte. Balnea fac illis ubi sint parietaria, malva Brancaque decocte; foveant se parte dolenti, Leniter atque fricent hanc partem mollificando, Atque moram faciant per multum templis ibidem, His fiat, post hoc emplastrum tale probatum: Alfita rapistri succo coniungitur; istud Apponas calidum lateri; repetatque lavacrum Et quia pruritus partes comitatur easdem Sepius excorians, unguentum sufficit hoc, quo Pustula, vesica curentur et ustio quevis, Quod pomi recipit, oleis vini quoque, cere Masticis, olibani; sint horum pondus ad equum. His quod sufficiet sit sepi (sic). Conficiatur Sic: tere mundatum pomum prius intus et extra, Vinum cum sepo ceram miscens oleumque Imponas olle super ignem; bulliat istud: Cum decocta patent, mastix imponitur atque Olibanum, trita; per pannum postea cola. Si quis ob usturam sic ungatur, locus unctus Cum foliis hedere sit tectus. Decoque primo Hec vino claro vel aceto, sufficit istud. CAP. 37. Sepe dolet matrix quamvis non exeant illa, Sicque medemur ei: modice vinum caleflat Atque teras aloen subtiliter, istaque miscens Intingas pannum; sic apponatur eidem; Si dolet aut inflat matrix curabitur istis. CAP. 38. Istis sive viris si forsitan exeat anus, Atque fluat sanguis, hunc restringendo reponas Bulliat absinthum vino, quo primo lavetur Ei fomentetur locus hic omnino, secundo Incastum liniat vel pix navalis eumdem; Sit calefacta prius modice resoluta per ignem; Postea de filice confecto pulvere, cuius Radix contrita, picis (?) et cum pulvere mixta Stercus vaccinum, balaustia, psidia, galla Piscis arista simul saliti; sparsio fiat Omnibus ex istis prescriptis sive quibusdam; Inde reponatur panno bombaceve caute: Sorbilibusque cibis utantur, quod levius sic Assellare queant, quoniam conamine magno Sepius egreditur, nimio quoque pondere ventris. CAP.39. Est quoque stranguria morbus communis utrique; Sicque viros cura: nasturtia decoque trita, Ex illis calidis in pectine fac cataplasma His quorum tepida decoctio balnea prestat. Si vero mulier hoc morbo forte laboret, Tunc subfumigium fit eis nimis utile, nepte, Mentastri cum pulegio cum petroselino. Seu vir seu mulier fuerit, sibi balnea fiant. Sint ubi decocta policaria iuniperusque, Mentastrum, folia lauri, daucus, calamentum, Absinthum, nepta cum pulegio sit anethum; Hicque diu residens benedictam sumet; et ista Si labis est causa nec confirmata valebunt. CAP. 40. Calculus est etiam morbus communis utrique, Huic coque saxifragam vel aqua vinove ministrans Hunc illi potum vel aque decoctio cuius Eius aquet (sic) vinum. Triduo si talia potet, Qui si non mingat, lapidis tibi causa patescat. Que si vesice lapis in collo sit adherens, Cum malva cretanus, saxifraga, senetiones, Nastur aque, ruta, parietaria, caulis agrestis; Ista coquantur aqua cuius sit tertia vini, Tertia pars olei; sit aque pars tertia salsa, Sive marina; bene fomentes partibus illis Herbas ducendo; cum fomentatio longa Iam fuerit facta, suggendo ducitur ipse; Sed prius unge loca virge vicina capudque Unguento criseo; trahe post suggendo lapillum. Frangere si lapidem vis, balnea sepe subintret Atque moretur ibi patiens. Milium coque solis( ?) Ac edere grana, saxifraga feniculusque, Bracteos apium, sic petroselinus uterque ; Cerasa dent nucleos, vino pistata coquantur; Ista bibat calida cum sederit ipse lavacro. Flores vel folia sumat vel grana geneste Cum siliquis; illa vino si decoquis albo, Ampneve fontino, quem potum da patienti, Et lapidem franget, minuens infra breve tempus, Sic emittet eum per arenas sepe minutas. CAP. 41. Sunt etiam quidam soliti commingere lectos Nolentes etiam ; morbus communis et hic est. His urinalis via fit paralytica, sicque Cum calidis herbis hoc fomentare licebit. CAP. 42. Sunt autem quedam veterano continuantes, Cum sanie fluxum velut apostemata passe. Sunt alie steriles saniem quasi menstrua dantes, Cum natura negat his menstrua frigiditatis Ex causa proprie, vice quorum talia ducunt. Quas sic curabis subfumigium faciendo; Juniperus nepta, mentastrum pulegiumque Cum foliis lauri policaria cum calamento; Ista coquantur aqua; patiens se fumiget illa. Muscileon mixta sit, post hec tryphera magna; Tunc involvat eam bombax aut succida lana, Lineus aut pannus, quem sic imponito vulve. Sunt quedam iuvenes morbum talem patientes Menstrua cum desunt, ei tales sepe laborant Menstrua cum ducant, est causaque frigiditatis. Sed facte steriles raro calide mulieres Morbo vexantur tali sicce remanentes. CAP. 43. In matrice solent his apostemata nasci Ex percussura, vel fluxus ex statione. Quod si sit calidum, febris comitatur acuta Atque dolor nimius, sitis et calor in pudibundis; Si gelidum fuerit, tumor ingens duriciesque Et gravitas coxis harum comitatur et anchis. Sique sit in prora vulve, dolor accidit illis Pectinis et renumm, dissuria concomitatur; Sique sit in puppi, dorsi dolor, egerit et vix; Parteque suprema si sit, loca proxima ledit; Sique sit inferius, umbilico dolor astat; Sique sit in latere, fit cruribus, inguine, coxis. Vulnere iam facto crescunt sinthomata queque. Si fuerit calidum, minuenda basilica vena Effluat et sanguis ad virtutem patientis, Aut tali vena minuatur sive caville. Accipiatur ab his decoctio de tamarindis, Adiungatur eis sic cassia fistula munda; Ex oleo roseo, plantagine fac cataplasma, Ac portulaca, semperviva solatroque. Hic quoque principio fac ut nocitiva repulsa Fiat materia cessetque doloris acumen; Post hoc ex oleo violato, semine lini Et fenugreci melliloto quoque malva, Anseris aut adipe galli pessaria fiant, Tentare supposita matrici sepe iuvabit Hanc ad idem tentam fac vulve duriciemque: Anseris hec adipem recipit gallique, crocumque, Ana sex dragmas, cervi vitulique medulle Ana bis binas, mellis quoque, masticis ana Ac ysopi dragniam solam; lacti mulieris Ac oleo roseo miscens supponito vulve. Si fuerit gelidum, samsuco semine lini Utendum, fenugreco, ruta, camomilla, Consimilesque teras herbas; cataplasmata fiant Ex his aut tente predictis partibus apte. Si saniem generet, tritici far, alphita, lini Et fenugreci semen, carice cataplasma Maturativum tibi dent et talia quedam. Erupta sanie fiant pessaria mellis Et ptisane, lactis asinini sive caprini, Et que mundificant. Fiat si vulnus ibidem, Mundificativis licite tunc utere primo, Hinc constrictivis; balaustia, menta, roseque, Psidia cum gallis, hec encathismata prestent. Consolidativa tentas pessaria donent. Aristologia duplex et acacia, myrrha, Thus, licium, bolus, mastix sanguisque draconis. CAP. 41 . Sunt autem quedam quibus immoderatus habundat Pruritus vulve, sic ut videantur habere Affectum nimium coitus; repletio salsi Flegmatis est causa, cholere vel sanguinis usti. Fiat eis tenta: bombax albumine tincta, Camphora, sic amidum, fex argentique cerusa, Ac oleum roseum; supponat sepius ista, Si fuerit vidua, fiet sic alleviata. Immittendo sibi digitum scalpendo iuvabit, Forte tamen melius virgam mittendo virilem. Si virgo fuerit, tentam formare licebit Et modice mollem virgeque virilis ad instar, De nitro, creta, quibus et nasturtia iungas: Ista simul trita si sint submissa iuvabunt. CAP. 45.Indiget istius etiam medicamine libri Quam secretus amor veneris furibunda voluptas Perlargam dederant ut amicis crura relaxans Voto freta suo privetur virginitate, Nubere cum sit opus, ignoret ut ista vir eius, Excecabit eum sic virgo sophistica caute. Pulvere contritum zucarinum sumat alumen Ovi commiscens albumen aqua pluviali In qua decocta sint pulegium, calamentum His quoque consimiles herbe quas scripsimus ante; His pannum rarum tingat bis terve quaterve; Ipsa, prius quam vir amplexibus cius habundet, Sepius istud idem cum minxerit illa reponat, Est quoque predicto matrix prius ampne lavanda. Ilicis aut cortex nuper si quando renatus Et bene contritus mixtus sit aqua pluviali; Hinc fiat tenta quam sic supponat et illa Paulo prius vulve quam debeat illa coire. Aut sic: plantago, sumac, bolus et rosa, galla Maior consolida, chimoleaque thus et alumen: Haec pluvialis aqua coquat omnia sufficienter: His secreta loca foveat velut ante docetur. Aut sic: infusas rubeas in aqua pluviali Uvas per totam noctem cras decoquat illas Fortiter hic ampnis, et postea colet easdem; Qua colatura foveatur vulva frequenter, Fortiter abstersa, repetatur sepius istud, In qua virginea vitulinaque carta coquatur Fortiter ut gluten; que desiccata secetur Ilicis et gumma, cortex medianus et eius Sorbi vel quercus medio cum cortice spine, Quas tere cum gallis atramentoque draconis Sanguine, cum rubeis uvis, et alumine, thure; Iunge quibus myrrham, gariofila cum cinamomo, Ut redolere queat melius, foveatur et istis. Hoc urinales claudat ne forte meatus. Omnibus est melius quibus hunc deludere possit: Sanguisugam vulve pridie quani nubat, in ore Cautius immittat, vulvam ne forte subintret; Exeat hinc sanguis et crustula fiat ibidem Sanguinis ob fluxum vulve strictumque meatum. Sic cocundo virum deludet virgo sophista Nec meretrix aliqua sit partibus his imitanda Optans constringi fatue cum pulvere vitri, Quod ledit vulvam quam reddit sanguinolentam Atque viri membrum sic vulnerat excoriatum. CAP. 46. Ex nimio vulva coitu si forsitan inflet, Tunc in aqua calida sedeat qua malva coquantur Pulegiumque diu; mulier curata resurget. Aut frondes lauri, policaria, pulegiumque Ista coquantur aqua, patiens cum sederit intra, Per secreta loca fit fomentatio grata Caulis et olibanum cui postea fumigium dent.