Pro volentibus huius libri scire notitiam seriem titulorum operis hic omnem volui annotare, ut omnibus simul inspectis quale sit opus pateat et ad legendum que scripta sunt inspicientis studium amplius accendatur. De libro I. I. De sacramento huius nominis pax. II. De re nominis. III. De pace dei ad se. IIII. De pace dei ad homines. V. Quomodo pax dei ad homines melioribus sit condicionibus reformata. VI. De quadam alia pace inter deum et hominem. VII. De pace diaboli ad se. VIII. De pace diaboli ad homines. VIIII. De pace angelorum ad se. X. Questio super hac pace. XI. De pace angelorum ad homines. XII. Descriptio triformis pacis hominis ad se. XIII. De pace malorum ad seipsos. XIIII. De discordia, quam reprobi in natura sua apud inferos patientur. XV. De pace conscientie, quam hic boni possident. XVI. De pace beatorum ad seipsos tunc habenda. De libro II. I. De triplici specie pacis hominum ad homines. II. De pace Egipti et qualiter diabolus eius pacis conciliator sit. III. Quod pacem istam maxime superbia edificet. IIII. Quomodo impunitas hanc pacem foveat. V. Quomodo hec pax per contumaciam firmetur. VI. Qualis sit huius pacis fructus vel exitus. VII. Quod adversus hanc pacem nos semper esse oporteat impacatos. VIII. De pace Babilonie et qualiter eam faciat iustitia. VIIII. Que sit humanitas pacem istam alens. X. Quomodo per prudentiam hec pax accipiat firmitatem. XI. Differentia inter pacem Egipti et Babilonie. XII. De tribus generibus hominum, cum quibus pax Babilonie colenda non est. XIII. Quod regnum non legitime susceptum latrocinium magis quam regnum putandum sit. XIIII. Qualiter ad ipsius pacis bonum proficiat, quod cum predictis hominum generibus pax Babilonie non servatur. XV. De tribus vel quatuor gradibus pacis mundane. XVI. De statu pacis domestice. XVII. De quibusdam accidentibus, per que pax privata turbatur, et eorum remedio. XVIII. Quantam bonorum consequentiam pax habeat Babilonica per contraria exempla et recta documenta monstratur. XVIIII. De pace Ierusalem, hoc est ecclesie. XX. Quomodo per caritatem pax ista federetur. XXI. Que sit pietas proposita et qualiter ipsa pacem nutriat Ierusalem. XXII. Qualiter humilitas hanc pacem firmet. XXIII. De pluribus differentiis, quibus pax Ierusalem a Babilonie pace discernitur. XXIIII. De tribus articulis, quibus pax ecclesie continetur. XXV. De dissentione Pauli et Barnabe. XXVI. Quomodo pax ista angelis suavis, demonibus terribilis sit. XXVII. De signis pacis tam mundane quam ecclesiastice. XXVIII. De pacis osculo. XXVIIII. De hiis, qui pacem turbant ecclesiasticam, et de peccato eorum et pena. XXX. Qualiter pax presentis ecclesie perfecta non sit. XXXI. De perfectissima pace superne Ierusalem. Incipit epistula in opusculo De bono pacis. Sanctissimo patri et domino ac benefactori suo permaximo Petro dei gratia venerabili Casinensi abbati Rufinus eadem gratia Sirrentine ecclesie minister, inutilis licet, tranquillitatis optate ferias promereri. Cum ante paucos hos dies propter quasdam occupationes domestice necessitati conscias cenam altius distulissem, inter nigras tandem noctis tenebras recumbentibus mecum aliquibus fratribus vestre beatitudinis epistula supervenit, que ipsi quidem mense leti luminis splendorem attulit, sed paratis iam pulmentariis acrioris saporis miscuit condimentum. Eminebat enim ibi dignationis vestre petitio exigens quam ardenter, ut ea, que de bono pacis ad instantiam venerabilis Bernardi Sorrani episcopi sparsim vulgoque tractaveram, vobis in unius libri corpusculum doctrinalius coartarem. Quatenus a discordantium causarum tumultibus, quibus tam provida quam pia sollicitudine sepe interesse cogimini, aliquando respirantes ipsum libellum pacis habeatis pre oculis, qui de pectoris vestri sacrario omnia priorum rixarum vestigia lectus everreret et intima vestre mentis precordia velut cuiusdam prati viriditas perlectus amenaret. Que nimirum preceptio non indifficilem michi molestiam perplexitatis iniecit timenti, ne aut inobediente reus essem, si tanti patris iussa contempnerem, aut temeritatis nota perurerer, si ad rem omnino meis imparem viribus accessissem, ut videlicet pinguis huius tarditas ingenii et enormitas labii non dolati celebrioris materie volumen cuderet celandum capitulis et titulis rubricandum. Sed inter istas dubietatis angustias melius demum visum est, ut presumptionis neglecta calumpnia iniunctum michi opus aggredi non vererer, sciens me crimen ingratitudinis incursurum, si per aliquem modum vobis inobsequens fierem, a quo tam multa, tam grandia et tam oportunissima impetrare iam merui solacia pietatis. Vestris igitur imperiis promptius subsecundans artificialem hanc paginam de bono concordie et operis et temporis subcincta brevitate descripsi; quam mox venerabilitatis vestre statui manibus offerendam obsecrans vehementius et per deum totius bonitatis obtestans, ne compilamentum istud ante vulgetis in publicum, quam illud sagaciter perquiratis, ut, si quid in eo castigabile repperiri forte potuerit, vel vos ipsi clementi caritate corrigere vel michi remittere dignemini corrigendum. Explicit epistula. Incipit liber I. I. De sacramento huius nominis pax. De bono pacis integram volentibus habere notitiam ordinarium est, ut primo de rei nomine, postea de re nominis doctrina proponatur. Nomen ergo huius boni pax dicitur, quod utique vocabulum eterne trinitatis egregium exprimit sacramentum. Hoc enim nomen declinatur quidem, sed in pluralitatem non deflectitur, discretam illam in deo subimaginans unitatem, in qua scilicet et discretio personarum est et unius eiusdemque nature simplicitas conservatur. Sicut igitur hoc nomen in tribus permanet litteris et alia littera est P, alia A, alia X, que sunt una dictio non resoluta in pluralem numerum (non enim paces dicimus), sic et deitas in tribus personis consistit, ut sit alia persona pater, alia filius, alia spiritus sanctus. Qui tres non plures essentie vel dii, sed una essentia, unus deus sunt. P, que prima littera est, patrem innuit, A, que media, filium, X, que in ultimis ponitur, spiritum sanctum quam proprie representat. Porro duplici ratione P patris personam insinuat. Prima ea est, quod hoc nomen, scilicet pater, ab ea littera incipit. Secunda, quia cum due littere sint, que labia compressa discopulant, videlicet P et B; dum impressius ad formandum P quam B labia ipsa stringuntur, expressiori sono se ad effusionem eiusdem vocis aperiunt. Sicut ergo in ista littera magis panduntur labia, ut vox ipsa formata proferatur, sic omnia, que prius in abditis divine dispositionis quasi sonus vocis corde conceptus latuerant, formari et velut aperiri per creationis opificium inchoarunt. Cuius creationis auctoritatem scriptura patri potius consuevit ascribere, cum ab ipso omnia facta commemorat. Unde apostolus ad Corinthios ait: Unus deus pater; ex quo omnia . Item A similiter ex duplici causa filium credatur ostendere. Primo, quia vocalis est, id est per se sonans ; et filius incarnatus per se visus et cognitus est. Secundo, quia hec littera ante omnia litterarum elementa prima est, et filius primogenitus ante omnem creaturam. Sicut autem ante omnem creaturam est, ita etiam et post omnem. Est enim Alpha et w, primus et novissimus , unde et primogenitus et unigenitus appellatur: primogenitus, ante quem nullus estitit; unigenitus, post quem nullus erit. Ut autem huius conceptio nominis impleta permaneat, tertia littera, scilicet X, duabus precedentibus attexitur. Que personam spiritus sancti per modum geminum prefigurat, videlicet et per naturam vocis et per ordinem dispositionis. Per vocis naturam, quia duplex consonans est, in quo merito spiritum sanctum indicat propter duplicem que in eo intelligitur consonantiam caritatis: unam, per quam patrem filio, alteram, per quam creaturam coniugat creatori. Est enim, ut doctor divinissimus tradidit, est, inquam, spiritus sanctus amor utrumque coniungens nosque subiungens . Per ordinem dispositionis, quoniam hec littera tertia est a fine, hoc est antepenultima. Due enim tantum post istam in abecedario subsecuntur, Y et Z. Harum ergo trium litterarum X prima est, per quod illa misterii forma concipitur, quod cum tres sint rationabilium spirituum species, videlicet incircumscriptibilis, circumscriptibilis sed non circumclusibilis, circumscriptibilis pariter et circumclusibilis, de hiis tribus spiritus sanctus primus est, scilicet incircumscriptibilis spiritus, circumscriptibilis sed non circumclusibilis spiritus angelicus, circurmscriptibilis pariter et circumclusibilis spiritus humanus. Y, quod ab uno plantario incipiens in duos postea ramos diducitur, angelicus spiritus est, bonus utique creatus, qui postea in aversione quorumdam et aliorum conversione divisus apparuit. Z, quod obflexiori caractere scribitur, spiritum notat hominis, quem cum deus iuxta Ecclesiasten simplicem rectum que condiderit, ipse postmodum amfractuosis et infinitis se questionibus im misc ere temptavit. II. De re nominis. De nomine rei brevi consideratione proposita iam de re nominis tractatus adiungatur, eo videlicet distentior, quo res quelibet omni suo nomine perhempnior habetur. Pax igitur generalissime demonstrata rei naturalis est qualiscumque tranquillitas sive concors aliquorum inter se numero differentium habitudo. Et primus quidem terminus pacem adliminat singulis omnium; secundus vero eam licet non singulis, multitudini tamen plurium et universitati contribuit singulorum. Adeo autem magnum dulceque est ipsum bonum pacis, ut nemo tam perditus tamve efferus sit, quin optinere bonum hoc appetat et gaudeat de optento. Etsi enim plerique, sicut testis est Paulus, sine affectione , sine federe sint, nullum volentes cum aliis vel humanitatis affectum vel commercium adunare concordie, qualem Cacum, illum semihominem , et Timonem Atheniensem fuisse referunt; nullus tamen est, qui apud seipsum habere pacem non diligat, dum concussionem suam, perturbationem et inquietudinem convincitur exhorrere. Quo fit, ut etiam qui bella volunt pacem cupiant per bella mercari. Nam et illi, qui pacem, in qua sunt, perturbari desiderant, non pacem oderunt, sed eam pro suo habere malunt arbitrio commut atam. Non solum vero creature rationales, sed etiam rationis expertes et quecumque naturaliter sunt, pacem appetunt et pacis amant sinibus infoveri. Immo secundum magnum Dionisium nichil existentium erit, quod ab omni penitus unitate deciderit. Quod enim omnino inquietum et multum et inlocatum est, neque on est neque in existentibus . Cui sententie concinit, quod Latinorum instructor nobilis scripsit: Nullo modo , inquit, nature essent, si non qualicumque pace subsisterent . Ut autem doctrine cupidis scientia tanti boni familiarius influat, rudem hanc et indigestam pacis materiam per membra distinguamus. Sciendum itaque est, quod pax iuxta divine scripture canonem in species octenas dividitur. Est enim pax dei ad se, pax dei ad homines, pax diaboli ad se, pax diaboli ad homines, pax angelorum ad se, pax angelorum ad homines, pax hominum ad se, pax hominum ad homines. III. De pace dei ad se. Pax dei ad se ineffabilis quedam est unitatis communio inter patrem et filium et spiritum sanctum, quam ex hiis tribus articulis, scilicet idemptitate essendi, unanimitate volendi et auctoritate individui operis, coniectamus. Non enim essentia differunt nec voluntate dissentiunt nec opere diversantur. Hec pax sicut omni tempore prior est, sic et omni sensu superior invenitur; de qua Paulus ait: Et pax dei, que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligencias vestras . Pax hec pelagus quietis est, abissus tranquillitatis et fons omnis concordie creaturis divinitus impertite. Unde et prenominatus Grecorum philosophus Dionisius, cum ipsam laudibus anagogicis favoraret, archisinagogam pacem eam voluit nuncupare: Ipsa enim , inquit, est omnium adunatrix et omnium consensus et connaturalitatis genitrix et operatrix. Proinde et omnia ipsam appetunt partibilem eorum multitudinem convertentem in totam unitatem et civile universitatis bellum adunantem in equiformem cohabitationem [participatione divine pacis] . Et ideo psalmista ad hanc respiciens pacem dicit: Inquire pacem et sequere eam . Summa enim hec pax hic ad meritum querenda est, ut ibi ad premium valeat inveniri. Unde alibi: Querite dominum et confirmamini, querite faciem eius semper . IIII. De pace dei ad homines. Pax dei ad homines vel potius inter deum et hominem est divine preceptionis et humane obeditionis in unum concursio, dum videlicet quod deus precipit humana parata est obedientia adimplere. Cuius pacis apostolus meminit, cum proponit dicens: Iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum . Quam etiam omnibus, quos in epistula salutavit, optavit dicens: Gratia vobis et pax a deo . Hec pax in primis est violata parentibus, quando creatoris sui imperium contempnentes diaboli confederari legibus maluerunt. Oppositus est tunc inter deum et hominem durissimus inimicitiarum paries, murus scilicet peccatorum, que deum nobis non tantum incontingibilem, sed etiam inusuabilem vel invisibilem reddiderunt; iuxta quod peccatoribus improperat Ysaias: Iniquitates , inquit, vestre diviserunt inter vos et deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis . Unde et Iob in voce talium conquerens simul et querens dicit ad dominum: Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? O quantum malum, quam intoleranda bellorum discrimina rupto huius pacis federe protervus prevaricator incurrit! Quia enim sic associatus diabolo bellum indixit deo tendens, secundum testimonium viri sancti, tendens adversus deum manum suam et contra omnipotentem se robor ans, ideo dominus zelo meritissime indignationis coopertus omnem armavit creaturam ad ultionem inimicorum, dum in interitum rebellis servi non solum virtutes angelicas, sed etiam irrationabilia et muta elementa velut quorumdam armatorum militum auxilia convocavit. Inde dicitur: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Revelabunt enim, sicut alterius scripture oraculum comminatur, revelabunt celi iniquitatem eius et terra adversus eum consurget . Quod fieri sepe conspicimus et dolemus, dum preter pestilentie morbos, preter terremotuum ruinas, preter ictus fulminum, allisiones grandinum et furias procellarum, quibus nonnumquam in nos ipsa elementa deseviunt, iam ubique fere et terra, que parens omnium mortalium dicitur, solitam materne pietatis ubertatem subtrahit, et celum gratiam refrigerantium denegat pluviarum. Et hoc utique nobis, qui primo prevaricantium in deum odia refricantes creatoris nostri precepta procurata malignitate despicimus. Hanc elementorum sevitiam prevaricaturo legem Moyses imprecabatur, cum diceret: Percutiat te dominus egestate, febri et frigore, ardore et estu et aere corrupto ac turbine et persequatur, donec pereas. Sit celum, quod super te est, eneum et terra, quam calcas, ferrea. Det dominus ymbrem terre tue pulverem et de celo descendat super te cinis, donec conteraris . Enimvero quia divine miserationis hoc erat propositum, hominem videlicet, quem manus eius plasmaverant et fecerant , per has inimicitiarum molestias castigare, non perdere, corrigere, non dampnare, ideo cum venit tempus beneplaciti deo , clementissimus dominus non requisitus a nobis ipse a nobis ea, que pacis sunt, requisivit. In qua videlicet pacis requisitione non esterum nuntium, non etiam familiarem sibi archangelum delegare voluit, sed filium suum, filium unicum in mundum misit, qui interventu suo harum inimicitiarum maceriem solveret et pacem inter nos et deum melioribus condicionibus reformaret. Fuit itaque Christus inter deum et hominem mediator et reconciliator: mediator in nativitate, reconciliator in morte. Mediator enim recte esse quis non poterit, nisi qui cum utroque dissidentium congermanam habuerit qualitatem? Christus igitur vere, cum natus est, inter nos et deum factus est mediator, dum talem nostram assumpsit naturam, que et per plenitudinem virtutum esset deo similis et per humanorum susceptionem defectuum nobis non absimilis videretur. Reconciliator vero ideo in morte factus creditur, quia tunc demum hostiam reconciliationis optulit et beatissimi ligni stilo veteris debiti cyrographum interlevit, sicut Paulus testatus est ad Romanos: Cum , inquit, inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius . Et iterum ad Ephesios: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, per crucem interficiens inimicitias in semetipso . Quod et propheta satis expressit, cum ait: Disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus . Iste paries inimicitiarum est ille murus, quem in Christo propheta tacite humiliandum innuit et ideo facile transeundum: In deo , inquit, in deo meo transgrediar murum . Ut autem hic deum non alium quam dei filium intelligeres nominatum, de eius continuo incarnationis misterio subiecit: Deus meus, impolluta via eius , hiis verbis intemerate virginis uterum tanto tempore ante previdens et commendans. Inde est, quod nato in carne domino huius pacis restauratio hominibus per angelos conclamatur: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis . Quin immo et ipse idem veniens in carne dominus locutus est hanc pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos, qui convertuntur ad ipsum. Quam et postmodum resurgens a mortuis toti mundo in discipulis offerebat, cum diceret: Pax vobis. Sicut misit me pater, et ego mitto vos ; videlicet, ut sicut ego in mundum missus pacem mundo reddidi, ita et vos a me missi eis, quibus evangelizaveritis, huius pacis ministri sitis dicentes, in quamcumque domum intraveritis, pax huic domui , ut in vobis mundus vere completum intelligat, quod olim per organum propheticum cantabatur: Quam pulcri super montes pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Huius pacis pactum cum deo reformare quisque cognoscitur, cum abrenuntiare diabolo et pompis eius in ipso conversionis sue primordio pollicetur. De cuius pacti prevaricatione dolenter propheta dicit: Vidi non servantes pactum et tabescebam . V. Quomodo pax dei ad homines melioribus sit condicionibus reformata. Pulcre vero melioribus condicionibus hanc pacem diximus reformatam. Hec enim pax priore universalior, affinior et eternior est. Fuit siquidem istius pacis in precedentibus patribus aliquantula reformatio, ut puta in Abel, ad quem dominus et ad eius munera legitur respexisse , et in Enoc et Noe, uterque quorum, sicut scribitur in Genesi, cum domino ambulavit ; in Abraam quoque, de quo dicitur, quia credidit Abraam deo et reputatum est ei ad iustitiam et amicus dei appellatus est . In ipso etiam populo, qui de huius patris lumbis progignitur, gente videlicet Hebreorum, huius pacis reviruisse amicitia eotenus videbatur, ut ipse dominus generationem illam populum sibi peculiarem faceret eumque filium suum primogenitum appellaret iuxta illud Exodi: Filius meus primogenitus Israhel . Sed certe particularis et non universalis istiusmodi pax erat. Non enim huius pacis pignora omnibus, sed illis tantum vel illis patribus et uni tantum populo prestabantur divino per hunc modum eloquio exprimente: Dic domui Israhel, dic domui Iuda. Tunc enim notus tantum in Iudea deus erat, et in Israhel tantummodo magnum nomen eius, et ibi in pace factus est locus eius et in Syon dumtaxat habitatio eius . Reconciliatio vero pacis, quam mediatoris Christi dispensatio procuravit, omnibus omnino promittitur et offertur, secundum quod ipse loquitur in propheta: Creavi fructum labiorum pacem, pacem hiis, qui longe, et pacem hiis, qui prope . Quam etiam divine pacis universalitatem et Petrus notavit, cum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, hic acceptus est illi. Verbum misit filiis Israhel annuntians pacem per Iesum Christum; hic est dominus omnium . Affiniori quoque amicitie vinculo in huius reformatione pacis, que per Christum facta est, deo refederari homines meruerunt. Nam cum prius in quibusdam patribus tantum amici dei fuerimus, nunc per mediatorem Christum, qui carnem nostram deitati sue unire dignatus est, non tantum amici dei, sed etiam eius fratres et proximi optinuimus veraciter appellari. Quod in Psalmo et Evangelio eum legimus profitentem: Sicut proximum et sicut fratrem nostrum ita complacebam . Et: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam . Denique non indigne pacem istam eterniorem priore posuimus. Pactum enim illius pacis, quo prior populus conciliatus domino videbatur, quod scilicet per patriarchas, per legem, per prophetas cum eis inierat, culpis eorum merentibus factum est irritum, et pax, qua sibi eos paterno favore coniuncxerat, dissoluta, iuxta quod unum ex eis legimus conquerentem: Irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines . Item: Ne , inquit, consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit dominus . Huius autem pacis fedus, quod mediante Christo deus cum ecclesia statuit, sempiternis manet legibus confirmatum, quemadmodum in Ezechiele spopondit dicens: David servus meus , hoc est Christus, erit princeps eorum in perpetuum , et eius interventu, subaudias, percutiam illis fedus pacis, pactum sempiternum erit eis . VI. De quadam alia pace inter deum et hominem. Est et alia quedam pax secretior inter deum et hominem divine scripture testimoniis innotata, cum videlicet spiritualis vir bona merita divinorum premiorum subicit maiestati estimans passiones huius temporis nullo modo condignas esse ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. De cuius pacis forma et bello, quod hanc pacem prevenit, illa domini parabola texebatur: Quis rex iturus committere bellum adversus alium regem non ne sedens prius computat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea, que pacis sunt . Rex adversus alium regem bellum parat, cum aliquis suis se salvandum meritis reputat. Sed certe non salvabitur talis rex per multam virtutem suam. Universe enim iustitie nostre in conspectu dei secundum prophetam sunt quasi pannus menstruate . Cum decem milibus tunc deo quis obviat, cum operum merita superbus iactat. Sed deus quasi cum duplicato numero contra eum venit, quando vix in solo paratum opere de opere simul et cogitatione discutit. Dum itaque adhuc per dilationem iudicii longe eum credimus, legationem sibi precum mittimus rogantes ea, que pacis sunt, et dicentes: Ne intres in iudicio cum servo tuo , domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens . VII. De pace diaboli ad se. Simplicium aurium offensam metuens pacem diaboli ad se nullam dicerem, nisi eam notatam a domino invenirem: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet . Hec pax diaboli aliud nichil erat, quam secura generis humani possessio. Quam videlicet pacem diabolo non proprie virtutis potentia, sed ignavie nostre stoliditas comparavit. Timidus est enim diabolus, qui, si ei resistitur, continuo fugatur secundum sententiam illam: Resistite diabolo et fugiet a vobis . Sed antequam rex altissimus Iesus Christus per dispensationem carnis diabolo bellum indiceret, nemo, qui sibi resisteret, comparebat. Omnes enim in eius clientelam declinaverant. Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum . Et ideo in quadam securitatis pace sibi ea facta sunt, que iure ceperat tirannico possidere, donec fortior eo superveniens pacem ipsius rumperet et tam atrium eius quam domum funditus spoliaret. Atrium autem domus diaboli vita carnalium est, domus eius infernus. Sicut enim in domum intratur per atrium, sic per carnalem vitam pertingitur ad infernum. Ut itaque prosperius diabolus domum suam possideat, in atrio se custodem locat, quia idcirco carnalem vitam suggerere nititur, ut habundantius de perditorum numero infernus repleatur. Quam dissimilis pax ista diaboli ab ea, quam primo posuimus, pace dei! Illa enim summe bona, hec summe pessima; illa, sicut prediximus, fons est omnis sancte concordie, hec vena omnis discordie homini nociture. VIII. De pace diaboli ad homines. Deinde pax diaboli ad homines est diabolice pravitatis et humane voluntatis vitiorum intercessu concordatio. Quam pacem sermo notat propheticus loquens in vocibus perfidorum: Percussimus , inquiunt, fedus cum morte , hoc est cum diabolo, et cum inferno fecimus pactum ; et idcirco flagellum inundans, cum transierit, non veniet super nos . Cum enim videris quempiam diaboli satellicio federatum eius per omnia votis alludere, dilatare videlicet linguam suam in maledicta et turpia, indulgere luxurie, adolere libidinem, cupiditatem incendere, iracundiam inflammare, noveris talem hominem fedus pepigisse cum morte, id est diabolo. Qui, quoniam huiusmodi in nullo sibi contrarium conspicit, quasi pacem cum eo colit nec temptationibus eum aggrediens nec afflictionibus sternens. Quem si interdum sursum oculos erigere velle subsenserit, ut que eterna sunt iam appetat, iam delicias odiat, iam honestatem induere, iustitiam amare, amplecti continentiam et luxuriam fugere meditetur, turbata statim istiusmodi pacis lege totis irarum stimulis recedentem persequitur, mille adversus eum machinis, mille sevitie utitur argumentis, quibus ipsum ab arta via, que ad vitam dirigit, ad amplam retrahat, que ducit ad mortem. Quod olim in filiis Israhel sub Pharaonis iugo laborantibus tipice monstrabatur. Ex quo enim per Moysen sollicitatus est Pharao, ut populum dimitteret, durioribus eos cepit operum angariis fatigare. Hoc idem in Evangelio expressius signabatur, ubi dicitur de lunatico, quia, cum vidisset dominum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur et domino iubente exclamavit et discerpens eum exiit ; quia sepe, dun converti ad deum post peccatum volumus, amplioribus a diabolo cruciatibus impugnamur. Talis pax diaboli ad homines requies est et sompnus Behemot, quo sub umbra dormit in secreto calami in locis humectibus . A quo utique sopore eum excitant et ad pugnam provocant qui virtutum studiis iam deum querere parant. Unde Iob de ipsis agens dicit: Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan . VIIII. De pace angelorum ad se. Proposite distinctionis series exigit, ut post illa, que de pace dei vel diaboli dupliciter diximus, de pace angelorum ad se, hoc est inter se, quod expedit disseramus. Pax, que inter angelos esse creditur, est concors in dei venerationem, cognitionem dilectionemque progressio et gradualis quedam ad inferiora subgressio. De qua pace scriptura beati viri non tacuit: Potestas , inquit, et terror apud eum, qui facit concordiam in sublimibus , hoc est in angelis. Prima siquidem et maxima discordia inter angelos estitit, quando Lucifer, qui mane orieba tur, divinitatis apicem invadere cogitavit dicens: Ponam sedem meam ad aquilon em et ero similis altissimo . Tunc enim factum est prelium magnum in celo. Michahel et angeli eius preliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non pre valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in celo . Nam proiectus est draco ille magnus, qui vocatur diabolus et Sathanas; proiectus est in terram et angeli eius cum eo missi sunt . Prelium vero istud, quod inter angelos fuit, non est putandum factum materiali ferro, sed intellectuali studio, non commissione armorum, sed contrarietate affectuum, dum, quantum diabolus et eius complices per typum superbie contra deum erecti sunt, tantum Michael sibique similes per humilitatis devotionem regis eterni subici imperiis elegerut. Et ideo, istis in celo sublimius quam prius fuerant remanentibus illi exclusi sunt in terre huius ultima corruentes. Omnis enim, qui se humiliat, exaltabitur et qui se exaltat humiliabitur . Illis igitur, qui causa discordie fuerant, sic a celestibus finibus exturbatis isti tranquillissime deitatis semper vultibus asistentes eterne pacis ad invicem gaudiis confruuntur. Huius pacis concordia in illis duobus cherubim aureis signabatur, quos dominus in oraculo ponendos censuit mutuis se vultibus in propitiatorium respecturos. Per cherubin namque omnis conventus angelice militie velut a parte totum ostenditur. Hii mutuis se vultibus in propitiatorium dicuntur respicere, dum concordissimis animis in illius supercelestis ierarchie principium creduntur anhelare. In duobus vero id prefigitur, quod omnis concordia amica parilitatis est, que ante per numerum binarium explicatur. Hoc idem refigurari putandum est in cherubin alteris, quos Salomon sic in medio templi statuit, ut invicem alis contingentibus iungerentur. In alis, quibus ad alta volatur, virtus superne contemplationis innuitur. Alas ergo suas cherubin, hoc est angeli, iungunt, quia de divine essentie veritate unum idemque penitus sapiunt. Quod autem in descriptione huius pacis gradualem ad inferiora subgressionem posuimus, in hunc evadit sensum: quod videlicet - cum iuxta excellentissimum Dionisium tres sint angelice ierarchie, prima, que seraphin, cherubin et thronos; media, que potestates, dominationes et virtutes; ultima, que principatus, archangelos et angelos continet - ita hee sunt summe artis ordinatione disposite, ut prima ierarchia tamquam ea, que sine medio divinis optutibus heret, qualiter inferiora hec amministranda sint ab ipso fonte lucis principaliter hauriat, a qua postea media et a media ultima que sint facienda condiscant. Unde et prima ierarchia purgare, illuminare, perficere, ultima purgari, illuminari, perfici dicitur; media vero utraque decorari habitudine predicatur. X. Questio super hac pace. Movebitur autem forte hic quispiam, quomodo eternam inter se pacem habere angelicas virtutes dixerimus, quas in Daniele certare contra invicem audimus: Ego veni , inquit unus angelus, propter sermones tuos; princeps autem Persarum , id est angelus prelatus illi genti, restitit michi viginti et uno diebus. Et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum . Et paulo post: Nunc revertar, ut prelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Grecorum veniens . Sed sic tradidit pater Gregorius: Tunc angeli contra se veniunt , quando subiectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta iuste iudicantes examinant. Cumque uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supern um consilium ducitur, eiusdem gentis prepositi optinuisse vel non optinuisse in certamine perhibentur. Quorum tamen omnium una est victoria, sui super se opificis voluntas summa; quam dum semper aspiciunt, quod optinere non valent , nequaquam volunt . XI. De pace angelorum ad homines. Denique pax angelorum ad homines, id est inter angelos et homines, est in divini famulatus obsequium similium officiorum coymaginata concordia et in eadem celestis patrie velut cuiusdam civitatis iura facta conscriptio, sicut Paulus meminit ad Ebreos: Accessistis , inquit, ad Syon montem magnum et civitatem dei viventis, Ierusalem celestem et multorum milium angelorum frequentiam et ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in celis . Et rursum alibi: Nostra autem conversatio in celis est . Sicut autem pacem inter deum et homines mediator Christus restituit, sic et ipse idem inter angelos et homines mediante crucis mysterio pacem fecit, quemadmodum ad Colosenes scribitur: Quia in ipso , hoc est in Christo, complacuit omnem scientie plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipso, pacificans per sanguinem crucis que in terris et que in celis sunt . Inde est, quod cum in testamento veteri angelos ab hominibus adoratos legerimus, post dominice incarnationis mysterium hominem se adorare volentem angelus prohibebat: Vide , ait, ne feceris; conservus enim tuus sum et fratrum tuorum . Merito autem pacem hanc similium officiorum coymaginatam concordiam diximus. Sicut enim angelorum ita sunt discreta officia, ut prefatum est, quod alii superiores, alii inferiores, alii constituti sunt medii, omnes tamen secundum sui ordinis dignitatem concordibus regi suo stipendiis militant, sic et inter nos, cum alii prelati sint, alii subditi, alii prelationis simul et subiectionis professionibus censeantur, omnes secundum sui gradus ordinem unitis animis et studiis summo domino famulantur. Que utique preessendi et subessendi distantia tam in hominibus quam in angelis tunc evacuabitur, cum finis mundi erit, cum Christus regnum deo et patri tradiderit ; tunc enim iuxta apostolum evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem . Tunc pax hec inter nos et angelos ad plenum consumabitur, cum scilicet nichil in nostra natura esse poterit, quod a natura discohereat angelorum. Ubi etiam corpus, quod nunc animale est, spirituale creditur surrecturum; ubi nulla umquam erit generatorum corruptio, nulla generatio corruptorum. Non enim nubent ibi neque nubentur, sed erunt sicut angeli dei in celo . XII. Descriptio triformis pacis hominis ad se. Ecce de pace, que est in superioribus, tractavimus; deinceps ad eam, que habetur in inferioribus, id est ad pacem, que est hominis ad se et hominis ad hominem, sermonis intentio convertatur. Pax igitur hominis ad seipsum trigemina varietate distinguitur: una enim malorum est, alia bonorum, tertia beatorum. Pax malorum est carnis et mundi male blandiens eis prosperitas. Pax bonorum est bone conscientie leta securitas. Pax beatorum est rationis et sensualitatis in dilectione supernorum perfecta consensio. XIII. De pace malorum ad seipsos. De pace malorum querere poteris ab Asaph: Zelavi , inquit, in peccatoribus pacem peccatorum videns, quia non est declinatio morti eorum , nec firmamentum in plaga eorum. In laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur . Quam pacem dominus in Iudeis improbabat et exprobabat, cum diceret: Quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua que ad pacem tibi . Hanc et Iob sub forma conquestionis describit dicens: Quare impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum secure sunt et pacate, et non est virga dei super illos. Bos eorum concepit et non abortivit; vacca peperit et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus; tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos qui dixerunt deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus . Non absimilibus verbis et David ait de filiis alienis: Quorum , inquit, filii sicut novelle plantationes stabiliti a iuventute sua; filie eorum composite, circumornate ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetose, habundantes in itineribus suis; boves eorum crasse. Non est ruina macerie tantaque quietis securitate donantur, quod non est transitus neque clamor ullus turbidus in plateis eorum . Quam perniciosa est hec pax, in qua carnis voluptas mundique felicitas blandis quidem, sed dolosis legibus homini federantur; quam, inquam, perniciosa et quanto adumbrata prestigio! Non est enim vera huiusmodi pax, que videtur aspectus nostros eludens et in sua semper nece grandescens. Nam cum peccatores cernuntur incolumes, cum videntur predivites, cum multis suspiciuntur populis dominari nec in mundo usquam apparet quem timeant, putantur habere pacem. Sed pax ista cum conscientia semper litigat, contendit intrinsecus, et cum hostem non habeat, secum ipsa decertat. Sunt enim impii , sicut sermo tractat propheticus, quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Non est pax impiis, dicit dominus . Pax huiusmodi non tantum possessoribus suis laqueus captionis est, sed etiam aliis perditionis occasio, infirmis videlicet in fide christianis. Qui cum vident bonos adversis deteri, malos autem prosperis favorari, deum vel de iudicii iniquitate insimulant vel humana hec non curare blasphemant. De quibus locuntur Proverbia: Adversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos . Homini autem hanc pacem habenti nimis est amara mortis memoria, iuxta quod sapiens ad ipsam mortem legitur exclamare: O mors , inquit, o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis! Sicut econtra qui hanc pacem, id est carnis prosperitatem, odit, adventum mortis diligit. De qualibus vir iustus dicit agens de hiis, qui spontaneam anime amaritudinem patiuntur: Qui expectant , inquit, mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum gaudentque vehementer, cum invenerint sepulcrum . Oscula vero huius pacis sunt oscula meretricis , cuius labia favus distillans et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara sicut abscinthium et acuta quasi gladius biceps , ut non immerito huic paci illud Ezechie valeat applicari: Ecce , ait, ecce in pace amaritudo mea amarissima . Pacis etenim huiusmodi possessores, quia vite sue non credunt, etsi pax forte sit in circuitu, ipsi tamen intra se timidis semper sibique contrariis suspicionibus corrixantur, sicut scriptum est: Sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit, semper ille insidias suspicatur . Nam, sicut liber Sapientie protestatur, timida est semper nequitia . Et iterum alia scriptura dicit, quia fugit impius nemine persequente . Rursum de hiis ait dominus in Levitico ita: Dabo pavorem in cordibus eorum et terrebit eos sonitus folii volantis . Quod si forte ex hiis aliqui tam liberis inveniantur prosperitatibus feriari, ut universa de corde timoris extirpata sollicitudine et in totum interiori oculo dececato omnia libita licita reputent nec huius pacis gaudiis se umquam estiment vacuandos, cum repente huic fantastice ac momentanee paci disturbatio vera eternaque successerit, eo infelicius quo improvidentius pax ista suos deseret amatores. Cum enim carnales dixerint secundum apostolum pax et securitas, tunc repentinus eius superveniet interitus gravis et subitus sicut dolor in utero habentis et non effugient . XIIII. De discordia, quam reprobi in natura sua apud inferos patientur. Hic interitus presentis lucis privatio est et anime perditio, quam anime simul et corporis dampnatio subsequetur; ubi illi, qui beati hic vane pacis successibus videbantur, iam vere miseri pacem querent et non invenient eam apud se, hoc est in natura propria, certaminis passuri molestiam, qua gravior et amarior nequeat cogitari . Irremediabilis enim ibi rixa pene et carnis, interminabilis pugna doloris et corporis, ubi passio sic nature et natura sic adversa est passioni, ut nullius eorum victoria talis colluctatio sopiatur, ubi cum ipsa natura corporis vis doloris sic certat, sic litigat, ut alterum alteri numquam cedat. Hic enim, quando huiusmodi conflictus est, aut dolore vinc ente sensum mors adimit, aut natura superante dolorem egritudinis restitutio deliminat sanita tis. Ibi autem et dolor permanet, ut affligat, et natura perdurat, ut sentiat, quia utrumque ideo non consumitur, ne pena finiatur, iuxta quod scriptum est, quoniam laborabit in eternum et vivet in finem . Huius tam divise quam invise dissentionis malum dominus forsitan notare voluit, cum de crudeli servo dixit, quod scilicet veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum . Tunc enim nequam servus apud se videlicet dividitur, tunc per diversa contrariaque discerpitur, cum in inferis et moriendo semper vivere et vivendo semper mori miserrimus courgetur fitque hoc ei intolerabilius de morte, quod ipsa mors semper est sine morte. XV. De pace conscientie, quam hic boni possident. De pace, quam mali habent apud se, documento proposito iam de pace bonorum, id est quam quilibet iustus habere intra se nititur, dissertio subiungatur. Huic paci, sicut premisimus, lete conscientie securitas titulum laudemque dispensat. Leta autem tunc vere est conscientia, cum ei, quem defendit a crimine, blanditur etiam de virtute. Non enim lete conscientie securitas est vituperabilia fugere, nisi et ad laudabilia studium accendatur. Nam, ut dicitur, abstinere a malo vitat penam, bonum facere meretur palmam. Quod conscientie blandimentum expertus fuerat, qui dicebat: Gloria nostra, hec est testimonium conscientie nostre . De hac pace conscientie loquens psalmigraphus ait: Pax multa diligentibus legem tuam, domine, et non est illis scandalum . Ubi per scandalum conscientie offendiculum debere intelligi nullus divinorum peritus voluminum ignorabit. Tunc autem multa est pax legem dei diligentibus, cum non solum pro innocentie bono securi sunt a supplicio, sed etiam pro virtutis merito leti premium prestolantur. Quam pacem Paulus Colosensibus optabat, cum diceret eis: Et pax Christi , id est quam Christus habuit et dedit habere, exultet in cordibus vestris . Hanc pacem mali non habent, quos nec bona conscientia sibi conciliat nec mentis tranquillitas reserenat. Pro cuius pacis absentia peccator simul et penitens ingemiscens: Non est , inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum meorum ; ubi per ossa naturales anime virtutes, que fortes contra peccata esse debuerant, innuuntur. Sed quam magna multitudo superne dulcedinis, quam prompta viscera divine pietatis! Tantum enim pacis beneficium, quod per multas diaboli insidias peccator perdidit, per unam cordis compunctiunculam, per unam oculorum lacrimulam reconquirit. Ad quod demonstrandum illud de Evangelio nobis sufficiat pro exemplo. Quid enim ibi de hac pace peccatrici femine dictum est? Quomodo legis? Qualiter sibi penitenti a domino responsum audis? Fides , ait, fides tua te salvam fecit, vade in pace . Pax ista a pace illa malorum o quantum disiungitur, quam contraria differentia ab illius pacis natura separatur! Illa enim pax tumultuosa est, hec quieta; illa vanida, hec sincera; illa tristior, hec iocundior; illa trepida, hec secura; denique illa eternum parit supplicium, hec perpetue salutis nobis gloriam promeretur. Pulcre pacem istam sinceram, quietam, securam iocundamque predixerim. Nichil enim pax ista, nichil vanitatis, nichil habet dolositatis admixtum. Tenax est enim sinceritatis et veritatis semper conscia, et cum fallatur aliquando, fallere tamen ipsa non novit. Inde est, quod ille, qui veritas est, cum iudex omnium residebit, solius conscientie, que mentiri non poterit, testimonium acceptabit, sicut dicit apostolus: Testimonium reddente illis conscientia ipsorum . Quieta est hec pax, nullis attonita rumoribus, nullis agitata tumultibus, nullis afflictionibus conturbata, quia etsi tribulatio carnis circumsecus obstrepat, etsi mundi rabies forinsecus seviat, huius tamen possessor pacis attentius beate quietis semper otiis potietur. Quod Abacuc breviter annotavit dicens: Requiescam in die tribulationis mee. Et dominus ad discipulos: Hec , inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis , cum in mundo pressuram habebitis . Idem quoque et Micheas pulcro quodam scemate pincxit dicens: Et erit iste , scilicet dominus, nobis pax, cum Assirius venerit in terram nostram et calcaverit in domibus nostris . Assirius, qui Latine dicitur arguens, diaboli preformat ymaginem. Arguere enim accusare est. Et quis magis accusatoris est dignus cognomine quam ille, in quem vox triumphantium depromitur angelorum: Quia proiectus est , inquiunt, accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte . In terra nostra et domibus, in quibus calcat Assirius, carnis nostre domicilia figurantur. Tunc ergo est nobis pax, cum Assirius in terram nostram venerit et calcaverit in domibus nostris , quia diabolus, etsi corpus sancti viri affligit et perimit, interne tamen pacis requiem numquam tollit. Unde illud de Proverbiis sapientis: Non contristabitur iustus, quicquid ei acciderit . Ideo autem pax hec dominus dicitur, quia non nisi per eius gratiam pax istiusmodi optinetur. Secura deinde est hec pax, in qua velut in arce quadam mens posita adverse dominationis terrores despicit, minas despuit, contempnit ferociam et omnem omnino contrarie fortitudinis velut stipulam computat sevitatem. De qua securitate illud Salomonis intelligitur: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit . Huius pacis securitate fretus erat qui dicere poterat: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum , et si in surgat in me prelium, in hoc ego sperabo . Ad quam pacis securitatem et Petrus respiciebat, cum diceret: Quis est, qui vobis noceat, si boni emulatores fueritis? Est enim mens iusti velut sublimior pars mundi, que celo confinior in nubem non cogitur, in tempestatem non agitur, non versatur in turbinem; non mugiunt ibi tonitrua, non seviunt fulmina, flamina non iurgantur. Sic et beatus animus, cuius conversatio in celis est , tanto iam virtutis culmine subvectus eminet, ut nullis umquam minarum fragoribus, nullis terrorum nymbis, nullis bellorum diluviis eius possit firmitas concuti, serenitas obnubi, tranquillitas perturbari. Denique iocunda est hec pax, que videlicet quo magis ad prospera contrahitur, ad adversa profusius dilatatur, gaudens in dampnis, exultans in periculis, susannans supplicia, deridens mortem. Unde resonat vox illa gratifica: In tribulatione dilatasti me. Hanc pacis iocunditatem et securitatem pariter exprimit homo bonus dicens: Non timebis calamitatem, cum venerit. In fame et vastitate ridebis et bestias terre non formidabis et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum . O pacem admirabilem, quam et qui non habent sunt miseri, et qui habent dei merentur filii nuncupari! Beati enim pacifici, quoniam filii dei vocabuntur . XVI. De pace beatorum ad seipsos tunc habenda. Vocabuntur autem tunc dei filii, quando illa tertia pax, scilicet rationis et sensualitatis beata consensio, prolucebit. Ista pax, quemadmodum premonstratum est, non omnibus bonis, sed beatis tantummodo, id est iam de mundo egressis, ascribitur. Quam vir iustus in morte demum se consecuturum sperabat, cum diceret: In pace in idipsum ob dormiam et requiescam , et Simeon, dum benedicens deum caneret: Nunc dimittis, domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace . Hec est enim apud sanctorum animas perfecte pacis concordia, si omnia, que in homine sunt, scilicet spiritus, sensus et animus, idipsum semper sentiant, hoc est in appetitu superni boni indifferenti conveniant voluntate. Que utique pacis summa potest hic queri, sed inveniri nequaquam potest. Concupiscit enim hic caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non, quecumque volumus, illa faci amus. Quippe et ipse etiam magnus Paulus, qui raptus in tertium celum istiusmodi pacis primitias delibaverat adhuc in carne vivens, aliquantula apud se luctamina sustinebat sentiens aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis sue, ut non, quod vellet, hoc ageret, sed quod nollet invitus perpetraret. Quod pulcre Iohannes innotare voluit, dum scripsit, quia factum est silentium in celo quasi media hora . Si celum sedes dei est iuxta illud: Celum michi sedes est, anima autem iusti secundum scripturam sedes est sapientie , id est dei, quid erit consequentius quam ut in celo iusti animam intelligi reputemus? Silentium igitur quasi dimidia hora in celo auditur, quia in anima viri sancti dimidia, hoc est non perfecta, esse hec requies creditur. Pax ergo ista, in qua nulla est inter carnem et spiritum repugnantia, in futuro nobis promittitur condonanda dicente domino: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis . Do autem pro dabo dictum oportet agnosci; secundum quam formam dicendi et supra, cum de ovibus loqueretur, subnexuit: Et ego vitam eternam do eis . Christus itaque electis suis aliam pacem reliquit in hoc seculo et aliam dabit proculdubio in futuro. Reliquit illam mediam, que bonorum est, dabit hanc tertiam, quam esse diximus beatorum. Mirifice vero non illam, quam hic reliquit, sed hanc perfectissimam, quam tunc dabit, suam voluit nominare: Pacem , inquit, meam do vobis . Nunc enim dei pacem, id est qualem deus habet, habere non possumus, qui, sicut premissum est, rixam quamdam intrinsecus sustinemus. Tunc autem suam pacem nobis dabit dominus, cum in simillimam divine paci concordiam corpus, spiritus et anima conspirabunt; videlicet ut quemadmodum in deitate tanta pax est, sicut in initiis prelibavimus, quod in tribus una substantia, una voluntas et una penitus operis adoratur auctoritas, ita et hec tria tanta sibi tunc credantur pacis amicitia coniugari, ut preter hoc, quod unius quodammodo nature intelligerentur fieri, ipso utique corpore in naturam spiritus, sicut Paulus asserit, transituro, idem omnino tunc sapiant et circa idem semper opus, superne scilicet laudis sacrificium , occupentur. Postulabat siquidem istud figmentum breve, ut ea, que tractanda supersident, coniuncto deberemus atramento subscribere. Sed melius lectoris memorie consuletur, si a precedentibus subsequentia biformis libri discreverint intervalla. Explicit liber I. De bono pacis. Incipit liber II. I. De triplici specie pacis hominum ad homines. Super ea pace, que est hominis ad se, quibusdam reseratis mysteriis iam pacem illam, que hominis est ad hominem, liber hic posterior elaboret. Pax igitur, que hominis ad hominem est, id est que inter homines habetur et colitur, et ipsa quoque in tres species propagatur. Una enim pax Egipti est, alia Babilonie, tertia Ierusalem. Pax Egipti est malorum in unam pravitatem conspiratio. Pax Babilonie est tam malorum quam bonorum ab externo vel civili bello privatave rixa tuta conversatio. Pax Ierusalem christiane societatis fraternitas estimetur. Pax Egipti communionem criminum, pax Babilonie communionem rerum, pax Ierusalem communem virtutum omnium exigit facultatem. Pacem ergo Egipti diabolus, pacem Babilonie mundus, pacem Ierusalem conciliat Christus. Pacem Egipti facit superbia, fovet impunitas, firmat contumacia. Pacem Babilonie facit iustitia, alit humanitas, firmat prudentia. Pacem Ierusalem facit caritas, nutrit pietas, firmat humilitas. II. De pace Egipti et qualiter diabolus eius pacis conciliator sit. Illam autem pacem Egipti credito, quam dominus in Evangelio prodebat, cum diceret: Nolite arbitrari, quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere, sed gladium , gladium scilicet spiritus, quo huius sacrilege pacis societas conscindatur; veni enim eo gladio separare filium adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam et inimici hominis domestici eius. Merito diabolum pacis Egipti conciliatorem notavimus. Ipse enim prime seditionis in celo inite princeps et auctor estitit. Ipse primum hominem sibi in eandem impietatis conspirantiam federavit. Ipse a primis usque ad ultima secula quoscumque valet suis nititur numeris aggregare. Etenim scriptum est: Post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles . III. Quod pacem istam maxime superbia edificet. Hanc nefastam pacem licet diversis ex causis diversa mala facere consueverint, principaliter tamen eam superbiam efficere gigantum tibi monstrat excessus; qui profecti ab oriente invenerunt campum in terra Sennaar habitaveruntque in eo et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad celum, et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras . Civitatem hanc vere conventum malorum putabis, si locum, ubi edificatur, adverteris. Non enim in montis arduo fundatur hec civitas sicut civitas dei, cuius fundamenta sunt in montibus sanctis , sed in campo Sennaar, campo videlicet gramineo, hoc est latitudine et virore corporee voluptatis. Gigantea vero proceritas quid aliud quam tumentis superbie nuntiat celsitatem? De quo et psalmigraphus meminit: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani . Gigantes ergo ab oriente moti in unum campum conveniunt, dum mali ab eo, qui oriens ex alto est, per typum superbie descendentes in unum carnalis vite sodalicium combinantur; quamquam ipsa superbia, que huius pacis concordiam innodat, eam postea violet et dispungat, utpote que singularitatis privilegium semper appetens esse communia que diligit aspernatur. Unde Salomonis attestatur Proverbium, quia inter superbos semper iurgia sunt , dum videlicet singuli pre ceteris id sibi conantur ascribere, quod nequaquam potest in singulis eminere. Nec mirum, si superbia velut sibi contraria quod fecit moliatur evertere, cum auctor eius Satanas in seipsum divisus sit et ob hoc regnum eius nequeat permanere. In tantum autem hoc malum singularis eminentie plerumque producitur, ut is, quem arrogantior forte tumor inflaverit, quo elatius eius efferatur gloria, eos, quos superare temptaverit, non pacificos, non dedititios dignetur accipere, sed rebelles potius ambiat expugnare; sicut quemdam virum superbissimum et Romane reipublice insignissimum perduellum iactanti ore dixisse lectionis scolastice rudimenta tradiderunt. Hostes , inquit ille, Hostes michi deesse nocet dampnumque putamus Armorum, nisi qui vinci potuere rebellant . IIII. Quomodo impunitas hanc pacem foveat. Quomodo autem impunitas huiusmodi reproborum pacem foveat, non nescis, si ad quid tales homines socientur attenderis. Ad hoc enim in unum corpus coeunt, ut malitiam, quam singuli perficere sic facile, sic impune non poterant, iunctis iam in unum viribus liberius valeant et informidabilius exercere. Unde et in Parabolis vox illa eorum est alium ad huius prave societatis fedus invitantium: Veni , inquiunt, veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insomptem frustra, degluttiamus eum sicut infernus viventem, omnem pretiosam substantiam rapiemus, implebimus domos nostras spoliis. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum . Hec communicata scelera ideo ab eis committuntur audacius, quia non est interim, quo iudice puniantur. Quia enim, ut ait Ecclesiastes, non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala . V. Quomodo hec pax per contumaciam firmetur. Denique si vis nosse, qualiter hanc pessimam pacem firmet contumacia, dominum ipsum de diaboli corpore audias proponentem: Corpus illius quasi scuta fusilia . In scutis istis fusilibus quid aliud quam reprobarum mentium duritia designatur? De qua et Lamentatio Ieremie non tacuit Iudeorum pertinaciam in passione Christi memorans et condempnans: Dabis eis scutum cordis laborem tuum . Scuta autem fusilia in excipiendis sagittarum ictibus robusta sunt, sed casu fragilia; ictui quidem ferientium minime cedunt, sed suo se lapsu per fragmenta comminuunt. Corpus ergo diaboli collectio est pravi concilii, ubi malos per obstinationem duros sagitta divini verbi non traicit, quos tamen vite fragilitas cotidie perfringit. Hanc prave unitatis concordiam dominus in Iob notavit, cum de Leviathan per figuram proposuit: Membra carnium eius coherentia sibi . Carnes siquidem Leviathan omnes reprobos intelligimus, quos ad soliditatem spiritualis vite assurgere per desiderium non videmus. Membra carnium sunt, qui eisdem perverse agentibus et se ad iniquitatem precedentibus coniunguntur, sicut econtra per apostolum de dominico corpore dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro . Ad hanc execrabilem pacem illa pertinet amicitia, quam in passione Christi Herodes cum Pilato legitur inivisse. Nam facti sunt amici in illa die , cum antea inimici essent ad invicem . VI. Qualis sit huius pacis fructus vel exitus. Hanc eamdem sacrilegi federis unionem stuppe collectitie liber Ecclesiasticus configurat: Stuppa , inquit, collecta sinagoga peccantium et consumatio illorum flamma ignis . Ecce in quem finem porrigitur et quem meretur fructum concordia reproborum, flammam videlicet ignis inextinguibilis et tam immensi quam importabilis incendii ustionem! Non enim stuppe consumatio hic ad peccantium ardorem componitur pro tenuitate et evanescentia incendii, sed pro velocitate et integritate supplicii, quemadmodum stuppa ad integrum simul et velociter concrematur. Iuxta quem modum sermo alibi dicit propheticus: Ve Ariel (Ariel civitas, quam expugnavit David)! Erit sicut tenuis pulvis multitudo ventilantium te ; ubi Romanorum subostendit exercitum non propter exiguitatem, sed propter numerositatem pulveri comparatum. Sicut autem quelibet combustibilis materia maius profundit incendium, si tota simul quam si in diversis partibus exuratur, sic et malorum collectam multitudinem eo gravior districtio uret in supplicio, quo maior eam numerus nexuerat in peccato. Inde est divina illa preceptionis sententia: Colligite zizania et ligate ea [ fasciculos ad comburendum . VII. Quod adversus hanc pacem nos semper esse oporteat impacatos. Ecce pacem Egipti vides expositam, quam te persequi oporteat, non amplecti. Tunc enim solum deo eris pacificus, cum adversus hanc pacem perstiteris impacatus. Hec est enim pax illa, secundum modum theoricum, quam Siccimite cum Iacob et filiis eius contrahere cupiebant. Negotientur , inquiunt, in terra et exerceant eam, que spatiosa et lata cultoribus indiget. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus . Sed quo zelo huius pacis federa spreta sint, divine lectionis scientiam non evadit. Ab huius pacis concordia et illa non aborrebat affinitas, quam Iosaphat rex Iuda cum impio rege Achab describitur copulasse. Fuit , inquit, Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab descenditque ad eum post annos in Samariam . Pro qua re dominus eum increpat per videntem dicens: Impio prebes auxilium et hiis, qui oderunt dominum, amicitia iungeris? Non enim cum odientibus deum ullius amicitie est habenda concordia, magis autem odium opponendum, quemadmodum David faciebat dicens: Nonne qui te oderunt, deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt michi . Hanc itaque perniciosam pacem gladio verbi ardore divini zeli ubicumque inveneris, quoad potes, pro tui gradus officio disice et adure exemplo magistri tui et domini, qui, sicut premisimus, gladium venit in terram mittere, quo huius pacis ligamina discoirent. Quod per eum quandoque facturum longo ante tempore testis fidelissimus asseruit Ysaias: Ecce , inquit, ecce dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Egiptum, et corruent omnia simulacra Egipti a facie eius, et cor Egipti tabescet in medio eius, et concurrere faciam Egiptios adversus Egiptios. Et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum et civitas adversus civitatem et disrumpetur spiritus Egipti in visceribus eius . Ad cuius rei misterium et illud proficit, quod Iohannes in apertione secundi sigilli vidit, quia illi, qui sedebat super equum rufum, id est Christo, qui humana carne vestiri dignatus est, illi, inquam, datum est, ut sumeret pacem de terra et invicem se intericiant homines, et datus est ei gladius magnus . Hanc Egiptiorum pacem, quam ipse per se dominus ante diremerat, per apostolos postea divortio non minore disiecit. Misit enim sagittas suas et dissipavit eos, fulgura multiplicavit et conturbavit eos , sicut in uno eorum, videlicet Paulo, licebit advertere; qui huius inique pacis concordiam, sicut in gestis apostolorum legitur, sapientissimo calliditatis argumento dissolvit. Sciens enim, quod persequentium se una pars Saduceorum existeret, altera Phariseorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Phariseus sum, filius Phariseorum. De spe et resurrectione mortuorum ego iudicor. Et cum hec dixisset, facta est dissentio inter Phariseos et Saduceos, et soluta est multitudo. Saducei enim non dicunt esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; Pharisei autem utrumque confitentur . Ecce qualiter ad huiusmodi vocem Pauli contra invicem reproborum turba disiungitur, concilium dissipatur; dumque in duas partes tumultuantium multitudo dispellitur, Paulo evadendi facultas aperitur. Eripiuntur enim iusti, dum dividuntur iniusti. Propter quod et in mari rubro, dum in duas partes unda dividitur, electorum populo ad terram promissionis iter explicatur. Inde est, quod ille, qui elongavit fugiens , tunc demum se salvum fieri a tempestate sperat, si male confluam dominus dividat unitatem: Expectabam , inquit, eum, qui me salvum faceret a pusillo animo et tempestate . Quod ut fiat, precipita, domine, eos et linguas eorum divide , sicut gigantum, quos prediximus, labia divisisti. VIII. De pace Babilonie et qualiter eam faciat iustitia. Pacem Egipti ut ab animis, sic a verbis amodo secludentes ad considerationem pacis Babilonie veniamus; huius pacis, quam expressum est illud testimonium Ieremie, quo filios transmigrationis ammonuit pro pace Babilonie dominum deprecari: Querite , ait, pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad dominum, quia in pace illius erit pax vobis . Cuius pacis et Paulus meminit ad Ebreos ita: Pacem sequimini cum omnibus . Denique exigenti, qualiter hanc pacem iustitia faciat, cum eam, sicut prelibatum est, mundus conciliet, iustitia vero virtutibus applicetur, satis dabitur in hunc modum, quod videlicet iustitiam hic non tam divinam aut politicam quam naturalem oportet intelligi, que alio nomine equitas appellatur. Hec omnes homines ex uno parente natos cernens eis velut germanis omnium rerum usum communem statuit, communem quamdam domum omnibus hiis decrevit mundi huius spatiosissimam mansionem, de qua propheta loquitur: O Israel, quam magna est domus domini et ingens locus possessionis eius! Magna nimis sine dubio est domus ista, que divites simul et pauperes, nobiles cum ignobilibus, seniores cum iunioribus sinu capacissimo colligit et concludit. Quam decorum habet domus hec fundamentum, terre utique superficiem, candidis, purpureis, aureis, puniceis et aliorum mille colorum floribus loricatam! Quam pulcerrimum habet et tectum, celi scilicet faciem stellarum choris velut gemmatis laquearibus obfulgentem! In hac domo quanta ex arbustis et fontibus cibi potusque habentur promptuaria! Quante ex ipsis herbis et floribus odoraminum mirothece! In hac domo per noctem splendor lune pro lucerna est et per diem calor solis pro ypocaumate, illo videlicet estuario, quod hiberno tempore anhelantibus consuevit ignibus vaporari. In hac domo pro lectulis thori sternuntur graminum, et pro vernacularum obsequiis spontaneum elementa deferunt famulatum. Sicut autem domus ista communis est omnibus, sic ingressus et egressus ab ipsa indifferens omnibus exhibetur, quemadmodum sapiens monstravit dicens: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro . Novem mensium tempore coagolatus sum in sanguine ex semine hominis et ego natus accepi communem aerem et in similem factam decidi terram et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus . Nudi enim omnes nascimur, nudi morimur; nulla inter cadavera divitum pauperumque discretio, nisi quod forte durius illorum fetent corpora quam istorum. Quod vero istiusmodi naturalis iustitia omnibus omnia fecerit consortiva, ex illo verbo presumendum est, quo dicitur communicantis bona sua cum ceteris in seculum seculi iustitia permanere. Dispersit , ait, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi . Item ex quodam Proverbio: Rex iustus erigit terram, vir avarus destruit eam . Cum itaque hec iustitia naturalis mundum ipsum et omnia, que in eo sunt, censuerit esse communia, avaritia postmodum possessionum iura in singulos dispensavit. Inde postea rerum cupiditates, honorum libidines, contentiones et iurgia bellorumque certamina prodierunt. Que utique malorum lues expiari numquam poterit, nisi aliquando in humanis: pectoribus hac rescintillante iustitia ad quamdam etsi non ad integram veteris communitatis gratiam redeatur; ut puta, qui inimici erant ad invicem, qui rebelles, qui hostes, qui nichil umquam de terrenis concorditer communiterve possederant, iam subpullulante in eis naturalis iustitie equitate misceant animos, amicitias iungant, affinitates contrahant, communibus alloquiis et moribus iam incipiant communiter prepotiri. Huic tanto bono, quod naturalis iustitia operatur, nil aliud dignius quam nomen pacis aptabimus, dummodo hic non pacem Ierusalem, que, sicut tractandum restat, maioribus exultat meritis, sed pacem, de qua cepimus agere, pacem scilicet Babilonie, reputes memoratam; quamquam dici valeat divina quodammodo iustitia pacem Babilonicam operari, si advertas omnes homines eiusdem generis esse non tantum per carnis legem, sed etiam per dei similitudinem. Ipsius enim , inquit Aratus, ipsius et genus sumus; genus ergo cum simus dei et nobilissima dei ymagine omnes pariter exemplemur. Qui tanta unimur similitudine nulla umquam contra invicem deberemus rixantis animi dissimilitudine obviare. Quemadmodum et aves eiusdem generis amice sibi sunt, hostilis inter se odii discordiam nescientes. Volatilia enim, sicut Proverbii scriptura vulgavit, ad similia sibi conveniunt . Quod si per has rationes tibi non estimes persuasum pacem hanc per iustitiam effici, super hoc saltem argumenta satisfaciant scripturarum. Dixit enim prophetarum nobilissimus Ysaias: Erit opus iustitie pax et cultus iustitie silentium . Et David, cum de nascituro celi rege laudes proponeret, dicturus de pace, quam in adventu eius mundus habere meruit, de iustitia eius velut causa pacis ante premisit dicens: Orietur in diebus eius iustitia ; deinde sequitur: et habundantia pacis . Item alibi: Iustitia et pax complexe sunt se . VIIII. Que sit humanitas pacem istam alens. Humanitas autem, qua hec Babilonie pax alitur, quedam humanarum necessitatum collativa subventio est; qua diversa mortalium condicio vel mutuis adiuta suffragiis vel alternis sustentata commerciis retinetur. Quod autem dicimus tale est: Milites armis tuentur rusticos, rustici operibus et angariis cibos student militibus providere. Item cum regnum illud frugibus, hoc odoramentis indigeat, cum provincia illa metallis, hec texturis, cum regio illa lignis, hec marmoribus egeat sicque per alia millena rerum genera humana mortalitas vicissim sibi opus habeat subvenire, processit humanitas, que iam in pace Babilonie federatis alternam penuriam ex alterna copia hiis permutationibus sustentaret. Sine quibus pax ipsa neglecta decideret quemadmodum connexio lapidum in edificio formato, ubi, quoniam vicario complexu lapides innituntur, si rimis hiantibus se complecti desierint, universa structura fabrice quam citius subruetur. Ut autem huic humanitati locus fiat, ante omnia lingue opus est inire. Quomodo enim vel mutuis sublevari officiis vel utilia mutare commercia poterunt, qui aliis necessitates suas verborum nequeunt significationibus explicare, quandoquidem non humanitatem, magis autem immanitatem ignote lingue consueverit generare diversitas? Sicut prophetice comminationis oraculo demonstratur: Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait dominus, gentem robustam, gentem antiquam, cuius ignorabis linguam nec intelliges, quid loquatur . Quantum hec humanitas ad nutriendam pacem necessaria est inter reges et populos, prelatos et subditos, ut a rege populo tuitio prebeatur et a populo regi civilium functionum pensitatio referatur! Ideo , inquit apostolus, et tributa prestatis . Prelatus subditis providentie sollicitudinem, subditi prelato devotionem debebunt obedientie exibere. Que utique hinc inde tam necessaria subventione concurrunt, ut alterum sine altero nequeat perdurare. Quippe sine providentia regum vel presidum prede patet populus, et sine populi obsequio regum et prelatorum omnium dignitas evanescit. Unde cum rex instituitur, pactio quedam tacita inter eum et populum initur, ut et rex humane regat populum et populus regem statutis tributis et illationibus meminerit venerari. Hoc est illud fedus, quod Ioiada sacerdos inter regem Ioas et populum Iuda pepigit, sicut ystoria Regum tradit. Fovetur ergo per hanc humanitatis collationem inter reges et populos, inter prepositos et subditos, Babilonice, hoc est mundane, pacis concordia. Que si aliquando, ut solet, ducatur contemptui, ut vel qui subsunt debita servitia negent superioribus vel superiores inferiores legibus subiciant tirampnorurm, obsurgentibus inde oppressionum hinc rebellionum malis, repente simul cum ipsa pace ius prelationis dissolvitur et regnum etiam transmutatur, sicut scriptum est, quia regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos . X. Quomodo per prudentiam hec pax accipiat firmitatem. Ceterum qualiter pax ista per prudentiam accipiat firmitatem, rex Salomon tibi exemplo sit. Qui prudentissimis sapientie sue consiliis per octoginta annorum volumina, sicut Iosephi narrat ystoria, regnum sibi in pace tranquillissima pariter et felicissima roboravit. Cuius pacis bonum semen eius Roboam per insipientiam perdidit regnum faciens bipartitum; de quo liber ait Ecclesiasticus, quia finem habuit Salomon cum patribus suis et reliquit post se de semine suo stultitiam genti et imminutum prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo . Item super eadem scriptura dicit: Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium . Et in libro Sapientie: Si delectamini , inquit, sedibus et sceptris, reges populi, diligite sapientiam, ut regnetis in perpetuum . Tunc enim, sicut quidam scripsit, tunc bene regitur respublica, cum philosophi regnant et reges philosophantur. Erudimini ergo omnes, qui iudicatis terram! Pacem autem istam regis maxime prudentia confirmabit, si rex ipse perito dispensationis consilio omni generi hominum, quibus preest, omni ordini, omni sexui, omni etati, salvo tamen privilegio discipline (scriptum est enim: Disciplinam in pace servate, filii ) ita se tractabilem et velut popularem indulserit, ut favorem semper habere publicum mereatur, sicut Octavianum fecisse Augustum Romanorum ystorie vulgaverunt; propter quod longeviori seculo eum pacificum tenuisse imperium tractaverunt. Caveat ergo prudenter qui populo vel genti preficitur, ne dum uni consulit parti, partem aliam negligat. Hoc enim rem perniciosissimam in populo causat, invidiam scilicet, seditionem atque discordiam, dum qui omnibus imperat personarum acceptione habita non omni, sed quorumdam eligit utilitatibus providere. Item pacem istam aliorum prudentia confirmabit, si inter quos pax hec conciliata est ita cautos, ita morigeros se habuerint in alterutrum, ut nichil omnino sit, in quo per eos pacis lesa federa videantur. Quam etsi pro alicuius levitate modicum ledi forte contigerit, non post dies, sed continuo, dum adhuc res nova est nec maioribus exacerbata iniuriis, prudenti debebit remedio integrari; instar membrorum, que parvo inflicto vulnere a continenti compage incipiunt hiatu quodam dirimi. Quibus si confestim peritia succurrerit medicantis, ad carnem reliquam resolidari sine deformitate poterunt. Quod non erit, si in tempus plurimum huiusmodi remedium differatur. A qua sententia alienum non est, quod ait apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram . XI. Differentia inter pacem Egipti et Babilonie. Magna differentia pax hec ab Egipti pace disterminatur, cum illa, sicut prefatum est, respuenda semper sit, hec appetenda sepius et colenda, non tantum cum domesticis et fidelibus, sed etiam cum extraneis, cum barbaris, cum paganis. Si enim pax ista coli cum infidelibus non deberet, Ysaac cum Abimelech et Ochozath et Phicol Geraritis fedus pacis cur ageret? Si pax ista coli cum infidelibus non deberet, populus patrum a rege Edom et Seon rege Amorreorum iter pacificum cur quesisset? Si pax ista coli cum infidelibus non deberet, dominus in Deuteronomio per Moysen quare diceret: Si iveris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui est in ea, salvabitur? In tantum autem pax hec cum infidelibus habenda est, ut pro bono eius sanctum Iacob munera fratri misisse legerimus. XII. De tribus generibus hominum, cum quibus pax Babilonie colenda non est. Ideo autem pacem istam non semper, sed sepius cum omnibus colendam dicimus, quia nonnumquam cum talibus servare pacem minime debemus, ut erga pestilentes, erga persequentes, erga rebelles; quos utique non pace fovere, sed bello lacescere magis expediet. Quod intuens egregius doctor ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Quia enim quosdam noverat, cum quibus concordari fas non erat, ideo dicturus Cum omnibus pacem habentes condicionem pretulit si fieri , inquit, potest . Pestilentes vero eos intellige, qui mediante pace Babilonica Egiptie pacis, hoc est vitiorum, nobiscum volunt fedus intexere. Cum quibus pactum nullum pangendum est, sed totis omnino viribus usque ad internitionem contendendum. Ad quod pertinet, quod Moyses in lege proposuit Israeli: Cum introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Etheum, Gergeseum, Amorreum, Chananeum, Ferezeum, Eveum et Gebuseum, septem gentes, que sunt multo maiores numero quam tu es et robustiores te, tradideritque eos dominus deus tuus tibi, percuties eas usque ad internitionem. Non inibis cum eis fedus nec misereberis earum neque sociabis cum eis coniugia. Filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis . Non solum autem cum extranei sunt huiusmodi contagiosi, sed etiam cum cives, domestici, fratres, filii vel parentes estiterint, pacis immo et sanctitatis erit officium tales ferro vindicte debellare, quando de filiis Levi legitur, quia in ultionem ydolatrie arreptis gladiis per castrorum media transeuntes quique fratrem suum, amicum et proximum sibi obvios occid erunt. Propter quod manus suas domino consecrasse laudati sunt: Consecrastis, inquit, manus vestras hodie unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis benedictio . Sicut et Finees peccatis civium non indulgens, dum coeuntem cum Madianita Iudeum perculit, sui furoris incendio dominici furoris incendium restrinxit. Persecutores sunt, qui vel communis concordie statum vel publici pudoris reverentiam conantes evertere aut crudelia facinora exercere non metuunt, aut solempnioris infamie patrare flagitia nequaquam erubescunt; in quos et legum iura et regum arma vigorem opponere inexorabilem consueverunt. Non enim sine causa portat gladium , sed ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum . Rebelles vero hos computa, qui iugum legitime dominationis querentes excutere et libertatem sibi illicitam usurpare legatos publicos iam reiciunt, regalia decreta contempnunt, non pensitantes fiscalia nec tributa pendentes. Contra quod dominus: Reddite que sunt Cesaris Cesari . Et Paulus ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal . Quibus coheret etiam, quod poetarum eximius in Romani laudes imperii non minus provido ingenio quam lauto metro canens ait: Tu regere imperio populos, Romane, memento - Hee tibi erunt artes - pacique imponere mores, Parcere subiectis et debellare superbos. XIII. Quod regnum non legitime susceptum latrocinium magis quam regnum putandum sit. Verum quod non simpliciter iugum, sed legitime scilicet dominationis adiecimus, ea ratione est, quoniam extime regionis gentem, que numquam adhuc ditioni tue colla submisit, tibi numquam molestiam intulit, sola dominandi libidine expugnare velle et subdere non regis officium est, sed tiranni, immo latronis et sanguinarii. Propter quod doctorum optimus scribit dicens: Remota iustitia quid sunt regna nisi latrocinia, quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus et ipsa hominum est, principis imperio regitur, societatis pacto ligatur, placiti lege preda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum suc cessibus creverit, ut loca teneat, sedes constituat , provincias subiuget, occupet civitates, evidentius regni sibi nomen assumit, quod ei iam manifesto confert non dempta cupiditas, sed adiuncta impunitas . Unde ab Alexandro illo Magno quidam comprehensus pirata interrogatus que ab eo, cur mari esset ita infestus, libera sibi et eleganti legitur contumacia respondisse: Et tu quare toti orbi terrarum? Sed quoniam id ego parvo navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator diceris. Inferre ergo bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere nil aliud est quam latrocinium nominandum . XIIII. Qualiter ad ipsius pacis bonum proficiat, quod cum predictis hominum generibus pax Babilonie non servatur. Ecce igitur, qualiter cum illis tribus generibus hominum pax habenda non sit, sed bellum potius indicendum; quod videlicet ad ipsius pacis bonum proficere nemo sapiens ignorabit. Ad hoc enim istos paucos severitatis vigor persequitur, ut in ceteris pax integrior et tutior conservetur. Quod dominus in propheta contra plebem Iudaicam loquens satis notavit, cum protulit: Quis dabit me spinam et veprem? In prelio gradiar super eam, succendam eam pariter. An potius tenebit fortitudinem meam? Pacem faciet michi, pacem faciet michi . Subaudi: hec ipsa succensio, qua eam pronuntio exurendam. Ad hoc ergo huiusmodi homines impugnandi sunt, ut vel cum ipsis penarum experimento correctis vel saltem cum aliis eorum eruditis exemplo pax servetur incolumis. Ob hoc enim solummodo bellum publicum geritur, ob hoc tractantur arma, ob hoc leges dictant supplicia, ut bonum pacis per omnia et in omnibus maneat illibatum. XV. De tribus vel quatuor gradibus pacis mundane. Tribus autem gradibus pax ista mundana procedit: primo enim pax orbis, postea pax urbis, demum pax domus. Illa generalis est, ista civilis, hec domestica. Pax ergo orbis habenda est etiam cum peregrinis, pax urbis cum civibus, pax domestica cum propinquis. Et quoniam supra dictum est Babilonie pacem communionem rerum exigere, idcirco scire licet, quod in quolibet horum graduum rerum communitatem pax flagitat. Pax generalis, ut puta inter regna et provincias, nundinas communes facit et linguas; pax civilis forum, fanum, leges et quasdam consuetudines; pax domestica fundum, domum, convictum et in coniugiis thalamum, sepulcra quoque et monumenta maiorum. Pax vero generalis, quam etiam cum peregrinis habendam diximus, item et ea, que cives federat, hec, inquam, pax, quamvis domesticam non contineat habitationem, si tamen inter aliquos domestico promoveatur affectu, privata pax fit amicitieque sibi dulce nomen attitulat. Unde evenit, ut etiam quartus exurgat gradus tribus superioribus adunandus, videlicet ut qui antea pacem orbis, urbis et domus, id est familie, computavimus, in quarto iam gradu pacem amicitie numeremus. Que utique amicitia vicissitudine studiorum officiorumque colitur et tenetur. Alioquin nullo pacto durabunt amicitie monumenta, nisi ex utraque parte officiosa constet affectio. XVI. De statu pacis domestice. Quia vero omnis domus particula quedam civitatis creditur, omnis autem pars ad universi, cuius pars est, integritatem refertur , debet ad normam civilis pacis pax formari domestica , ut sicut civilis pax publicis conservatur legibus, sic et pax domestica privatis traditionibus legitime gubernetur. Unde sicut ille, qui publicam tuetur pacem, pater patrie dicitur, ita et qui pacem regit domesticam paterfamilias optinuit nuncupari. Et quoniam ad respectum familie sue patris censetur nomine, decet eum omnibus etiam servis suis, qui pars familie sunt, paterni favoris clementiam exhibere, quatinus occasio turbande pacis domestice omnibus subtrahatur. A qua sententia non discedit, quod quidam vulgate auctoritatis sapiens tradidit: Sic , inquit, cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem vivere velis. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum tuum liceat, veniat in mentem tantumdem in te domino tuo licere . Et Iesus Sirac: Si est tibi servus, sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem sic eum tracta . Ita tamen erga familiam suam quis benignitatem exerceat, ne discipline rigorem penitus amittat. Non enim minus mollis remissio quam severa exacerbatio pacis domestice concordiam vacuabit, sicut in David gestum esse agnoscitur. Quia enim filios licentia molliore tractaverat, quantam confusionem, quantum scandalum quantumve periculum ex hiis postea passus fuerit, Regum non veretur ystoria diffamare. Porro cum pax domestica membrum sit civilis pacis, si pax civilis a domesticis violanda sit, ne civilis pax pereat, erit tunc pax domestica inter patrem etiam et filium distrahenda, quemadmodum illos scripsisse legimus, qui de statu reipublice facundius disputarunt. Ne vero putares domesticam pacem nullam a scriptura canonica laudem accipere, ideo Ecclesiasticus de ipsa locutus ait: In tribus bene placitum est spiritui meo, que sunt probata coram deo et hominibus; concordia fratrum, amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes . XVII. De quibusdam accidentibus, per que pax privata turbatur, et eorum remedio. Denique duplex pax hec, domestica scilicet et affectu domestico amicata (hec est ipsa amicitia), hec, inquam, pax quanto est coniunctior, eo frequentioribus assuevit dissentionibus lacerari, ut verbi gratia iracundia, verbositate, magis autem susurrio, plus convicio vel improperio et multo amplius superbia, dolositate ac denudatione mysterii et, quod est super hec omnia malignius, per mulierem nequam. Que singula sapientis proverbia notaverunt. Dicitur enim in Parabolis: Homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes . Item filius Sirac: Susurro et bilinguis maledictus. Multos enim turbavit pacem habentes . Item: Homo iracundus incendet litem et in medio pacem habentium immittet inimicitias . Et iterum: Mittens lapidem in volatilia deiciet illa. Sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam. Ad amicum etsi produxeris gladium , ne desperes: est enim regressio ad amicum excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa. In omnibus hiis effugiet amicus. Si ergo denudaveris absconsa amici tui, non persequaris post eum. Sicut enim qui dimittit avem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum et non eum capies. Maledicti enim est concordatio, denudare autem amici mysteria desperatio est anime infidelis . De muliere vero ibidem adiungitur, quia mulier fortis oblectat virum suum et annos vite illius in pace implebit . Sicut autem beatus est, qui habitat cum muliere sensata , sic e diverso commorari , inquit, leoni et draconi placebit magis quam habitare cum muliere nequam , ea maxime, que verborum procacitate continua viro quieto et pacifico molestiam ingerit quam amaram. Unde ascensus harenosus in pedibus veterani, sic linguata mulier homini quieto . Ne igitur per huiusmodi pax amicitie familieque rumpatur, iracundia per mansuetudinem, per loquendi parsimoniam verbositas excludatur. Aures sepiamus a susurriis, os ab omnibus conviciis oppilemus. Nullo super amicum efferamur supercilio, nullas in eum fraudis committemus insidias nec amicorum secreta, que novimus, lingua pruriente denudemus. Hec enim tria, scilicet preminentiam, duplicitatem et perfidiam amicitie venena fore perexplorati iudicii est. Deinde et tu, qui private domus acta dispensas, mulieris vel uxoris tue proterviam numquam imperare consentias. Scriptum est enim, quia mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo . XVIII. Quantam bonorum consequentiam pax habeat Babilonica per contraria exempla et recta documenta monstratur. Monstratum est ecce, quibus modis pax Babilonie, mundi scilicet, contrahi debeat et servari. Quantam autem bonorum temporalium consequentiam habeat pax ista mundana, exemplis potest non vilibus edoceri. Quamprimum igitur in ipso toto mundo pacem quamdam naturalem considera, qua superni manus artificis diversarum naturarum elementa in unum coegit corpus assurgere et prorsus dissona in tantam statuit consonantiam aspirare, ut nisi intimis ligata subsidiis non consistant. Celum enim nisi aer existeret, quo lumen funderet non haberet. Aeri celum colorem exhibet, aer terram fovet ymbribus et cunctis animantibus vitam tribuit respiratus. Aqua fluviis irrigat; que utique et ipsa quousque subsisteret, si eam terre fundus ultimus non teneret? Talibus igitur legibus federata elementa pacem habent decoram et perpetuam. Quod si dissentio aliqua adversus se huic materie generetur et seditione qualibet solutionem sui meditetur hec machina, vel si divino nutu aliquid ex ista pace moveatur, si vel efferveat pelagus vel terra quatiatur, si perniciosus ymber decidat aut sol suttracta luce refugiat , si aer ardoribus excandescat aut ultra mensuram sui natura ignis exestuet, excidium sine dubio mundi interitus que putatur , dum bonum pacis elementorum hac seditione: subvertitur . Ut autem omittam regna et populos innumeros, ut omittam civitatem, familias domos, que omnia per pacem et concordiam constant, per dissentionem vero solvuntur et pereunt , ut taceam etiam de ipsa urbe, que prius, dum in ea pax floruit, domina fuit mundi, nunc autem pene iacet humiliata seditionibus et bellis civilibus conquassata, ut, inquam, omnia ista preteream, ad familiarem divinis eloquiis respice Israhelem. Nonne hii, dum inter se pacem haberent et ad dominum unanimes ingemiscerent , de Egipto eximi signis triumphantibus meruerunt? Mare vidit eos sociatos et aufugit, convertuntur ante eos flumina retrorsum cognati maris imitantia famulatum, celum escam esurientibus, petra potum sitientibus sub ministrat . Beata hec gens erat, cuius dominus deus eorum, plena populis, opima divitiis et viribus tam fortissimis roborosa, ut unus mille invaderet et duo decem milia transmoverent. Postea vero quam scandalis cepit dissentioni bus urgeri et in partes dividi, posteaquam Ieroboam et Roboam diarche prodierunt, posteaquam factiones et seditiones, posteaquam puer cepit seniorem et ignobilis honoratum offendere , in quid devenerint, quid passi sint, et veterum ystorie et Treni recitant Ieremie. Nam undique in eos bellorum rabies et ferri effrenata licentia, urbs preclara prosternitur, templi sanctificatio prophanatur, nemo miseretur senibus , nemo infantibus absque respectu iuvenes trucidantur , matronis nil verecundie, nil pudoris virginibus re servatur . In ipsa autem obsidione, antequam scilicet traderentur in manus gladii, tam infesta cruciabantur inedia, ut in fame fieret famis remedium solatium dul cissimum liberorum ; ad extremum a patrie finibus proturbati per omnes disperguntur provincias eterne captivitatis miseriam deplorantes. Ecce qui sunt discordie exitus et fructus dissidiorum! Ex contrariorum ergo effectibus quantum sit huius pacis bonum iam clarius videmus. Pax enim hec producit rempublicam, propagat potentiam, fortunat regna, libertates nobilitat, virtutes remunerat, familias opulentat, condit leges, alit artes, illustrat honores, religionem fovet, implet urbem, multiplicat sobolem, altrix est pueritie, tutrix adolescentie, iuventutem letificat et canitiem condecorat senectutis. Quod totum ex uno scripture testimonio colligere tibi est. Cum enim Genesis de iurgio inter pastores Gerare et pastores Ysaac ageret, adiunxit, quod primum puteum, pro quo rixati sunt, vocavit Ysaac calumpniam, secundum vocavit inimicitias, tertium, de quo non fuit corrixatio, latitudinem nominavit. Et Salomon in Proverbiis: Qui ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium . Adde, quod pax ista via quedam et scala est, per quam ad pacem Ierusalem optinendam pertingitur; immo in pace ista pax Ierusalem includitur et servatur, sicut supra ex verbis Ieremie licuit intueri. Et Paulus ad Thimotheum pro hac pace orare docet: Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate . Inde est, quod dominus noster pacem ecclesie daturus adveniens tantam ei pacem mundi pacem paravit, ut aufer et bella usque ad fines terre, arcum contereret, arma confringeret et scuta combureret igni . XVIIII. De pace Ierusalem, hoc est ecclesie. Iam hora est, ut de pace Ierusalem, hoc est ecclesie, que dicenda sunt annectamus. Pax ista, sicut nos proposuisse meminimus, christiane societatis concordia est. Cuius monstrator et monitor erat Paulus, cum diceret: Non est regnum dei esca vel potus, sed iustitia et pax. Itaque que pacis sunt sectemur . Et rursum ad Thimotheum: Sectare iustitiam, fidem, caritatem et pacem cum hiis, qui invocant dominum de corde puro . Evidentius autem de hac pace discipulos dominus commonebat: Habete , inquit, in vobis sal et pacem habete inter vos . In sale sapientie nostis intelligi condimentum. Que autem verior sapientia quam ea, de qua scribitur, quia predicamus Christum dei virtutem et dei sapientiam? Mandaturus ergo de hac pace de sale premonuit, quia nemo pacem istam meretur habere, nisi qui prius Christum elegerit per fidem in corde suo suscipere. Est enim ipse, ut dudum diximus, pacis huius conciliator et auctor, pater , inquit propheticum eloquium, futuri seculi, princeps pacis . XX. Quomodo per caritatem pax ista federetur. Quod autem per caritatem, sicut prelibavimus, pax ista construatur, Psalmus michi testis est: Fiat pax in virtute tua . Ubi virtutis nomine reginam virtutum omnium intellige caritatem, que proprie virtus idcirco dicitur, quia fortis est ut mors (fortis est enim ut mors dilectio) , cui nichil resistit, cum venerit, que occidit quod male fuimus, ut aliud bene simus. Enimvero qualiter hanc pacem faciat caritas, non latet aliquem sacri voluminis notitiam profitentem. Ita namque est caritas in hac pace sicut spiritus vitalis in corpore. Quemadmodum enim in corpore spiritu vegetante membra vivunt et velut pacem quamdam soliditatem compaginis retinent, abscedente autem spiritu mori ea necesse est et dissolvi, sic et caritas sola est, que filios ecclesie in huius pacis consolidat unitate, qua recedente pax ista discinditur. Ex quo licet propter sacramenta ecclesiastica ipsius corporis simulatam tantisper retineant compaginem, per peccatum tamen odii, quod mors est anime, sensum penitus amittunt vite. Quod doctor gentium in nonnullis epistularum suarum locis argutis rationibus explanavit, dum inter membra Christi et partes humani corporis cognatam admodum similitudinem posuit. Ad Corinthios quidem ita: Sicut enim unum corpus est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus . Ad Ephesios autem sic: Crescamus in illo, qui est caput, Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum facit in edificationem sui in caritate . Idem quoque et eisdem pene verbis eum ad Colosenses scripsisse reperies. Caritas ergo est, que membra Christi vivificat atque ea in unum corpus federat et concordat; unde sollicite servare unitatem spiritus in vinculo pacis . Hoc est illud beatum arche Noe bitumen, quo ligna ipsa collinita tenacius aquas irrepere diluvii non sinebat. Hec est ligatura, que una superius copulat ansas, que humanitati deitatem infibulat, linea, que deum in terram transposuit et hominem in celestia translevavit. Hec ergo sola est, que ecclesie aggregat unitatem, immo ipsa est ecclesie unitas, tunica illa videlicet inconsutilis desuper contexta per totum non divisione ad plures, sed ad unum sorte perveniens. Si tunicam hanc tantum unus accipit, nemo putet se habere caritatem, qui in unitate non manet ecclesie. Immo nulla est via salutis, nullus locus remedii illis nimirum, quos catholice unitatis gremium non includit, quod prefate arche Noe figurata notat ystoria. Omnes enim, qui extra eam reperti sunt, aquis castigantibus perierunt. Idipsum et pasche loquebatur mysterium: In una , inquit, domo comedetur nec effertur de carnibus eius extra fores. Carnes enim agni dominici corporis sacrificium proludebant. Hoc autem sacrificium est unitatis ecclesiastice tam expressius quam causalius sacramentum. Idem etiam in domo Raab divina lectio presignavit, cum diceret: Patrem tuum et matrem tuam et omnem cognationem tuam congregabis in domum tuam. Qui ostium domus tue egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius . Propter huius unitatis vinculum ipsa mater ecclesia una columba dicitur, unica etiam simpliciter appellatur. Una est columba mea, perfecta mea . Et David in voce domini unicam suam orat a canibus et leonibus liberari dicens: De manu canis unicam meam . Item: A leonibus unicam meam . Hec unio est, qua apud Ezechielem duo ligna, id est populus Iudeorum et gentium, sic iunguntur unum ad alterum , ut ex duobus unum ligni corpus appareat glutinatum. XXI. Que sit pietas proposita et qualiter ipsa pacem nutriat Ierusalem. Pietatem vero, qua pacem Ierusalem nutriri diximus, opera misericordie credere debemus, quibus temporalium sive spiritualium bonorum penuria in invicem fraterna caritate succurrimus. De quibus dictum est: Rogate que ad pacem sunt Ierusalem . Quasi: O vos sedes domini, iudices scilicet, qui sedetis in iudicio, rogate interrogantes eam, que sunt , id est valent, ad pacem nutriendam Ierusalem . Ex quo latenter innuitur, quod illi, qui sedebunt super sedes duodecim iudicaturi duodecim tribus Israel potissimum de operibus pietatis, utrumne scilicet ea vicissim sibi impenderint homines, examinando disquirent, verbi causa in predicatoribus et plebibus, an videlicet hii, quibus seminata spiritualia sunt, colonis id est predicatoribus, carnalia metenda tradiderint, et retro, si illi, quia plebibus suis carnalis sustentationis stipendia receperant, eas spiritualium escarum reficere alimoniis studuerint. Sunt enim pastores ecclesiarum negotiatores quidam cum populo credentium mercimonia necessaria contrahentes, quibus dicitur: Negotiamini, dum venio . Quemadmodum enim mercatores de aliis regionibus in forum cum aliis conveniunt suas cum ipsis merces utiles permutantes eis dando quedam, quibus illi opus habent, et ab eis recipiendo, quibus ipsi perindigent, sic et prelati cum suis subditis facere credendi sunt. Si tamen quod sit hoc forum distinctius exquiratur: Forum istud ecclesia est, in quam tamquam in quemdam locum medium de diversis nationibus in unum conveniunt, sed precones dei illuc de montibus, id est alto virtutum culmine, adveniunt, subiecti de convallibus, hoc est inferiore et terrena conversatione, ad id conscendunt. Quod forum veritas in Evangelio signavit dicens: Cui similem estimabo generationem istam? Similis est pueris ludentibus in foro, qui sibi coequalibus improperanter dicunt : Cantavimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non planxistis . Quia dum prelati in ecclesia eterna gaudia reprobis auditoribus predicant, nullam in eorum cordibus letitiam generant, dum quicquid eis de celestibus dicitur fabulosum putant, et cum eis patres eorum futura minantur supplicia, non compunguntur, non ingemiscunt, quia nichil esse infernum, nullos post hanc vitam cruciatus arbitrantur. Hec ergo spiritualium carnaliumque permutatio vel quodcumque alternatum inter fratres pietatis officium, sicut nobilissimus noster auctor exponit, illa equalitas est, cuius apostolus memor fuit, cum diceret: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate . Equalitas est ipsa pax Ierusalem, ut opera misericordie corporalia iungantur operibus predicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Dum enim sumitur psalmus et datur tympanum , fit psalterium iocundum cum cithara. Communicet ergo qui catecizatur verbo ei, qui se catecizat, in omnibus bonis . XXII. Qualiter humilitas hanc pacem firmet. Novissime qualiter humilitas pacem Ierusalem firmet et roboret, illa tabernaculi federis te doceat fabrica exemplata, ubi precepit dominus Moysi in lateribus tabularum binas incastraturas facere, quibus ipse tabule mutuis annexibus convenirent. Bina tabularum incastratura gemina cuiuslibet fidelis credatur humilitas, ut videlicet de temporalibus successibus non tumeat et de spiritualium bonorum gratia, si quam habet, pre ceteris non infletur. Per incastraturam ergo, qua invicem tabule copulantur, archa compingitur, quoniam per humilitatis artificium pax ecclesie custoditur. Quod considerans Paulus ait Philipensibus: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis eamdem caritatem habentes unanimes, idipsum sentientes, nichil per contentionem aut per inanem gloriam, sed in humilitate superiores ] invicem arbitrantes . Humilitas ergo est, que pacem Ierusalem servat indissolubilem, sicut et suum contrarium, videlicet superbia, ea nempe sola pacis huius dissecat unitatem. Quis enim non dico a bonis solummodo, sed a malis, quos adhuc ecclesia sustinet in quorum separatione ecclesiastice pacis tranquillitas lederetur, quis, inquam, ab eis interim, nisi typo ventilatus superbie, ob id tantum, quod mali sunt, corporaliter segretatur? Unde et scripturis testantibus deteriores tales sunt nocentibus. Similes etenim sunt hii levioribus paleis, que ante ventilationem aree de ipsa massa tritici suspirantis aure flatibus rapiuntur, cum illi, qui per humilitatis pondus graves sunt, generalis examinis ventilabrum prestolantur. Propter quod dicitur: In populo gravi laudabo te . Inde et Loth preconiis meruit non indignis subvehi, quod solus ipse bonus inter pessimos perseveravit conversari. Iustum , inquit Petrus, iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria ac luxuriosa conversatione eruit. Aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant . Quanta denique est ista ecclesiastice pacis humilitas, que lupi domat rabiem, pardi domat ferocitatem et leonis deponere superbiam non ignorat, ut iam iuxta denuntiationem propheticam in conventu pacis ecclesiastice habit et lupus cum agno, pardus cum edo accubet, leonem quoque et vitulum simul videas commorantes ! XXIII. De pluribus differentiis, quibus pax Ierusalem a Babilonie pace discernitur. Nimis multa differentia a pace Babilonie pax ista distinguitur. Quamlibet enim utraque bona sit? melioribus tamen hec pax titulis exornatur. Illi namque paci excepta ea humanitate, quam diximus, plerumque sufficit non nocere ; hec pax expetit omnibus prodesse velle et cuicumque potueris benefacere. Ad quod forte illud respicit, quod doctor gentium ait: Pax omni operanti bonum . Item pax Babilonie, ut superiori pagine commissum est, gignit gaudium, pax autem Ierusalem beatitudinem de gaudio operatur. Unde Thobias ad Ierusalem loquens ait: Beati omnes, qui diligunt te et qui gaudent super pace tua . Item in pace mundi qui imperant domini sunt, in pace ecclesie preminent servi. Unde unus eorum ait: Non nosmetipsos predicamus, sed dominum nostrum Iesum Christum; nos autem servos vestros per Iesum . Et Dominus ad discipulos: Qui voluerit inter vos primus esse erit servus vester . Cum enim, ut premissum est, pacem istam caritas agat, amor autem gradum nesciat, omnes, qui huius pacis federe nexi sunt, paribus sibi studebunt officiis subservire, iuxta quod Paulus ait ad Galatas: Per caritatem spiritus invicem servientes . Item pax Ierusalem omnem remittit iniuriam, sicut testis est oratio illa cotidiana, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Pax Babilonie legem statuit, que iniuriis opponeret talionem. Ideo Babilonie pacis cultores, sicut supra monstratum est, erga eos, qui publicam pacem violant, impacati sunt; qui vero huius pacis possessores existunt etiam cum odientibus pacem pacifici esse non desinunt. Nam cum hiis, qui oderunt pacem, eram pacificus . Quos tamen, cum reliquis salutis periculum non timetur, pia severitate persequitur, non quidem materiali ferro, sed spirituali gladio feriens rebellantem. Nam , ut ait apostolus, arma nostre militie non sunt carnalia, sed potentia a deo . Pia severitate idcirco posuerim, quia sic in eos, qui obnoxii sunt, extrinsecus anathematis est exercenda severitas, ut tamen intrinsecus erga illos fraterne caritatis viscera non rumpantur. Unde Paulus Thessalonicensibus: Si quis , inquit, non obed ierit verbo nostro per epistulam, hunc notate et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et nolite quasi inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem . Item pacis Babilonie cultores ea, que ipsius pacis bona sunt, sibi sufficere estimantes nichil ultra querunt vel appetunt, sicut quidam ex eis dixisse legitur: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis . Huius autem pacis amatoribus meliora post hanc vitam possidenda reliquuntur, quemadmodum scriptum repperis, quoniam sunt reliquie homini pacifico . Item pax Babilonie persecutionum immunitatem tribuit; pax Ierusalem patientiam tantum exigit adversorum. Quod innuere voluit qui virtutes numerans post pacem de patientia mox subiecit: Fructus autem spiritus caritas, gaudium, pax, patientia . Amplius: Pax Babilonie si tranquillior, copiosior, perhempnior fuerit, in luxuriosam nimis et effeminatam remolliet voluptatem iuxta illam satirice reprehensionis acrimoniam, que aspergitur in Romanos: Prestabat castas humilis fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant Tecta labor somnique breves et vellere Tusco Vexate dureque manus ac proximus urbi Hanibal et stantes Collina turre mariti. Nunc patimur longe pacis mala, sevior armis Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem . Econtra pax Ierusalem quo multiplicior ac diuturnior fuerit, virtutum merita virilius roborabit. Propter quod Petrus dicit fidelibus: Gratia vobis et pax multiplicetur . Et Paulus non iam longam, sed perpetuam pacem Thessalonicensibus exoptabat: Ipse autem dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco . Ad extremum et illa non tenuis differentia est, quod mundane pacis consociatio, maxime que inter domesticos amicosque transigitur, quo dulcior fuerit, eo ipsius disiunctio ultima, que per mortem fit, amarior computatur. Nec enim fieri potest, ut eius mors nobis nimis amara non sit, cuius vita nimis dulcis estiterat. At quia ecclesiastice pacis beata societas per mortem non distrahitur, sed mutatur in melius, ideo fideles hac societate concordes, cum aliquem de suis extulerint, nisi quantum naturale debitum humanitatis exposcit, nullis afficiuntur meroribus, sed magis quodam interno gaudio precedentem in patriam socium prosecuntur scientes, quad mors non scopulus, sed portus est, honesta missio militis, merces operis, aditio hereditatis. Nam cum dederit dilectis suis sompnum, ecce hereditas domini . XXIIII. De tribus articulis, quibus pax ecclesie continetur. Tribus autem articulis velut trinis fundamentis, scilicet fidei unitate, voluntatis unanimitate morumque conformitate, pax ista subnititur. De primo articulo scribitur ad Romanos: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo . De voluntatis unanimitate idem paulo superius dixerat: Deus autem patientie et solacii det vobis sapere in alterutrum idipsum secundum Iesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis deum . De conformitate morum ipse idem monuit Philipenses, ut idem , inquit, sapiamus et in eadem regula permaneamus ; ubi nomine regule conformitatem innuit vite. Et quidem in unam fidei normam omnes, qui sunt Christi, conveniunt; quod visibili iam documento percipimus, dum videre est, quomodo tam varie cultus gentes, tam dissona vultus ora, tam diversa linguarum scemata in eiusdem consonantiam uniuntur. Omnes enim, quotquot christiana professione censemur, unius domini sumus famuli, unius pastoris oves, unius regis milites. Unus nos pater genuit, una mater concepit ecclesia, unius agnoscimur corporis membra. In voluntatis vero unanimem concordiam et morum eamdem beatitudinem non omnes concurrere statim necesse est - hiis morum et voluntatis exceptis capitulis, que tam evangelice quam apostolice preceptionis decreta scripta tacitave sanxerunt, secundum que totius christiani generis statutum opus est indissimili voluntatis et moris facie colorari. Alias autem, licet novelle ecclesie filios moribus et animis conformosissimos fuisse legamus ( multitudinis enim credentium erat cor unum et anima una ), nostris tamen temporibus cum pro fragilitate hominum, tum etiam pro disseminata per totum orbem numerositate credentium, quos unius penitus voluntatis et moris qualitate formari ab omni humane possibilitatis facultate quam longe est, non omnes in eamdem affectionem et moralitatem coeunt, sed aliis alia placent et habent, extra quam si aliquos usque adeo pax ista ligavent, ut eis non tantum animi assentionem, sed etiam domicilii habitationem individuam largiatur. Pro quibus scriptum est: Deus, qui habitare facit unanimes in domo . Et iterum: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum . Et in Evangeliis: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum . XXV. De dissentione Pauli et Barnabe. Denique si ipsam animorum concordiam inter iustos dissentione forte aliqua vulnerari contigerit, non erit desperandum continuo nec hiis dissidentibus detrahendum, quia etiam Pauli et Barnabe societatem evangelicam quodam legimus offendiculo disiungatam. Quemadmodum scriptum est, quia Barnabas voluit secum assumere Iohannem, qui cognominatur Marcus, Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non deberet recipi. Facta est autem dissentio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum, Paulus vero electo Syla profectus est, traditus gratie dei a fratribus . Quem Marcum postea Paulus in affectum recipiens ipsum etiam Colosensibus studuit commendare dicens: Salutat vos Aristarcus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabe, de quo accepistis mandata , prius videlicet quam discessisset, et ideo non reciperetis; nunc autem, si venerit ad vos, excipite illum . Quia igitur ecclesiastice pacis fundamentum precipuum fides est, si aliquando inter membra Christi non quidem hostili discidio, sed simultate fraterna alicuius contentionis querela subsiliat (que mediocritatis tamen limites non excedat), non est timendum penitus, quia facile curari possunt humana hec iurgia, in quibus nec fidei pax nec pietatis veritas collabescit. Hoc enim modo magis dissui quam discindi putanda est fraterna concordia, in qua caritatis interim usus remittitur, nisi odium irritatur. XXVI. Quomodo pax ista angelis suavis, demonibus terribilis sit. Commirabilis nimium pax ista et tota laude sollempnis, que suavis angelis, terribilis existit demonibus. Est enim pax ecclesie similis illi celesti et primarie armonie, ubi motu planetarum septem versus orientem currentium dulcis quedam et plena gratissime sonoritatis vox redditur, cum scissus ether in ipso sono <...> rantium planetarum tam artificiabiliter, tam equabiliter acuta cum gravibus temperat , ut concentus inde formetur sic suavissimus, quod ineffabiliter vincere habeat omnem dulcori modulaminis cantilenam. Quem tamen motum orbium immensius concrepantem nostre nequeunt aures distinguere, quemadmodum scripsisse inventi sunt, qui celorum arcanis oculos domesticos iniecerunt. Quia enim, ut aiunt, per veterem consuetudinem erga crepitum illum, qui ex prima nativitate resonuit, usu cotidiano oppletarum aurium sensus obsurduit ideo minus eius auscultare possumus melodiam, sicut in officina metallica assiduis operantium ictibus concussus hebescit auditus. Ad quod forsitan secundum fidem ystorie illud pertinet, quod dominus in Iob dixit: Quis enarrabit celorum rationem et concentum celi quis dormire faciet? Subaudias: nisi ego? Dormire quippe celi concentus deo faciente dicitur, quia planetarum motus ille armoniacus sic summi opificis arte compositus est, ut sonum quidem tonantissimum habeat, sed humanis auribus velut per somni quietudinem obsilescat. Quod autem ecclesiastice pacis concordiam modulatarum vocum concinnitati comparari oporteat, ultimus Psalmus clamat: Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in cordis et organo . Ubi per chorum, qui plurium vocum habet adunantiam, ecclesiastice concordie unitas figuratur in hanc similitudinem, quia sicut in pluralitate vocum eo dulcior armonia fit, quo non ex eisdem, sed diversis sonis cantus unus compingitur, sic et in ecclesiastice pacis statu eo est concordia pulcrior, quo non omnes omnibus, sed singuli singulis et diversis uti officiis sub uno caritatis sociamine dinoscuntur. Qualem etenim putares tu ecclesie esse concordiam, si docere vellent omnes, si exortari singuli, si elemosinam tribuere universi, et cetera ab apostolo numerata officia? Que omnia si in uno quolibet simul essent, eorum omnium deperiret utilitas, dum nemo ab alio reciperet quo ipse non egeret, sicque evanesceret pax ecclesie, quam in dandi et accipiendi pietate disputavimus contineri. Nunc igitur dum tu michi nescienti doctrinam predicas et ego tibi egenti alimenta dispendo, dum iste illi in templo orat, ille isti in pretorio postulat, et sic per reliqua eiusdem modi, tunc plurimorum fidelium grata concordia velut multarum vocum blandior componitur armonia. Hec est illa fortasse musica, quam sapiens prohibet impediri: Ne, inquit, impedias musicam . Quam impedire quis intelligitur, cum fraterne pacis turbare consonantiam invenitur. Denique non otiose in choro isto, hoc est in unitate pacis ecclesiastice, divinas canere laudes ammonetur, quia nemo deum bene laudare creditur, nemo bene umquam operari cognoscitur, si extra unitatis ecclesiastice claustrum evagetur. Ex hiis ergo liquet, quomodo fraterne pacis societas concinnitati sonorum affinis sit. Qualiter vero et concentui planetarum sit similis, ille scire potuit, qui, ut filii dei, ex quibus concordia ista componitur, luminaribus celi comparentur, audivit. Dicit enim apostolus ad huiusmodi: Ut sitis sine querela et simplices filii dei et sine reprehensione in medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo . Ex septem planetis ille concentus efficitur, et per septiformem spiritus sancti gratiam pacis nostre societas concordatur. Versus orientem motus ille concinnus vadit, quia omnis regularis unitatis fraternitas ad finem consumationis Christum respicit, de quo scriptum est: Ecce vir oriens nomen eius . Dormit concentus iste celestis, dum in tranquillitate pacis nostre spirituales viri a mundi secreti tumultibus interne sapientie profunda meditantur, sicut sponsa in voce talium sponso respondit dicens: Ego dormio et cor meum vigilat . Sicut autem armonia illa celestis nobis imperceptibilis est, distinguibilis autem et dulcis superne regioni, sic et christiane societatis spiritualem continentiam homines mundiales ignorant (animalis enim homo non percipit ea, que sunt spiritus dei); quam tamen superni cives, hoc est angeli, distinctius innotant eamque velut quamdam dulcis carminis modulantiam grate acceptionis auribus auscultant secundum illud Cantici canticorum ad ecclesiam: Que habitas in hortis, amici auscultant dicentes singuli: Fac me audire vocem tuam . Ubi nomine amicorum spiritus celestes intelligas, de quibus in Evangelio mentio habetur, quia scilicet cum pastor ovem invenerit, veniens domum convocat amicos et vicinos dicens: Congratulamini michi, quia inveni ovem meam, que perierat . Denique sicut angelis concordia ecclesiastica est grata, ita demonibus, ut prelibavimus, formidolosa. Sicut enim Romanorum castrorum acies tunc fiebat inimicis terribilis, quando que prius divisa per plures pugnabat ordines postea iunctis cornibus impetum mittebat in hostes, sic nimirum et in christiane militie presidiis agi putandum est, ut videlicet si per aliquam occasionem divisa ecclesia contra tenebrarum principes per partes bellare temptaverit, minus timori sit, et ob hoc tardius de contraria fortitudine victoriam nanciscatur, terribilis autem fiat vincatque facillime, si adunata concordia spiritualem contra hostem promoverit armaturam. Quod utique in ea sapiens ammirans et laudans ait: Que est ista, que progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? XXVII. De signis pacis tam mundane quam ecclesiastice. Signa autem, quibus tam pax ista quam Babilonica queritur, datur, ligatur, discernitur, multifaria sunt. Alia enim verbis, alia rebus, alia actibus explicantur. Verbis, ut puta salutationibus, pactionibus, iuramentis; rebus, quemadmodum lauri, olive palmeque ramusculis (unde palma quasi pacis alma ab ethymologis nuncupatur); actibus, sicut in complexione dextrarum, in coacervatione lapidum et in ictu sacrificande victime consuetudo vetustior usurpavit. XXVIII. De pacis osculo. Inter omnia vero pacis signa, que actibus transiguntur, precipuum et magis expressum est osculum, non dico pedis aut frontis aut auris aut alicuius membri alterius, sed oris tantummodo. Quia enim evidentius per oris officium quam per ceterorum membrorum nutum animi votum exprimimus, ideo per osculum oris pacis beneplacitum apertius annotamus. Datur pacis Ierusalem osculum fratribus in ecclesia non qualibet hora, sed in missa, post immolationem quidem, sed ante susceptionem dominici corporis. Quod osculum primum a sacerdote ministris traditur, ut exinde per eos in ceteros expendatur. In pace, quam prius sacerdos tribuit, pax dei ad nos, de qua pretulimus, nostra scilicet reconciliatio, ex qua pax Ierusalem pendet et nititur, designatur. Cuius pacis osculum ideo primitus sacerdos offert, quia pax reconciliationis per ecclesiarum prelatos nobis ante nuntiata est et indulta, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem nuntiandum populo tuo. Unde et unus ex hiis montibus quasi huius osculum pacis Corinthiis offerens: Dedit nobis , inquit, ministerium reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo , hoc est vice eius: Reconciliamini deo . Et quoniam pax istiusmodi in Christi morte consumata est, recte post immolationem, que mortis dominice memoriam ymaginat, huius pacis osculum sacerdos libat. Quia vero per illud osculum, quod postea communicatur in singulos, fraterne pacis concordia demonstratur, ideo ante susceptionem sacramenti tribuitur, ut videlicet omni deterso odio mundum cordis preparetur hospitium, in quod dominus ingredi eligat et manere. Istud est illud osculum, quod Paulus in Romanorum et Corinthiorum salutationibus statuit offerendum: Salutate , ait, salutate invicem in osculo sancto , id est sincero, non ficticio, quale fuit Iude osculum, quo prodiderit salvatorem, quale et Ioab, qui Amasam quasi demulcens osculo percussit in latere et effudit intestina eius et mortuus est. XXVIIII. De hiis, qui pacem turbant ecclesiasticam, de peccato eorum et pena. huius osculi confictores scismatici maxime et heretici credendi sunt, qui non columbe, sed corvi, non agni, sed lupi oscula defigentes castitatem pacis ecclesiastice polluunt et corrumpunt, dum illi scissuris dirimere, isti erroribus catholice unitatis discerpere concordiam non verentur, ad hoc blandientes, ut rapiant et occidant. Adumbrationem istam pacis ludus Ysmahel cum Ysaac presignasse traditur; quem ludum persecutionem apostolus nominavit dicens: Quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc . Que videlicet persecutio timenda plus est quam ea, que aperta impugnatione grassatur. Facilior est enim cautio, ubi manifesta formido. Plus autem timendus est et cavendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis ymaginem occultis serpit accessibus, eo maiora daturus vulnera, quo minus eius malignitas fuerat premonstrata. Tales scissuras apostolus in Corinthiis progerminari coniciens: Obsecro , inquit, vos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata . Quas etiam in rete apostolico signari cognoscimus, quod rumpi pre multitudine piscium Lucas memoravit. Fieri autem huiusmodi dissentiones et hereses dominus patitur, ut, dum mentes nostras veritatis discrimen examinat, probate fidei integritas serenius clarescat. Oportet , ait Paulus, hereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant . Multi namque lupi, dum ecclesia tranquilla est, agni putantur et oves, filii creduntur et fratres; sed cum postea scismatibus et heresibus ecclesie ceperit requies impulsari, latescentem illam et suppuratam mentis nequitiam in publicum dispumantes iam patenter insontes quosque dilaniant putanturque de ecclesia tunc egredi. Quos tamen constat de ecclesia nullatenus estitisse iuxta illud Iohannis apostoli: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum . Concepti etenim huiusmodi in utero matris ecclesie antequam formarentur viscera quassaverunt et sic abortivi excussi sunt. Alienati sunt enim, ut Psalmi revelat oraculum, alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa . Demum tam detestabile est hoc peccatum, quo ecclesiastice concordie <...> fedatur, ut quelibet culpa alia iudicata ad pondus huius criminis levis et venialis censeatur. Peius est enim istud crimen etiam peccato Christum negantium. Ibi enim potest fuisse necessitas, hic sepe obnoxia est voluntas; in aliis offensis unius forte anime dampnum est, hic periculum imminetur plurimorum, et cum contingat semel delinquere, scismaticus convincitur cotidie peccare. Adeo autem huius prevaricationis excessus grandis est, ut nec per sanguinem valeat indulgentiam promereri, quemadmodum facundissimi Cipriani martirio consecrata dictat auctoritas: Inexpiabilis , inquit, et gravis culpa discordie nec sanguine abluitur nec passione purgatur . Supplicium vero eorum, qui ipsius ecclesie, ut premissum est, dispaginant vel etiam revellunt concordiam, quam vehemens sit atque terribile, Dathan et Abyron necnon et Chore mors nova et penitus stupenda nos edocet. Nam quia dissentionem in populo facere conati sunt, terra compagibus ruptis dissiliens seseque in sinum largiorem aperiens vivos eos cum suis omnibus profundo ore voravit, quemadmodum sacra Numeri depingit ystoria, quia dirupta est terra sub pedibus eorum et aperiens os suum de glutivit illos cum tabernaculis suis et universa substantia, descenderuntque viv entes in infernum operti humo. Sed et egressus ignis a domino interfecit Chore et ducentos quinquaginta viros, qui cum eo incensum offerebant . Similem penam ecclesie divisoribus sub imprecationis voce propheta denuntiat: Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis eorum in medio eorum . Que vero nequitia? Quoniam, inquit, contaminaverunt testamentum eius , sacre videlicet scripture elogium, ita, quod divisi ab ira vultus eius , hoc est domini, dum divino eis irascente iudicio adversus invicem contrarii erroris materias erexerunt, ut Arrius in Sabellium, Eutices in Nestorium, Predestinatus in Pelagium, et in Carpocratium Manicheus; et quoniam sic dissipati sunt nec compuncti sunt, quamvis contra se partitis dogmatibus dimicent, glomeratis tamen malitie studiis christiane unitatis concordiam insectantur, ut isti quoque casui propheticum illud adhereat, quo dicitur Manasses persequi Effraim, Effraim Manassen, simul ipsi contra Iudam . Deinde et illi, qui non dico generalis ecclesie, sed plurium vel duorum saltem concordiam dividunt vel qui inter se fraterne caritatis pacem odii fermento corrumpunt, in reatum quam culpabilem incidant, ratio purior manifestat. Qui enim per odium fraterne dilectionis gratiam exhauriunt, tam diu nullius boni operis deo sacrificium immolant, quam diu a fratrum caritate discordant . Propter quod de Cain, qui cum fratre pacem per zelum invidie non habebat, scribitur, quia ad Cain et ad munera eius dominus non respexit . Et in Evangelio: Si , inquit, offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum . Eos vero, qui inter fratres discordias seminant, videlicet susurrones, quam grande peccatum premat quis dissimulare audeat? Cum enim deus et diabolus summa erga invicem repugnantia contradicunt - sicut deo nichiil est pretiosius virtute dilectionis, sic nil desiderabilius diabolo extinctione caritatis ; extincta namque caritate ceterarum virtutum chorus dilabitur, quarum omnium mater caritas esse scitur -, unde constat, quod susurronem, qui spargendo odium caritatem perimit, eo magis deus execrat, quo adversario suo diabolo in hoc nequitie famulatur opere, quod super omnia ipse noscitur diabolus amare. Inde Paulus ait: Susurrones deo odibiles ; et iterum in Proverbiis Salomonis: Sex sunt, que odit dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum [ malum, proferentem mendacia testem falsum, et eum, qui seminat inter fratres discordias . Hinc est, quod cum apostata proprium nomen antiqui hostis sit, susurro sicut in seminatione discordie diaboli heres est, ita eius et in nomine apostasie equivocus repperitur. De apostata etenim angelo scriptum est, cum bonis seminibus zizania fuissent in iecta: Inimicus homo hoc fecit . Et de susurrone clamant Proverbia: Homo apostata, vir inutilis, in omni tempore iurgia seminat . Remedium autem contra hoc malum illud erit potissimum, si a societate fratrum zizaniator huiusmodi maturius excludatur. Cum enim defecerint ligna , inquit Salomon, extinguitur ignis, et susurrone detracto iurgia conquiescunt . Quantum vero supplicium talibus prestruatur, tenui quidem verbo, sed gravi sententia idem sapiens explanavit, cum protulit: Semper iurgia querit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum. XXX. Qualiter pax presentis ecclesie perfecta non sit. Per ea, que in continenti capitulo decursa sunt, ecce videre vacat, quenam illa sint, quibus et generalis ecclesie et particularis in Christo societatis consueverit prophanari concordia. Cum igitur ecclesiastice pacis tranquillitas tantis infestationibus perturbetur, licet < ad> comparationem pacis Babilonice quodammodo beata sit, absoluta tamen gratia nec beata est nec perfecta, circa quam tot laquei expansi sunt, tot obiecta sunt scandala, tot insidie, tot calumpnie oblatrantes, sicut vulgatum est in Proverbiis, quia in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis , et rursum post aliqua: Cave tibi et diligenter attende auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas ; quantus nempe matris ecclesie in hac pace timor est, quanta mestitia de exeuntibus, timor de exituris! Sed et illud accedit ad cumulum, quod militia est vita hominis super terram , in hiis certe, qui divinorum preliorum docibiles assidue adversus aerias belligerant potestates. Que omnia pacem istam constituunt non solum turbidam, sed etiam fluctuosam. XXXI. De perfectissima pace superne Ierusalem. Expectanda est itaque et suspiranda pax alia Ierusalem, Ierusalem dico non istius, que peregrinatur in via, sed illius, que regnat in patria, in qua nec ab extra incursio, nec ab intus seditio formidatur. Ad cuius Ierusalem pacem refertur quicquid in pace presentis ecclesie geritur. In ista enim pace sunt merita, in illa fructus reposita meritorum. Cuius pacis visionem vir timoratus David optavit, cum dixit: Videas filios filiorum tuorum; pacem super Israhel . Quam et Petrus credentibus desiderabat dicens: Gratia vobis et pax adimpleatur . De qua et Psalmus superne civitatis laudes modulans proponebat: Qui posuit fines tuos pacem . Pro qua et Sapiens de martiribus loquens ait: Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace . Hanc etiam mansuetis David promittit dicens: Mansueti possidebunt terram et delectabuntur in multitudine pacis . Ad cuius pacis statum pertinere cognoscitur, quod Syon dominus pollicetur, quia , inquit, non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus . Et iterum per Iohelem: Erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius . Hunc etiam pacis statum rete notat evangelicum, quod post resurrectionem domini pisces multos grandesque conclusit nec tamen scindi ullo modo potuit. A quibus testimoniis nec illud discrepat, quod beati Iob verba sonant: Ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo . Quam perfecta igitur et beata pax illius Ierusalem, ubi libertas sine dominatione, societas sine dissentione, quies sine sollicitudine est, unanimitas illic individua, securitas imperterrita, tranquillitas inturbata. Ibi absque merore letitia absque timore gaudium perpetuum et plenissimum possidetur. Nemo enim inde exit, pro quo tristari oporteat; nemo intrat, pro quo ambigi expediat vel timeri. Immensissimis namque inter electos et reprobos iacentibus spatiis et chaos magno firmato per medium, sicut per illos istorum nequibit purgari miseria, sic et per istos illorum non poterit felicitas inquinari. Hec de bono pacis non pro rei magnitudine, sed ingenii facultate digessimus. Propositi ergo tractatus cursum hiis finibus compescentes iam et stilo signaculum et ori silentium imprimamus.