I Fiat pax in virtute tua . Ps. [121,7]. Sine virtute Dei verbum Dei non possemus cogitare, iuxta illud II Cor . 3[,5] "Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est". Item sine virtute Dei non possemus cogitata proferre, iuxta illud Ps . [67,12] "Dominus dabit verbum evangeliçantibus virtute multa" . Item sine virtute Dei non possemus prolata virtuosa facere, iuxta illud Ps . [67,34] "Dabit voci sue vocem virtutis". Et ideo etc. Fiat . Verbum est prophete David ad Deum et potest accipi ut verbum totius processionis ad Christum; ubi tanguntur tria que conveniunt huic processioni, scilicet precatio quia Fiat , concordatio quia pax , origo quia in virtute tua : priego, accordo e(t) nascimento. Primum est in voce et debet esse in corde, secundum est in intentione, tertium est in ratione. Circa primum nota quod oratio presens ostenditur esse efficax ad impetrandum quadruplici ratione, scilicet ratione sanctitatis orantium. "Multum enim valet oratio iusti", ut dicitur Iac . ultimo [ = 5,16], sed oratio peccatoris non valet sed nocet, non proficit sed officit, iuxta illud Gregorii "Cum is qui displicet" etc., et Io . 9[,31] "Deus peccatores non audit" quia "qui declinat aurem suam" etc., ut dicitur Prov . 28[,9]. Secundo ratione multitudinis quia plus possunt duo quam unus, iuxta illud Mt . 18[,19] "Si duo ex vobis" etc.; multo magis tres et decem et centum et mille etc.; unde et orat ecclesia "Multiplicatis intercessoribus largiaris". Tertio ratione unitatis quia multa non sunt potentiora paucis nisi in quantum multa aliquo modo uniuntur. Mille enim milites sunt potentiores duobus milibus militum si mille ab aliis mille sint diversi animi. Item si quis impingat lancea militem ab anteriori et alius a posteriori, vel unus a dextris et alius a sinistris, minus potest quam unus solus impingens. Unde virtus unita est fortior se ipsa dispersa, ut dicitur in libro De causis , quod apparet per multa exempla. Quarto ratione clamoris, iuxta illud Ps . [119,1] "Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me", et iterum [141,2] "Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum" . Hac autem voce non indigetur propter Deum, quia ipse videt cor, nec clamore indigetur propter eum quia ipse habet optimum auditum et est nobis propinquior quam nos ipsi, secundum Augustinum; sed indigetur eo propter nos, ut scilicet devotio magis crescat in corde nostro, quia, sicut dicit Augustinus Ad Probam , "Ex verbis et aliis signis mens nostra acrius excitatur". In ista autem processione sunt boni, scilicet religiosi et sacerdotes etc., et multi de omnibus, et unum in volendo pacem et fortes clamores ferunt; et ideo sperandum est quod pacem inpetrabit. Circa secundum nota quod omnis homo intendit pacem, secundum Augustinum et Dyonisium, sed quidam pacem veram, quidam apparentem et falsam, sicut contingit de bono. Unde illi qui delectantur in bellis, faciunt propter pacem falsam honoris, et sic de aliis peccatoribus; Ysa . 48[,22] "Non est pax impiis". Pax enim est "ordinata concordia", ut dicit Augustinus De civitate Dei libro XIX. Circa tertium nota quod ratione debet discernere quod omne bonum creatum originatur a summo bono increato, iuxta illud Iac . 1,[17] "Omne datum" etc. Unde pax, que est tantum bonum ut contrario queratur, ut dicit Augustinus et Philosophus, non potest esse nisi virtute Dei per quam omnis discordia potest concordari et omnis inimicitia pacificari, quantumcumque sit ex parte unius excellens potentia vel gravis offensa vel diuturna inimicitia, quia virtute Dei per sanguinem Christi; per hunc Deus superpotentissimus, cuius minima offensa excedit omnem offensam omnis creature, plus quam per quinque milia annorum inimicus hominis existens, pacificatus est cum homine, iuxta illud Col . 1[,20] "Pacificans per sanguinem crucis eius sive que in celis sive que in terris sunt". Et ideo nullus debet desperare quin virtute Dei, meritis sanctarum precum, omnis guerra possit pacificari, et hic imperfecte in via et tandem perfecte in patria. Ad quam pacem etc. II Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis . Iob 25[,2 ]. Require supra ad priores civitatis. III Habete in vobis sal et pacem habete inter vos . Mr. 9[,49]. Ad hoc quod congregatio possit veram pacem habere, precipue indigetur sale discretionis, ut scilicet frater subditus vel prelatus sciat discernere inter locum et locum, inter tempus et tempus, inter personam et personam, inter modum et modum, inter causam et causam; quia aliquid est faciendum in uno loco et tempore et uni persone et uno modo et in una causa quod non esset faciendum in alio loco tempore et alii persone et in alio modo et in alia causa. Equalitatem enim servare in istis secundum quantitatem, esset servare inequalitatem secundum proportionem, sine qua vera pax esse non potest, iuxta illud Ysa . 32[,17] "Erit opus iustitie pax". Item oportet quod sciat discernere inter naturam et culpam, inter vitia et personas, inter homines et demones, inter Deum et creaturam vel mundum, inter conscientiam et famam. Pax enim debet haberi cum natura non cum culpa, cum personis non cum vitiis, cum hominibus non cum demonibus, cum Deo non cum mundo, cum conscientia non cum fama contra conscientiam, iuxta illud [ Ps . 17,38-39] "Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant; confringam illos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos". Unde prelatus maxime debet bellare contra vitia que commictuntur in domo et extra domum, sive sit in choro etc.; et si aliquid vitiose petitur, non debet exaudire etiam ab amicissimo; unde Tullius in libro De amicitia : "Hec igitur lex in amicitia sanciatur ut nec rogemus res turpes nec faciamus rogati". Vel dicas quod sal habet triplicem naturam: scilicet mordicativam, scilicet conscientie; conservativam, scilicet per studium sacre scripture; et conditivam, scilicet per discretionem vite et maxime lingue. IV Qui posuit fines tuos pacem ex adipe frumenti satiat te . Ps. [147,14]. Ostendit pacis optimitatem quia Qui posuit fines tuos pacem , et utilitatem quia ex adipe frumenti satiat te . Circa primum nota quod finis est optimum in unoquoque, secundum Philosophum, quia nec ea que sunt ad finem habent bonitatem in quantum huiusmodi nisi a fine. Dicit autem "fines" in plurali quia finis congregationis temporalis, puta civitatis vel castri vel ville vel hospitii, est pax temporalis. Unde rector nullo modo debet consiliari de pace sicut neque medicus de sanitate, sicut dicitur in III Ethicorum , quia scilicet pax sine omni consilio est procuranda. Et similiter finis congregationis spiritualis, puta religionis, est pax spiritualis. Circa secundum tangit quadruplicem utilitatem, scilicet temporalem quia ex adipe frumenti satiat te , idest delicate et habundanter pascit, quia ille qui implet omne animal benedictione est in medio congregatorum in pace, iuxta illud Mt . 8 [ = 18,20] "Ubi duo vel tres sunt congregati in nomine meo" etc. Est autem nomen suum "princeps pacis", ut dicitur Ysa . 9[,6]. Quando autem pax non est in congregatione non satiatur sed frequenter defectum patitur, quia parum est sollicitus frater procurare pro comuni, immo aliquando forte impedit; persone etiam dature retrahunt manum quia parum de discorditer loquentibus edificantur; et Deus etiam hoc facit in patria. Unde defectus accidit tum ex parte collegii tum ex parte populi tum ex parte Dei. Unde in Ps . [67,31] "Dissipa gentes que bella volunt"; non dicit "faciunt", quia aliqui coguntur facere ea malitia adversariorum. Secundo sacramentalem. Corpus enim Christi nonnisi de pane frumenticeo confici potest, quod quidem est propria materia huius sacramenti. Dicit autem ex adipe satiat quia, sicut dicit Magister libro IV Sententiarum dist. 9, "caro Christi interiorem hominem pre ceteris gratiis reficit et saginat". Est autem utilitas sacramenti quando quis assequitur rem sacramenti, scilicet gratiam, vel augmentum gratie. Quando autem non est pax conscientie, non satiatur sed venenatur, iuxta illud Iob 20[,14] "Panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum". Tertio spiritualem, scilicet verbi Dei, et ideo subdit [ Ps . 147,15] qui emictit etc. Ubi tangit utilitatis huiusmodi principium quia predicatur habunde et diffuse, et effectum quia convertuntur peccantes ex impotentia ignorantia et malitia, sicut patet ex sequentibus verbis psalmi. Quando autem non est pax in conscientia cor tepescit, pes pigrescit, lingua tremit predicare nec ei creditur ab auditore; unde non satiatur sed evacuatur vel stomachatur. Quarto celestem, quia "Beati pacifici", ut dicitur Mt . 5[,9], "quia filii Dei vocabuntur". Quando autem non est pax non satiatur sed privatur ista visione, iuxta illud Hebr . 12[,14] "Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum". "Non est autem pax impiis, dicit Dominus", ut dicitur Ysa . 48[,22]. Per misericordiam autem fit de impio plus. Et ideo etc. V Pax Dei que exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras . Philip. 4 [ ,7 ]. Ego ad tempus recessurus sum a vobis, cito - dante Domino - rediturus. Quod igitur in verbo proposito Apostolus optat Philipensibus, hoc ego opto vobis omnibus. Primo quidem pacem quia Pax , sine qua nullum potest esse bonum in congregatione. Secundo pacis veritatem quia Dei . Pax enim hominum ubi Deus - qui veritas est - non est, necessario falsa est, quia "omnis homo mendax", ut dicitur in Ps . [115,11], et iterum [102,14] "Ipse cognovit figmentum nostrum"; et ideo dicitur Eçech . 13[,10] "Dixerunt pax pax et non est pax". Tertio pacis substantialitatem quia que exuperat omnem sensum scilicet humanum. Qui enim innituntur sensui humano veram pacem habere non possunt, quia "ipse Deus est pax nostra", ut dicitur Eph . 2[,14]. Unde frequenter contingit de hominibus quod cum omnia argumenta humana adinvenerint ad quietam et pacificam vitam habendum, et ipsi ex pluribus partibus inveniunt sibi bella et litigia pullulare. Quarto pacis utilitatem quia custodiat corda vestra scilicet quantum ad appetitum boni, et intelligentias vestras scilicet quantum ad cognitionem veri; que duo utilissima sunt homini quia sine ipsis salus haberi non potest nec ipsa duo sine pace, per quam vires anime ordinantur et in se ipsis et respectu obiectorum suorum. Ego dimicto suppriorem vicarium meum etc. VI Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te . Ps. [147,14], et cantabitur hodie in vesperis. Tanguntur autem duo in verbo proposito ad comunionem pertinentia; quorum primum est pacis preambulum quod ad comunionem exigitur quia Qui posuit fines tuos pacem ; secundum est comunionis sacramentum quod sumendum indicitur quia et adipe frumenti satiat te . Circa primum propheta tangit tria, scilicet pacis actorem quia Qui scilicet Deus et Dominus de quo prelocutus fuerat; unde Ysa . 45[,7] "Ego Dominus faciens pacem", et in Ps . [ 121,7] "Fiat pax in virtute tua". Secundo tangit pacis ordinem quia posuit . Positio enim includit ordinem, iuxta illud Sex principiorum "Positio est quidam situs partium et generationis ordinatio". Quando enim res non sunt ordinate secundum exigentiam sue nature pacem non possunt habere, puta quando gravia ascendunt sursum, scilicet terra et aqua - ex hoc enim causantur tempestates in aere, scilicet venti grandines tonitrua fulgura et huiusmodi - vel quando levia descendunt deorsum, puta quando aer detruditur in terra - ex hoc enim causantur tempestates in terra, scilicet terre motus. Unde et Augustinus dicit in libro XIX De civitate Dei quod "pax est hominum ordinata concordia". Unde quia peccatum est privatio modi speciei et ordinis, sicut dicit Augustinus . . ., inde est quod nullus peccator potest habere veram pacem, iuxta illud Ysa . 48[,22] "Non est pax impiis, dicit Dominus"; et quia "initium omnis peccati superbia", ut dicitur Eccli . 10[,15], inde est quod specialiter in Prov . 13[,10] dicit Salomon de superbis quod inter eos "semper sunt iurgia". Et quia superbia maxime apparet in appetitu dominii, inde est quod Augustinus dicit in Glosa super Ps. [1,1] quod cathedra pestilentie est amor dominii. Tertio tangit pacis optimitatem quia fines tuos . Finis enim est optimum in unoquoque, secundum Philosophum. Sed dicit "fines" in plurali quia ordo quidam est in finibus; pax enim temporis, licet et ipsa sit finis, tamen ulterius ordinatur sicut ad finem ad pacem pectoris, et pax pectoris ad pacem eternitatis. Pax ergo pectoris est illud prea[m]bulum quod ad comunionem exigitur, sine qua ad sacramentum istud accedens "iudicium sibi manducat et bibit", quia "in pace factus est locus eius", ut dicitur in Ps . [75,3]. Circa secundum tangit duo, scilicet huius sacramenti materiam quia frumenti ; non enim confici potest nisi in pane frumenticeo. Secundo tangit huius sacramenti efficatiam duplicem. Quarum una est quia reficit mentem delicate quia adipe ; unde Ierem . 31[,14] "Replebo animas sacerdotum pinguedine". Sacerdos enim esse debet qui hoc conficit sacramentum. Secunda est quia reficit mentem habunde quia satiat te ; "caro enim Christi interiorem hominem pre ceteris gratiis reficit et saginat", ut dicit Magister in libro IV Sententiarum dist. 9. Qui autem sine pace conscientie accedit, comedit quidem sed non satiatur sed potius evacuatur, iuxta illud Ysa . 9.d [ = 9,20] "Comedet ad sinistram et non saturabitur"; non inpinguatur sed potius attenuatur. In cuius figuram dictum est II Reg . 13[,4] ad Annon - qui interpretatur gratis iniqus - "Quare sic attenuaris macie?". Ut ergo melius possimus habere pacem conscientie, vos absolvetis me et ego absolvam vos. VII In pace sunt ea, vel omnia, que possidet . Lc. 11[,21]. Licet istud verbum dicatur de diabolo et pace falsa peccatorum, iuxta illud Ps . [72,3] "Pacem peccatorum videns", que in veritate non est pax sed potius bellum, iuxta illud Ierem . 8[,11] et Eçech . 13[,10] "Dixerunt pax et non est pax", et Sap . 14[,22] "In magno viventes inscientie bello, tot et tam magna mala pacem appellant", tamen verificari potest de Deo et pace vera, ad quam quidem faciendam Filius Dei venit in mundum; unde ipso nato angeli cecinerunt Lc . 1 [ = 2,14] "Gloria etc., pax hominibus bone voluntatis". Convenit autem istud verbum et faciende comunioni et fraterne congregationi. Nullus enim debet comunicare nisi, in vera pace existens, possideatur a Salvatore; quia "In pace factus est locus eius", ut dicitur in Ps . [75,3]. Vera autem pax non potest esse cum peccato mortali, iuxta illud Ysa . 48[,22] "Non est pax impiis, dicit Dominus", sed est in solis iustis, iuxta illud Sap . 3[,9] "Pax est electis Dei". Et ideo qui accedit ad comunicandum cum conscientia peccati mortalis accedit ad illud in iudicium sue dampnationis, iuxta illud I [ Cor .] 11[,29] "Qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit". Et ideo debet prius se purificare ut in vera pace existens digne possit comunicare, iuxta illud Ps . [ 147,14] "Qui posuit fines tuos pacem ex adipe frumenti satiat te"; Glosa : pane qui de celo descendit. Secundo etiam convenit fraterne congregationi, cuius summum bonum est pax et sine qua congregatio non potest bene esse nec bene vivere; propter quod Salvator noster frequenter dixit congregationi apostolorum "Pax vobis", et docuit habere, Mt . 10[,12] et Lc . 10[,5] "Pax huic domui". Hanc autem pacem in congregatione causant multa. Et primo quidem et principaliter, per modum perficientis, mutua dilectio, sicut artifex facit domum et sicut ignis calefacit, iuxta illud Ps . [118,165] "Pax multa diligentibus". Secundo per modum conservantis - sicut dieta facit sanum - patientia in adversis, iuxta illud Ysa . 38[,17] "Ecce in pace amaritudo mea amarissima"; impatiens enim ad quodlibet verbum et factum non potest habere pacem. Tertio per modum sustentantis - sicut fundamentum facit edificium firmum - humilitas, de qua dicit Augustinus "Cogitans magnam fabricam erigere celsitudinis, de fundamento cogita humilitatis"; unde in Ps . [121,7] "Fiat pax in virtute tua" idest in humilitate, que est propria virtus Christi, iuxta illud Mt . 11 [,29] "Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris". Superbus enim et ambitiosus non potest habere pacem, iuxta illud Prov . 13[,10] "Inter superbos semper sunt iurgia"; et Bernardus: "O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places!". Quarto per modum dirigentis - sicut dux exercitus facit victoriam - discretio seu prudentia, maxime in prelato; unde Mr . 9[,49] "Habete in vobis sal et pacem habete inter vos", et Lc . 1[,79] "Illuminare etc. ad dirigendos pedes nostros in viam pacis". Qui enim non discernit inter personam et personam, inter locum et locum, tempus et tempus, modum et modum, causam et causam, non potest habere pacem. Quinto iustitia per modum removentis prohibens, sicut divellens columpnam facit moveri lapidem deorsum, iuxta illud Ysa . 32[,17] "Erit opus iustitie pax". Iniurie enim non permictunt haberi pacem. Sexto per modum subtrahentis materiam litigii - sicut excecatio et fuga facit continentem vel sicut subtractio lignorum extinguit ignem - studium et solitudo, iuxta illud Ps . [54,7] "Quis debit michi pennas" etc. Qui enim est in turba oportet quod turbetur, ioxta illud Io . 17[ = 16,33] "In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem", et Lc . 10[,41] "Martha etc., et turbaris" etc. VIII Vel dic: Scriptum est Mr . 5[,34] quod dixit Iesus ad mulierem sanguifluam duodecim annis Vade in pace et esto sana a plaga tua . Ubi innuitur quod ita se habet pax ad corpus methaforicum civitatis vel cuiuscumque sotietatis seu congregationis sicut se habet sanitas corporalis ad corpus phisicum. Et dicamus quod primo et principaliter facit pacem discretus rector ad modum sapientis medici, iuxta illud Ysa . 9[,6] "Princeps pacis". Secundo obedientia subditorum ad modum obedientium infirmorum, sine qua non valeret quantacumque prudentia regentis vel medicantis; unde Ysa . 48[,18] "Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua", et Ysa . 58[,13] "Si averteris facere voluntatem tuam vocaberis sabbatum delicatum" idest requies delitiosa; et Iob 9[,4] "Quis restitit ei et pacem habuit?", et Prov . 21[,28] "Vir obediens loquetur victorias", ad quas scilicet sequitur pax, iuxta illud Augustini libro De civitate Dei "Victoria est subiectio repugnantium quod, cum factum fuerit, pax erit". Exemplum Augustini libro V De civitate Dei de rege decapitante filium licet victorem quia contra odedientiam dimicavit. Tertio dilectio ad modum ignis seu incendii vel caloris naturalis, iuxta illud Ps . [ 118,165 ] "Pax multa diligentibus legem tuam"; qua scilicet precipis ut Deus super omnia diligatur, deinde bonum comune, deinde proximi magis coniuncti, quia "non est pax impiis", Ysa . 57[,21]. Quarto probatio dilectionis per opera ad modum signi urinalis vel pulsus etc., ut scilicet honoretur Deus in ecclesiarum magnarum fabricis, in personarum ecclesiasticarum beneficiis etc., et honoretur comune in braviis, in excellentibus officialibus etc., et subveniatur religiosis pauperibus et aliis indigentibus ex publicis statutis. Unde et Salomon, qui interpretatur pacificus, construxit honorabile templum Deo, III Reg . 6; et Exo . 32[,6] "Obtulerunt hostias pacificas" . Exemplum de sancto Ludovico rege Francorum qui asserebat pacem esse in regno suo propter elemosinas quas faciebat. "Probatio enim - idest signum probabile - dilectionis exhibitio est operis", sicut dicit Gregorius. Quinto forte munimen murorum armorum statutorum et huiusmodi contra adversarios et malefactores ad modum munimenti corporalis contra intemperiem aeris, puta vestimentorum, domorum et huiusmodi; unde Lc . 11[,21] "Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia que possidet". Sexto patientia in laboribus impositis pro bono comuni, in contumeliis interdum illatis et in iniuriis aliquando factis, ad modum exercitii et incisure et purgationis amare, sicut etiam quidam cibi, et carnium et piscium, verberibus fiunt sani homini; unde Ysa . 38[,17] "Ecce in pace amaritudo mea amarissima". Septimo abstinentia a ludis taxillorum et potibus tabernarum et huiusmodi, propter que frequenter homines turbantur ad invicem, quia "tumultuosa res est ebrietas", ut dicitur Prov . 20[,1], et 23[,29-30] "Cui ve? etc. Nonne hiis qui morantur in vino?" etc., ad modum diete; unde Cant . 8[,11] "Vinea fuit pacifico", non dicit "taberna" sed "vinea" scilicet propria ad vinum colligendum vel aliena ad vinum emendum. Octavo humilitas animorum contra tumorem ambitionis ad modum emplastri vel ad modum clisteris per quem remictitur ad considerationem stercorum. Vide supra. Nono iustitia ad puniendum malos in pecunia ad modum flebothomie, vel in persona expellenda ad modum purgationis humorum vel interficienda ad modum abscisionis membri, et promovendum bonos ad modum diversitatis ciborum secundum diversas complexiones. Exemplum in Valerio. Unde ista faciunt sanum: medicus sapiens, infirmus obediens, calor ad naturam rediens, signum ostendens, munimen defendens, medicina affligens, dieta subtrahens, clistere emictens, proportio conrespondens: meinca simua diclipro. Unde primum accipitur ex parte medici, secundum ex parte infirmi, tertium ex parte caloris innati, quartum ex parte signi, quintum ex parte munimenti, sextum ex parte medicamenti; et hoc quadrupliciter: uno modo per sumptionem amarorum, secundo modo per amotionem vel ablationem dulcium vel sapidorum, tertio modo per eiectionem fetidorum, quarto modo per observationem omnium circumstantiarum scilicet temporis loci persone etc. IX Si dormiatis inter medios cleros, penne columbe deargentate et posteriora dorsi eius in pallore auri. Dum discernit celestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon . Ps. [67,14-15]. Modo convenimus, patres et fratres karissimi, ad reformandum pacem inter nos fratres Predicatores et vos clerum florentinum. Et ideo proposui verbum prophete David quod satis videtur huic materie convenire. Primo enim tangit clerum quia Si dormiatis inter medios cleros , secundo tangit ordinem fratrum Predicatorum quia penne columbe deargentate , tertio tangit utriusque sustentamentum quia et posteriora dorsi eius in pallore auri , quarto tangit utriusque gradum quia Dum discernit celestis reges super eam , quinto tangit utriusque famosum reconciliamentum quia nive dealbabuntur in Selmon . Circa primum et secundum nota quod secundum Glosam columba est ecclesia, iuxta illud Cant . 6[,8] "Una est columba mea". Quod enim una sit, articulus est fidei iuxta illud Simboli "Et in unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam". In ista columba aliqui sunt pedes sicut activi, iuxta illud Ps . [121,2] "Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem", que scilicet ecclesiam significat. Alii vero sunt penne sicut contemplativi, iuxta illud Ps . [54,7] "Quis dabit michi pennas sicut columbe et volabo et requiescam?", et iterum [103,3] "Qui ambulas super pennas ventorum". Alii vero sunt penne deargentate, Glosa : "idest divinis eloquiis erudite", sicut mixti idest predicatores qui, sicut dicit Gregorius, "oportet quod in contemplatione sorbeant quod in predicatione effundant"; unde in Ps . [11,7] "Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum". Hoc autem specialiter congruit fratribus ordinis Predicatorum qui sunt predicatores non solum re sed etiam nominis apropriatione. Sunt ergo et penne et pedes. Unde et de predicatoribus dicitur Eçech . 1[,6-7] "Quatuor penne uni et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli"; Gregorius super hoc: "Non enim facile sermo predicatoris accipitur si levis in moribus esse videatur". Sit ergo sermo ad eos in casu vocativo "O penne deargentate columbe" idest "O fratres Predicatores si " etc.; ubi nota quod ista coniunct[i]o conditionalis "si" aliquando supponit debitum rationis, ut ibi Io . 8[,31] "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis", quasi dicat "quia manere debetis"; et in Ps . [94,8] "Hodie si vocem eius audieritis", quia scilicet audire debetis. Et similiter accipiatur hic "O vos fratres Predicatores, si dormiatis inter medios cleros" idest cum clericis et in medio eorum, vel qui debent esse medii idest virtuosi, quia scilicet dormire debetis. Dormire, inquam, idest hospitari cum eis sicut mendici, quos vivere oportet de bursis fidelium et laicorum et clericorum, scilicet comedendo et bibendo cum eis et iacendo in lectis eorum. Post cibum enim et potum sequitur dormitio, iuxta illud Cant . 5[,1-2] "Comedi etc. bibi" etc., et sequitur post: "Ego dormivi"; unde Amos 6[,4] "Dormitis" idest dormire debetis "in lectis eburneis " idest castis idest in lectis clericorum, qui debent esse casti non solum obligati ad hoc ex precepto divino sed etiam ex proprio voto annexo sacro ordini in ecclesia occidentali. Item debetis dormire cum clericis idest quiescere sicut quieti pacifici, iuxta illud Ps . [4,9] "In pace in idipsum dormiam et requiescam". Et clerici enim et predicatores inermes incedere debent quasi non homines bellicosi sed pacifici, nisi bellando contra vitia cum armis spiritualibus virtutum et orationum et verborum divinorum. Item debetis dormire cum clericis idest secure conversari sicut amici, iuxta illud Iob 11[,18] "Securus dormies", et Eçech . 34[,25] "Dormietis securi in saltibus". Specialis enim amicitia et caritas consuevit esse inter fratres et clerum et hic et ubique quasi comuniter. Unde et Bisuntii canonici maioris ecclesie locum nostrum edificaverunt, et prior noster habebat vocem in electione archiepiscopi sicut unus canonicus, quousque quidam prior ex conscientia renuntiavit. Et ideo quantum ad tertium subditur et posteriora dorsi eius in pallore auri, Glosa : idest in caritate "per quam omnis sarcina mandatorum fit levis"; et propter hoc premictitur posteriora dorsi eius idest dorsum eius quod est a parte posteriori columbe. Dorsum enim, secundum Ysidorum libro XI Ethimologiarum , a duritie dictum est eo quod sit forte ad portandum et ad patiendum durabile. "Caritas enim patiens est et omnia suffert", ut dicitur I Cor . 13[,4.7]. Sicut enim aurum excellit omnia metalla ita caritas excellit omnes virtutes, que scilicet dicitur habere pallorem idest timorem, ponendo effectum pro causa. Quanto enim quis plus habet de caritate tanto plus habet de filiali timore, qui respicit offensam non penam, sicut timor servilis; unde poeta "Res est sollicita plena timoris amor". Vel certe quia amor ad Deum facit ad literam pallere per penitentiam corporis et afflictionem et facit pallere et languere ex absentia amati, iuxta illud "Palleat omnis amans", et Cant . 2[,5] et 5[,8] "Amore langueo" . Ubi nota quod omnia mala que proveniunt amanti causantur ex absentia amati, quia ipsum amatum est totum bonum amantis. Amor itaque in absentia amati primo infert amanti malum vulneris, iuxta illud Cant . 4[,9] "Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa" etc. Secundo infert amanti malum languoris dum scilicet absentia continuatur, iuxta illud Cant . 2[,5] et 5[,8] "Amore langueo", scilicet habendo concavitatem in oculis mentis idest humilitatem intellectu et affectu, et in oculis corporis per fletum et vigilias - unde et columba habet planctum pro cantu -, et habendo caliditatem carnis interioris methaforice idest mentis fervorem, et exterioris propter continuum exercitium et laborem, et habendo insipiditatem cibi per ieiuniorum asperitatem; et iterum quia "gustato spiritu desipit omnis caro", sicut dicit Gregorius, ad quem sequitur pallor. Tertio infert amanti malum interfectionis vel mortis, iuxta illud Cant . 8[,6] "Fortis est ut mors dilectio", dum scilicet amans cor suum ab omni alia re ab amato funditus separat, et totam vitam suam ponens in amato per absentiam amati dicitur mori. Unde amor omniquaque interficit quia amor nichil aliud est quam separatio coniunctorum, ut potest haberi ex 7° cap. Ecclesiastice ierarchie . Alia tamen litera, ut dicit Glosa , habet "in virore". Iste enim pallor corporis procedit ex virore mentis idest ex radice caritatis, quia, sicut dicit Gregorius, "nichil habet viriditatis ramus boni operis nisi manserit in radice caritatis". /* Circa quartum nota quod ex discernentia celestis, idest Christi secundum Glosam , reges idest clerici et fratres Predicatores constituti sunt super columbam idest super ecclesiam, scilicet ut ponatur totum pro parte, secundum regulam Ticonii quam ponit Augustinus in libro" De doctrina christiana . Clerici enim et sacerdotes reges sunt et ad modum regum coronati, iuxta illud I Pet . 2[,9] "Vos autem genus electum, regale sacerdotium"; maxime summus sacerdos qualis est dominus episcopus in sua diocesi, ut ei bene conveniat illud quod cantatur in honorem beati Germani, cuius festum est hodie, scriptum Eccli . 44, "Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus et in tempore iracundie factus est reconciliatio", scilicet per suum studium et conatum et per suum auxilium et affatum, ut scilicet melior et pulcrior sit pax per reconciliationem quam esset ante dissensionem et turbationem; sicut sciphus de maçero pulcrior et melior reputatur quando, fissus, est religatus filis argenteis quam esset ante fissionem; unde et propter hoc gallici studiose findunt eum ne nimis ingrossetur. Fila argentea sunt verba domini episcopi, iuxta illud Prov . 10[,20] "Argentum electum lingua iusti". Ingrossatio autem est mentis elatio que ex tali scissura attenuata est. Pannus etiam tunice fratrum Predicatorum fortior est sutura ubi cesio panni fuit quam in alia parte panni que non fuit incisa. Sic reconciliatio post scissuram erit pax fortior et durabilior. Bene ergo reges sunt episcopi, immo et super reges; unde et beatus Ambrosius legitur dixisse Theodosio imperatori "In ecclesia ego sum dominus et tu es sicut unus de plebe". Reges etiam et super reges sunt fratres Predicatores. Dum enim predicant regibus, reges de populo computantur quia per predicatores reguntur; unde Glosa dicit "Reges idest rectores". Circa quintum nota quod ad magnam infamiam apud vulgus cedit ista discordia inter clerum et fratres qui deberent discordantes laicos concordare. Infamia vero denigratio fame vocatur, iuxta illud Arrigetti: Quem semel horrendis maculis infamia nigrat ad bene tergendum multa laborat aqua. Restitutio autem fame vocatur dealbatio, que quidem fit per reconciliationem et pacem, et ideo dicit quod utrique reges "nive dealbabuntur in Selmon", quod scilicet interpretatur pax. Nichil enim est albius nive; immo et in Ps . [50,9] dicitur alibi "Lavabis me" scilicet tu, domine episcope, aqua sapientie, "et super nivem dealbabor", quia scilicet maior erit fama de bona reconciliatione quam esset ante scissionem. Quam nobis etc.