P. SUMMONTII EPISTULA P. SUMMONTIUS FRANCISCO PUDERICO PATRICIO NEAPOLITANO S. D. Persuasit mihi auctoritas tua, Francisco Puderice, ut Pontani Actium secunda hac excusione potissimum ederem, rarum sane de numeris poeticis et lego historice dialogum. Nam cum illius opera tam multa sint et ea aeque egregia omnia, hinc mihi hoc, hinc illud edendum prius occurrebat, fiebatque ut difficilis redderetur electio propter pulchritudinis paritatem. Sed, cum postea tecum sentire Suardinum Suardum Pontani nostri familiarissimum audirem, currentem quasi me doctus vir et gravis incitavit. Quam quidem sententiam eo libentius secutus sum quod, cum superiori foetura carmina praecesserint, exornandi postea et carminis ratio quae hoc volumine traditur subsequi debeat; digna profecto investigatio, quae ad communem hominum utilitatem quam primum omnibus nota esset. Non enim ab aliquo fortasse grammatico de re poetica deque historica disputatur, sed ab illo praecipitur Ioviano Pontano, cuius quidem in utroque genere post tot annorum depravationem nova quaedam admirandaque apparet felicitas, ut non iniuria saepe a te illud usurpatum sit, coepisse eum, ut de Christo Optimo Maximo dicitur, et facere pariter et docere. Nec vero mihi dubium est quin iucundum tibi futurum sit officium meum. Nam praeterquam quod Actii Syncori loquens persona, a quo opus hoc denominatur, non parum te pro veteri amicitia delectabit, tuae quoque hic tibi sunt partes, nec res ipsa tota de qua agitur non in primis ad te pertinet, cum poeticae concinnitatis, cuius maxime ferax est Pontana Academia, semper ipse et studiosus observator fueris et censor acerrimus vixque summis, ut ita dixerim, naribus, adeo omni de carmine exacte iudices, ut merito te omnes emunctae naris hominem, ut ait Horatius, appellent. Par in historiis censura est tua, quarum tenacissimam in te videmus memoriam et gravitatem simul in te tantam, modo refellendis fabulosis, modo veris comprobandis comparandisque scriptoribus ipsis, nemo est nostrum qui non admiretur. Quo fit ut omni e parte iucunda tibique maxime propria haec sit prorsus lectio futura. Tuum igitur tibi Actium habe libroque hoc et Synceri ipsius optato e Gallis reditu, quod facis, magis magisque laetare. Nam ut omittam summam eius in Pontani scripta pietatem, quae post illius obitum sopita ac neglecta e tenebrie primus in lucem tum Francisci Aelii consilio tum opera usus mea revocavit, advexit nuper ex Heduorum usque finibus atque e Turonibus dona quaedam mirum in modum placitura literatis viris, Martialis, Ausonii et Solini codices, novae atque incognitae emendations tamquam a nostris diversos, ut hos certo ac legitimo partu natos, reliquos vero liceat spurios existimare. Praetereo epigrammata, quae tam multa hic leguntur, alibi hactenus non visa. Imo Solini liber hic auctore ab ipso, quod iam titulus indicat, nec eius negat vetustas, et recognitus est et editus. Is etiam ad nos attulit Ovidii fragmentum De piscibus , Grattii poetae Cynegeticon , cuius meminit Ovidius ultima de Ponto elegia, Cynegeticon item Aurelii Nemesiani, qui floruit sub Numeriano Imperatore, et Rutilii Namatiani Elegos , quorum tenuitatem et elegantiam e seculo illo agnoscas Claudiani. Atque haeo quidem omnia statim post Pontani libros emittentur. Nonne applaudendum iure fuit redeunti Actio nostro, valuti nove rei literariae Camillo? nonne gestanda et illi ob cives servatos merito querna? Adde exquisitissima Acti ipsius, quibus iunior lusit, partim lyrica, partim elegiaca nostro etiam charactere propediem excudenda cumque his novas illas piscatorio genere Eclogas, denique divinum de Christo opus, cui summam nunc imponere decrevit manum; ut post nescio quos Sedulios et Prudentios, in quibus pene nihil praeter nudam religionem invenias, Marones tandem Christianos habeamus. Quocirca triste Pontani desiderium Actii nostri vita pensemus, ac laetemur potius benigno agi fato cum patria nostra, cui nunquam fare Pontanus aliquis videatur defuturus. Illius itaque nomine illustrati tantoquo instituti magistro congratulemur nobis, cuius praeter aeterna librorum monumenta ea quoque fuerint in literis, dum visit, esempla, ea consilia, ea doctrinae communicatio, ut perfacilem aliis eo perveniendi viam ostenderit, quo sine aliquo duce felix ipse pervenit. O praestantis ingenii et doctrinae virum! O de temporibus nostris optime meritum et per quem non invidemus antiquitati! Clamantem te non temere toties audivi, Puderice, ut qui ab Errico patre ad eum puer deductus eoque semper familiarissime usus probe hominem nosses: «Aspicite vivum hunc, amici, dum licet; huius, dum licet, aspectu exaturate oculos; non multos dabitur intueri Pontanos». Quam verum tuum illud iudicium fuit! Etenim eius ingenium penitus qui perspicit iure illum optimo alteram quasi naturam appellabit, quippe, ut alia taceam, in describendis informandisque rebus ita illum vides quodcumque proponit absolvere, ita perficere undique, ut nihil tanquam integro torpori singulisve membris deesse dicas. Quod si comparatio sit de eo facienda, multos, qui opponendi tanto viro fortasse videantur, cultos illos quidem et elegantes, aridos tandem invenias ac steriles. Hunc vero in summe cultu splendoreque huberrimum, foecundissimum, nulla in re non profluentem suspicias, hunc natura ab ipsa raro exemplo creatura existimes, quique ingenii magnitudine nulli omnino cesserit antiquorum. Hinc tentandi omnia Pontani illa felix audacia. Genus autem dicendi, in quo maximo aetas nostra decipitur, ita ad antiquorum imitationem effinxit, ut nihil te in eo peregrinum offendat, nihil conquisitum, utque ipse dicere solebat, violatum, sed unumquodque plane Romanum videatur. Quod magis ridenda censeo quorundam iudicia de tanto viro parum pie loquentium, qui hoc ipso nullius se omnino iudicii arguunt, quod Iovianam sublimitatem non cognoverunt. Verum ut ad editionis huius rationem redeam (illius enim laudes qui enumeret?), non omiserim hoc loco id quod in eiusdem quoque carminibus feci quodque tu mecum saepius egisti, omnes qui haec legent admonere prius, et per Ioviani manes obtestari, ut, habita praemortui ratione, aequos se in his iudices praebeant, quae cum nonnullis aliis nostra posthac opera edendis nondum ab illo fuerint emendata. Sed quid ego nunc exorare quemquam hac in parte studiosius laborem, cum Pontanus, ut spero, ipse per se satis omnino sit unicuique superque facturus? Quod vero ad me attinet, qui huius rei curam tam libenter suscipiam, non verebor, quod gravissimus vir Actius Syncerus iam pridem de me scripsit, epistolae huic carmen subnectere. An placere mihi dissimulaverim pietatis erga amicos nomine probari? Liceat itaque mihi non immeritam fortasse mercedem hanc exigere laboris mei; Vale. EX LIBRO EPIGRAMMATUM ACTII SYNCERI: Excitat obstrictas tumulis Summontius umbras, Impleat ut sanctae munus amicitiae, Utque prius vivos sic et post fata sodales Observat, tristes et sedet ante rogos. Nec tantum violas cincri ac bene, olentia ponit Serta, sed et lacrimis irrigat ossa piis. Parva loquor, cultis reparat monumenta libellis, Cum possint longam saxa timere diem. At tu, vivaci quae fulcis nomina fama, Poscenti gratas, Musa, repende vices, Ut quoniam dulces optat sic vivere, amicos, Vivat et in libris sit sacer ille meis. IOANNIS IOVIANI PONTANI DIALOGUS QUI ACTIUS INSCRIBITUR CAEPARIUS ET SEGNITIUS ET ACTIUS COLLOQUUNTUR. CAEP. «Pascutius Caulita, Pasculli Caulitae filius, Sarnensis, sarcularius, cum Pignatia Nigella, quae viro suo nunc hic adest, et suo et uxoris nomine, vendit Segnitio Funestillo, Acerrano viatori, qui ipsus emit sibi, liberis, nepotibus, pronepotibus abnepotibusque suis cum omni postoritate domunculam». SEGN. Adde illud: et anteritate; utraque enim parte, anteriore ac posteriore, domus constat. CAEP. Caute agito, mi Caulita; ea domuncula. SEGN. Mater eius Macronilla non domunculam, sed democulam verbo suo nominabat; quo enim die Sueratus, Pasculli pater, in illam ab harula demigravit cum familia et sue, oculum male auspicato ingressus amisit. CAEP. Scite, caute, averuncate ammones; pergam: «Sita est Sarnensi in suburbio secundum flumen». SEGN. Atqui proverbio cavetur secundum flumen emundum non esse. CAEP. Rivum volui, non flumen dicere; evincet tamen illam tibi cum omni quoque posteritate Pascutius. SEGN. Et anteritate quoque memor uti fuas facito. CAEP. «Tribules ac vicinos bonos habet, Pilutium Rufillum». SEGN. Grex mihi suillus venum si daretur, pilus hic nequaquam placeret. CAEP. Senex est et cassus iam sanguine institutusque illi est haeres Hordeatius Panicocta et quidem bene auspicata successio; pergam: «Cocleatium quoque Surriponem». SEGN. Quid? (malum!) istud est et nominis et cognominis? quasi cochlea bonam anni partem domi inclusus succo se suo pascat, mox prodiens rapto ac surrepto vivat. Apage a me vicinos tam male nominatos! CAEP. Hoc vide, Segniti, quod nec tibi nec patri tuo Funestillo nomen satis bene ominatum est. Audibis reliquum: «Itemque Lardatium Fabaronem, probum virum, agricolam bene unctum abundeque triticatum». Neque tibi verendum est illud, vicini ne moires fame atque inopia impulsi tuam in crumeram nocturni irrepant. «Proba est domuncula tota, proba contignatio, probus paries, tectum ipsum probe canteriatum, asserulatumque, quernis etiam scandulis Averunconis fabri; proba cisterna, sine ullo stillicidii vitio aut latrinae servitute, fundamenta bene iacta, volutabrum lutulentum, in quo viciniae totius sordes desideant, harula ad solem medidianum exposita firmiterque quaternata». Age igitur, argentum e vestigio dinumera Deo cum bono et illud vide, confestim eo uxor uti traducatur; est enim domus ipsa foecunda cupioque mirandum in modum egnatum iri ex te quam primum qui et cognato nomine et pascendi gregis solertia patrem tuum Sueranum referat Funestillum. Unicabis itaque praepropere digitulatimque pecuniam, unciolae tres pretium est. SEGN. Duillabo illas potius; binatim enim quam singulatim e vestigio magis numerabitur pretitum. CAEP. Tu, Pascuti, accepisse argentum omne et numeratum et perpensum probe. Tibe vero, Segniti, ea domuncula solenni more est a Pascutio evincunda. SEGN. Ab ipsis etiam fundamentis tota, cum tecto, asseribus, canteriis, claviculis, scalis, foribus, culinae volutabrique decursibus. Quid enim? si quispiam aedificandum inferius superiusve curaverit, tentaveritne, quid? inquam, evinci mihi summum etiam coelum et ipsum terrarum soli profundum volo caveoque. CAEP. Haud iniuria, hoc ipsum ego. «Pascutius Caulita, Pasculli Caulitae filius, domunculam ipsam evicturum spondet ab infimo solo ad usque coeli subsellium, cum ipso etiam coelo cumque terrae imis ac perimis infernisque, Segnitio Funestillo, Acerrano viatori, eiusque posteritati». SEGN. Tute et viatorem interrogato et illud caveto, anteritatis bene memor uti sies, et item furni, qui est sinistrum ad latus, triangulum enim domicilium ipsum est, piscationis quoque diurnae nocturnaeque, hamariae ac retiariae. CAEP. «Sistet autem in omni foro et causa, festis profestisque, fastis nefastisquo diebus, Segnitioque ac Segnitii posteris evincet, adversarios vero vinciet. Pro quo praestando praedia supelectilemque suam et cum ea bacem, cofinos, riscum ac rete triplumbatum obligat seque staturum in praetorio ad iudicem». Tu, Pascuti, fuste illum investito, tu, Segniti, fustem ipsum manu capito. Haecce uti vera sunt, sciens volensque suaeque spontis atque ex convento utque inter bonos decet uterque agitis meque ut scribam rogatis iureque iurando cuncta haec confirmatis verbis conceptis, quae ego praeeo. Dice tu, Segniti: «Per Pedianum Deum, qui noctu primus iter ivit primusque cauponam est cauponatus»; sequere tu, Pascuti: «per et Verronem, quem pastores colimus, primus sues maiales qui fecit primusque et fabam torruit et glandem deglubivit». Haecce acta sicce sunt. «Testes assunt de more acciti rogatique viri utique probi Actius Syncerus Sannazarius, Franciscus Pudericus, Ioannes Pardus, Gabriel Altilius, Petrus Compater, Paulus Prassicius, Suardinus Suardus, Franciscus Poetus, Petrus Summontius. Haecce sicce convenere hisce verbis, hisce conditionibus, acta et transacta sunt hosce inter, assentiente uxore Pignatia, ut par est viros inter bonos bene agier». Memores actorum estote, perindo uti ab utroque ad haec ipsa arcessiti et rogati estis: vobis enim arbitris ita testabor actum. «Cal. Quintilibus, praetore Gallo». ACT. Atqui, o bone Caepari, ut nostrum tibi omnium nomine respondeam, negocium profecto rebus tuis maximum maximeque periculosum comparasti a sacerdotibus, dum in illorum iura irrumpis, contemptis ac despectis legibus, iure deorum prorsus adempto. An ignoras sacerdotibus dumtaxat ut deum ministris licere fasque esse venale coelum facere iisdemque etiam solis de intimis terrae locis permissum esse agere, quippe cum in eorum manu sit oblegare quos voluerint ad inferna loca? Qua igitur lege scitove decretove senatusve consulto de coelo stipulatus fueris deque infernis locis etiam atque etiam vide. Nos abimus bene conventorum memores. ACTIUS SYNCERUS, PAULUS, PARDUS, COMPATER, PUDERICUS, SUMMONTIUS, ALTILIUS. ACT. Divi boni, vestrum ego utrumque, Petre ac Paule, appello, quonam, quo abiit gentium Christianae religionis tanta illa simplicitas? Locorum ubi delituit summa ac peculiaris Christianorum innocentia atque integritas? Audet scrofarius pastor in emunda casula coelestem illam Dei sedem evinci sibi deposcere praetoriumque ipsum humanarum actionum ac divinae iustitiae, non timet rusticanus notarius scripto etiam testatum hoc posteritati relinquero! Taedet me pudetque temporibus his, tempestate tam corrupta editum luceque impurissima oculos contaminasse nascentem. Iure igitur quotidieque magis etiam ac magis desiderio angor Ferrandi Ianuarii eiusque oratio me vehementius in dies commovet, quam ille paucis antequam e vita decederet diebus apud se mecum habuit, cum adesset una Franciscus his Pudericus, quem videtis. Cum enim ab Innocentio Octavo Pontifica Maximo abas creatus nuper esset Ferrandus paucisque ante diebus e Roma Pontificisque e conspectu Neapolim in patriam regressus, in eo sermone qui tum de religione est ab eo habitus, exorsus ipse a primis illis pontificibus tum provincialibus tum Romanis. Divi boni, Divi, inquam, boni, quam multa, quam etiam memoriter de illorum simplicitate, paupertate, innocentia rerumque humanarum contemptu et retulit et disputavit! Ac ne videretur veterum illorum patrum exemplis tantum solaque antiquitatis auctoritate inniti, plurima de Francisco, de Dominico deque illorum sectatoribus qui tum quoque viverent summa etiam cum admiratione audientium ita disseruit, uti qui aderant commiseratione omnes horum temporum in lacrimas verterentur. Nam et Ferrandus apprime disertus erat et indignationis maior ipsa vis commiseratioque indignationi haud indecenter coniuncta verba quidem ipsa mirificamque illam verborum affluentiam ad dolorem lacrimasque commovendas huberrime excitatissimeque subministrabant, non minore cum animorum qui aderamus nostrorum commotione quam eius ipsius qui disserebat affectu. Qui si conventioni huic paganorum affuisset hominum venundarique audisset coelum, an putatis, quod Cicero etiam indignanter facit, sola sum illa exclamatione fuisse contentum «o tempora o mores»? Christum ipsum ab aula illa, mihi credite, evocasset imprecationibus et manes illos poeticos vociferatu eruisset heiulationeque ab inferis. Sed cum illo bene actum quis non videt, cum eiusmodi praesertim procella paulo post eius obitum ab Alpibus proruperit, quae et Italiam universam concusserit et regnum hoc Neapolitanum exhauserit populis spoliaveritque fortunis, excisis funditus aut incendio vastatis tot urbibus? Itaque cum illo bene actum iam fuerit; desiderio certe consuetudinis orationisque eius viri afficior quotidie magis afficiarque quandiu ipse vixero. PAUL. E nostro omnium vultu intelligere vel facile quidem, Syncere, potes, quam iucunda nobis fuerit Ferrandi recordatio. Quantum autem, quam etiam valide fixa insideat mentibus nostris illius memoria, consuetudo quidem tam suavis eius nullique non civium ac peregrinorum qui illum noverant probata, docere te oppido abunde potest. Ut autem sermo de veterum patrum castimonia et fide a te tantopere laudatus desiderium in nobis eius renovat, de me ipse ut loquar, non minus fortasse etiam afficit et pene dixerim confirmationis simul atque admirationis magis ac magis implet oraculum illud tibi ab eo in somnis editum; quod mihi quanquam Puderico ab hoc fideliter recitatum, audire tamen ex te ipso coram vel mirifice aveo, cum ad animae immortalitem confirmandum vel mirandum in modum conferat; etsi de ea ita persuasum Christiani habemus omnes, ut illorum qui diem obierunt animas sua quandoque redituras in corpora nosque item ipsos, ubi e vita hac discesserimus, statuto quodam tempore resumpturos nobis illa et teneamus et promittamus. ACT. Memoratu quidem digna res est audituque iucunda e me, Paule, quam requiris, explicatu tamen difficilis. Multa enim somniantes cernimus quae plane referri qualia visa ipsa sunt nequeant, ut figurae quaedam neque ipsae visae alias neque satis per se explicabiles, tum novitate tum complicatione sua; studebo tamen desiderio eorumque qui hic assunt omnium quique mihi idem hoc innuunt tuoque praesertim, Paule, satisfacere. Illud tamen vobis cognitum vestrosque apud animos testatum volo, qua nocte oraculum, ut ipse appellas, est editum, nullas ea quae noctem antecessit die cogitationes a me initas susceptasve de animae immortalitate, nullas de reversione eius ad corpora, nullum quam plurimis ante diebus aut sermonem iis de rebus cum doctis viris habitum aut apud me ipsum modo esse aliquo dubitatum. Liber utique curis ab omnibus atque ab iis potissimum cogitationibus vacuus, cum ipse cubuissem solito in lectulo quaeque saepenumero ante cubitum lectio quidam quasi animi cibus sumitur nulla prorsus divinis de rebus praecessisset, ubi diutius quievissem et iam Aurora illa Ioviani nostri, quae coeli postibus affixa est custos, solem excitasset e somno, videro visus sum, quin haec loquens vi- dare ipse iam videor adesse mihi Ferrandum. Quaeras fortasse unde advenerit mortuus, qua via profectus ac tam rapente clausis foribus insinuatus adstiterit; nesciam, nesciam, affuit certe, qualem vivum et videbam pene quotidie et alloquebar congredientem; meque statim desideratissime complexus cum esset, ut qui diutius non vidisset, vultu iucundus, risu hilaris, salutatione blandus, et osculo, ut ei mos erat, sane quam familiariter petivisset, «An, inquit, consuetudinis me nostrae oblitum rebare amicitiaeque tam diuturnae factum tam brevi immemorem? Redeo igitur ad te, et quidem tanquam legatione functus aliqua, ut vivens consueveram confecto munere, maximaque profecto cum voluptate ad te redeo. Reducem igitur ac sospitem ipse me vides atque ante expectatum tibi me et vegetum valentemque et amicorum tuique in primis memorem tuum apud cubiculum sisto». Atque his dictis blandiusculum in modum et surrisit et pene sullacrimatus est; quod evenire solet inter viventis, ubi longa e peregrinatione regressi sunt in patriam, exanclatis periculis reduces, quo tempore natura ipsa contrarios una miscere affectus consuevit et praeteritorum periculorum longiorisque absentiae memores et praesentis voluptatis ac laetitiae indices. Hoc est autem illud, Paule, vosque, amicissimi viri, hoc inquam illud est quod ne inumbrare quidem suis verbis, nedum figurare queam aut explicate oratione. Cepit eodem me punto temporis mira voluptas amici iam reducis, cepit admiratio, quod mortuum iam dudum illum esse subiit recordatio; cepit rursum dubitatio, quia vivum illum cernebam et loquentem quidem et vivi hominis munus sermone, vultu affectibusque implentem: num mortuum arbitrarer, an potius illius mihi obitus somnianti esset visus qui re ipsa iam viveret? Itaque, dum ipsi inter sese recursant affectus mentisque in diversum abit cogitatio meque silentii longioris pudet, una et in hilaritatem pariter profusus sum et in lacrimas iam prorupi. Veterem igitur atque desideratum amicum arctius complexus ut peregre redeuntem, ut sospitem, nec minus etiam subveritus, quae somniantium est consuetudo, ne, quod haud multo post contigit, repente evanesceret, multa quidem proque veteri nostra consuetudine, paucis cum eo tamen, non minus iucunde quam pie domesticeque transegi mutuoque illo mecum peramanter et grate; quodque Ferrandus ipse dum viveret quotidianisque in disceptationibus multa saepe de animae immortalitate quaerere esset solitus, subiit tempus esse idoneum interrogandi illius eorumne de quibus olim dubitasset factus asset iam certior; nec ausus ipse in primo statim orationis vestibulo ac veluti ex abrupto hoc ipsum exquirere, coepi prius sciscitari num ea quae traderentur de mortuis tam acerba, de poenarum magnitudine, de suppliciorum immanitate cruciatuumque perpetuitate vera essent, ut ea ipsa sunt prodita. Tum ille suo de more, ut quippiam asseverantius erat dicturus, superciliis obductis silentioquo paulisper habito, quasi etiam praesagiret quae sciscitanda post a me essent: «Dicam, inquit, Syncere Acti, dicam vere, fatebor ingenue, asseverabo constanter, nos omnis qui e vita iam migravimus eo desiderio teneri, in vitam illam remigrandi quae animae cum corpore est communis». Atque his dictis, iisdemque conniventibus oculis ac superciliis, quasi abiens salutaret, discessit. Ego statim somno solutus sum. Habes, Paule, somnium quale meum illud fuerit, plenum, ut opinari te etiam video, divinitatis; ex eo mihi et vita haec habita est suavior, quae perfectio quasi quaedam animae videatur, nec mors futura est tam gravis, postquam suo quidem et statuto tempore membris hisce vernaculis sibique peculiaribus, quorum ministeriis principio ab ipso vitae societatisque est usa, sit iterum quoque usura corporeque in hoc, perinde atque in domo ac patria sua, rursus etiam diversatura. Fungamur igitur eo libentius in hac ipsa animae corporisque societate viventes vitae ipsius muneribus, quodque medii quasi quidam ex anima consistimus ac corpore, mediocritatem sequamur eam quae digna sit homine. Et quanquam degener est corpus, illud tamen ita colamus, uti solertes ac boni agricolae agrum, iis ferendis frugibus quorum anima, utque Ciceroni magis placet, animus sator est idem et cultor. Nihil civi bene instituto patria sua est carius, quoniam in ea honores assequitur ac titulos, remque illic familiarem cumulat, peculiumque omne sibi comparat. Corpus autem hoc nostrum perinde ut proprium illi domicilium et pene patria est; quocirca corporis ipsius non immemores ita quidem erimus, ut hospitium et quasi patriam eam animi ipsius domumque vita in hac existimantes, bene illud constituamus, quo animus ipse honores, magistratus muneraque civilia dignasque homine actiones in illo gerere eiusque etiam opera exercere atque administrare cum dignitate ac decore valeat suo, quam diu hospitio illius et tanquam patriae utetur beneficio ; ac posteaquam ex eo migraverit, quam diu etiam absens fuerit, ut, illius ipsius memor, desiderio remigrandi ad illud eo vehementius teneatur, quemadmodum cives boni, qui quo sua ipsorum patria est honoratior eo absentes maiore tenentur cupiditate in illam revertendi. PAUL. Et oraculum ipsum summa a te cum fide recitatum plenum est divinitatis et oratio haec ipsa tua teque atque oraculo tali digna; de ipso autem Ferrando maior in dies futura est apud me existimatio existimationique coniuncta veneratio cultusque memoriae ac nominis tanti viri. Inter amicos vero plurimos quibus ille omnibus perfamiliariter utebatur, quod tui praecipue memor in sommo se tibi tam familiariter invisens ostenderit, et mecum gaudeo plurimum et tibi ex animo gratulor; neque enim mediocrem tibi excitationem additam video nobisque item aliis qui haec novimus excolendis animis, vita hac dum fruimur, quando animi ipsi tanto incenduntur ardore redeundi in corpora; in quibus constituti et quorum etiam ministeriis atque ope usi id assequentur, uti humanarum divinarumque rerum naturas, causas potestatesque cognitas ac perspectas habeant. Quid enim excellentius quam in hoc perexiguo tam vasti aequoris meditullio quae terra dicitur habitantem hominem et terras et maria et spiritum et coelum omne, tot tantosque stellarum orbes ac globos, tantam universi molem, rerum tantam infinitatem cognitioni suae subiecisse, mortalique in corpore immortalem subeuntem personam id curare, sciscitari, pervestigare, comprehendere, tandem scire quod deorum est munus proprium ac peculiare, ab iisque in homines translatum beneficium? Idque ita esse declarare multa quidem possunt, illud vero cum primis, quod dii quidem ipsi excellentibus quibusdam viris visi sunt fuisse praesentiores excellentiaeque illorum et gloriae permultum studiosi. Neque enim de nihilo opinio illa pervetusta de Geniis apud priscos tam constanter esset defensa et habita, nec apud nos Christianos, ne apud Iudaeos aut Arabes quidem illos, nisi permulta eaque maxime obscura monstrata, perspecta, cognita, his ipsis docentibus, fuissent mortalium generi, quae nulle audiendo ac legendo discimus. Ut autem praetereamus maiora quae sunt et audisti, Syncere, saepius et audire coram etiamnum potes ex amicissimo viro (cuius familiaritate ac communitate studiorum quis te ipso magis utitur, quanquam et nos quoque valde utimur?) non adolescentem modo se, sed iuvenem, sed aetate iam provectiorem, cum saepenumero interpretandis veterum scriptorum libris haesitabundus non haberet certi quid traderet, in somnis se a Genio sub imagine veteris cuiuspiam nunc grammatici nunc aut poetae aut philosophi veritatis admonitum. Quod siquis haec forte contemnat, idem hic quonam ore negaverit maximos quoque duces monentibus in somno diis aut maximas insperatasque sibi comparasse victorias aut evitasse ne victi ipsi essent, copiis profligatis? Ad haec non pauca etiam saepe monstrantur nobis inter dormiendum, quorum antea cogitatio nulla praecesserit nihilque illa privatim ad nos ipsos resque nostras attineant quaeque neque sensus ipsi versandis atque examinandis illis agitati ante, post dormientibus offerunt nosque lacessunt etiam in quiete. Sacerdos equidem ipse sum nec a studiis quibus tantopere delectari te mirifico laetor omnino alienus; plena est historia vetorum illorum patrum oraculis, plena visionibus, tum adhortantibus ad fortitudinem, ad pietatem, ad contemptum rerum humanarum, tum a vitiis deterrentibus, quibus ego confirmandis his quae dicta sunt commodissime uti possem, verum neque in hoc praesertim conventu necesse esse duco, Christiani enim cuncti sumus solamque pietatem sequimur, teque, Parde, video iam pridem pensitare quid ad haec dicturus sis; itaque te ipsum potius audiamus. PARD. Pensitantem me, Paule Prassici, quae a te dicta non minus sunt recte quam a nobis grate accepta, subiit Aristotelicum illud, fieri quidem posse ut ob mundi ipsius conversionem, habitu aliquo inducto, quae fora sunt animantium genera, ea ut mansuescant singula; idque usuvenire in locis nonnullis, ut ob insitam bonitatem, sponte sua, nullo quidem cultu adhibito, mitiora illic nascantur quam quae alibi summo etiam studio operaque adhibita diligentiore mitescunt. In tanta igitur nascentium multitudine, tam varia etiam locorum diversitate mundique ipsius agitationibus tam continuis, iisdemque tantopere variantibus, cum natura ipsa semper ad unum aliquod suo in genere perficiendum contendat, qui mirum, etsi rarum, tamen in multis quoque seculis, oriri aliquem, cui natura, et studio cum primis suo et bonitate seminis stellarumque ipsarum, hoc est mundi ipsius beneficio et opera, omni e parte genere in illo consulat aut facultatis aut scientiae? cum nulla virtus corporis, nulla sit animi ingeniique praestantia, nullus honorum aut externorum bonorum gradus, in quo non, diversis quamvis temporibus, naturae ipsius summus ille conatus effectu ipso non sit etiam manifesto et cognitus et perspectus, pro temporum videlicet, nationum patriaeque constitutione et coeli ipsius, a quo cuncta moventur, agitatu. Abstinebo exemplis, ipsa enim res est per se quam notissima. Verum naturae ipsius opera praesertimque excellentissima quaeque Deum ad ipsum referenda mihi videntur, idque si cuique nationi, genti, sectae, Christianae cum primis religioni convenire arbitror, quae virtutum omnium, earum dico quae ad animum referuntur, et fuit et est quam studiosissima. Haec habui quae pensitabundus apud vos dicerem, alias fortasse eadem hac de re commodior offeretur quaerendi ac disserendi locus. Quoniam autem, ut scitis, toto sum corpore ac pedibus praesertim imbecillis, considendum hac sub Porticu censeo, de more maiorum nostrum; considentibus enim nobis ocio magis tranquillo et quaerere licuerit et disputare et qui praetereunt tum ad sedendi ocium tum ad certamen disserendi invitare honestius multo fuerit. COMP. Ego vero, quoniam a consuetudine huiusce Porticos meoque ab instituto recessurus non sum, praesertim cum pransi hic consederimus, sequendum illud arbitror quod praestantissimi etiam viri secuti leguntur, uti levioribus de rebus deque grammaticis praecipue post accubitum dissererent, primumque cognoscere ex te, Paule, aveo, quid (malum!) quasi latinitatis oblitus paulo ante dixeris: « plena est historia oraculis, plena visionibus». An non puellulus eructabas Terentianum illud unum ac Ciceronianum alterum: « plenus rimarum sum», et « haud magna cum re, sed plenus fidei», adde et « stultorum plena sunt omnia». PAUL. Et de more, Compater, tuo feceris et nobis non ingratum, si quanquam studiis maioribus deditus, tamen meridiani quoque temporis memor ab his ad ea nos advocaris quae cum leviora ipsa sunt tum iis etiam e studiis, quae pueris nobis prima inhaesere. Quocirca ne diutius te suspensum teneam, etsi tentabundum loqui te certo scio, dicas velim sisne et ipse oblitus Ciceronis tui scribentis ad Tironem: «noctem habui plenam timoribus ac miseriis»; et ad Atticum : «ex tuis litteris plenus sum expectatione de Pompeio, quidnam de nobis velit ut ostendat»; et ad Plancum: «sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus; tum rebus enim ipsis essent et studiis beneficiisque in rempublicam gratissimae, tum gravissimis verbis atque sententiis plenae». Qui si contentus his minime futurus es Tacitique haudquaquam meministi dicentis in dialogo De oratoribus: «Illud certe concedet instructum et plenum his artibus animum longe paratum ad eas exercitationes venturum»; item in libro Historiarum XVII: «Opus aggredior plenum variis casibus, atrox proeliis, discors seditionibus»; et paulo post: «magna adulteria, plenum exiliis mare»; et Plinii in quinto Naturalis historiae : «Polybius, annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo occasum versus saltus plenos feris quas generat Africa», poteris tutemet revocare tibi in memoriam alia quoque Ciceronis loca, in quibus legitur: «plenus officio, plenum vigilantia, celeritate, diligentia». Poteris auctorum item aliorum meminisse, et ipsi principem inter Latinos scriptores locum optinent. Ac nihilominus quoniam in hunc sormonem volens incidisti, potes et de aliis huiusmodi sciscitari, si qua dubium tibi forte animum atque incertum faciunt. COMP. Bene profecto a te satisfactum arbitror, nec arcessendis opus est testibus aut comprobatoribus ubi Cicero est ipse auctor. Quo igitur inceptum prosequamur, explicari a te pervelim, Parde, quinam « maiorum nostrum » potius quam « nostrorum » paulo est a te ante dictum, cum usurpatissime scriptum legatur « maiores nostri »? PARD. Nec inepte hoc ipsum a te, Compater, quaeritur, nec a me sine magnis quidem auctoribus dictum est, cum etiam a Sallustio scriptum legatur in oratione illa Lepidi: «Clementia et probitas vestri, Quirites, quibus per coeteras gentes maximi et clari estis»; tametsi scriptura ipsa, ut iam video, depravata est a litteratoribus, quod in aliis quoque compluribus animadverti, et ab illis praesertim qui nova hac scribendi ratione libros hodie imprimendos curant. Qua in re Sallustius etiam Graecorum loquendi morem secutus videri potest; verum ne a Cicerone nostro recedamus, quid si a me ita pronuntiatum est, « nostrum » ut sit « nostrorum », ut « sestertium, sestertiorum », « numum, numorum », ut « duum virum, duorum virorum », ut « deum fidem, deorum », ut « praefectus fabrum, fabrorum »; hac enim verborum contractione vetustas illa vehementer gavisa, est; namque apud eundem Ciceronem leges veteris poetae dictum: «patris mei meum factum pudet, pro meorum factorum»; item: «cives antiqui amici maiorum meum», hoc est « meorum ». Quae quanquam obliterata magna ipsa e parte iam sunt, tamen in paucis quibusdam e Ciceronis sententia et plenum verbum recte dicitur et imminutum usitate. COMP. Accipio et rationem et auctoritatem videoque, quod a priscis illis longius deflexerimus, multa recentibus ab his litteratoribus magis damnari ob ignorantiam quam repudiari ob vetustatem. Oblatus est mihi diebus his libellus sane pervetus, in quo scriptum erat: « Rhinocerontis »; vetustis enim in codicibus dictiones has « Rhinocerontis » et « Aegocerontis » ubique invenias n litteram retinere, quam quidem litteram a grammatista nescio quo, quod Graecum inodoratus aliquantum esset, atramento oblitam animadverti, videlicet quod recentiores Graeci quique Attice loquantur « Aegoceros Aegocerotis, Rhinoceros Rhinocerotis » enuntient. Neque tamen argutulus hic id animi pendit, quin ignorare se confessus est e Graeca fuisse olim gente, ut Siculos, Italicam nationem, ut Calabros, qui dicerent « Aegoceron » et « Rhinoceron » et « Minon » atque huiusmdi alia, indeque esse « Rhinocerontis », « Aegocerontis » et « Minonis », quod Cicero etiam ipse protulit. Accepta igitur a priscis Latinis terminatio haec Sicula mansit apud nostros: nec est cur accusetur, si quis morem tot seculorum servatum a maximis auctoribus et ipse quoque servaverit, quando cognitum ac certum est Graecos quoque auctores, Siculos scilicet ac Brutios, ita esse locutos, cum etiam abunde notum sit quanta inter Graecos sit ipsos varietas et terminandorum et flectendorum nominum. Quin etiam Germanicus Arateo in carmine protulit « Aegocerus », ut cum ait: «Et sedem Aegoceri Cythereius attigit ignis». Item: «Clara sagittiferi tetigit cum lumina signi Aegoceri semper coelo levis excidit himber». Audivi non semel et quidem persancte iurantem eruditum apprime et observantem vetustatis hominem se complures codices et Horatii et Ovidii et aliorum poetarum legisse pene vetustate ipsa cosumptos, in iisque scriptum observasse non Clius , sed Clios : non Didus , sed Didos , non Eratus , sed Eratos , quod priscis illis temporibus maiores nostri genitivis casibus Graeco more his in nominibus minime uterentur, cum qui Graece sunt Didoos , Eratoos , Clioos contraherent in o productum Didos , Eratos , Clios , qui casus Attice sunt Didus , Eratus , Clius . At nunc quis est e litteratoribus adeo compositis moribus, quin ora sinusque ipsos impudentius conspuat ubi quem aliter locutum senserit? Me ipsum maledictis quoque incessitum, nedum acrius increpitum satis quidem scio, quod Sapho uno, id est simplici tantum p ac non uti a Graecis scribitur et ipso scripsissem, nec animadvertunt erudituli viri Latinam linguam post p statim alterum p non admittere, cui tamen insit aspiratio. Itaque dum Graeci nimium esse volunt, Latinum quid velit non vident. Neque enim patribus ac principibus illis Latinae locutionis cura maior fuit ulla quam ut peregrina lenirentur nomina, utque Palaemon usurpat, quam ut Latinitatem musicarent, quo voces lenius illaberentur in aures. Hinc qui Graece est Ὀδυσσεύς factus est Ulysses , Ἀχιλλεύς Achilles , Αἴας Aiax , Ἀσχληπιός Esculapius , Πολυδεύκης Pollux , aliaque id genus plurima. Eo autem vecordiae, ne dicam ignorantiae processum est a supinis quibusdam ingeniis, ut inobservato Cicerone, ne dicam contempto, mordicus incursent si quis ita locutus fuerit uti coniunctiones has etsi et quanquam , praeterquam indicativis temporibus coniunxerit, cum et optativis et coniunctivis modis passim coniunctas apud illum invenias. Audite, quaeso, aequo animo Ciceronem tam multis in locis non uni dumtaxat modo, hoc est indicanti, coniungentem; ad Atticum enim quadam in epistola: «Sed posteaquam primum Clodii absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu disiungi, quanquam a me ipso non divellerentur». Alia in epistola: «Rhodum volo puerorum causa, inde quamprimum Athena, etsi etesiae valde reflaverint». Ad Dolobellam quoque: «Quanquam, mi Dolobella, (haec enim iocatus sum) libentius omnis meas (si modo sunt aliquae meae) laudes ad te transtulerim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis». Ad Servium Sulpitium: «Accedit eo quod Varro Murena magnopere eius causa vult omnia, qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore». Ad Marcum Varronem: «etsi quid scriberem non haberem, tamen amico ad te eunti non potui nihil dare». In primo Academicorum libro: «Certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime, quanquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas, ipse negaret». Item: «tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo sic tractabatur ab utrisque, quanquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus, mentem volebant rerum esse iudicem». Et in secundo De oratore : «Erantque multi qui quanquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen quo facilius nos incenses studio dicendi a doctrina deterrerent, libenter id quod dixi de illis oratoribus praedicarent». Item: «sese, si quam gloriam peperisse videatur, tametsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari»; ad hoc Ciceronis testimonium: «etsi aliud nullum abs te requiri certo scio». Non praetermittam tamen quae a Sallustio, Livio Tacitoque mihi nunc in mentem veniunt; Sallustii enim verba sunt haec: «Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quanquam possis et delicta corrigas, tamen importunum est». Et Livii XXVI: «Itaque quanquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus esse eius qui primus murum ascendisset». Et libro XXIX: «Mauris inde sicuti convenerat retro ad regem remissis, quanquam aliquanto minore spe multitudinis nec unquam tantam rem aggredi satis auderet». Taciti autem quae sequuntur: «Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui decumates agros exercent». Item: «vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur et quanquam unum sequerentur, tamen omnes eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant». Tamen haec tolerabiliora; discissum dilaceratumque ab his iisdem satis scio haud indoctum hominem, quod particulam « nedum » ac « ne modo » praeponere sit in scribendo ausus, nec meminerunt Ciceronem scribentem ad Atticum nec Balbum et Oppium ad Ciceronem; eorum quidem alterum dixisse: «Tu, quoniam quartana cares et nedum morbum removisti, sed etiam gravedinem, te vegetum nobis in Graecia siste», alteros vero: «Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, nos ex voluntate a plerisque probari solent», Livius quoque libro XXIX inquit: «Hanno nequaquam satis valido ne modo ad lacessendum hostem, sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros, equitatu accepto, id omnium primum egit, ut per inquisitionem numerum equitum augeret». Nec alienum forte fuerit Plinii quoque verba e nono Naturalis historiae libro adducere: «Lolliam Paulinam, quae fuit Caii principis matrona, ne serio quidem aut solenni cerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium coena vidi smaragdis margaritisque opertam». Haec autem quanquam sunt huiusmodi, movent tamen doctos viros. Indignantur enim non permitti sibi maiorum auctoritate uti tutoque evagari per orationis latinae fines, qui latissimi quidem sunt. Nam etsi possunt coscientia ipsi sua contenti esse, tamen nescio quomodo praestantibus in ingeniis usa venit quod in equis generosis, ut nolint pungi, aversentur flagella, ad scuticae sonitum exaestuent; namque ipsi etiam reges muscas fugitant. Equidem memini, quin videre quidem videor digladiantes grammaticos super Virgiliano versu, qui est: «Instar montis equum divina Palladis arte Aedificant», dum quid instar significet parum intelligunt. Neque enim Ciceronem animadverterunt scribentem ad Atticum: «Mearum litterarum nulla est synagoge, sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae; eas ego oportet perspiciam, corrigam, tum denique edentur». Et in Oratore ad Brutum : «Nam invenire et iudicare quid dicas magna quidem illa sunt et tanquam animi instar in corpore». Quid? idem cum dixit Cicero ex ore Antimachi in Bruto «Plato enim mihi unus instar est omnium», an sibi vult aliud quam quod Platonis unius audientia idem valeret apud eum tantumque haberet auctoritatis quantum si universus Atheniensis populus ad audiendum convenisset intentusque recitantem spectaret quodque inventio ac iudicium in oratore idem quidem polleat quod in corpore ipso animus? Verum haec a nominis ipsius deductions aliquanto sunt remotiora, cum tamen et Cicero et Virgilius eam innuant, ut quae instar aut sunt aut habent, ea quasi oculis ac menti instent illisque perinde ut exemplar quoddam sint proposita. Quod fabris atque artificibus usu venit, qui propositum ad exemplar fabricantur, ad illudque opus suum dirigunt, id quod Virgilii verba prae se ferunt dicentis equum illum Troianum aedificatum ea vastitate ut quasi vasti imago montis fuisset proposita aedificatoribus, quam et ipsi imitarentur et equus ipse illam referret; quod ipse alibi declarat, cum ait: «Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis coeloque educere iussit». Et Cicero cum respondet Attico «habet Tiro instar septuaginta» an aliud significat quam quod cum ipse efflagitatarum ab illo epistolarum nullum haberet penes se exemplum, originales quidem epistolae (sic enim hodie non pauci loquuntur) quasque ipse dictasset a Tirone asservarentur quodque de exemplaribus illis utpote archetypis exemplum esset sumendum? Idem Cicero declarat hoc apertius scribens ad Varronem: «Equidem hos tuos Tusculanos dies instar esse vitae puto» ac si diceret: «vitae genus dierum illorum quibus fuisti in Tusculano esse aliis vitae suae exemplum ac specimen debere iudico». Itaque tum exemplar tum exemplum videtur instar significare, quod et Virgilius confirmat cum dicit: «Quantum instar in illo!». Recentiores tamen, ut Plinius Secundus, alia quadam ratione videntur hac usi dictione, neque improprie tamen, neque indecenter, ut cum ait de Traiano: «Instar refectionis existimas mutationem laboris». Nam et apud Ciceronem legitur «instar mortis» itemque et alibi: «instar ulctionis videretur cernere laceros artus, truncata membra». Item: «maximum beneficium vertebatur in gravissimam iniuriam civitasque Romana instar erat odii et discordiae et orbitatis». PUD. Ego vero, Petre Compater, facile sum passus aegre ferrentem te grammaticorum importunam diligentiam evagatum longiuscule; omnis tamen dicendi oblectatio vacare debet taedio cum primis audientium ac defatigatione. Quamobrem redeat iam Pardus ad insomnia, quo Horatianum illud punctum, dum iocis miscemus seria, e dictionibus his nostris ab iis qui audiendi nobiscum hic gratia consederint referamus, sintque posthac res inter nos grammaticae levatio quasi quaedam rerum difficiliorum quae in sermonem venient, non autem disserendi materia. PARD. Revocas me, ut video, Puderice, ad somnia, vel potius aut impellis aut trahis. Atque equidem vereor ne de his disserentem me huberius ad somniandum adigas etiam vigilantem. Dicam tamen quae sentio quaeque ut probentur a multis desiderari quidem potest, utinam vero id consequamur ut a paucis! Externam quidem esse mentem putat Aristoteles eamque veluti peregre advenientem, ut sentire illum arbitror, in animos hominum illabi idemque animis praestare ipsis officium ad cogitandum pervestigandumque, denique ad iudicandum quod artificibus ipsis ad conficiendum destinatum opus praebeat dextera. Ac mea quidem sententia, perinde ut de luce per orbem a sole diffusa lumen oculis accenditur ad videndum atque discernendum ea quae oculis obiecta sunt (nam et lux externa, idest coelestis res est eque coelo a sole diffusa peregre ad nos advenit), sic a coeli ipsius siderumque commotionibus, per eam quae συμπάθεια Graece est, Latine contagionem fecit Cicero (mihi magis placet appellare contagem , quando contagio in malam ac pestilentem hodie partem accipitur), sic, inquam, a coeli stellarumque agitate perpetuo animis nostris mens, idest vis illa cogitandi tam acuta et solers tamque etiam sibi constans dono dei infunditur. Nec vero ea quae nunc dico accipi sic velim ut non et ipse de Deo deque animae immortalitate eiusque creatione ea sentiam quae Christiani sint hominis et pii quidem hominis, sed disserentem de somniis par est quaedam tanquam somniantem afferre in medium. Neque vero oblitum te illorum arbitror, quae paulo a me ante dicta sunt de monitis persaepe sanctissimis illis patribus a Deo traditis inter dormiendum. Ne igitur a proposita re discedam longius, quae in somnis offeruntur simulacra et visa, ea partim a cupiditate, studio affectionibusque hominum maioribus excitantur, quod videmus etiam in canibus, et, ut Claudianus ait: «Venator defessa foro cum membra reponit, Mens tamen ad silvas et sua lustra redit. Furto gaudet amans, permutat navita merces, Et vigil elapsas quaerit avarus opes Blandaque largitur frustra sitientibus aegris Irriguus gelido pocula fonte liquor». Est enim locum hunc poeta ille luculentissime prosecutus; partim etiam a quadam tum colluvie humorum, tum malo ab habitu corporis, hique excitantur in corpore cum dormitur; unde etiam visa ac simulacra illa nonnisi conturbata videntur et persaepe terrent. Multum quoque ad haec ipsa conferunt tempestates, sincerusne sit an perturbatus aeris ipsius status, anni quoque partes, qualis est autumnus propter inconstantiam ac varietatem, ut in somnis quidem contingant ob has ipsas causas pleraque omnia quae nostrorum sunt sensuum, cum et vigilant et exercentur. Quippe cum dormientes, videmur etiam coenare, potare, Veneris rebus uti, ridere, laetari, timere, lacrimari, sequi, fugere, audere demum quae vegetantis quaeque sentientis sunt animae, pleraque inter dormiendum ipsis in visis accidere, ut haec ipsa fere sine sympathia illa coelesti fiant. At quomodo, inquam, fient, quomodo absque siderum contage et coeli visiones illae divinae quidem ac sanctitatis plenae futurorumque cognitionis atque (ut Christiani dicimus) arcanorum mysteriorum? Quemadmodum igitur mens illa coelitus sibyllis offertur vatibusque praeclarissimis; per quam remotissimas quoque res nihilque ad se spectantes, ne cogitatas quidem prius nec concupitas vates ipsi et praedicunt et praevident, eundem ad modum coelitus visions illae offeruntur dormientibus, iis quidem ut nullis occupatis aut curis aut cogitationibus, ipsis vero sensibus ita liberis se vacuis, ut nihil utique humanum eis inesse videatur; sicuti recte quidem a poetis describitur furor ipse vaticinantium, qui, quod praeter humanos fiat sensus, furor est appellatus. Qui igitur in vatibus furor est, in dormientibus caret nomine; pie tamen magis quam proprie a bonis quibusdam viris tum visitatio tum apparitio divina dicitur, quasi Deus in somniis illos inviserit aut numen iis aliquod apparuerit quiescentibus; quo factum est ut monita ipsa, perinde ac divino ex ore prolata, quidam appellarint oracula . Ut autem non omnibus, sed perquam paucis divini illius spiritus concessa est familiaritas visque ad vaticinandum, sic non multis est attributa somniandi veritas, vel, ut rectius loquar, sanctitas atque castitudo. Quam paucisssimi vel rarissimi potius existunt poetae, quorum ingenii etiam vis e coelo manare eredita est! quibus itaque divinis cum visionibus haec inest familiaritas, tanquam hospitii ius, et ills quoque eisdem inest a coelo informatio accipiendis apta visis quae de coelo per contagem illabuntur. Qua de re ab illis qui sideralis scientiae quae ἀστρολογία Graece dicitur studiosi sunt permulta traduntur, quae nos ad illorum hac in parte disciplinam relegamus. Te ipsum equidem, Paulo Prassici, dicentem audivi saepius multum hanc ad rem conferre tum Veneris stellam, tum Iovis, magic autem Veneris, qualem scilicet ea sese in genitura habuerit, praesertim adversus signum illud, qualeque signum illud fuerit quod nonum tunc coeli locum tenuerit aut primum, cum quis in lucem venit. Inter signa vero omnia, cui Virgo nomen est inditum, illud esse divinationi huic quam accommodatissimum; quippe quod eam in constituendo corpore retineat temperationem fermentandis humoribus, qualem fermentationem esse oporteat fabricae illius quae simulacrorum huiusmodi familiaris futura sit atque hospita. Omnino autem fermentatio illa corporis quae bilis atrae secum habet permultum rei huic est perquam apposita, de cuius natura quaedam etiam admiranda traduntur ab Aristotele. Ea enim ipsa terrenam ob qualitatem, quod atro in vino apparet, ubi concaluit iam, spumam quandam huberiorem excitat, de cuius excitatione spiritus et quidem vehementiores gignuntur. Atqui spiritus quidem ipse aerius cum sit (nam qui Graeco nomine est ἀήρ Latino dicitur spiritus), efficitur ut quemadmodum per aerem a natura ipsa visus, qui oculorum est sensus, exercetur, et qui aurium est auditus, item et olfatus, eundem ad modum contages ipsa coelestis supernaque illa affectio per aerem perque spiritus illos tantopere suscitatos sese insinuans exercet mentem in vaticinantibus, plus tamen minusve pro natura fermentationis ipsius eiusque temperatione; quod item officitur in dormientibus, pro fermentationis eiusdem ratione et habitu corporisque illorum concretione. Itaque neque Augustinus, summa tum doctrina tum etiam sanctitate vir, neque doctissimi e nostris theologi, neque e philosophis Stoici acutissimi iidemque disputaees homines (utar enim novo hoc nomine, quando eiusmodi Academia quidem fuit) somnia visionesque probare dubitaverunt quaeque in somnis traduntur monita; quae quidem etiam sunt qui vocaverint oracula, neque defuere qui arbitrati sint prophetarum pleraque per somma eis et oracula divinitus demonstrata; et Syllam, felicissimum tum civem tum imperatorem, consulenti Lucullo in re militari quid servaturus esset potissimum, somnia cum primis animadvertenda respondisse boni auctores tradunt. Haec igitur, Puderice, sive suasus a te sive compulsus, quando et Syncero satis iri factum intelligebam, de somniis dixi; abstinebo a pluribus, ne, quod paulo ante dixi, vel vigilans videar somniare. Quodque poetica vis vaticinantium habetur persimilis, unde poetae et ipsi vates dicuntur, Synceri ipsius, poeticae quam studiosissimi vel poetae potius et quidem elegantissimi, officium neque indignum fuerit neque ingratum, si et ipse consessu in hoc de poetis afferet in medium aliquid, quo consessores hos dormitantis iam avocet a somno, quando loquens ipse de iis quae inter dormiendum offeruntur somnum iam videor audientibus provocasse. Quam ad rem locus ipse non minus quam oratio haec mea adhortari te debet, Syncere Acti, quem et Panhormita olim Antonius, dum viveret, et Senex nunc hic noster dignum uterque vel iudicavere vel fecere ipsi potius, in quo de omni disciplinarum genere disputaretur a doctis viris, qui non minus libenter quam ad eum saepe conveniunt. Act. Et exuscitasti nos, Parde, a somno, dum de somniorum natura et causis argute non magia quam vere disseris et nunc me ad dicendum excitas deque iis praesertim studiis quae, quod pace dictum sit vestra, quanquam fateor esse communia, tamen quod in iis ita laboravi hactenus diesque laboro ac noctis sumque sedulo laboraturus, si mea ea dixerim, videar iure ipso dixisse. Est tamen haec ipsa res maioris ocii curaeque vigilantioris, disserere de poeticae excellentia; quo utar autem hoc verbo Senis nostri auctoritas efficit, quem finientem saepius audivi poetae sive officium sive finem esse dicere apposite ad admirationem nihil autem nisi excellens admodum parit admirationem. Quod nisi tanta illa moveret Aristotelis me maiestas, vel ausim abdicare a mediocritate poetam, quae tamen in hoc ipso alio quodam modo et requirenda est et laudanda. Quodque admiratio ipsa multis ac maximis comparatur virtutibus, quibus explicandis haud est satis idoneum nunc tempus, cum sit res ipsa multiplex ac laboriosa admodum multaeque animi pensionis, ne non Pardo tamen vel potenti vel iubenti morem geram, eius attingam vel magis seligam eam partem quae tota versatur in numeris, etsi numeri sunt ipsi e verbis quae versum constituent, quibus inter nostros quidem eminere videtur Virgilius. Numerus autem ipse cum primis et movet et delectat et admirationem gignit. Eius autem prima illa laus est quod varietatem parit, cuius natura ipsa videtur fuisse vel in primis studiosa. Quid enim vel inertius vel, ut ita dixerim, oscitantius quam eodem semper sono ac tenore syllabas et verba compangere? Quo vitio e posterioribus poetis sunt qui laboraverint; quae res non minus modo illos reddidit admirabiles, verum etiam longe minus graves, siquidem ipsis e numeris, tum collidendis vocalibus tum substinendo ac remorando sono, aut contra vocibus syllabisque praeproperandis, comparatur etiam dicendi quaedam tum gravitas tum ea quae dignitas suo est nomine; quanquam harum utraque artibus etiam aliis comparatur, hae autem admirationis ipsius praecipuae quidem sunt nunc comites nunc vero et duces. Quae res quoniam exemplo quam dictione fit manifestior, sumam principio ex ipso Aeneidos versum illum: «multum ille et terris iactatus et alto». Plenus hic quidem est versus, sonorus, gravis, numerosus; quae laus tota existit de collisione vocalium statim repercussa, eaque ingeminata. Quodsi dictionem eam subtrahas quae est « ille » ac dicas « multumque et terris iactatus et alto », mirum est quantum de versus ipsius dignitate, gravitate, magnitudine detrahatur. Quod quidem ipsum fit etiam ob accentus unius detractionem. Etenim pars ea quae est « multumque » unum tantum secum adducit accentum eumque subinclinatum, at « multum ille » duos, quos utique collisio ipsa et coniungit simul ambos et eos efficit tum pleniores tum etiam magis sonoros. Videamus et alium, qui est: «Multa quoque et bello passeus, dum conderet urbem». Qui si dieas: « Multa etiam bello passus », tumet intelliges quanta fiat sonoritatis imminutio et quidam quasi langor ob soni ipsius exilitatem, quam dictio illa « quoque » non solent exterminat, verum ipsum et auget et implet sonum; quem nequaquam etiam implesset si dixisset: « Multa quidem et bello passus »; nam paulo ante cum dixisset « multum ille », in ea quae statim sequebantur copulatione non erat a numeri plenitudine corruendum; dixit igitur « Multa quoque », nam tum « etiam » tum « quidem » sonum faciunt satis exilain, contra dictio « quoque » implet cum. Quocirca vel exquisitissime exigitur in poeta litterarum delectus ac selectio. Habet autem versus tot accentus quot et verba, etsi perticula que et ve non faciunt ipsae per se accentum, sed illum ad se trahunt praecedentibus a syllabis, qua e re a grammaticis dictae sunt inclinativae. Quo fit ut quatuor haec verba Multa quoque et bello quatuor etiam accentus habeant, at Multa etiam bello tris tantum. Nam praeterquam quod sonant tenuiter, uno etiam superantur accentu. Hanc ipsam autem soni ac litterae plenitudinem haud multo post, quod locus ipse ab illa esset alienus, Virgilius reiecit, solertissimarum aurium solertissimus subblanditor, dicens: «tot adire laborer». Qui si « obire » dixisset, in asperitatem quasi quandam et confragosum incidisset sonum, coniungens statim tot et ob , cum alibi, quod extollenda vox esset, dixerit: «Et lituo pugnae insignis obibat et hasta»; tenuitas enim antecedentis syllabae suffragio egere subsequentis videbatur. Sed omittamus nunc quae tum ad litteras spectant, tum ad syllabas. Quid causae fuit, quid, inquam, causae cur exponere se Virgilius maledicentiae grammaticorum voluerit cum dicere «Fluviorum rex Eridanus» maluit, quam « Eridanus fluviorum rex », quod per versum licebat? An quod aurium pluris faceret voluptatem quam tetricum litteratorum iudicium? Languet enim sic versus, sordescitque in ore quodammodo, consideratis praesertim et quae statim praecedunt et quae post sequuntur dictionibus. Quocirca implere illum maluit artificiosa verborum commutatione. At videte quam concinne inter dictiones quae ambae quatuor constarent e syllabis interiecit « rex », quae est unius, quippe quae post collocata et structurae ineptitudinem argueret et sonoritatem illam tam suavem auribus ipsis invideret. Hac igitur e commutatione versus ipse redditus est spectabilis, qui aliter ridiculus esset atque abiiciendus. Claudit saepenumero Virgilius plures versus sustinendo sonum illumque remoratur, ne ipsa aut deliqueat sonoritas aut praecipitetur. At videte, obsecro, quam apposite, quam studiose praestruit tribus e dictionibus versum iisque disyllabicis et tanquam prima in acie spondeum collocat, solutum quidem ac liberum, indeque, praeterita secunda, alterum atque alterum in tertia et quarta acie. Inter primum autem spondeum ac secundum unum quidem secunda in acie statuit dactylum, et ait: «Tantae molis erat Romanam condere gentem» et alibi: «Siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque». At si invertas: « Molis erat tantae » et « Fata sinant siqua », omnis illa vocalitas iam exhalat, quod Virgilius ut prohibeat, solutum ab omni connexione spondeum in principio collocat; ut alto in loco cum ait: «Curru iungit Alesus equos». Potuisset cum dicere: « Iungit Alesus equos curru », numeris tamen maluit auribusque consulere. Dilabi enim videtur sonus et pene fugere cum dicit: «Iungit Alesus equos», tali praesertim in loco, apparet enim elegiacus semiversus; contra vero consistit vox et sibi ipso praesidio est, ne, ut dixi, exhalet ac diffluat cum dicitur: «Curru Iungit Alesus equos». An se ipsum auresque ignoravit suas Virgilius cum dixit: «Bina manu lato crispans hastilia ferro»? Cum enim hac in structura singulisque in dictionibus disyllabis primas ad syllabas statuatur accentus, quadrato quasi agmine (quaterni namque accentus e quaternis illis disyllabis dictionibus in aciem simul prodeunt) quaterni simul accentus eodem spatio consonant. At nihil generosum habuerit, nihil selectum si protuleris: «Ferrea cum valida crispans hastilia dextra», plebeiusque hic versus fuerit, ille vere Maronianus. Et cum alibi dixit: «Contra tela furit», an non poterat: « Tela furit contra »? sed noluit esse in accinendo praeproperus. Sic cum dixit: «Turno tempos erit» et «Parcae fila legunt». Possem hac in parte excitare e sommo aliquos, qui dormitare mihi visi sunt in hoc ipso genere numerorum, a quo quidem consilio longe ipse sum alienus. Sat mihi fuerit, dum Pardo vobisque qui hic adestis morem gero, explicare paucis quae sentiam quaeque a me studio quodam Virgilianae diligentiae fuere observata. Claudit pene iisdem numeris constructionem illam Valerius Catullus: «Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis. Auratam optantes Colchis avertere pellem, Ausi aunt vada salsa cita decurrere puppi, Coerula verrentes abiegnis aequora palmis». Sane quam ridiculum videatur ac despicabile si narrare incipias: «Ausi sunt vada salsa cita decorrere puppi / cum lecti iuvenes». Ac nihilominus Virgilius et ipse duce tamen dactylo (tanta est in numero ipsa vis) incipit explicationem illam coniunctis statim quinque vocibus iisque disyllabis: «Larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi», etsi alibi incipit a spondeo, ut, «Salve, sancte parens, iterum salvete recepti». Adeo ubique consulendae sunt aures. An forte, quod a convicio exordiretur, remorari vocem magis ac magis numeris illis quinquies eodem tenore et spatio ingruentibus voluit? Quod mihi quidem satis fit probabile. An non idem ipse duce quidem dactylo a crebritate eadem numerorum coepit in enarratione illa tam eximii apparatus: «Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divum Mezentius agminaque armat»? Quo in loco rem ipsam ut magnam, ut horribilem futuram, quo adaequaret numeris, talique principio finis quoque ut consonaret, intulit: « agminaque armat »; parum namque consummatissimis aurium eius sensibus visum est si conclusisset: « agmen et armat » aut « agmina cogens ». Itaque ab ipsius extulit pulmonibus « agminaque armat ». Vide igitur quid collisio faciat suo in loco adhibita, quid artificiosus assultus contundentium sese vocalium? Numerus igitur alibi sedatus esse debet, perinde ut oratio, ut verba e quibus oratio ipsa constat, quales sunt narrationes eae in quibus non exigitur vel magnificentia verborum vel pondus sententiarum, sed paratur tantum audientium attentio, ut rhetores praecipiunt, qualis est illa: «Conticuere omnes intentique ora tenebant Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: Infandum, regina, iubes renovare dolorem»; fluunt verba, labitur oratio, nihil confragosum, nihil caesum aut ex arte, ut videatur collisum, habens. Quid explicatione illa mundius: «Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas, Et tandem Euboicis Cumarum allabitur oris»? Quid alia illa sedatius: «At regina gravi iamdudum saucia cura Vulnus alit venis et caeco carpitur igni»? Fluunt itaque numeri ipsi, quibus nihil profecto lenius, ut nulla videatur ars adhibita, nulla ipsi appareant cura temperati. At surrigendum supercilium cum fuerit et magno tonandum ore, numeri ipsi conferti, tanquam conserta in pugna milites esse debent, atque ubi, est opus, ut et ipsi quoque horrorem incutiant; quin et litterae et syllabae vastiores conquirendae sunt, nonnunquam etiam asperiores aut hiulcae. Age, quaeso, quid tibi hac ipsa de exaggeratione videtur: «Iam Deiphobi dedit ampia ruinam Vulcano superante domus, iam proximus ardet Ucalegon, Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum»? Quae verborum, quae tum litterarum tum syllabarum selectio, clamor , clangor , visum , tubarum , qui accentus pene quaterni tam accomodati, Sigea , igni , freta , lata ! Quid ille qui e vestigio sequitur duarum dictionum ab eadem littera incipientium convocalis sonus: «Arma amens capio»? An est, Parde, quod aures ultra exigant tuae? Sed adhuc adverte, quaeso, admirabilem in iis verborunt conquisitionem: votes illae ambae disyllabae clamor et clangor a syllabis incipient rigidioribus, desinunt in horridis; illae alterae virum et tubarum , quae copulationem finiunt, in syllabis desinunt subobscuris, obscuritas vero omnis horrorem incutit; quod idem poeta servavit in illa tempestate, cum dixit: «clamorque virum stridorque rudentum»; quo in verso singulae dictiones versum constituentes litteram habent asperam, qua multiplicata, horror quasi quidam gignitur loco illi debitus. Ipsae quoque inclinativae particulae, dum accentus ad se rapiunt, horrori etiam ipsi non parum adiungunt: « clamorque stridorque »! Quando autem properare numerus debeat et quomodo properatio ipsa fiat, docet versus ille: «Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis»; cupiens enim poeta, artificiosissimus flammarum concremationisque illius celeritatem numeris suis reddere, versum e dactylis struxit coegitque dictiones celeritati perquam accommodatas. Quid? quod ut strepitum quoque accensarum referret stipularum, selegit etiam syllabas interstrepentes, quales sunt primae stipulae et crepitantis , nulla arcessita collisione aut adhibita inclinante particula. Rursus qua via sistendum sit et tanquam standum in acie, habent rei huius instar insequentes versus: «Stabant orantes primi transmittere cursum», et: «Tum demum admissi stagna exoptata revisunt», et: «Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra». Qua etiam ratione servanda sit mediocritas, collocatio quidem ipsa dactylorum mistim alternisque cum spondeis monstrare potest; qualis scilicet est versuum qui sequuntur: «Et mulcere dedit fluctus et tollere vento»; «Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor»; «Talia perstabat lacrimans fixusque manebat»; «Illa solo fixos oculos aversa tenebat»; «Talia flammato secum Dea corde volutans». Quo tamen in versu quasi erigere supercilium iam pararet, tris illas disyllabicas dictiones in acie quasi media collocavit. Omnis igitur illa sive dignitas sive gravitas magnitudoque numerorum a numerositate ipsa gignitur accentuum, de dictionum collocatione syllabarumque delectu profecta, quippe cum syllabae dictionesque accentum, accentus vero numerum, numerus autem et plenum et generosum et admiratione dignum versum statuat. Quanquam autem nedum Cicero ipse, eloquentiae pater, accentum vocat, sed etiam litteratores universi, quorum quidem proprium est loqui de litteris, syllabis, dictionibus atque earum qualitatibus, utimur tamen hoc nomine eo libentius quod canere dicuntur poetae et Virgilius exordiens verbo est hoc auspicatus: «Arma virumque cano». Licet videre in versibus quos paulo post afferam quandam quasi fluctuationem nunc sistentium nunc profluentium dictionum; qua e re necesse est ut accentus quoque ipsi incertitudine ac varietate fluctuent sua invicemque alternentur: «'Quis globus, o cives, caligine volvitur atra? Ferte citi ferrum, date tela et scandite muros. Hostis adest, eia!' Ingenti clamore per omnis Condunt se Teucri portas et moenia complent». Alibi: «Sternitur infelix Acron et calcibus atram Tundit humum expirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Orodem Sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus, Obvius adversoque occurrit seque viro vir Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: 'Pars belli haud temnenda viris, iacet altus Orodes'. Conclamant socii laetum, paeana secuti. Ille autem expirans: 'Non me, quicunque es, inulto, Victor, nec longum laetabere; te quoque fata Prospectant paria acque eadem mox arva tenebis'. Ad quae subridens mista Mezentius ira: 'Nunc morere; ast de me divum pater atque hominum rex Viderit'». Quae igitur vocum varietas accentuumque fluctuatio his sit in versibus ipsi videtis. Dicentem audivi saepius Senem hunc nostrum quotiens locus incideret aliquis in quo sordescere posset oratio numerique relanguescere, sustentandum illum esse crebritate accentuum, non minus quam verborum delectu; quibus spondei quidem permuniti essent eosque veluti gravem armaturam primos statui in acie oportere, inde dactylos summitti, qui tristitiam illam exhilararent; quod ipse secutus esset in toto loco qui est de Pristice: « Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis Ferratis instant hastis iaciuntque tridentes Pinnigeros; imo referunt sese icta profundo». Nec multo post: « Agmina perturbat videasque indagine in una Urgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat Ense ferox, hic sullata secat ossa securi, Aut unco trahit ad litus praedaque superbus Ingentis media tauros resupinat arena». Post etiam subdit: « Hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos Ferratos duplici horrescunt pendentia dorso Et squamosa rigent duris ad tergora pinnis. Urbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit, Ac montana ruit longe ad spectacula pubes». Extulit idem hic exilein sane rem solis quidem numeris, delectu tamen verborum adhibito conquisitisque rebus aliquanto remotioribus, imprimisque litterarum sonis, e quibus numeros et graves et plenos elicuit: « Ast Tingin, Bochique domos, habitataque Mauris Tecta, deosque humeris coelumque Atlanta ferentem, Insignisque auro et pomis radiantibus hortos Hesperidum ac deserta siti Getula leonumque Arva fame Mars armipotens et Scorpius ardens Inspectant laeti coelo et sua iura tuentur, Hic chelis, ille ense potens». Quid autem exilius quam quod dicturus erat, Getuliam ac Tingitanam subiectas esse Scorpio? Afferam et alium locum similem, cum dicturus esset Africam ac Numidiam Cancro esse subiectam: « At Cancer noctisque decus Latonia virgo Lotophagum sedes tenet et quos Bagrada saltus Infidusque secat Cinyps et Punica late Litora quaque vagus se solvit in aequora Triton Et formidatas olim Carthaginie arces Ac latebras, Masinissa, tuas cavaque antra leonum». Scimus etiam eundem ipsum fuisse solicitum eo de verso qui est in Andromeda: « Virginibus praeferre maris sese ausa suumque Ostentans decus». Sic enim initio scripserat, verum quod tristem iudicaret ac lugubrem materiam, tarditate potius numerorum quam festivitate prosequendam esse, ab exordio praesertim ipso, commutatis dictionibus, remoratus est celeritatem. Etenim, ut Aristoteles etiam asseverat, celeritas acumen soni gignit, tarditas gravitatem. Itaque, subtracta inde dictione quadrisyllaba ac commutatis locis, collocavit ibi dictiones disyllabas quidem duas adiecitque statim monosyllabam ac dixit: « Ausa maris se virginibus praeferre suumque Ostentans decus, aequoreas armare sorores», quo factum est ut tenor ipse primi pedis, qui uno constabat ex accentu ac fluitabat, altero statim adiecto substentaretur atque ingravesceret, siquidem e « virginibus » unus tantum consonabat accentus, at « ausa », cum unum ex sese accentum efflet et quidem circumflexum, « maris » alterum eumque acutum, efficitur ut sonus ipse dactylicus duplicetur, qua e re tenor ipse et sistitur et ingravescit. Idem hoc servavit alio in versu, qui primo fuerat: « Et de marmoreis, guttas stillare columnis». Cumque iudicaret eo in loco opus esse soni remoratione, uses est eadem commutatione dictionum: « Et guttas de marmoreis stillare columnis». Numerus enim ille e « marmoreis », quadrisyllaba dictione, constitutus, quod esset ipse festinantior, reddebatur aliquanto fluentior et pene lubricus; at terni illi accentus tribus e dictionibus conflati confertimque assonantes alter alteri quasi manum de proximo sibi porrigunt aciemque ipsam sustinent. Attulimus hoc praesertim in loco e Senis nostri libris exempla, quod consilia eius ex eodem ipso cognovimus. Nam veterum poetarum Virgiliique ipsius suspicari quidem illa tantum possumus. Inest et suum quoque numeris decorum, ut cum vel aspera, vel suavis, vel miserabilis, vel iucunda res, vel gravis, vel contra levis versatur in manibus, vel suis aliis affectibus mista et temperata. Vide igitur quibus Virgilius uses est numeris in prognosticatione illa futurae tempestatis: «Heu qui nam tanti cinxerunt aethera nimbi». Ad metum, ad dolorem, ad ducis curam exprimendam coegit tres simul monosyllabas dictiones, summisit deinde disyllabam, post alteram atque alteram trisyllabam, iunxitque quatuor simul spondeos. Quid hac aut verborum conquisitione diligentius aut animi conquestione gravius? Nec me quorundam auctoritas moverit asseverantium a Virgilio scriptum « heu quia », non « qui », cum nos iudicemus neque « quia » neque « quid », sed « qui » fuisse a Virgilio scriptum; nam et littera d pleniusculum nescio quid sonat, quod hic ipse numerus nunc renuit, et « quia » brevitate plusculum festinat sua, cum vox ipsa videatur in dolore sistenda. Sed de hoc sit suum cuiusque iudicium, nostra quidem haec est opinio. Decorandos igitur ad numeros tum litterae tum syllabae, nedum verba integra maximum habent pondus, et, quod non «muto ante diximus in illo versu: «Insequitur clamorque virum stridorque rudentum» nulla ex illis dictionibus asperiore caret littera. Namque aliarum principium, aliarum finis, aliarum et principium et pausa trahit secum asperitatem litterae rigidioris. Quid? quod cum in tempestate obscuritas terrorem augeat, « virum » et « rudentum » ultimae sonant etiam nescio quid subobscurum. Animipendite, quaeso, versus illius numeros qui est: «Monstrarat caput acris equi, sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per secula gentem». Qui praecedunt tres versus et huius ipsius dimidium tribus clauduntur accentibus iisque disyllabicis. Ne igitur a gravitate descisceret sua, confiavit binis e monosyllabis totidemque e disyllabis dictionibus accentus quatuor, quodque satis est rarum, octo versum illum locupletavit accentibus, quo fit ut tardius pronuntietur; tarditas autem, ut diximus, gravioris est soni causa, perinde ut acutioris celeritas; acutum autem et grave in iis quae auditus sunt habentur a physicis opposita; qua tamen in te, quo modum retineret, copulavit statim binos dactylos, qui tarditatem illam moderarentur. Sunt autem versus hi: «Lucus in urbe fuit media lactissimus umbra, Quo primum iactati undis et turbine Poeni Effodere loco signum, quod regia Iuno Monstrarat, caput acris equi, sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per secula gentem». In tertio quoque logo digne idem fit vocalium concursus, ut: «Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum», ut item: «Contigit oppetere, o Danaum fortissime gentis», et ut: «Erramus vento, huc et vastis, fluctibus acti»; magnani utique gravitatis partem amiserit si mutaveris: «Erramus vento et vasti, huc fluctibus acti». Itaque hoc quidem modo erit hiatus ipse copulandi tantum necessitate factus, ille vero implendi ac sistendi sonoris gratia ab arteque profectus. At in quarto et quinto pede quotiens fit atque in sexto et ad pausam, et versus ipse suo cum numero mirifice assurgit quadam etiam cum magnitudine et rara quaedam inde comparatur numeris ipsis dignitas; quod versus illi declarant: «franguntur remi, tuna prora avertit», item : «Et vera incessu patuit dea, ille ubi matrem», et: «Fundamenta locant alii immanisque columnas Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris», et: «Troes te miseri venti, maria omnia vecti», et: «Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos», et: «Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens», et: «Contemptor divum Mezentius agminaque armat», item: «Aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque Aere trabes». et: «Et magnos membrorum artus, magna ora lacertosque Exuit», item: «Iamque iter emensi turres, ac tecta Latinorum Ardua cernebant», et: «Inseritur vero nucis, e foetu arbutus horrida Et sterile, platani malos, gessere valentis». Affert autem raritas haec hiandi cum insequenti versu non sine aurium voluptate etiam dignitatem; nam et novitas delectat ipsa per se et assultus ille hinc versum inchoantis, illinc torminantis vocalis suam quoque vocalitatem auget, qui fit praesertim absque detractione, ut in illis: «classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae». et: «Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Ora iugo». In horum autem versuum commemoratione non possum non ridere opinionem vel asseverationem potius eorum qui dicunt fuisse a Virgilio scriptum: «vicina Vesevo Nola iugo», mutatum vero post ob denegatam sitienti aquam. Neque enim Virgilius, qui Nolanum plane agrum sterilem nosset minimeque triticum alere, sed milii solius ac secalae feracem, inter fertiles eum numerasset Campanoque coniunxisset, quin vicinam oram nominans campos innuit Acerranos qui sub ipsum iacent Vesevum occasum versus suntque fertilissimi. Suos igitur numeros suorumque concentuum suavitatem sequebatur cum scripsit: «vicina Vesevo / Ora iugo». Collisio igitur vocalium, quam et contusionem et con- cursum a re ipsa vocare possumus, fieri singulis in pedibus eorumque concisionibus potest. Vocamus autem concisiones ipsas pedum inter se complicationes; Graece nomen habent a numero syllabarum tritemimeris, heptemimeris, enneamimeris, eaque duobus fit modis, cum aut eaedem concurrunt vocales aut cum diversae; ubi eaedem sese collidunt extruditurque e versu altera, ea tum ademptio tum extrusio recte vocatur, non minus fortasse proprie explosio. Ipsum autem concursum Cicero hiatum vocat et vocales ipsas dicit hiare; at cum permanent neque truduntur loco boatum sunt, e litteratoribus qui vocaverint, rectius utique complosio vo cabitur, quod e resultu geminetur sonus, ut in illo «Ter sunt conati imponere Pelio Ossan». Ipse vero resultus longe minor existit cum e diversis fit vocalibus, ut: «Ionio in magno». Atque ego quidem, libere vobiscum ut loquar, praeterquam quod Graecam habet imitationem affertque varietatem, quae per se ipsa delectat et naturalis est, non videor cur a Latinis complosio magnopere sit probanda, cum vix delectet, nisi in iis quae a Graecis sunt accepta, qualis ille versus: «Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae», et: «Dardanio Anchisa», et: «in Actaeo Aracyntho». Raritas tamen ipsa et quam dixi varietas potest reddere illam et venustam et suavem, suo tamen accommodatoque in loco, ac verbis idoneis. Cum autem concursus fuerit in primo pede, ea e re numerus ipse fit solidior, cum quadam etiam iucunditate, praesertim ubi eaedem concurrunt vocales, ut: «Ille ego qui quondam», et: «Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu», et: «Illi indignantes magno cum murmure montis». At cum diversae vocales hiant, numerus solidescit ipse quidem, non eadem tamen cum voluptate audientium, ut: «Credo equidem nec vana fides», et: «Cuncta equidem tibi rex». Solidiorem autem stabilioremque numerum inde fieri manifesto apparebit si dixeris « Cuncta quidem tibi rex », qua e re numerus ipse statim languescet. Interdum collisione ex ipsa vel extruditur vel exciditur potius integra syllaba vel eius bona pars, id est vocalis cum consonante littera m , ut: «Postquam introgressi», et: «Illum expirantem transfixo pectore»; item: «Illum et labentem Teucri». Ex hoc si detraxeris et, deque altero ex, dixerisque: «Illum labentem Teucri», «Illum spirantem transfixo pectore», curtum nescio quid aures statim offenderit. Hoc autem ideo dicimus quod non ubique collisiones ipsae fiunt necessitate carminis, sed arte potius atque aurium obsequio, id est numerorum gratia. Cur autem syllabae ex vocali et m compactae deturbentur ubique nunc e versu (nam priscis illis seculis non semper excludi esse solitum), versus ille Ennianus docet: «et milia militum octo». Videtur causae illud esse quod propter m terminalem optusum nescio quid ac subobscurum sonent, quod aures vix patiantur in fine vocum. Itaque nec mirum est si e dictione « sed », quae olim fuit « sedum », detruncatio facta est, quando populi quidam finalem m compluribus e dictionibus sustulere. Quod ipse aliquot in monumentis summae vetustatis animadverti, ut Beneventi in lapide, in quo scriptum est: «Infelix fatu prior debui mori mater». Et Telesiae: «Mater miseria hoc monumentu extruxit Olympias amens», in quibus et fatum et monumentum sunt absque m . Referam verba epigrammatis: «APOLLONIA QUAE VOCITABAR LAPIDE HOC INCLUSA QUIESCO UNUM SORTITA MARITUM, SERVAVI CASTA PUDOREM. MATER MISERA HOC MONUMENTO EXTRUXIT OLYMPIAS AMENS». An non prisci illi fecerunt gelu et cornu , quae prius erant gelum et cornum , quorum priori Lucretius non semel utitur? Iidem litteram s frequentissime explodebant e versu, ut idem Lucretius testis est. Graeci terminationibus iis carent quae in m desinunt, Latinis autem eae sunt familiarissimae et, ut adverti, etiam Aethiopibus. Sed redeamus unde digressi sumus. Eiusmodi quoque litterarum hiatus fiunt in secundo pede sustentandi tenoris atque implendi numeri gratia, etiam cum dignitate, nullam tamen ob necessitatem, ut in illo: «Ductoresque ipsos primum capita alta ferentis»; potuerat enim dicere: « Ductores ipsos »; et in illo: «Praeterea aut supplex aris imponat honorem»; videbitur autem tenor ille flaccescere si dixeris: « Praeterea supplexve aris imponat honorem », cum in illa collocatione non solum hiet a , verum alterum a , quod est primum elementum in voce « aris », de proximo loco hiatum ipsum assonando adiuvet. In tertio quoque maiore fit cum vocalitate, ut: «Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum»; sordescet plane numerus si dixeris: « Ni faciat, pelagus, terras coelumque profundum ». At in quarto et quinto pede quotiens fit, in sexto item, et versus ipse mirifice assurgit, quadam etiam cum magnitudine, et rara quaedam inde comparatur numeris ipsis dignitas; quod declarant Virgiliani illi: «Haec ait et dicto citius tumida aequora placat»; «Fundamenta locant alii immanisque columnas Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris»; «Et vera incessu patuit dea; ille ubi matrem. Agnovit, tali fugientem est voce secutus»; «Troes te miseri ventis; aria omnia vecti»; «Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos»; «Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens». Hiatus etiam ille atque complosio quae fit cum; insequenti versu, ut dictum est, raritate sua affert etiam cum aurium voluptate dignitatem. Nam et novitas quasi repente edita delectat per se et assultus ille hinc versum inchoantis, illinc terminantis vocalis suam quoque vocalitatem accumulat, ut: «it clamor ad alta Atria», et: «Expectata dies aderat nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant», et: «Famaque finitimos et clari nomen Acestae Excierat», et: «In medio sacri tripodes viridesque coronae Et palmae pretium victoribus», et: «manifesto in lumine vidi Intrantem portus». Verum ego longior forte et ambitiosior explicandis his fui, feci hoc tamen eo libentius quod scriptum de his adhuc sciam a nemine, quanquam et multa quoque a me praeterita sunt, quae post alii et inquirent ipsi acutius et apposite magis explicabunt. Sat etiam scio esse e vobis longe quam ego sum rerum harum qui sint studiosiores. Itaque, quod hic convenerimus, te praesertim, Parde, auctore, relinquendus est cuique suus etiam dicendi locus. PARD. Mihi quidem, Syncere Acti, si inficias irem satis a te non esse factum, inique fecerim. Satisfecisti profecto, nec minus docte quam copiose. Sunt vero etiam qui vultu iam ipso prae se forant allaturos aliquid, quod se, quod hoc ipso conventu dignum iudicent quodque locus quidem ipse vel exigit sedentibus nobis, vel etiam per se postulat. Atque, ut risu ex ipso praesentio, Summontius hic noster egregium aliquid meditates iam exurgit verecundiaeque est tuae dare locum dicenti. SUMM. Ego vero, Parde, arbitror Syncerum nostrum multa nos celare valle, quo post, ut mercatores consuevere, longe pluris vendat quod in arca sepositum est, viliori merce iam divendita. Explicasti vel enucleasti potius nobis, Acti, et quidem non incunde minus quam memoriter, hiatus et explosions quique inde gignantur numeri, quotam autem partem poeticae Virgilianaeque potissimum numerositatis! Resera igitur areas mercemque nobis selectiorem explica, quod te per Manes ipsos Virgilii obtestatus oro perque locum in quo ille iacuit, quam ipso et invisis saepissime et reverendissime veneraris. ACT. Percalluisti, Petre Summonti, qua me esses arte eam ad rem tracturus, quae fuerit ab hominibus nostris hactenus vel omnino despecta vel parum certe animadversa aut cognita, dum mercatorum mecum exemplo uteris atque consuetudine. Scis enim nobilitas haec nostra omnia ab mercaturae ipsius nomine quantopere abhorreat. Ne tu me igitur aut mercatorem existimes aut avarum, explicabo consilia tibi mea quaeque indagandis poeticis numeris a me fuere diligentius observata, non ut arbitrer me tamen assecutum quod et ipse voluissem et vos forte audire nunc expectatis. Prosequar itaque susceptam de numeris ipsis partem quodque per Virgilii tantum me es Manes optestatus, Virgilii fare unius exemplis agam, quando unus hic de nostris poeticarum virtutum instar est omnium, ac maxime numerorum. Omnino poeticus numerus carminis ipsius structuram sequitur, structura vero ipsa constat e dictionibus, dictiones autem accentum constituunt, singulae singulos. Ipsi quoque accentus dictionum ac syllabarum sequuntur tempora, quibus et lenitas adiuncta est et lenitati contraria asperitas, aliae item qualitates pro syllabarum natura litterarumque e quibus sunt dictiones constitutae. Unaquaeque autem dictio aut ex una tantum aut e duabus aut etiam e pluribus constituitur syllabis, singillatim tamen omnes unico duntaxat a grammaticis suoque signandae dicuntur accentu. Sunt vero accentus ipsi duo, sibi e fronte adversi, alter, acutus, gravis alter; quodque in hac controversia liceat medium quoque aliquod constituere, qui medius est accentus ex hisque conflatur duobus et dictus est et habitus moderatus, nomine alio circumflexus, quod nomen ductum est a propria eius peculiarique in scribendo nota. Tempora igitur syllabarum sint cum tantum duo, breve ne productum, ex hoc id existit atque et igitur, ut unaquaeque syllaba aut brevis sit aut producta, nonnullae tamen communitate quasi quadam praeditae et produci possunt et spatio enuntiari breviori. His igitur in hunc modum explicatis, ad usum numerorum venio; qua in re nihil tam aut exigitur aut spectatur quam varietas; cum enim omni studio fugienda sit satietas, ea ne sequatur varietas ipsa praestabit. Complicationes autem sententiarum et nexus illi qui tum sententias ipsas tum sententiarum partes ac membra connectunt et insequentibus versibus per gradus quasi quosdam ductas eas claudunt, ut nunc alterum nunc tertium versum catena quasi quadam vinciant, assidua e continuatione vitium satietatis praecipue afferunt; quae ut rarae ac suis quibusdam in locis terminatae demulcent cures, sic e contrario continuatae ubi fuerint, satietate afficiunt. Ponam versus aliquot e Proserpina Claudiani, poetae tum summi quidem studii, tum magni etiam exercitatique ingenii, qui sunt: «Dux Herebi quondam tumidas exarsit in iras Proelia moturus superis, quod solus egeret Connubio sterilesque diu consumeret annos, Impatiens nescire torum nullasque mariti Illecebras nec dulce patris cognoscere nomen Iam quaecunque latent ferali monstra barathro In turmas aciemque ruunt contraque Tonantem Coniurant Furiae crinitaque sontibus hydris Tisiphone quatiens infausto lumine pinum Armatos ad castra movet pallentia Manes Pene reluctantis. Iterum pugnantia rebus Rupissent elenenta fidem penitusque revulso Carcere, laxatis pubes Titania vinclis Vidisset coeleste iubar rursusque cruentus Aegaeon positis auto de corpore nodis Obvia centeno vibrasset fulmina motu. Sed Parcae vetuere minas orbique timentes Ante pedes soliumque ducis fudere severam Canitiem genibusque, suas cum supplice fletu Admovere manus, quarum sub iure tenentur Omnia quae serient fatorum pollice ducunt Longaque ferratis evolvunt secula pensis». His autem versibus auspicatus est singularis poeta enarrationem sui carminis. Delectat autem carmen ipsum; nam et spatiatur libere et constat sibi ipsi, quanquam in verbis prae se fert nimium fortasse studium eorum conquirendorum. Exemplum tamen Virgilii si iusta ponatur, admonebit nimiae nos continuationis nexuum ipsorum de quibus nunc loquimur: «Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, Cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus Haec secum: 'Mene incepto desistere victam, Nec posse Italia Teucrorum avertere regem, Quippe vetor fatis? Pallasne exurere classem Argivum acque ipsos potuit submergere ponto Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, Disiecitque rates evertitque aequora ventis. Illum expirantem transfixo pectore flammas Turbine corripuit scopuloque infixit acuto; Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque Et soror et coniunx, una cum gente tot annos Bella gero; ecquisquam numen Iunonis adoret Praeterea aut supplex aris imponat honorem?' Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca foeta furentibus austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantis ventos tempestatisque sonoras Imperio premit ac vinclis et carcere frenat». Versus sunt fore totidem, locus ipse satis similis, hic prae se fert summum numerorum ac varietatis studium, illo unius connexionis versuumque complicandorum, ut, praeterquam quod a dictione monosyllaba coepit, quae est Dux ut Virgilii Vix , nullum eius sit exemplum secutus. Ipsius autem complicationis qui sunt nimio plus stadiosi eorum quae admirationem praecipue pariunt ut obliviscantur necesse est. Excurrit ille tanquam pupulabundus, nec sistens aliquando pedem, nec ut regionem circumspectans sui ipsius rationem habet. At Maro servandae gravitati intentus, secundum statim versum refersit vocibus duarum syllabarum, e quibus octo accentus extudit et ad quintum pedem e syllabis re et ru invicem sibi alludentibus pene expressit remorum strepitum; quae annominatio quasi quaedam mirifice blanditur auribus. Ad haec singulis pene versibus sensus suos et graviter et magnifice claudit sistitque pro tempore, ut cum ait: «Haec secum» et cum: «Quippe vetor fatis». Ac ne varietatis appareret immemor, post versus aliquot tam apposite structos, tam examussim quadratos, insonuit versum longe illorum dissimilem: «Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei». Quid? quod ubi connexionibus utitur, stat, ut: «Aeoliam venit» et: «circum claustra fremunt». Ille vero praetervolat suae tantum excursioni deditus, nullo hiatu vel ad efferendam vocem, vel ad sistendum tenorem usus. At Virgilius ad stabiliendum etiam numerum quaternos ad spondeos bis divertitur, in altero versu explosionem adhibens: «Illum expirantem transfixo pectore flammas», in altero hiatu nullo usus: «Luctantis ventos, tempestatesque sonoras». Quid cum summisit: «Illi indignantes magno cum murmure», et: «Ni faciat Maria ac terra»? Quantum utroque hiatu addidit numerorum gravitati! Quid? quod disyllabarum dictionum memor illarumque numerositatis quater illos arcessivit in auxilium: nunc senos, ut: «Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant»; nunc quinos: «Circum claustra fremunt, celsa sedet Aeolus»; alibi quaternos, ut: «Quippe vetor fatis? Pallasne»; alibi ternos, ut: «secum Dea corde». In delectu autem verborum ac selectione Virgilius iudicari potest et studiosus et prudens, at ille rancidum nescio quid videtur sapere; verum de delectu ac structura dicere ocii est maioris operaeque magis elucubratae. Varietas igitur affert suum numeris ornaturum ac decorem eaque paratur multis ac diversis modis, de quibus in universum praecipi hoc a me potest, ne scilicet iisdem in numeris sit diutius consistendum, quo satietas prohibeatur, neve aures longa de continuatione fatigentur, quo vitio non pauci laborant. Particulatim autem attingam complura, nam omnia, infinitum pene id esset, nec necessarium iudico, quando via ipsa e paucis commonstratis satis patefiet, vobis praesertim quibus studia haec sunt familiarissima. Unisyllabae voces et inchoandis et finiendis versibus varietatem afferunt numerorum, valideque illos sistunt si a spondeis foveantur, auspicando praesertim versu; stabiliunt enim sonorem, qui emus est in unius syllabae voce, quod Virgilius frequentissime servavit in principiis enarrationum praecipue, ut: «Urbs antiqua fuit»; «Est in conspectu longo locus»; «Rex arva Latinus»; «Est specus ingens»; «Est curvo anfractu vallis»; «Ut belli signum»; «Sic fatur lacrimans»; «At regina gravi». Non quod non et dactylus recte et commode iusta collocetur, ut: «Tu quoque littoribus nostris», et: «Mos erat Hesperio in Latio», et: «Nox erat et somnus», verum aures si consulueris, stabilimentum illud soni ab ipso initio tanquam a fundamento firmiter iacto, nescio, quid amplius plenitudine delectat sua. In fine quoque eadem collocatio, dum tamen sit rara, delectat etiam varietate ipsa; praeponendus tamen est dactylus, qui eo in loco idem habet instar ad tarditatem temperandam quam ad moderandam in illo celeritatem spondeus; ibi tamen sequitur, hic praeit, ut: «praeruptus aquae mors», et: «fractae, vires, aversa deae mens», et: «ruit oceano nox», et: «Divum pater atque hominum rex». Sed nec Lucretius est veritus spondeum praemittere, cum dixit: «et ingrati genitoribus inventi sunt». Eaedem quoque monosyllabae binae simul collocatae, maxime post dactylicam aliquam properationem, numerosae sunt in medio; sistunt enim tenorem, quem etiam varietate condiunt, ut in illo «Monstravit caput acris equi, sic nam fore bello», et: «Praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis», et: «Visa viri, nox cum terrae obscura teneret»; item: «Quae relligio aut quae machina belli?» et: «Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?». In principio similem in modum, veluti ab ipso fundamento tenorem stabiliunt, ut: «Quam tu urbem, soror, hanc cernes», et: «Nos te Dardania incensa », et: «Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus». In fine quoque id praestant, ut dactylicam aliquam properationem contineant ac maturent pausam, ut: «Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc», et: «Manibusque meis Mezentius hic est», et: «Quam pro me curam geris, hanc, pater optime, pro me / Deponas». Atque hic quidem versus et in principio et in fine atque in ipso medio monosyllabis instructus est magna cum dignitate. Illo vero quid blandius? cumque sit versus maxime artificiosus, sponte tamen sua maxime etiam fusus apparet: «I decus, i, nostrum, melioriobus utere fatis». Duarum autem syllabarum vocibus suus ubique decor inest; quae ubi binatim fuerint aut ternatim collocatae aut forte quaternatim quinatimve, sive etiam senatim, sive inchoandis sive finiendis versibus sive intertexendis, mirum est quantopere delectent; repellunt enim satietatem illam auribus tam improbe inimicam, ut: «Monstra deum refero», et: «Thure talent arae», et: «Proiice tela manu, sanguis meus», et: «Et campos ubi Troia fuit, feror exul in altum», et: «Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi», et: «constituam ante aras voti reus extaque salsos», et: «Procubuit subito et coelum tonat omne fragore», et: «Quid tum sola fuga nautas comitabor». Quid quod historici quoque voces huiuscemodi perlibenter videntur fuisse complexi, ut Sallustius: «arma, tela, equi, viri, hostes atque cives permisti»? Trium syllabarum verba ternatim collocata variant etiam numeros, quadam cum moderatione, ut: «Taciti ventura videbant», et: «Croceo velamen acantho». Qua in collocatione et textu si adhibeatur aut hiatus vocalium aut explosio, non parum sibi gravitatis numerus ipse adiunget, quadam etiam cum generositate, ut: «si omnis uno ordine habetis Achivos», et: «oculis Phrygia agmina circumspexit»; item et: «Troiae supremum audire laborem». In primis quoque carminis partibus adiuvat textura haec numerositatem, ut: «Mutemus clypeos Danaumque insignia». Quod si collirio inciderit tenorem utique, versus efferet, ut: «Undique collecti invadunt», et: «gemini Atridae Dolopumque exercitus». Huiusmodi autem dictiones binae ubi collocabuntur, non est cur de his magna habeatur ratio, praesertim in principio, at ubi quaternae, numerum bene implent, ut: «Lubrica convolvit sublato pectore terga», et: «Latonae tacitum pertentant gaudia pectus». Magnam vero generositatem prae se fert numerus quotiens primas, medias et ultimas versus partes terna possederint trisyllaba, ut: «Romanos rerum dominos, gentemque togatam», quem et contextum et numerum nunquam meo iudicio satis digne laudare quisquam poterit. Licet etiam cum dignitate et aurium gratia implere, versum quinque etiam trisyllabis, ut: «Talia narrabat relegens errata retrorsum / Litora Achaemenides». Tot vero trisyllaborum continuatio, ni magno fiat cum delectu, versum reddet ignobilem; Virgilius tamen ne parte ex aliqua varietati deesset, protulit hunc: «Occurrit veterem Anchisen agnovit amicum», in quo praeter varietatis studium ac trium dictionum ab vocali a incipientium assonantiam, nesciam quid insit quod iure laudetur. Inerit autem quod laudetur etiam vehementer si post duo trisyllaba tetrasyllabum collocabitur, ut: «Currite ducentes subtegmina, currite, fusi». Nec vero is sum qui negare ausim huiusmodi multa faciendis versibus sponte sua ac pene fortuito occorrere, multo etiam plura ex habitu exercitationeque, verum tempus ipsum et artifex rerum harum est omnium et iudex. Itaque nec temere ah Horatio praecipitur nonum premi in annum opus debere. Quid enim numero hoc vel iucundius vel gravius: «An Deus immensi venias maris et tua nautae»? Qui cum sit constitutus primum e monosyllabo, inde disyllabo, deinde duobus e trisyllabis, post sequatur disyllabum ibique solvatur, deinceps exurgat rursus monosyllabum duobus cum disyllabis, fieri quidem potest uti similis eius versus sponte aliquando sua proveniat; plures tamen vix repentinus ille impetus effundet, quos longa quidem meditatio diuturniorque cogitatio et cura, quae habitus ipsius artisque comites atque ancillae sunt, et saepius et suo in loco construxerint. Quis enim domum omnem fortuito aedificatam aut navem dixerit? Num casus insequentem fecit versum an ars diuturniorque pensitatio: «Numina sola colant, tibi serviat ultima Thyle», qui constet e dactylico trisyllabo primum, tribus inde disyllabis, post duobus e trisyllabis, item dactylicis, ultimo e disyllabo habeatque secum annominationem syllabarum, quae est ex primis, tibi et Thyle , et ex media dictionis quae dactylum quintum constituit? Dictionum quae e quatuor constant syllabis ea ratio habenda est, ut neque ipsae mussent neque vastitatem faciant aliquam. Virgilius eas libenter in quarto et quinto pede collocat, et sistunt enim et implent numeros, temperantque celeritatem, si qua forte antecesserit, ut: «tacitae per amica silentia lunae», et: «totoque ingens extenditur antro», et: «Danaumque insignia nobis», et: «paribus curis vestigia figit», et: «Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis». Item: «Pocula si quando saevae infecere novercae», et: «Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi», et: «Pergameamque voco laetam cognomine gentem», et: «manibusque meis Mezentius hic est». Collocat easdem libenter in primis etiam locis subiicitque saepenumero spondeum tibi dactylicae voces illae fuerint, ut: «Interea Aeneas urben designat», et: «Incipiam; fracti bello»; «Insequitur, clamorque virum»; «Funereas inferre faces». Non quod non dactylum subnectat quandoque, adeo nihil in iis perpetuum est quae ad varietatem pertinent, ut: «Myrmidonum Dolopumve», et: «Threiciamque Samum». Quin etiam spondeos aliquando iungit, ut: «Argumentum ingens». In quibus omnibus consulendae sunt cures videndumque ubi aut celeritate maiore aut tarditate aliqua opus sit. Ad haec quotiens aliquot simul eodem in versu collocantur, interiiciendae sunt dictiones aut duarum aut unius aut trium syllabarum, ut: «Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter», et: «Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant», et: «Olli discurrere pares discrimine nullo», et: «Virginei volucrum vultus, foedissima ventris / Proluvies», et: «Mittimus Eurypylum scitatum oracula Phoebi», et: «Qualis populea moerens Philomela sub umbra», et: «Praecipitat suadentque cadentia sidera somnos». Sed nec Lucretianus ille praetereundus hoc loco est versus: «Squamigerunt genus et volucres erumpere coelo». Uses est Virgilius mirabili artificio cum vellet duas quatuor syllabarum voces easdemque dactylicas simul connectere; praemisit enim monosyllaba duo inter se copulata dixitque: «Hinc atque hinc glomerantur Oreades». Quibus numeris quid excogitari potest vel hilarius vel quod auribus tam adulanter blandiatur? In quinto quoque et sexto mirifice huiusmodi dictiones implent aures, praesertim ubi fuerint spondaicae, ut: «Pallantis proavi de nomine Pallanteum», et: «Pilumno, quos ipsa decus dedit Orithyia». Quid cum idem poeta tres simul collocavit quatuor syllabarum voces insonuitque: «Cornua velatarum obvertimus antennarum»? Utque sonus esset vocalior, et explosionem adhibuit, cum dicere posset « vertimus » et id praestitit, mediae ut syllabae assonarent ultimis. Hilarem profecto ac maxime gratum numerum exhibuit Lucretius, duobus tetrasyllabis iisquo dactylicis, interiecto trisyllabo, post quoque collocato monosyllabo, inquiens: «Onanigenis perfusa coloribus in genere omni». Lucretiano hoc si non hilariorem, pleniorem certe Maro effudit, cum dixit: «Continuo ventis surgentibus aut freta ponti». Sed agite, quaeso, quos subdam versus considerate, dictiontumque e quibus constant collocationem ac pedum solutiones et loca in quibus solutiones ipsae fiunt: «Incipiunt agitata tumescere et horridus altis Montibus audiri fragor ac resonantia longe Litora misceri et nemorum increbrescere murmur». Quibus considerandis neutique negligenda est litterarum syllabarumque assultatio illa et tanquam annominatio: «agitata tumescere» et «longe litora». Egregium quoque peperit et Virgilius numerum post dictionem tetrasyllabam in quarto collocatam, praepositis disyllabis tribus, cum subdidisset monosyllabum ac disyllabum, e quibus dactylum constituit cecinitque: «Victor equus fontisque avertitur et pede terram». Quam decenter igitur atque apposite, quanta etiam numerorum cura diversis in locis tetrasyllabas dictiones Virgilius disposuerit declarant qui sequuntur versus: «Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter fluetusque atros aquilone secabat, Moenia respiciens, quae iam infelicis Elisae Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem Causa latet; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque furens quid foemina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt». In illis quoque: «Arma diu senior desueta trementibus aevo Circumdat nequicquam humeris et inutile ferrum Cingitur ac densos fertur moriturus in hostes. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe Ingens ara fuit iustaque veterrima laurus Incumbens arae atque umbra complexa penates. Hic Hecuba et natae nequicquam altaria circum, Praecipites atra ceu tempestate columbae, Condensae et divum amplexae simulacra sedebant. Ipsum autem sumptis Priamum iuvenilibus armis Ut vidit: 'Quae mens tam dira, miserrime coniunx, Impulit his cingi telis, aut quo ruis?' inquit 'Non tali ausilio, nec defensoribus istis Tempus eget, non, si ipse meus nunc afforet Hector, Huc tandem concede, haec ara tuebitur omnes, Aut moriere simul'». Est eiusdem poetae versus: «Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum», quem ipse novem refersit accentibus, tot monosyllabas ac disyllabas votes in eum congessit, quod est rarissimum. Itaque dum varietati consulit, nihil est quod non praestiterit, cui condiendae summum adhibendum a poeta est studium singularisque diligentia. Earum dictionum quae pluribus quam e quatuor constant syllabis magna quoque habenda est ratio. Prisci Latini Graecos secuti auctores iis frequentissime ad ultimos usi sunt locos, quibus scatet Lucretius, ut: «Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis», et: «Nata sit, an contra nascentibus insinuetur», et: «Ut puerorum aetas improvida ludificetur», quin etiam locis ut his satisfacerent, solvebant diphthongos vocalesque simul coactas, ut: «Effice ut interea fera munera militiai»; quin etiam intermiscebant superfluentis syllabas, ut: «Inter se nexu magis aut minus indupedita». Aliquando et Horatius auribus hunc suis numerum exhibuit, ut: «Olim qui magnis legionibus imperitarint». Sed neque Virgilius numerum hunc omnino reiecit, ut: «Quarum quae forma pulcherrima Deiopean», et: «nec Thesea Pirithoumque», et: «His Laodomia», et: «grave olentia centaurea». Nihil est enim quod non raritas approbet, auribus taedium ac satietatem recusantibus, cum praesertim Graeca lingua muneris his mirifice laetetur. Sed nec tamen debet raritas vacare diligentia. Enitet apud Virgilium nobilissimus hic dactylicus: «Panditur interea domus omniparentis Olympi»; quo in versu quod desiderare iure possis omnino nihil est; nam quod detrahitur accentibus, id vero suppletur multitudine syllabarum, ut etiam in hoc alio: «At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges». Et hunc quoque versum eadem multitudine syllabarum numerosum reddidit, trisyllabum statim pentasyllabo coniungens: «Fortunatorum nemorum sedesque beatas». Alium item, in quo simul illigat disyllaba etiam plura; «Armentarius Afer agit tectumque laremque». Implentur etiam numeri, quotiens quartus et quintus locus occupantur ab huiusmodi dictionibus aut spondaicis, aut dactylicis, ut: «immedicabile vulnus», et: «tempestatibus actas», et: «lychni laquearibus aureis» (cui numero multum est splendoris additum ab insequenti diphthongo, quod facile intelliges si dixeris « laquearibus altis »), et: «Corybantiaque aera», et: «Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora». Versus autem ille Petronianus, etsi non abiiciendus, videri fortasse potest aliquanto vastior: «Et periturorum deiecit tela Gigantum». Prisci illi, ut fuere polysyllabarum studiosi dictionum, quo uti commodius illis possent, syllabam quandoque externam ac superfluentem interposuere, ut dixi; hinc manavit « induperator », « indugredi », « indupeditus ». Arte autem collocatae dictiones huiusmodi sive spondaicas post si trahant syllabas sive dactylicas, venustatem profecto suam retinent. Atque uti spondaicae implent sic dactylicae suapte natura exhilarant, ut: «O fortunatae gentes, Saturnia regna»; «Fortunatus et ille, Deos qui novit agrestis», et: «Acrisioneis Danae fundasse colonis»; «Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas», Quid ille: «Degeneremque Neoptolemum narrare memento»? Quanto est temperamento conditus, dactylorum celeritate spondaica tarditate temperata! Item: «Ora modis Anchisiades pallentia miris». Quid et hic: «Et centumgeminus Briareus ac belua Lernae»? Quam est generosus, nedum canorus et plenus, quod praestat tum syllaba eus in diphthongum coacta, tum particula ac, quae si inde eiiciatur, sonus ipse in medio pronuntiationis cursu concidet. Est etiam ille admodum plenus et gravis: «Amphitryoniadae magno divisque ferebat»; itemque: «Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?», Itaque ut primis in locis collocata et implent sonum et versum honestant, sic in fine faciunt illum quodammodo exilire nimiam ob celeritatem; sunt enim pene lubrica, ni polysyllaborum ipsorum natura, hoc est litterae syllabaeque e quibus constant, tenorem sustentent, quale illud: «Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis», et: «nec Thesea Pirithoumque», et: «Quales Threiciae cum flumina Thermodoontis». Quocirca ars, adhibita industria, potest ubique numeris subvenire, ut: «Ille pedem referens et inutilis inque ligatus». Suffecit multitudine syllabarum quod aliter in pausa subtractum esset accentibus. Lucretius quoque non indecenter excoluit ilum suum et disyllabis et monosyllabo et litterarum syllabarumque annominationibus: «Multa siti prostrata viam per proque voluta». Non sine summa animi pensione collocavit Virgilius in quarto et quinto loco polysyllabum, e cuius primis syllabis statueret spondeum: «unus Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi». Horatius quoque prudenter artificioseque temperavit ilum suam «Disiecit medium fortissima Tyndaridarum». Versus hi Lucretiani declarare possunt quam sordescant huiusmodi numeri nisi dictiones ipsae sustentent eos: «Materies ut suppeditet rebus reparandis», et: «Sed magis aeterna pollentia simplicitate», et: «Tandem deducunt in tales disposituras». Dat autem illi veniam vetustas numerorum rudis nec minus etiam materia ipsa tam humilis quam certe est. Quid ille alius: «Id facit exiguum clinamen principiorum»? Item alius: «et erunt et crescent inque valebunt»? Multa possent iis subiici, sed neque poetam nunc instituimus et vos paucis his iure contenti esse potestis. Quocirca attingamus etiam alia, cum praesertim e vitio comparetur aliquando laus, quae virtutis est propria. Constat versus heroicus, quem non improprie agnominare generosum possumus, sex e pedibus, unde Graeco nomine hexameter , nostro senarius est vocatus; singuli pedes singola constituunt metra. Probantur versus illi maxime qui inter dimetiendum inveniuntur complicatis inter se pedibus invicemque insertis, ut pes pedi sit tanquam catena vinctus. Nihilominus quibusdam qui in locis soluti inveniuntur reprehensione vacant, ut cum post primum et quintum pedem solutio fit estque ipsa dactylica; nimia tamen importunaque solutio vitiosa est. Ac nihilominus placet adeo varietas, ut interdum etiam solutione ab ipsa quaeratur numerositas carminisque ipsius decorum, quod accuratior ars facile quidem praestat, id quod suis in locis iisque singulis conabor ostendere, ut in hoc: «Iussi numina magna Deum veneramur et inde». Non eo inficias primum pedem saepissime solutum incedere ac sine ullis vinculis, praecipue cum voces illae aut trium fuerint syllabarum ut: «Unius ob noxam», aut etiam unius syllabae, ut: «Haec sunt quae nostra liceat». At cum sunt duarum et spondaicae, videtur sine aurium offensa vitium hoc fieri minime posse. Etiam Lucretianus illo nescio quomodo tanquam deficiente anhelitu in pronuntiando concidit: «Fulmen detulit in terram mortalibus ignem». Nihilominus et hinc quoque numerum sibi egregium in versu quem dixi Virgilius comparavit, conferta post acie tot dactylis; quod idem servavit in aliis quibusdam versibus quos tamen disyllabis honestavit «Tantos illa suo rumpebat pectore questus»; item: «Tanta mole viri turritis puppibus instant»; etsi in his secundus sit pes complicatus, qui in illo est solutus, qua e re duplex illic facta, est solutio; quam utramque fecit etiam in hoc: «Hic vir, hic est tibi quem promitti saepius audis»; uterque tamen pes est dactylus, quam ob causam cum pluros in hoc monosyllabae insint voces, solutiones ipsae minus apparent. Quod idem contingit etiam in hoc: «Illi haec inter se dubiis de rebus agebant» tum propter monosyllaba tum etiam propter hiatum; et, in hoc quoque propter dactylum et monosyllabam vocem: «Terres; haec via sola fuit, qua perdere posses»; at in hoc, quia duo praecedunt monosyllaba sequiturque dactylus, apparet manifestius: «Sed tu desine velle, Deum praecepta secuti». Quid ille in quo tres factae sunt solutiones eaeque dactylicae: «Scilicet omnibus est labor impendendus et omnes»? Temperavit tamen celeritatem illam iterati dactyli tertius utique dactylus e monosyllabo disyllaboque compactus, duos secum accentus afferens; tertiam vero solutionem moderatus est statim subdendo tetrasyllabum, e quo et struxit spondeum et inde adiecto monosyllabo quartum conflavit dactylum, duplicem quoque secum accentum trahentem. Quae vero post secundum statim locum fiunt solutiones, eae quoque fiunt etiam cum dignitate quadamque aurium gratia, praesertim ubi insequuntur duo plurave disyllaba numerique ipsi sunt dactylici, ut: «Aut aliquis latet error, equo ne credite, Teucri», et: «Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras», et: «Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum», aut etiam unum, videlicet cum alterum praecedit dysillabum, alterum subsequitur, ut: «Apparet domus intus et atria longa patescunt»; quo in verso triplex etiam fit solutio. Magnam quoque prae se fert luculentiam ubi terna subsequuntur trisyllaba uno cum monosyllabo, ut: «Artificis scelus et taciti ventura videbant». Impletur mirum etiam in modum numerus ubi subsequuntur spondei, non sine monosyllabo, ut: «Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae», et: «Visa viri, nox cum terras obscura teneret». Denique non caret dignitate quacunque ratione solutio hac in parte fiat, ut: «Nunc tantum sinus et statio male fida carinis», et: «Classibus hic locus, hic acies certare solebant», et: «Quo fremitus vocat et sullatus ad aethera clamor»; item: «Nunc positus novus exuviis nitidusque iuventa», et: «Impleri nemus et colles clamore relinqui», et: «Coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam», et: «Quo Phoebus vocat errantis iubeatque reverti», et: «Experiuntur et in medium quaesita reponunt»; quo in versu duo illa monosyllaba trium dactylorum praeproperam festinationem magna cum aurium voluptate remorantur. Persimilis huius videtur Lucretianus hic: «Vociferantur et exponunt praeclara reperta». Ut autem celeritatem in Virgiliano temperant bina monosyllaba inter dactylos constituta sic in Lucretiano tarditatem condit duos post dactylos monosyllabum duplici cum spondeo. Itaque solutiones hae ad secundum locum, dum sint artificiosae, sunt non solum gratae, verum etiam desiderabiles ob varietatem. Tertio quoquo in loco solutio non fit sine dignitate, praecipue si tertius ipso locus fuerit dactylicus, et qui post sequuntur pedes fuerint et ipsi dactyli, ut: «Horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent»; quo in versu quartus quoque solvitur. Implet aures nescio quid etiam amplius, si subsequatur statim monosyllabum aut pes ipse tertius sistat in monosyllabo, ut: «Una dolo divum si foemina victa duorum», et: «Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat». Habet et hic duplicem solutionem. Item: «Interclusit hiems et terruit, auster euntis»; «Intactamque coli dedit et contemnere ventos»; «Demens et cantu vocat in certamina divos»; «Venturum Ausonios, en haec promissa fides est?». Hoc in versu et tertius desinit pes in monosyllabum, et cum alterum monosyllabum quartum ordiatur pedem, pausa ipsa conquiescit etiam tertio in monosyllabo, qui sextum claudit pedem. Est etiam versus illo numerosus, atque, ut ita dixerim, affabrefactus: «Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma»; in quo quartos quoque pes liber incedit. Non caret etiam dignitate propter spondeos ac vocalium concursus versus ille: «Nereidum matri et Neptuno Aegaeo». Sed raritas est quae Latina in lingua huiusmodi versus condiat. Ad quartum locum facta solutio gignit magnitudinem, quodam etiam cum supercilio, praecipue si accesserit etiam collisio aut monosyllabum subsequatur, ut: «Vela cadunt, remis insurgimus, haud mora nautae», et: «Mortalis hebetat visus tibi et humida circum», et: «Fixerit aeripedem cervam licet aut Erymanthi», et: «Incensae: moriamur et in media arma ruamus»; quo in versu tertius quoque pes liber est; habet pondus quoque suum, ubi quartus ipse pes ab altero incipit disyllabo desinitque in alterum, ut: «Vela damus vastumque cava trabe currimus aequor». Hoc autem usu venit propter accentus ipsos, qui numerum augent, quod manifesto cernitur in his qui subsequuntur versibus, neque enim eam retinent magnitudinem: «Regia portabat Tyriis duce laetus Achate»; «Insontem infando indicio, quia bella vetabat»; «Praedixit, vobis furiarum ego maxima pando»; «Dant maria et lenis crepitans vocat auster in altum». Contra quod inest subsequentibus pondus: «Insideat quantus miserae Deus, at memor ille»; «Et campos ubi Troia fuit, feror exul in altum»! Item: «Olli somnum ingens rupit pavor ossaque et artus»; «Et Bellona manet te pronuba, nec face tantum». Magna quoque inest et huic gravitas tum propter finale monosyllabum tum etiam propter explosionem: «Vertitur interea coelum et ruit Oceano mox»; longe huic alteri maior propter terna tetrasyllaba eaque dactylica, etiam ad solutionem ipsam adiecto monosyllabo, qui numerum ipsum profluentem sistat: «Incipiunt agitata tumescere et aridus altis», cui numero ne syllabarum quidem annominatio defuit, ut ante diximus. Denique quid hoc ipso versu luculentius: «O patria, o divum domus, Ilium, et inclyta bello Moenia Dardanidum»? Prae se fert supercilium quasi quoddam et hic: «Aspectans silvam immensam et sic ore profatur»; cum enim explosio tum monosyllaborum duplicitas spondaicis ipsis numeris pondus adiiciunt; quod idem praestant dactylicis in illo: «Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto», quam ad rem non parum etiam confert prior solutio, quae fit ad tertium pedem. Numerorum igitur varietas diversis modis quaerenda est, nec una tantum ratione complectenda, quam nunc pedum eorundem continuatio, nunc variatio illorum pariat. Spondei namque continuati numeros stabiliunt redduntque illos subtristiores, neque enim fluere illos sinunt. Contra dactyli properare illos cogunt et hilaritatem quasi quandam afferunt. Eorum vero mistura illos temperat, quae tamen et ipsa fit non uno modo, sed nunc alternis, hoc est alterum post alterum collocando, nunc geminatim aut ternatim, alias hunc quam illum praeponendo selectius aut posterius statuendo. Voces item ipsae aut unius aut duarum aut plurium syllabarum, nunc in hoc nunc alio atque alio in loco dispositae varietatem pariunt. Unius enim syllabae voces sistunt ac sustentant; duarum vero pro natura temporum aut remorantur aut festinant aut etiam moderantur; nam binatim, ternatim, quaternatimve dispositae referciunt sonis versum atque illustrant numeros; e tribus vero aut e quatuor aut compluribus e syllabis constitutae voces similem in modum sequuntur naturam temporum, quae in ipsis sunt inconstantiora. Solutiones igitur et complicationes nexusque illi pedum, collisiones item atque explosiones hiatusque illi atque complosiones quantum conferant, loci etiam ipsi carminis, ex iis quae dicta sunt iudicari abunde potest. Mirum est etiam quantum tum litterae tum syllabae aut adiungant numerositati aut demant ab ea, cum vocalium aliae sint plenae ac sonorae, aliae exiles, clarae aliae aut contra subobscurae, omnes denique pro natura coniunctarum consonantium aliam atque aliam qualitatem suscipiant, proque loco collocationis, ubi primae ultimaeve aut mediae fuerint in constituendis dictionibus. Ad haec consonantes quoque litterae causam afferent lenitatis, asperitatis, optusionis, exibilationis, qualitatumque aliarum quae syllabis inhaerent et item vocibus. De quibus quoniam satis scio expectari a vobis, aliquid praestabo et hoc perlibenter idque quanto fieri brevioribus poterit, in re praesertim parum observata et tenui quaeque huberiorem videatur explicationem requirere. Ea igitur sive figura sive ornatus condimentum quasi quoddam numeris affert. Placet autem nominare allitterationem, quod e litterarum allusione constet. Fit itaque in versu quotiens dictiones continuatae, vel binae, vel ternae ab iisdem primis consonantibus, mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. Delectat autem allitteratio haec mirifice in primis et ultimis locis facta, in mediis quoque, licet ibidem aures minus sint intentae, ut: «saeva sedens super arma», et: «tales casus Cassandra canebat», et: «Insontem infando indicio», et: «longe sale saxa sonabant», et: «magno misceri murmure pontum», et: «Quaeque lacus late liquidos». Fit interdum per continuationem insequentis versus, ut in his Lucretianis: «adverso flabra feruntur / Flumine». Atqui allitteratio haec ne Ciceroni quidem displicuit in oratione soluta, ut cum dixit in Bruto: «Nulla res magis penetrat in animos eosque fingit, format, flectit». Et in secundo De oratore: «quodque me solicitare summe solet». Quid quod ne in iocis quidem illis tam lepidis neglecta est a Plauto? ut cum garrientem apud herum induxit Poenulum: «ne tu oratorem hunc pugnis plectas postea». Atque haec quidem allitteratio quemadmodum tribus in iis fit vocibus, fit alibi etiam in duabus simili modo, ut: «taciti ventura videbant», et: «Turno tempus erit», et: «Impulit impulsu», et: «victu venatus alebat», et: «duris dolor ossibus ardet», et: «formae conscia coniunx», et: «vasta se mole moventem», et: «Castra fugae fidens», et: «Per loca senta situ», et: «quo turbine torqueat hastam», et: «quem metui moritura». Cicero idem, eloquentiae Romanae princeps, eadem hac in coagmentandis duabus una dictionibus allitteratione delectatur, ut cum dixit in Bruto: «sed dicere didicit a dicendi magistris» et: «Iovem, sicuti aiunt, si Graece loquatur, loqui». Habet etiam suavissimum condimentum quotiens allitteratio ipsa eodem geminatur in versu, per diversas tamen dictiones ac syllabas, ut: «Magna Manes ter voce vocavi», et: «pharetramque fuga sensere sonantem». Et apud Lucretium: «multa munita virum vi». Fit geminatio interdum eiusdem allitterationis eodem in versu, eaque nec vacua est iucunditate, ut in hoc: «Nunc rapidus retro atque aestu resoluta resorbens». Quid cum fit per insequentis versus allusionem, ut: «verba vocantis / Visa viri»? atque ut apud Lucretium: «et fera ferri / Corpora constituunt»? Virgiliana quoque allitteratio ea et rara est et aures non parum mulcet, quae constat partim ex continuatione, partim ex intervallo annominantium syllabarum: «laetum siliqua quassante legumen». Neque insuavis est Lucretiana illa: «vesco sale saxa peresa». Neque item alia haec: «vera ratione repulsa», aut: «clara loca candida luce»; aut alia illa: «Tenuia sputa minuta croci contacta colore». Nam Virgiliana illa ex continuatione est quam suavissima: «agitata tumescere». Sed nec inconcinna est illa, quae fit cum intervallo dictionis unius, ut: «Concessit moesta ad Manes», et: «Si nunc se nobis», et: «Olli discurrere pares discrimine nullo», et: «pleno se proluit auro». Quid autem annominatione illa iucundius: «Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi»? Quid etiam illa quae ex continuatione constat atque interiecta dictione: «Quam fessis finem rebus ferat», et: «aut ulla putatis / Dona carere dolis Danaum»? Non indecore, non insuaviter fit etiam allitteratio haec cum allusione primarum litterarum syllabarumve, ultimae ac primae vocis, et desinentis qui antecedit versus et statim subsequentis, ut: «tenuere coloni / Carthago», et: «loco tum forte parentis / Pilumni», et: «credere sensus, / Sola viri», et: «maxima rerum / Roma colit». Eadem haec allitteratio syllabarum affert quandam, ut ita dixerim, auribus titillationem contextu in ipso, ubi desinente hinc, illinc continuante dictione eadem hac sibi ratione utraque alludit, ut «aere ruebant», et: «lato te limite ducam», et: «Loricam ex aere rigentem», et: «sidera retro», et: «frustra moritura relinquat», et: «coniunx iterum hospita Teucris», et: «Ditis tamen ante». Non insuaviter etiam concursus earundem syllabarum mulcet aures; est enim genus quoddam complosionis: «ruit oceano nox», et: «Fama malum», et: «Date tela», et: «cerno te tendere contra», et: «Stuppea flamma manu», et: «glauca canentia fronde salicta». Interdum ultima desinentis versus syllaba concurrit consonatque cum ultima vocis inchoantis insequentem, ut: «diversa in parte furenti / Turbantique viros». Ut autem concursus ipse syllabarum delectat propter complosionem earundem litterarum, sic etiam ac multo magis earundem vocalium; quippe cum ex ipsa complosione magna fiat vocalitati accessio, ut: «Si pereo hominum manibus, periisse iuvabit», et: «imponere Pelio Ossam», et: «Nauticus exoritur vario hortamine clamor», et: «sub Ilio alto». Verum complosio haec Graecorum est linguae quam nostrae familiarior, cui explosio magis est peculiaris, ut: «Dixerat et genua amplexus», et: «Cum Troia Achilles», et: «nec dum fluctus latera ardua tinxit», et: «coelo capita alta ferente», et: «Porta adversa ingens». Videtur res sane ridicula, rara tamen et affabrefacta; subblanditur enim auribus quaedam quasi strepens litterarum inter se sive concursatio sive conflictatio, ac nonnunquam etiam syllabarum; quae vis ipsis potius inest consonantibus quam vocalibus quae syllabas eas ineunt; exemplum est: «Convulsum remis rostrisque ruentibus aequor», et: «cristaque tegit galea aurea rubra», et: «fluitantia transtra», et: «Ora puer prima», et: «Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum», et: «Quod fieri ferro», et: «Praefractaque quadrupedantum», et «infesta subit obvius hasta», et: «tribusque / Transiit intextum tauris opus», et: «Fugit illicet ocior Euro». Ac mihi quidem videtur in pangendo carmine atque condiendis numeris illud idem usu venire quod in puellari cultu atque munditiis, ut non modo gemmae cuiuspiam nitidioris, verum flosculi unius accessio permultum adiiciat cultui atque munditiis. Subiiciam itaque exempla quaedam Virgilianarum observationum in parte illa tum allitterationis, tum conflictationis; perexigua sane res, tamen nec pervulgate populariterque animadversa, sed quae et observata delectet, nec ulla sit ratione praetermittenda conanti quacunque possit arte audientium auribus subblandiri. Nunquid non etiam perquam suavis est allusio illa postremarum syllabarum? «Sterneret aequor aquis». Item illa mediae, et ultimae: «animam abstulit hosti». Alia item mediae ac primae: «qua semita monstrat»; «foliorum exhuberat umbra»; «Vulnificusque Chalybs». Nam de primis dictum est: «vellere vallum». Quid cum primarum et ultimarum simul: «Volat vapor ater»? Quid cum etiam primarum duarum et mediae dictionis inter utramque interiectae, ut: «relegens errata retrorsum»? Quid? etiam conflictationes ipsae quam sunt loco suo gratae, ut quidam quasi flosculi rariores inter prata niteant, ut: «fulmineus Mnestheus», et: «Inter tela rotasque viros», et: «stabula alta Latinus», et: «Insertabam aptans», et: «nota intra tecta refugit», et: «cristaque tegit galea aurea rubra». Sed nec poenituerit subiunxisse Lucretianum illum: «nix acri concreta pruina». Neutique fortasse ad numeros quod subdam, sed magis ad poetae prudentiam spectabit: nihilominus numeros quoque ipsos illustriores reddit. Hoc autem tale est ut numeris ipsis fiat satis etiam cum dignitate exprimendis affectibus, ut cum Virgilius Camillae vellet pedum celeritatem exprimere, pedum quoque ac syllabarum usus est celeritate: «Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas»; et, quod initio diximus, voluerem illum flammae strepitum his verbis ac numeric explicuit: «Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis». Certum habeo Senem nostrum aegre hoc laturum, referam tamen. Is cum vellet Lepidinae illius suae tardos ac defatigatos gressus in- nuere, versum ita statuit, ut verba ipsa pedesque videantur quodammodo aegre se trahere: «Nam defessa traho vix genua et inepta canistri Sarcina me gravat». Quid enim his et verbis et numeris aut tardius aut defatigatius? Idem ipse Virgilius evaporantis aheni aestum ebullitionemque illam vix sese intra labrum continentis aquae cum explicaret, versum ita dilatavit, vix ut se ipsum capiat, quippe quem decem usque ad accentus extenderit nec habuerit quo amplius: «Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras». Quod idem servavit in Mezentio irato et saeviente: praepeditur enim lingua iratorum ob oxcandescentiam, ut haereat et consistat et remoretur sonum ac verba interrumpatque sermonem ac concidat orationem ipsam: «Nunc morere; ast de me divum, pater atque hominum rex Viderit». Quid enim est hoc ipso versu aut haesitantius, aut verbis interruptius, aut numeris etiam concisius? Quae quidem omnia praestantissimo cuique ingenio summa cura videnda esse censeo. Quin etiam idem ipse Virgilius quacunque posset arte, auribus ut satisfaceret, Graecos imitatus struxit quandoque tres simul voces in e desinentes, ut: «Quattuor ex omni delectae classe carinae», et: «Stant terrae defixae hastae». Alibi quatuor, ut: «ite solutae / Ite deae pelagi». Quid cum dixit: «Degere more ferae»? An est qui inficias eat numerum hunc summo fuisse studio conquisitum? Aliquando tres item coniunxit voces eadem a vocali exordientes, ut: «Insulae Ionio in magno», et: «Ire iterum in lacrimas». Aliquando etiam diversas diversa a vocali incipientes, ut: «Regum aequabat opes animis». Quid cum dixit: «omnes uno ordine habetis Achivos»? Illud vero omnino Homericum: «Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae». Est et hoc tenerrimum in aures suavitatis infundibulum: «lacerum crudeliter ora / Ora manusque ambas»; et alibi, ut: «vultum vidit morientis et ora / Ora modis Anchisiades pallentia miris». Neque parum etiam neque insuaviter mulcetur auditus numerique ipsi condiuntur ubi ultimae versuum dictiones itemque primi, secundi, tertii et quarti loci invicem consonant in ultimis syllabis, ut: «Stringentem ripas et pinguia culta secantem»; «Venerat extinctam ferroque extrema secutam»; «Vix adeo agnovit pavitantem et dira tegentem»; «longarum haec meta viarum»; «Ad terram misere aut ignibus aegra dedere»; «Vinta recusantum et sera sub nocte rudentum»; «Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras». Nam qui statim sequuntur versus, quotiens vel recitari audio vel mecum eos ipse succino et aures et animum titillari mihi sentio: «Terribilem cristis galeam flammasque vomentem Fatiferumque ensem loricamque ex aere rigentem, Sanguineam, ingentem». Sed haec fortasse ad verborum collocationem spectant et ad structuram carminis potius quam ad numeros; quamobrem ad ea quae reliqua sunt transeo. Delectus ipse verborum poetae nobilitat supelectilem, verum satis non est delegisse, nisi etiam seligas; fit enim delectus plerumque e multis, selectio vero e paucis. Itaque et voces et syllabas, etiam litteras seligere oportet, quo versus ipse undique sibi constet, ex eoque tanquam in quadram redacto numerum perficias, id quod versus hi paucis indicabunt: «Illum expirantem transfixo pectore flammas». An non poterat etiam sic: « Traiecto pectore » suo quidem ac proprio verbo? Sed cum ante collocasset vocem illam « expirantem », post vero « flammas », refertam utramque consonantibus litteris, voluit etiam in medio collocare vocem quae similibus quoque littoris consonaret, quippe cum in diction « traiecto » ea non esset consonantium litterarum copia nec similitudo, quae utraque est in « transfixo ». «Talia flammato secum Dea corde volutans»: Cur non « talia succenso »? Nimirum quia vocalis a clarum e se edit sonum, at u vocalis subobscurum; itaque si u post duplex a subdidisset, claritatem quam affectabat eo in loco subobscurasset eamque ob rem submittendo alterum atque alterum a , adauxit litterae claritudinem; quid si dixisset: « flammanti »? atqui claritas illa erat implenda auxilio vocalis sonorae et gravidae, non tenuanda exili, qualis est i vocalis. «loca foeta furentibus austris»: Cur non « plena »? Videlicet quod allitteratio delectet magis aures. «Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro»: Potuit sic et cum praeterito tempore: «Aeoliam vent. Vasto hic rex Aeolus antro»; praeterquam autem quod praesens tempus repentinam vehementemque Iunonis commotionem indicat magis quam praeteritum, quando res ipsa geri iam videtur et hiatus ille et monosyllaborum duplicatio eo in loco tum versum tum numerum nimio plus stetissent, quod ipsum pronuntiando sentitur. «celsa sedet Aeolus arce, Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras»: In eo quod est «celsa sedet» et «sceptra tenens» simul insunt et allitteratio et conflictatio, quae aures submulceant. Quod vero dixit mollit potius quam lenit , hoc videtur fuisse causae, quod vocalis e cum sonorem demittat, si lenit dixisset, eam trigeminasset indeque generosus ille canor, supra quam oportebat, demissus pene contabuisset; quem plenitudine sua vocalis o et sustentavit et illustrem reddidit, hac eum ratione moderatus. Ex his igitur quanquam paucis licet cognoscere quanta maturitate et studio sit cum litteris cumque auribus habenda ratio. Qua de re dictum a me sit hactenus; nam progredi ulterius quidnam esset aliud quam structurae collocationisque campum ingredi? Quae materia haudquaquam est loci huius magnumque volumen sola desiderat, ut de iis omnino taceam quae ad admirationem comparandam pertinent. Quocirca ad id quod reliquum videtur transeo. Numerus ipse, quoniam celeritate constat ac tarditate, quarum alteram dactylus, alteram spondeus secum habet (est autem sermo hic noster omnis heroicis, hoc est generosis de versibus), ex his opportune collocatis prudenterque simul mistis manat dignitas illa quae laudabile carmen reddit; quibus si accesserit verborum delectus, selectio syllabarum, de quibus pauca quaedam dixi, prudentia item et verborum et syllabarum temperandarum, ad haec magnitudo sententiarum, explicatio rerum iucunda et gravis pro loco ac re, et haec ipsa numerorum artificiosa varietas, decorumque illud quod in omni non modo vitae genere, verum etiam disciplinae ac facultatis a natura ipsa exigitur, ut de inventione, distrihutione iudicioque hac in parte taceam, nimirum admiratio illa plena laudis, quam poeticis Senex noster proponit studiis, multa etiam cum commendatione ac fama comparabitur, quam sequendam ab illis duco qui in hac ipsa facultate excellere eminenter cupiunt. Has autem res omnis et praestabit ars ingenio coniuncta et eas perficiet, ac pertinax illa et diligens cura, quae optimo cuique inesse debet artifici quodque pace omnium dixerim (quanquam tibi, Parde, hoc ad aurem dictum velim) et Cicero oratorum maximus et Ovidius poetarum maxime ingeniosus nolunt ipsi quidem artem apparere. Ego vero non ibo inficias in iis hoc probandum artibus, quibus proposita est sola persuasio. At ipse nostris his in studiis laboro, contendo, enitor, meum ut carmen appareat etiam admirabile, ut industria innotescat mea, ut celebretur artificium, dici quoque de me ut possit: «Eris ab illo alter». Dissimulat hic orator, alibi contra simulat quae sunt in causa, quo a iudice iure vel iniuria, dicendo tamen vel assequatur quod quaerit, vel extorqueat. At in hoc dicendi genere insidiae insunt nullae, nullum praeterquam famae compendium. Cupio igitur, et aventer quidem cupio, appareat industria mea in carmine, appareat diligentita, labores laudari pervelim meos. Incendor cupiditate gloriae, utque inter earundem rerum studiosos evadam etiam primus. An inficiatus est hoc Virgilius cum decantavit: «Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas»? Non inficiantur vel minores auctores, Ovidius atque Horatius, uterque tamen suo in genere abunde clarus: «Exegi monumentum aere perennius», et: «Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira, nec ignes, Nec ferrum poterit, nec edax abolere vetustas». Nolim tamen intelligatur ars mea antequam lectorem mei carminis in admirationem eius traxerim; at postquam factus est illius admirator vel introspiciat ipse consilia, laudet, commendet, extollat quaecumque etiam lineamenta. Quis statuarius, fusor, pictor vult se videri dum inumbrat, dum colores primos linit, dum primas illas quasi lituras effigiat? Post vero consummatum opus exponit illud et ambit publice laudari praeponique ob adhibitum studium coeteris artificibus omnibus. Etenim ab arte artifices sunt dicti finisque ipsius artificis, qua artem exercet, non qua lucrum inde quaerit, est bene consummateque in illa sese gerere opusque perficere a se susceptum. A poetis igitur non lucrum quaeritur, qua poetae sunt, sed admiratio cum commendatione operis suique ingenii; cuius quando comes est laus, laudari quoque se et palam et ore pieno tum cupient tum laetabuntur; quanquam, etiamsi a nemine laudentur, possunt tamen sola ingenii artificiique sui conscientia esse contenti. Sed elucescat oportet ingenii et artis eorum magnitudo ac praestantia de quibus fama est proditura, quae ab illis omni studio affectatur. Sed cohibebo me ipsum, ne incensus studiorum meorum commendatione longius ab incepto sermone discessisse videar. Sit igitur satis haec me in vestram omnium qui hic adestis gratiam ea de numeris tradidisse. Quocirca cui sorte sua optigerit, loquendi possessionem ei trado, ne loci huius consuetudinem existimer aut neglexisse impudenter aut contempsisse superbe. PUD. Vestrum qui adestis omnium officium arbitror non laudare solum quae a Syncero tam exacte dicta sunt de numeris, verum etiam admirari, dum qua via incedatur ad admirationem in poetica comparandam e numeris tam designanter et monstraverit nobis illam et expurgatis etiam scrupulis ac salebris complanaverit, id quod video a litteratoribus nostris praetermissum vel ignoratum potius. Recte itaque ab Antonio usurpatum memini poetam esse ipsum oportere poeticis qui de virtutibus loqui cum dignitate vellet. SUMM. Hoc nimirum fuit, Puderice, causae cur, qui ipse scirem grammaticis incomperta haec esse, Syncerum ad dicendum excitaverim, nec aut importunitatis poenitet me meae aut obsecrationis, per quam quid exanclatum fuerit ipse vides, ut neque iniuria neque praetor opinionem qui ea audivimus admiremur omnes. Utinam autem litteratores ipsi etiam in iis quae litteraturae sunt paulo essent diligentiores, cum praesertim videam Senem nostrum vel minutissima quaeque pensitantem etiam in grammaticis! Sed quid Senem ad haec ipsa advocaverim, qui paucis ante diebus eadem hac in Porticu audiverim Altilium hunc quaedam explanantem quae grammaticorum essent propria? Verum quis est eorum tanta solertia ut non alienis potius quam suis rimetur oculis artis ipsius secreta? Venit in sermonem Ciceronis, qui causam duplici s scribere esset solitus, quod ipsum Romae adhuc quoque vetustissimo in monumento inscriptum legitur. Attendite, quaeso, quibus a principiis est exorsus; non enarraverim qua suavitate rem expresserit, ne videar in gratiam eius qui hic adest eloqui; nam mihi quidem grammatici ab omni videntur prorsus dicendi suavitate alieni, etsi in cognoscenda vocum proprietate illisque contexendis omnis eorum fere versatur disciplina. Prisci, inquit, illi qui Latium, a quo Latinam dictam esse linguam sunt qui velint, etiam ante Aborigines tenuere, plerique in cavernis habitabant, quae a cavando essent dictae; iis autem et aestus cavebant et frigora, pleraque etiam alia incommode, in illisque se et sua cautius tutabantur. Qua e re verbum caveo ab iisdem esse deductum; quodque in causa ipsa cavisse oporteret, inde ab initio dictam esse cavissam ; post vero, subtracta vocali, caussam , nomine ipso tris adhuc syllabas retinente; postremo prima et secunda syllaba duabusque illis vocalibus litteris in unum coactis, vocem ipsam factam esse disyllabam ac nihilominus duplex s mansisse; quod tandem leniendae votis gratia simplex extitisset, quando duplex ipsum post au diphthongum sonaret horridius, praesertim e consonante diphthongum praecedente. Ab eodem illo verbo cavo factam esse primo cavipam , vas vinarum, ab eoque caviponam et caviponem , quod cavis in locis vel cavis doliis vinariam exerrerent, e quibus posteriores vocalem i detraxissent, indeque esse hodie cupas , au in u productum verso, ut claudo cludo , et cauponam cauponemque et cauponari . Eosdem illos locos fornices dictos, a foranda olim vel terra vel saxo, quam a Graeco verbo malebat, fornices que ac cavernas idem in initio fuisse, pro varietate linguarum appellatione non una. Venit etiam in sermonem verbi quod est exanclo . Videte, obsecro, rem unde vir Latinitatis amantissimus repetierit; quod si, quae eius est verecundia, repeti a me forte non aequiore fert animo, avertat, quaeso, a dicente faciem aut alio paulisper inambulet. Am , inquit, vocula fuit apud priscos illos idem illud quod nunc est apud nos circum ; inde hamus , etsi post differentiae gratia praefixa ei fuit aspiratio; inde annus , quod in circulum rediret, mutata post m in semivocalem littoram concinnioris soni gratia. Eodem e fonte amnis , quod fluviorum cursus plerumque sint flexuosi, et ambio et ambulo et ambedo , ambesus que, inde etiam anus , oscena pars corporis ab eius ambitu, et anulus et anus , vetula, quod propter annositatem senilis status corporis a capite proclinet in pedes efficiaturque incurva. Ex anno vero ductum esse anniculum , ut bimum , ut trimum , quasi biamnum , et triamnum , quae res indicat principio secundam anni litterarum fuisse m ; ab anniculo anniculare , cumque tempestate ea hominum vita esset agrestior magnaeque daretur laudi fruges ipsas post annum asservasse, unde perannare factum esset, formatum primo verbum exanniculo , donec ex eo subductum fuit exanclo , quod verbum relatum esset ad labores, ad pericula, ad difficultates. Quid enim difficilius quam vina, triticum, poma in alium atque alium annum illaesa perducere aetatemque iis addere quibus a natura vix aliqua esset data? Addam et hoc: erat quaestio, qua ex origine deducta esset dictio haec imbecillitas . Animum advertite, quaeso, qua eam via deduxerit. Via , inquit, dicta principio est, quod ea veherentur et homines et res quae domum devehebantur initioque fuisse veham ; sic etiam vehillam et vehicum , quod illuc veherentur quae colligebantur ex agris; ea post mutata sunt in villam et vicum ; factum est etiam nomen vehiculum , quo res ipsae vehuntur. A via vietus , viator , viaticum ; a villa villicus , villicatio ; a vico vicinus , vicinitas , vicinia , vicatim ; quodque senes aetate iam confecti soli absque subsidio vehi pedibus suis nequirent, sumptus cum esset ab illis fustis vine faciendae, hoc est ambulandi gratia, baculum ex eo dictum, quasi viaculum , qui alio etiam nemine esset scipio , a manus scilicet capione ; a baculo que factum esse nomen imbecillum , cui innixi incederent qui infirmis essent pedibus; quodque non absque labore ac difficultate etiam baculo veherentur, inde quoque manasse vix , quae vox est difficultatis ac laboris. Ab habitu igitur imbecilli hominis eiusque infirmitate deductum esse nomen imbecillitatis commutatione litterarum. PUD. Et ex illis quae poeticis sunt de numeris a Syncero dicta et quae nunc a te, Summonti, referuntur grammaticis de rebus mirandum in modum incendor ardore audiendi aliquid de historia, quae nullos adhuc praeceptores habuerit, cum grammatica, rhetorica, philosophia institutores quidem plurimos eosque maximos ac praestantissimos viros promeruerit. Ac tamesi scio dictionem eam esse multiplicem, nec unius fortuitaeque consessionis, velim tamen non oratum modo, verum etiam exoratum Altilium, uti Actio succedens in dicendi possessione hac ipsa de re vel edisserat aliquid enucleatius, vel saltem, ut dici solet, de ea nobis innuat, dum accuratius quippiam de historia vel traditum ab eo accipiamus vel nutu ipso significatum. Quod tu, Altili, per Musas rogatus perque communem hunc consessum, cuius honestandi fuisti semper studiosissimus, nobis audiendi tui cupientissimis praestare ne recusaris. ALT. Nec quid ipse mihi honeris, Puderice, imponas satis consideras, et ego inconsideratior fuerim, si tanto subire velim honeri humeris tam imbecillis. Quis enim ego sum aut rem ab eminentissimis viris reformidatam potius quam intentatam quo aggrediar animo? aut eam aggressus quo e priscis vel consultore utar vel auctore? Ne tamen aut votis ipsis expetentibus aut loco deesse huic videar, innuens quidem, ut tu ipse, Puderice, exigis, potius quam praecipiens, dicam de historia aliquid, quodque ipse quidem multa de lectione collegerim, magis quam quod auctore nitar aliquo, quem nullum, ut video, in hunc usque diem habuit historia. Cuius mihi principium a natura ductum videtur, quando insitum est homini studium propagandi res suas ad posteros, nativa quadam cum cupiditate efficiendi memoriam sui quam maxime diuturnam; qua e re nomen id rei Graece fuit inditum. Romani vero, quod per annos singulos quae gesta essent mandare litteris consuessent, annales initio vocavere, post, accepto Graeco nomine, et ab illis quoque historia dicta est, prisco et Latino nomine pene obliterato. Eam maiores nostri quandam quasi solutam poeticam putavere, recteque ipsi quidem; pleraque enim habent inter se communia: ut rerum vetustarum ac remotarum repetitions, ut locorum, populorum, nationum, gentium descriptiones, quin etiam illorum situs, mores, leges, consuetudines, ut vitiorum insectationes, virtutum ac benefactorum laudes; utraque enim demonstrativo versatur in genere, nec minus etiam in deliberativo, quod ipsum condones indicant ac consilia, quibus tum poetica tum historia maxime ornatur gloriaturque ex iis locupletiorem sese bonis ab auctoribus redditam. Ad haec repentini casus successusque, ipsi varii atque incerti, consilia item diversa quaeque praeter hominum ipsorum opinionem plurima contingunt in vita ac rebus gerendis. Nec vero, si poetica ipsa multa est in explicandis deorum tum consiliis tum rebus quae ab illis administrantur, non historia etiam deorum iras explicit, referti prodigia placatque illos votis, supplicationibus, ludis consulitque eorum oracula; utraque etiam gaudet amplificationibus, digressionibus item ac varietate, studetque movendis affectibus sequiturque decorum quaque in re ac materia suum. Itaque nentrius magis quam alterius aut propositum est aut studium ut doceat, delectet, moveat, ut etiam prosit, rem apparet eamque ante oculos ponat, ac nuns extollat aliud nunc aliud elevet. Sed nec in deligendis tum rebus tum verbis iisdemque proprie ac decenter disponendis collocandisque altera cedit alteri; historia tamen est castior, illa vero lascivior; nec item in ornatu et cultu non eadem quoque utriusque sedulitas est et cura, tametsi historia cultu tantum contenta esse potest suo, eoque qui sit matrona dignus idoneusque continentiae, a fucoque abstineat ac purpurisso, quem quidem in altera illa theatra persaepe probant; idque ut in puella nequaquam aliquando reprehenditur, dum tamen ipsa intelligat quid ingenuam inter et vulgarem intersit. In verbis item ac sententiis altera castigatior, altera ut etiam in numeris sic in verbis nunc liberalior est nunc etiam affectatior. Nam parum contenta priscis atque usitatis vocibus exultat persaepe novandis illis aut peregre afferendis; proposito vero omnino pene aut maxime profecto differunt, cum altera veritati tantum explicandae, quamvis et exornandae quoque intenta esse debeat, poetica vero satis non habeat neque decorum suum servaverit nisi multa etiam aliunde comportaverit, nunc ex parte aut vera aut probabilia, nunc omnino ficta neque veri ullo modo similia, quo admirabiliora quae a se dicuntur appareant. Hoc tamen ipso mirifice conveniunt, quod utriusque propositum est quod susceperit dicendum illustrare et quoad possit sempiternum id efficere. Numeros quoque utraque suos, habet itemque dicendi figuras, diversa tamen ratione. Ordine quoque enarrandarum rerum differunt inter se, cum historia rerum gestarum ordinem sequatur ac seriem, at illa altera. persepe mediis, non nunquam etiam pene ab ultimis narrandi principium capiat, assumens etiam extrinsecus personas pro rei ipsius natura, ut deorum, nympharum numinumque aliorum, ut vatum furentiumque. Quid? quod vocem quoque dat et orationem rebus mutis, divinitatem tribuit insomniis, Deos etiam ipsos mortalibus instruit affectionibus. Quae quidem omnia apud Graecos Homerus, apud nostros Virgilius passim ostendunt; una vero re potissimum sibi ipsae conciliantur, quod utraque naturam sequitur, qua magistra et duce ambae quoque variatati student, cum ea ipsa. natura cum primis varietate laetetur et decorum illud quod ab eadem rei est cuique attributum cum venustate sequatur ac dignitate etiam summa. Haec habui quae dicere in universum de re hac liceat et tanquam vobis innuens, qui una hic adestis, significare. Reliquum est, quoniam historiam poeticam pene solutam esse quandam de maiorum auctoritate dixi, ut, quoad vires meae tulerint et locus hic patitur, talem esse eam exemplis quoque ipsis edoceam. Licet autem in Livio Sallustioque, historiae Romanae principibus, diversa splendescant claritate quae historia digna sunt lumina dicendique in altero, maiestas heroica pene quaedam emineat atque uterque fuerit poeticae admodum studiosus (cum ille poeticis non solum numeris scripta sua, verum etiam integris quandoque exornet versibus, hic Empedoclea in Latinum, ut Aratea Cicero, converterit neque poeticis abhorreat a figuris), tamen Livius in plurimis oratori similior est, Sallustius vero historicis tantum legibus ubique videtur addictus. Uterque tamen opus suum poeticis auspicatus a numeris, ille a semiversu dactylico, qui est: «Facturusne operae pretium», hic vero alter ab integro hexametro Iugurthina in historia, quem tamen ita refersit spondeis, praeterquam quarto in loco, ut vix agnoscatur esse hexameter, gravitatem tamen illam spondaicam retinuit inquiens: «Bellum scriptures sum, quod populus Romanus», quae verba heroicum senarium, gravem quidem numeris verbisque maxima accommodatis constituunt. Huius igitur exemplis si utar familiarius, vestrum quidem mirari debuerit nemo. Igitur cum in unaquaque ad dicendum suscepta materia primum sit poetae officium proponere qua sit de re explicaturus, quod quidem docuit Virgilius, cum dicare est orsus: «Arma virumque cano», idem a Sallustio servatum intelligo, cum et ipse, quod paulo est ante dictum, coepit «Bellum scriptures sum quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit». Atque, ut illo causam susceptae a se materiae statim asserit, difficillimos scilicet Aeneae errores bellumque summis viribus, maximis etiam periculis ab illo administratum, post quos eventus multiplicesque successus urbs Roma esset condita (hoc enim versus illi prae se ferunt «multum ille et terris iactatus et alto» ), sic et hic ipse Sallustius suscepti causam reddit operis inquiens: «primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, deinde quia tum primum potentiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem fecerit». Quid? Livius ab exordio quam primum secundi belli Punici nonne heroico quasi quodam cum supercilio ait: «In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sunt me scripturum, quod Carthaginenses Hannibale duce cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque iis ipsis tantum unquam virium ac roboris fuit; et haud ignotas belli antes inter se expertas primo Punico conserebant bello et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut proprius periculo fuerint qui vicerunt»? Altiores quoque repetitiones praesentique ab negocio longius remotarum rerum susceptae enarrationes et poeticae et historicae facultatis inter se necessitudinem quasi quandam arguunt. Declarant hoc et Virgilius et Sallustius, alter cum exorditur: «Rex arva Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Manica Accipimus», alter cum Iugurthino in bello, post redditas suscepti a se operis causas, repetendo incipit: «Bello Punico secondo, quo dux Carthaginensium Hannibal, post magnitudinem Romani nominis, Italiae opes maxime attriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a Publio Scipione». Et in Catilinario: «Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere acque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur». Ad haec, quid cognatius quam quod uterque et poeta et historicus affert in medium causas edisseritque rationes antequam enarrare quam scribendam suscepit rem incipiat? In ipso Virgilius initio explicat errorum ac laborum Aeneae causas ac Iunonis irarum: «Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, / Carthago» usque ad eum versum: «Tantae molis erat Romanam condere gentem». Et Livius: «Odiis prope maioribus certatum est quam viribus, Romanis indignantibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse» quaeque alia de Hannibalis indignatione referuntur ob Siciliam Sardiniamque amissas. Idem quoque indicant descriptiones locorum, gentium, morum, legum, quod et ipsum Sallustius docuit, cum dixit: «Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentes quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit attingere». Et Virgilius: «Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque hubere glebae». Quid autem solutae poeticae tam simile quam Livianum illud: «eaque uti rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem coeterosque precatus deos, ita se mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit»? Quid tempestatis illa nimbique explicatio: «Dein cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus, oculis, metu omnes torpere»? Nam quid per Musas, o viri optimi, ex omni est parte magis illo poeticum: «Ex propinquo visa montium, altitudo nivesque coelo prope immistae, tecta informia posita in rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi, inculti, animalia inanimaliaque omnia rigentia gelu, coetera visu quam dictu foediora»? Utque poeticum omnino possis dicere, heroicis etiam numeris res ipsa clauditur: «Ingentemque fugam stragemque dedissent». Fuit enim omnino poeticus Livius in toto transitu in Italiam Hannibalis describendo, et cum ipse tum viros equosque transeuntes Rhodanum describit, ingenti sono fluminis, clamore vario nautarum ac militum, et qui nitebantur prorumpere impetum fluminis et qui ex altera parte ripae transeuntes suos hortabantur, tum etiam elephantes, quibus «primus erat pavor, cum soluta ab coeteris rate in altura raperentur, ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationem aliquantum edebant, donec quietem ipse timor circumspicientibus aquam fecisset». Animadvertite adhuc, quaeso, quibus Hannibal milites affatur verbis: «mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit; nullas profecto terras coelum contingere, coli Alpes, gignere atque alere animantes; eos ipsos quos cernant non pennis sublime elatos Alpes trangressos; ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. Romam orbis terrarum caput petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri quod inceptum moretur?». Quid cum ait: «Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adeo consternati sunt, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnia generis facerent»? Quid etiam: «cum caedendum esset saxum illud, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque, struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti opta faciundo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt; ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus mollibus clivos»? His haudquaquam grandiora plenioraque apud Virgilium leguntur, ubi Aeneam ab Antandro in Italiam devehit per tempestates, scopulos Harpyiarumque portenta ac Cyclopum, ne cum ipse quidem ait: «vastumque cava trabe currimus aequor. Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae Apparent terrae, coelum undique et undique pontus», aut cum: «Tristius haud illis monstrum nec saevior ulla Pestis et ira Deum Stygiis sere extulit undis. Virginei volucrum vultus, foedissima ventris Proluvies, uncaeque manus et pallida semper Ora fame». Neve cum intonat: «Haec loca vi quondana et vasta convulsa ruina (Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus Una foret; venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit arvaque et urbes Litore diductas angusto interluit aestu»; aut cum: «horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum et sidera lambit. Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit cruetans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo». Quid quod hic idem Livius, quasi gemmis quibusdam, nunc verbis omnino poeticis, nunc figuris ac numeris insignit orationem atque illustrat historiam? ut cum ait: «anceps Mars» et: «agitare animo bellum» et: «tela micare» et: «dempto hoc fulgure nominis Romani» et: «circumferebant ora oculosque» et: «pandi agmen coepit» et: «non Manes, non stirpem eius conquiescere viri» et: «hunc iuvenem tanquam furiam facesque huius belli» et: «iride equitum certamen erat» et: «haec ubi dicta dedit» et: «cum Poenis bellum pro nobis suscipiatis». Ex his itaque perpaucis, quanquam videri haec ipsa multa quidem testimonio atque auctoritate possunt sua, satis tamen, ut arbitror, factum est ei parti quam probandam suscepi, haud male sensisse eos scilicet qui historiam censeant poeticam quasi quandam esse solutam. Quocirca, quod cum voluntate et gratia, Puderice, fiat tua horumque omnium qui dicentem me vel mussantem potius audiere tam attente et, ut video, tantum prae se ferunt audiendi studium, ad ea iam transeamus quae a me potius observata quidem sunt quam quod ea praecepta quasi quaedam institutaque scribendae historiae existimari velim aut ex me ipso profecta et tradita. PUD. Et me hoc, Altili, volente feceris et his ipsis qui tam intente atque aventer audiunt praecipue cupientibus. Coeterum Marcus Cicero locuples nobis auctor esse potest poetas alia quadam lingua locutos. Itaque videndum etiam atque etiam relinquitur, si poetae alia quam quae oratoris propria est locuti sunt lingua, quonam modo historia poeticae erit quasi cuiusdam solutae similis. Locus igitur expurgandus hic tibi prius est scrupusque, Altili, excutiendus, nisi forte, posthabito Cicerone, Livius tibi unus satis futurus est ad haec et credenda et comprobanda. ALT. Et Livii testimonio contenti esse unius possumus et Cicero minime est abiiciendus, vir ad omne genus eloquentiae genitus naturae ipsius munere atque ipsius Livii magister et doctor. Ac tute quidem ipse meminisse potes Ciceronem exigere maius quiddam in historia quam quod in annalibus pontificum aut in Fabii, Antiatis, Caelii ac Sisennae scriptis appareret. Nam de Sallustio omnino nihil, sive quod post Ciceronis obitum historias is scripserit, sive propter simultates, quodque ille ipse viveret, silentio eum praeteriit. Ipsum igitur illud maius quod a Cicerone desideratur praestitere postea eorum studia qui poeticae ornamenta et cultum sibi ante oculos posuerunt scriptitandae historiae, non verba quidem confragosa illa et perquam glutinata inter se, theatris apta, non senatui, ut ferriclaves postes , ut hastas belliferratas , ut spumivomos fluctus , ut fluentisona litora , ut talia haec gignendae permulta admirationi inventa, sed magnitudinem poetarum, sed varietatem descriptionesque locorum ac gentium, sed evagationes, amplificationes, digressions, ornatura decorumque illud praecipue cui poetae in primis videntur inservire. An, quaeso, tranandus erat Hannibali Rhodanus sine strepitu, clamore, tumulto nautarum ac militum, sine pavore et consternatione elephantum, sine casa denique unius atque alterius in amnem e rate beluae? Videlicet traiiciendae erant Alpes sine tempestate, sine nimbis frigoribusque, non frangendum erat incendio prius, insperso post aceto putrefaciendum saxum illud immane, tantis copiis, tamque excellenti duci obvium? non adeundum promontorium illud immane, coelo proximum, omnis e quo despiceretur Italia, in cuius vertice constitutus Hannibal suos cohorturetur Romamque orbis caput illis ostentans diripiendam, magnifica etiam oratione, obiiceret offerretque? Hoc sibi vult igitur solutae poeticae similis historia, hoc desiderabatur a Cicerone, ac caruerunt laude et dignitate Caelius, Antias, Sisenna. Ac mihi quidem videtur Herodotus poetarum in scribendo instar habuisse, dum, contemptis qui ante se scripserant historicis, magnitudinem assecutus est illam et varietatem et ornatum et cultura a Cicerone desideratum. Et qui dicit poeticam picturae esse similem num ideo dicit aut illud sentit, quod poeta usurus sit coloribus quibus pictores utantur adumbrandis atque informandis rerum imaginibus? Quin de varietate loquitur, de collocatione, de dignitate, vetustate, informatione, habitu, quibus in effigendis rebus poetae pictorum more atque ad illorum exemplum uti debeant. Nec verba quoque non sibi a poeta quandoque mutuabitur diligens rerum scriptor, pudenter tamen ac tenerrimo cum delectu, ut cum dixit Sallustius: «tuba hosticum cecinit», et: «tela utrinque volare», et: «strepitus armarum ad coelum ferri», et: «fors omnia regere». Nonne descriptio illa Africae mera est et soluta poetica? «mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arboribus infoecundus, coelo terraque penuria aquarum, genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiore». Anne tibi Virgilianum illud videatur aliud, nisi quod solutum non est? «Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum Deferimus saevoque gelu duramus et undis; Venatu invigilant pueri silvasque fatigant, Flectere ludus equos et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque assueta iuventus Aut rastris terram domat aut quatit oppida bello. Omne aevunt ferro teritur versaque iuvencum Terga fatigamus hasta nec tarda senectus Debilitat vires animi frangitque, vigorem. Canitiem galea premimus semperque recentis Convectare iuvat praedas et vivere rapto». Quid cum paulo post idem ait: «Africam in initio habuere Getuli et Libyes, asperi incultique, quibus cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus; hi neque moribus neque legibus aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, qua nox coegerat, sedes habebant»? Quid magis poeticum dicas, nisi quod poeticis absque numeris? Age, quaeso, et aliud: «Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur; eius cives apud Iugurtham immunes, leni imperio et ob ea fedelissimi habebantur; muniti adversum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate, nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quorum vis, sicuti omnium ferarum, inopia cibi acrior. Ad haec natura serpentium ipsa satis perniciosa, siti magis quam alia re accenditur». Descendit Crispus Romanae, ut putant, pater historiae, descondit inquam, ad serpentes atque illorum naturam attingit, quae siti aestuque maxime incendatur. Ne hoc mea quidem sententia minus poetice, perite, ornate quam a Virgilio illustre illud de asilo: «Est lucos Silari circum ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta». Libentissime quoque ac peringenue Sallustius verba figurasque, numeros item a poeticis mutuatus est, ab illis praesertim qui annales scripsere, aut cum ait: «signum tuba dat», et: «ignoto atque horribili sonitu repents exciti», et «iamque dies consumptus erat»; item: «Et sane Marius illoque aliisque temporibus»; qui si diebus dixisset, senarium integrum heroum apte canoreque fudisset. Illa vero quantopere heroica: «Spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi, postremo omnia qua visus erat constrata telis, armis, cadaveribus et ea inter humus infesta sanguine»! Nesciam tamen quonam modo minus haec extant in Sallustio nec tam apparent atque exposita sunt quam in Livio, ut alter quodammodo prae se ferre velit artem poeticaeque imitationem, alter celare eam, ut tanquam in nubecula delitescat. Et vero oratoria ipsa, quamvis sit a poetis munerositatem illam generosam ac dignitatis plenam, ut a primis eloquentiae cultoribus mutuata antiquissimisque dicendi magistris, cum primis tamen rerum gestarum scriptores ea seque resque suas fecere magnificas; ut interdum generositas illa eorum sermonis videatur solis pene e numeris constare in iisque tantum consistere, ut cum sit Livius: «Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque in iis ipsis tantum unquam virium ac roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello». Quid his numeris plenius, dignius, addo et generosius? non minus tamen latine et haud minore cum ornatu dicentur et copia, si quis dixerit: «Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque arma contulerunt, neque in iis ipsis tantum unquam virium fuit ac roboris, neque ignotas belli artes inter se, sed expertas primo bello Punico conserebant». Verum subtractis iis spondeis et numeris commutatis, omnis illa generositas nescio quomodo interit, decidit orationis supercilium. Atque his quidem numeris excellit in historia Livius et tanquam inter alios exultat. Ne te igitur animi dubium Cicero aut minus tibi te in hoc constantem faciat, quod poetas alia lingua usos dicat, scrupulum excute omne atque ex animo eiice deque forensibus illum actionibus, haud de historiis locutum tibi persuadeas velim. Nam et a Roscio illo motum, gestumque discendum oratori ad imitandum in agendo, ubi causa ipsa exigat, non videatur esse Ciceroni alienum, nec inficiabimur tamen Graecos poetas oratoriis a verbis ac dicendi figuris quam nostros multo abesse longius viderique alia quasi quadam lingua locutos. PUD. Et perpurgatus est hic a te, Altili, locus sentesque excisae sunt omnes et evagari iam tuto potes certis minimeque labentibus vestigiis, neque verendae offensiunculae, cum libera a scrupis ipsis sit via. COMP. At ego passurus minime sum, Altili, evagari te ulterius, exultareque extra, praescriptos fines, cumque sis ipse grammaticorum grammaticissimus, tui te oblitum non perferam, dum quae princeps est disciplinarum omnium, ut historiae satisfacias, o iure, auctoritate finibusque pene eiicis grammaticam suis. Habenda est igitur et tibi et nobis omnibus qui hic assumus illius ratio conservandusque ei debitus in disserendo locus, Antoniana lega hoc ipsum sanciente. Etenim idem ipse Cicero axillam ait factum esse ahalam , fuga litterae vastioris. Quid (malum!) si vastior x est littera, si elementum minime simplex, in multis ea cur abutimur? Cur qui Graece est Ὀδυσσεύς fuitque apud priscos Latinos Ulysseus , duplicata s littera factus est nunc a quibusdam Ulyxes ? Cur a sessu , hoc est sessione si fiat sexus , quod sedendo, ut quidam volunt, occulatur pars ea corporis nostri quae est oscenior, litteras non retinuit suas? neque enim x refert s duplicatum, sed tum c s tum etiam g s . Scimus omnes perantiquam fuisse dictionem pessum , a qua digiti pessuli , quasi pedessum a calcandis pedibus , unde pessundare datumque verbum ipsum opprobrio atque ignaviae deque eo formatum nomen pessimus ; cur sonum eius evastant x littera accepta? A magno deduxere primi illi magnior et magnissimus , quae votes postea contractis dictionibus ac subductis litteris fuere maior et massimus ; cur passae sunt aures doctissimorum hominum audire tam diu x litterae vastitatem? nam si a massa deductum sit nomen maximus , idem erit abusus, cum massa dicta sit a magno , eaque fuerit in initio magnissa , vel Graeco modo μάζα . Cur elixare ? nam a liquo , liquas principio fuit liquasso , ut a levo , levas , levasso , post subtractis litteris lisso et elisso ; cur, inquam, et in his vasta assumpta est atque asperius sonans littera? Cur in his quoque, palus , velum , paulum , talus , mala , l mansuetioris litterae loco, accepta vastiore, abusu ex illo paxillum , vexillum , pauxillum , taxillum ac maxillam dicimus, quando concentus ipsius suavitate capiantur aures mulceaturque audiendi sensus etiam concidendis quibusdam atque decurtandis vocibus? Fuit primum a sistendo sistlocus , post stlocus , factus est postremo locus , repudiato confragoso sonitu. Eadem deductione et via a sistendo sistilitis , quod sistendum esset in iudicio ad praetorem, inde fuit stlitis , post litis , ultimo lis , perconcinne quidem et commode. An non initio humani oris pars inferior, quod loquentibus atque edentibus aut etiam hiantibus nobis moveretur, dicta est movimentum , quae postmodum fuit mentum ? Quid autem mirum in sono et litteris factam esse ruinam, quando in significationibus quoque ipsis haud secus contigerit, neque recentioribus tantum seculis, verum etiam et priscis? Etenim dictionibus his: amabilis , nabilis , flexibilis , vulnerabilis , reparabilis , flebilis , revocabilis aptitudo quasi quaedam, inest ad patiendum vel innata potius vis quaedam apud Latinos homines; non dubitavit tamen Virgilius, populo ut morem gereret etiam aberranti, dicere: penetrabile frigus , quod vim habeat penetrandi; non alii poetae: telum exitiabile , quod exitum afferat; non scriptores alii, quibus minus concessum est decedere e via. Itaque passim audias: risibilem hominem , hinnibiles equos , sensibile animal , deflexa ad agendum a patiendo significantia, quamvis postremum hoc Lucretiana auctoritate non careat. At contra miramur in Virgilio: incana menta et incurvum aratrum, quod in his in suam augeat significationem; ac si non et Cicero dixerit infractum ; ut qui vehementer esset fractus . Quae quidem vox, ut nomine omittam, compangendis atque ineundis verbis augere solet, non imminuere, affirmare, non inficiari. Idque licet videre enumeratis vocibus, quacunque a littera incipientibus: inhabito , inambulo , imbibo , imbuo , incido , incutio , indo , induco , inhaereo , inest , influo , infero , ingero , ingluvies (est enim ingluvies a verbo inglubo ), inhio , iniicio , illido , illudo , immitto , immuto , innatus , innato , inolesco , inhorreo , impello , impingo , inquino , inquiro , irruo , irretio , instillo , instruo , intego , intorqueo , inuro , invenio , invado . Quid tu, Summonti, defesso mihi enumerandis his non affers suppetias? Non et ipse grammaticae locum tueris? SUMM. Equidem ego illud ubique et sensi olim et hodie quoque sentio, litteratores nostros aberrasse non parum ab antiqua enuntiatione et sermone; concedendum tamen in plurimis esse populo usumque in multis sequendum, potius quam rationem aut artem, quippe quae nata sit ab observatione. Atque de vasta ut littera dicam quod sentio, ea elementum minime simplex est, verum conglutinatio quaedam atque ad imminuendum in scribendo laborem inventa; nam initio cum fuisset in primo casu calcis , lancis , arcis , ut plebes , ut scrobes , ut trabes , quae nunc sunt plebs , scrobs , trabs , post subtracta littera i mansere calcs , lancs , arcs ; inde inventa nova est figura, quao una duarum subiret et vicem litterarum et locum, scribique coeptum calx , lanx , arx . Et quoniam in hunc sermonem incidimus, repetam hac in parte pauca quaedam, etsi fortasse remotiora, neque iniucunda tamen, neque aliena ab umbratili hac aestivaque consessione nostra. Sermo coepit primum noster ab incultis et rusticanis, imo agrestibus ab hominibus; utque eorum erant rea inopes, angustae, egenae, sic quoque sermo ipse inops minimeque affluens, verborumque perpaucorum ac sine ullo prorsus eorum excolendorum studio et cura. Crescentibus post artibus atque hominum rebus actionibusque, quod sermo esset ipse et componendus et maturandus, factae sunt praecisiones tum syllabarum, tum litterarum, non ab ipsis modo vocum principiis, verum etiam desinentibus a syllabis. Principio enim costitutiones formaeque appellationum haudquaquam fuere quales nunc sunt, finalibus praesertim litteris. Nam quae sunt hodie faex , grex , dux , rex , emax , vendax , fallax , minax fuere primis illis seculis in casu nominante faecis , gregis , ducis , regis , emacis , vendacis , fallacis , minacis ; amputatis contractisque post litteris, decurtatae terminationes sunt, utar autem Ciceroniano verbo. Qua e re id etiam secutum, ut figura haec, quod dixi, duplex quidem ea sit inventa minuendi laboris gratia scriptumque faex , grex , dux , rex , emax , vendax , fallax , minax , quae voces prius habuerant cs aut gs . Excultioribus enim seculis contraxere adeps , quod nomen ante adepis fuerat, et abs , cuius postea locum subiit ab , et ex , cuius loco et vice e utimur, et ast , pro quo quibusdam magis placuit at , quod sonus ille esset vastior. Quid quod donicum fuit quod nunc est donec , sedum quod est sed , sicce quod est sic , etiam pro quo et , sat quoque quod fuerat satis , lac quod lacte , tribunal quod tribunale , animal quod animale , sal quod salis , nil quod nilum , far quod farre ? Quid quod forsit pro forsitan ? quo non Horatius modo popularibus in sermonibus, sed Propertius in amatoriis est usus, cum dixit: «Iste quod est ego saepe fui, sed forsit in hora Hoc ipso eiecto carior alter erit». Nec vero primarum tantum atque ultimarum sive litterarum sive syllabarum factae sunt amputationes, dum aut brevitati consulitur aut suavitati, verum a mediis quoque. Quidnam, quaeso, nunc est taberna , nisi quod olim tabulerna , facta litterarum subductione? Quid venter nisi vehenter , quod se implendo evehat in cibum absumpta, unde ventrem exhonerare dicuntur qui excrementa eiiciunt? Quid vultus nisi voluntus , quod animi voluntatem indicet? Quid lautus nisi lavatus , a sorde scilicet liber atque extersus? Quid coxae nisi coissae a coeundo , vel in ipsa libidine, vel quod hinc illincque coeant ad oscenas partes vehendo corpori? Iam vero fortuna a ferendo dicta, et mutatis et subtractis litteris quasi ferentuna ; terra pulla , quasi pulvilla , idest resolubilis et in pulverem versa, qualis est terra Campana, ut ait Columella, quae nequaquam nigra est, ut quidam perperam arbitrantur, sed resolubilis et putrida, quaeque saepius arata in pulverem abit. Est et columna a columine , quae fuit columina ; et a pascendo pabulum , quod fuit pascibulum ; et panis pascinis ; et pasta panista ; et vinum a vite vitinum ; et vinea vitinea ; et a ferendo ferculum , fericulum , quod in pompis ferantur fercula; poculum item potaculum ; flumen fluimen ; tegmen tegimen ; semen serimen ; discrimen discernimen ; nam prosa quid est aliud quam promissa oratio? An, quaeso, meditari est aliud quam in medio itinere aliquid itando aut altere aut cogitare, quod est occupati animi aliudque quam iter agitantis? Quid est etiam aliud foenum nisi fovenum , quo scilicet foveantur animalia hieme? quid foetus nisi fovetus , quod a matribus foveantur ? retinetque propterea diphthongum oe ; nam in primo verbo cum insit littera o , subtracta v littera, relinquitur oe . An non postes sunt a positu quasi posites ? ac testis , tecum sto aut pro te sisto ? nam et testes sistebant olim apud praetorem. Tela nonne texula , ut tegula , ut regula ? Cliens nonne coliens , quod patronum utique coleret suum, e Romuli constitutione? Castra sunt qui putent a servanda castitate dicta, ambitiose sane, quippe quae sint a claudendo , claudebantur enim vallo et fossa. Sic et casteria , locus in triremi, sic etiam vallis illa Caudina , quod sit undique clausa montibus hodieque ex eo vocatur Caudium . Sic quoque et castellum , quod fossa claudatur et muris; erant etiam in aquarum ductibus castella , quod in iis aquae concluderentur, unde post largius affluerent. Atque ut a dio dies , sic a gladio gladies , pro qua est clades; fuitque stratages , pro qua est strages ; et stratagulum , pro quo stragulum ; et stratamen , pro quo stramen ; quin etiam sarriculum , pro quo sarculum et noviper pro quo nuper ; et sequeculum pro quo seculum , hoc est annorum multorum series ac sequela, qua in voce qui diphthongum ae scribunt male omnino sentiunt; neque enim prima eius producitur quod diphthongum habeat, sed quod veteres poetae geminaverunt in ea voce litteram c , quemadmodum in religione et reliquiis l et in propagine p , cum harum producunt primas syllabas, utque Lucretius refficit et redducit . An quia quod imminutum fuit e litteris, cum seculum in initio fuerit, ut dixi, sequeculum , adiectum sit postea tempori hoc est quantitati? quod in multi aliis est servatum. Sed dies me deficiat iis enumerandis. Sermonem autem quo utimur ab agrestibus ac rudibus coepisse hominibus, illud declarat potissimum, quod pleraeque e primis illis impositionibus sunt rusticis incomptisque a rebus sumptae. Iam primum palam , saepe , e vestigio rusticorum quidem sunt inventa hominum; nam quod saepes spissa esset et densa, dixerunt saepe pro frequenter indeque et saepissus spissus ; e vestigio pro statim , quasi non minus cito quam e vestigio pela dimoveatur; palam aperte, quod sit aperta quidem ac protenta pala nihilque cavum habeat aut complicatum in quo latere quid collocatum possit. Nam penes , id est in manu atque in potestate, fuit olim, quod quidem ipse iuraverim, penest , accommodatum rudibus ab hominibus ex asinorum et iumentorum caudis, aut manu praehensis, unde fuit manucapio , aut capistro colligatis invicem; mos est enim alterum iumentum alterius caudae illigare, ne digrediendi illis sit potestas; post vero detracta littera t , mansit penes . Et cernere , unde decernere et certare , quae senatoria sunt atque imperatoria verba, indeque et decreta et certamina , manavit initio a cernendis leguminibus. Et serere , et pangere ruris sunt arborumque et seminum, e rure tamen in urbem atque a rusticis ad urbanos venere; et series rerum; et sermo ; et sermocinatio ; et dissero ; et disertus ; et pangere versum; et pagina ; et pagella ; quin etiam litterarum exaratio. Quodque pastores cogerent pecudes gregatim compascere, non sparsim, inde compescere est continere; quodque vehendis ex agro in oppida et vicos rebus instanter darent operam, factum est vehestigo , quod erat tunc eandem viam insistere eaque saepius itare; nam et via initio fuit veha ; factum item est vehestigium ; quae nunc ademptis syllabis sunt vestigo et vestigium eaque ab iumentis atque a curribus in scolas profecta a philosophis etiam recepta sunt. Atque illis quidem seculis satis habebatur quali res cumque appellatione notare, nulla cum esset quantitatis ac temporum aut suavitatis cura formandis vocabulis. Quam post et curam et cogitationem primi poetae suscepere, dum urbanitatis suscipiunt patrocinium, donec senatus ac fori maiores agitatiores atque actiones peperere eam quae post dicta est eloquentia. Qua quidem in explicatione, etsi latissimus mihi sese offert campus, tamen quod et petenti subsidium Compatri videri potest satis pro virili factum esse, cum etiam brevis haec refrigeratio fuerit, Altilio nostro non ingrata, et quod Puderici supercilium non est contemnendum, quem video grammaticis non satis aequum, loquendi possessionem tuumque ad continuandum de historia locum, Altili, et volens et libens tibi restituo. ALT. Et refrigeratio ipsa fuit mihi pergrata et te interim vetustissimas repetentem res iucundissime audivi. Nam et ex iis quae explicasti principiis nata est historia, quae rudis in initio ipsa fuit, sine cultu, sine copia, nulla adhibita artis industria, perexigua etiam naturae; quippe cum ea cura pontificibus tantum esset demandata iique annis singulis quae gesta essent notabant populoque exponebant cognoscenda. Cui post et Piso et Fabius et Cato non ita multum addidere ornamenti, ut generis scribendi eorum magna fuerit a posterioribus ratio habita. Ne multo quidem quam horum maior habetur a Cicerone Caelii, nec Sisenna eius implet aures, quanquam vocaliorem is historiam fecit, cui, ut Ciceroni ipsi videtur, maiorem quendam Caelius sonum vocis addidisset. Ad haec Sisenna parum libero ore locutus Sallustio videtur, cum sit historiae e Ciceronis sententia prima illa lex «ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, ne qua suspitio gratiae sit in scribendo, ne qua simultas»; atque hi quidem progressus Romanae fuere historiae ad Ciceronis usque tempora. Nam de Graeca illi viderint qui Graece praecipiunt; de qua tamen et Cicero ea attigit quae satis esse, Latinis nobis videri possint. Itaque, his sic dictis, me vobis reddo, sive admonens sive innuens pauca quaedam, ut dixi utque sum pollicitus, potius quam ut qui videri velim praecepta tradidisse. Principio, ut natura ipsa rerum generationi consulens suo quodque in genere perficere ac consummare nititur, in aliis tamen aliud eius atque aliud est propositum, sic dictio omnis et scriptio eo spectat, ut bene consummateque et dicatur et scribatur; alibi tamen, hoc est forensibus in causis, ut consummate dicatur etiam ad persuasionem, alibi ad laudationem approbationemque, ut in eo genere quod demonstrativum dicitur. Atque in historia, cuius prima cum sit lex neque in gratiam loqui neque opticere odio vera aut ea dissimulare, efficitur ut laudentur quae sint commendatione digna, suo quidem et loco et tempore utque improbentur turpiter atque imprudenter facta; alterum sine spe, sine pretio, alterum sine simultate et metu; ita uti et tuae pariter et illius de quo suscepta est laudatio famae honorique pudenter ac modeste consulas. Nam qui pretio servit ac malivolentiae veritati quonam prato studeat? Ac mihi quidem in laudando aut improbando videtur rerum gestarum scriptor iudicis quasi cuiusdam personam debere induere, ne ab aequo et iusto illo recedat, quod est inter praemium ac poenam medium. Et quoniam res ab aliquo gestas historicus sibi scribendas suscipit, primum videre illud debet, quod dicendi genus sequi debeat; quod tale mihi quidem assumendum videtur quale est genus fusum, lene, aequabiliter incedens, neque ita compressum ut inops videatur et languens, neque adeo amplum ut intumescat oratio et verba ipsa quodammodo exiliant, utque incedat oratio, non saliat aut titubet sitque incessus ipse non muliebris ac petulans, sed virilis et gravis. Omnium autem iudicio laudatur potissimum in historia brevitas, cum ea sit maxime idonea ad docendum, ad delectandum, ad movendum. Nam nec docere bene potest qui loquaciter atque vambitioso explicat; parit enim loquacitas ac diffluentia ipsa tum contemptum tum etiam satietatem, quae docilitati adversantur ac delectationi. Nam quis omnino doceri velit molestia taedioque affectus? nec moveri et agi quo volumus animus eius potest, male qui libenter aut audit aut legit. Ad haec nimius verborum tractus effusiorque oratio memoriae quam officiat omnes videtis; de quo natura est Horatianum illud: «Quicquid praecipies, esto brevis». Quo haec igitur aliaque vitentur in scribendo incommoda et vitia, danda exit opera ut brevitas ipsa sit aperta et clara quaeque apte colligat, non concise, lucide, non obscure. Nam et Cicero in Thucydide ac Philisto, qui illum imitatus est, non probat eorum quasdam sententias, ut concisas, ut non satis lucidas, quaeque contractione sua officiant nimioque acumine. Equidem hac in parte pudore capior quodam, dicam tamen quod sentio ingenue, inter vos praesertim, dissertiones illustres illas quidem et puras et appositas, easdem etiam graves et suptiles, ita tamen nimio acumine ne officiant, non breves vocandas, sed accommodatas potius, sed et aequabiles et temperatas; arbitrorque nomen hoc brevitatis inde venisse in usum vel potius in honorem, quod diflluentia illa et superfluens collectio rerumque aggestio ac verborum tantopere improharetur, ut eius contraria brevitas favorem eo maiorem invenerit. Sed non sit nobis de verbo illo contentio, quod in Ciceronis sonet ore, dum brevitas intelligatur esse apposita ipse quidem et verbis ac sententiis accommodatis, collectione ipsa nec areta nec pervagata, in qua, perinde ut in agro bene culto, nullae insint sentes, quin eniteant in ea ipsa omnia et virescant suo tempore, suo etiam et florescant et maturescant. Hoc itaque sive breve et appositum, sive aequabile atque accommodatum dicendi genus amplectendum est historico; constetque appellatam brevitatem non quia concisa et manca, verum quod multa complectatur verbis non ita multis, quaeque pro rerum ac sententiarum complexu appareant etiam pauca. Hoc est igitur illud genus quod paulo ante diximus assumendum: fusum, lene, aequabiliter defluens, neque ieiunum neque intumescens atque corruptum. Etenim fusa oratio concisionem longius a se repellit obscuritatis sociam sibique adversantem atque contrariam. Lenis atque aequabilis aspernatur reiicitque ab sese contortus illos ambitusque nimios ineptasque atque asperas verborum collocationes strepitusque tum vocum ac syllabarum tum interruptos hiatus; ut quemadmodum sedatus amnis feratur cursu tranquillo, nullis contortus gurgitibus aut spumantibus obiectu saxorum aquis. Ieiuna vero atque inops illa, quasi glareosus ager, quem afferre fructum potest, quando quod laudandum suscepit reddit contemptibile illud ac ridiculum? In brevi autem hoc et apposito dicendi genere, in repetendis antiquitatibus, in revocandis memoriis, in describendis locis, in referendis consiliis, in enarrandis casibus, in proeliis, victoriis, cladibus memorandis, extollendis praeclaris facinoribus, accusandis ac deprimendis ignavis et perditis, iudicio vetustatis magnus et clarus existit Sallustius, nam celeritate facile est princeps. In contionibus vero habendisque orationibus non idem video esse omnium iudicium, quasi parum habita ratione personarum, hoc est militum, populi, senatus, ad quos orationes ipsae habentur; ad haec et scabrosior in illis iudicatur et concisior in sententiis et contractus ac nimium acutus apud quos minime deceat. Quibus autem (quod de eloquente ait Cicero, quod mirabilius et magnificentius quam disertius augebit atque ornabit quae volet) quibus, inquam, mirabilior ac magnificentior magis placet oratio, iis vitandum est dicendi genus insolens, affectatum, tumidum; quibus scatet vitiis Marcellinus, quo in genere scribendi Livius profecto regnat. Quia vero exempla comparationesque declarant maxime virtutes ac dicendi figuras, afferam e Sallustio quos memoria teneo locos quosdam, tametsi quicquid dicit, simplex est et unum duntaxat, ut Horatianis utar verbis. Loci erunt de ingenio Iugurthae et moribus: «Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio valido non se luxui neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Ad haec pleraque tempora venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere, minimum, ipse de se loqui». Et alibi: «Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam Publii Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviant eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, uti nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset, ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerunque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere et in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia». Singula verba res pene complectuntur singulas, ipsa quidem ita propria, ut nullo appareant modo conquisita, structura illaborata, cursus fluens ac sedatus, sonus lenis auribus maxime gratus, nihil denique quod artem prae se ferat, cum tamen omnia sint ex arte: quodque de Amphionis cithara murisque Thebanis in fabulis dicitur, et verba et res sponte sua ac natura duce in unum confluunt. Referam et Livianum de Hannibale locum: «Nunquam ingenium idem ad rea diversissimas, parendum acque imperandum habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori aut exercitui carior esset; neque Asdrubal alium quemquam praeficere mallet, ubi quid fortiter ac strenue gerendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat; caloris ac frigoris patientia par, cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus, vigiliarumque somnique nec die nec nocte discriminata tempora. Id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio arcessita; multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem intra custodias stationesque militum comspexerunt. Vestitus nihil intra aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus confecto proelio excedebat. Has tantas virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio». Iudicari his praesertim e locis plane potestis in Sallustio maius esse brevitatis eius de qua loquimur studium, in hoc altero rerum adiectis verbis augendarum; illi curae est proprie simpliciterque espressa res, huic arcessitum atque extrinsecus allatum aliquid tanquam excolendae formae. Et lenis et fluxu tantum suo incitus placet Sallustio decursus, at Livio altior paulo, nec tam aliquando sedatus quam plenus ac personans. Ille in id intendit, ut natura videatur duce loqui, hic ut naturae bonis attulisse ex arte industriaque videri volit adminiculum. Utque alter ille virili et senatorio incessu graditur, ac pro loco et sistit interdum gradum et tanquam prospectat longius metiturque loca singula, sic alter hic et gestit quandoque et viribus suis laetus exultat praefertque robur et artis et ingenii. Declarat hoc manifestius Lucii Catilinae de virtutibus et vitiis descriptio; locus tamen ille Liviano huic haudquaquam satis similis. Verum de iis sit suum cuique iudicium. Quoniam igitur, ut Cicero maximus dicendi auctor sentit, pura et illustris esse debet brevitas atque, ut nos dicimus, aperta et clara puritasque ipsa et claritas versentur tum in sententiis tum in verbis e quibus constat orationis contextio, nimirum omni studio fugienda est obscuritas loquendique perplexio ac dubietas. Evitabuntur autem vitia haec si verba ipsa bene fuerint collocata eaque non rancida, non obsoleta, non putida minimeque ancipitia; cursus non contortus, non verticosus, non lubricus; non concisa aut quasi in involvolum complicata, ut rustici loquuntur, textura; non spinosa sensa, verum series ipsa fusa et tracta. Quarum ubi rerum diligens habebitur cura, quasi fugatis nubibus, aperta apparebit ac serena brevitatis species. Est brevitati coniuncta vel potius cognata celeritas, adeo in historia laudata, eaque existere absque brevitate omnino nequit. De qua innuendum est aliquid, ne partem hanc aut aegre feratis a me praeteritam aut parum omnino animadversam existimetis. Audite, quaeso, studiosissimi viri, quae a me dicentur, nequaquam tamen ut qui novi hausturi aliquid meo de fonte sitis, sed ut ab eo qui ea potius sit vobis in memoriam revocaturus de quibus saepius eodem hoc in consessu non minus copiose quam diligenter est disputatum. Differt itaque a brevitate celeritas, quod brevitas quocunque inesse in sermone et oratione potest, celeritas nec ubique nec semper potest. Etenim brevis est oratio haec: «Ubi quemque periculum ceperat, ibi stare». At si coniungas statim: «arma, tela, viri, equi, hostes atque cives permisti; nihil concilio, neque imperio agi, fors omnia regere», erit utique celeritas. Cuius etiam persimilis est illa: «Deinde ipse pro re ac loco, siculi e monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse». Est igitur celeritas brevis et accurata sive complexio sive collectio conglutinatioque complurium simul rerum ac verborum, et quasi partium, quarum unaquaeque per se prolata sensum perficit; sive ea conglutinatio sit inconiuncta et absque copulatione aliqua, ut quas supra posui, sive copulatione constet, ut haec: «Eodem tempore imperator et aciemn instruere et hosti obviam ire et milites cohortari et quid facere quemque vellet imperare; neque voce neque manu usquam deesse». Huius autem ipsius complexionis partes ac membra interdum singulis e verbis constant, ut: «arma, tela, viri, equi, hostes atque cives permisti»; interdum e pluribus, qualis ea: «Nam uti planities erat inter sinistros montes et inter dexteram rupem, octo cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in subsidiis collocat. Ex his centuriones omnes electos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optimum quemque armatum in primam aciem subducit; C. Manlium in dextra, Fesulanum quendam in sinistra parte curare iubet, ipse cum libertis et colonis propter Aquilam assistit». Atque haec quidem ipsa celeritatis species minus apparet, nec tam allicit lectorem, nihilominus varietas est quae eam condiat. Contra mirifice trahit ad se legentem, ubi partes ipsae mistim constituentur et e singulis et pluribus verbis, ut: «Quibus rebus permota civitas atque immutata facies urbis erat; ex summa laetitia acque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satin fidere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri». Accedat et altera compago: «Ad haec mulieres, quibus reipublicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad coelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare deos, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibique patriaeque diffidere». Ut autem naturae propria ac peculiaris est varietas, sic ea ipsa praecipue multum confert ad decorandam magnificandamque celeritatem. Quocirca videndum erit ne idem ubique sit eius tractus, sed mistus et varius filumque orationis non unum, verum aliae atque aliae partium texturae, qualis Sallustianus ille locus: «Postquam eo ventum est unde a ferentariis proelium committi posset, maximo clamore cum infestis signis concurritur, tela omittuntur, gladiis res geritur. Veterani pristinae virtutis memores cominus acriter instare, illi haud timide resistunt, maxima vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acis versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire, strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur». Itaque neque omnia eodem aut semper filo contexenda sunt aut numerus variandus non est; cuique etiam rei adhibendus est modus, cunctorum enim sensuum satietas mala, aurium vero multo molestissima. Fuit autem tantum virtutis huius in Sallustio studium, uti divinam illam appellare non dubitaverit Marcus Fabius, aliis tamen multis et magnis virtutibus Livium assecutam, scilicet quod ad hanc ipsam aspirare minime potuerit. Neque tamen nos id aut sentimus aut dicimus, quod eam ipse Sallustiano sequi more contenderit. Sunt enim et dicendi sua fere cuique innata semina, sicuti et appetendi studiorumque coeterorum. Est autem celeritas ipsa tum grandium magnificatrix rerum tum sullevatrix humilium; eadem effusa colligit, collecta nunc graviter nunc venuste pro materia digerit; quae multa sunt cogit in pauca, quae rursus pauca, ornat, insignit, auget. Ac perinde ut manus ad agendum, pedes ad inambulandum innitendumque multis pollent iuncturis, sic et ipsa celeritas suis articulis indefessa indefatigataque est. Atque ut pedes etiam ipsi ad adducendas quandoque serviunt choroas manusque ad decorandam formam, praeterquam quod pedes nati sunt ipsi ad incessuum labores atque ad ferendum honus corporis, manus vero ad robur viresque exercendas, sic ipsa quoque adiuvat confertque celeritas ad comptum, ad hilaritatem, ad venustatem, ad vanietatem denique comparandam, naturae profecto ipsius narrantis appositissimum ministerium. Quae Livius dum quaerit, alia etiam via ingressus atque profectus est. Cuius viri multae profecto magnaeque virtutes extitere, tum exornandis atque adaugendis rebus tum etiam complectendis ac variandis, ut nunquam illi aut res defuisse videantur aut ipse rebus defuerit. Denique ut nullus post Marcum Tullium extitit qui aures impleverit audientium in foro, in senatu, in populo orator actorque causarum, sic inventus necdum post Livium est ullus ex ore cuius in rebus bellicis terribilem dederit sonitum tuba, nec, ut vaticinor, ex alicuius ore datura est post multa etiam secula. Qualis igitur et quae celeritas sit, iudicari ex iis quae dicta sunt potest, etsi multa quoque a me praetermissa sunt quae quamvis minutiora, non exiguam tamen laudem afferunt scriptori. Comparatur autem et constituitur ea tum verborum tum rerum copia. Oportet enim perhuberem esse cam perque affluentem, cum necesse sit, multa, diversa, varia hinc atque illinc apportata et disquisita colligat collectaque quasi pleno e sinu effundat, ut quae mirabiliter quoque inventa videantur; veluti cum Sallustius, ut paulo ante retulimus, dixisset «omnia pavere», non ante subiunxit «sibi patriaeque diffidere», quod abunde fuisset per se plenum, quam iniecisset «superbia ac deliciis omissis», quadam cum admiratione et audientium et recitantium. Et Livius mira etiam celeritate usus cum esset, in virtutibus vitiisque Hannibalis exponendis, cum dixisset «inhumana crudelitas, perfidia plus quam punita, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum, iusiurandum», quo maiora illa omnia faceret, tandem imo quasi e pectore erutum effudit: «nulla religio». Etenim celeritas quasi plenus et profundus amnis multa, vehit et tanquam aquarum mole rotat versatque. Vitanda tamen confusa et inordinata permistio, eaque evitabitur si partes ipsae et quos dixi articuli separatim ipsi suis quique illustrentur atque impleantur verbis, si verba apte et plane explicent res, si loco et ordine subsequantur suo, si numerorum quoque recta habeatur ratio, si incessus ac cursus ipse minime, ut dici solet, pedem offendat. Quid vero hac ipsa Sallustiana copiosius, planius, tractius aut denique numerosius? «Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa; tabulas pietas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis facere. Quippe secundae res sapientium fatigant animos, nedum illi corruptis moribus victoriae optemperarent. Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potenta sequebatur, hebescere imperium, paupertas probro haberi, innocentia pro maleficentia duci coepit. Igitur ex divinis iuventutem ubi luxuria atque avaritia cum superbia invasere, rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi, nihil moderati habere», et quae post sequuntur. Erit igitur celeritas ut minime sordescens ac lutulenta, sic undique sibi constans et conformata suoque loco adhibita; integra partibus, iucunda numeris, cursu lenis, rotunda, constituta, magnifica, ac rerum plena, quemadmodum piscosus multarumque ac liquidarum aquarum fluvius. Locus autem virtuti est huic maxime aptus cum multa sese offerunt quae breviter sint pertractanda, aut cum prosequenda magnifice augendaque oratione, aut ubi res per se ipsa videtur exilior, estque et verbis tum honestanda atque extollenda tum rebus locupletanda atque sententiis, iisque extrinsecus allatis. Diximus de brevitate deque coniuncta ei celeritate, de illo item dicendi genere quod historiae videatur accommodatum, etsi non exacte, plura fortasse quam consilium nostrum fuerat aut quam ab eo qui innuere atque adumbrare tantum habeat promissum initio fuerit. Quocirca progrediamur ad reliqua. Omnino historia, ut Cicero putat ac natura, ipsa docet, partibus constat e duabus, hoc est rebus et verbis. Rebus autem ipsis est ordo adiunctus; agendis enim negociis insunt et quae prius et quae posterius sint administranda. Rerum enim ac naturae ipsius ordine ut quaedam praecedunt, sic etiam sequuntur alia. Ac de rebus quidem ipsis existit enarratio; verbis autem series earum contexitur, quemadmodum e lapidum strue aedificiorum fabricatio. Ordo est qui materiam omnem prudenter ac recte disserit seriemque passim et universam informat et singulas eius partes moderatur ac digerit. Oportet igitur explicationem quidem ipsam esse ordinatam, quo veritas minime confusa incertave aut indistincta appareat. Parit igitur ex sese rerum ordo eam quae dispositio et totius et partium dicitur; cuius ea laus est, ut eius opera ot cura, tanquam uno in corpore, omnia suo loco, suis partibus apte, proprie, decore, prudenterque collocentur; terminataque suis finibus totum ipsum partesque ita simul vinciant inter se atque connectant, ut in unum coacta decenter consentiant existatque universi species, tum honesta et gravis tum blanda et cum dignitate. Habebunt igitur ordo pariter ac dispositio rationem non rerum modo distribuendarum suis in locis, verum suo quoquo tempore, cuius spatio et ambitu cuncta comprehenduntur consistuntque quae sunt universa. Et quoniam actio omnis, geriturque atque administratur quodcunque, id aliquam ob causam susceptum est (causae namque ubique antecedunt rerumque suscipiendarum fines), oportet rerum scriptorem causarum ipsarum ac finium cum primis esse memorem certumque earum ac verum expositorem. Quibus exponendis summum est ab eo adhibendum studium maximeque diligens cura. Quodque causis iis quae propinquae quidem sunt aliquid tamen sese quandoque ostendit antiquius, huius quoque tanquam principii nobiliorisque originis facienda est repetitio, antiquitasque atque obliteratio ipsa in memoriam revocanda et tanquam exponenda in lucem; ut cum Sallustius, quo Micipsae regis consilia magis magisque in aperto poneret, Numantino usque a bello repetit; utque ad Catilinae incepta progrederetur, suosque per tramites, coepit repetere ab urbe condita, et quibus primo artibus civitas creverit et quibus etiam moribus corrupta post iuventus fuerit, quae corruptio Catilinam ad ineundam coniurationem et traxit et perpulit. Ipsis autem causis suscipiendi sive negocii sive belli coniuncta sunt consilia et hominum qui agendum quippiam decernunt sententiae sic voluntates; quae quod saepenumero sunt diversae, exponendae eae sunt a rerum scriptore in partem utranque; ut cum Livius Annonem alterius factionis principem inducit impugnantem Carthaginensis senatus sententiam de bello inferendo Romanis creandoque Hannibale duce. Quo fit ut quandoque utriusque partis diversorumque consiliorum auctores ac principes inducendi sint altercatim disserentes in senatu, quo sententiae ipsae clariores appareant, illustreturque magis magisque historia et lectores ipsi apertius doceantur de altercationum causis consiliorumque ac sententiarum diversitate; quod servavit Sallustius, cum et Caesarem inducit et Catonem sentientes in senatu contraria. Suscepto autem negocio aut bello explicando (nam rea gestae plerunque sunt bellicae) duo statim coniuncta sunt, et pene dixerim agnata, description sua digna: belli dux ipsius atque imperator et vires atque opes reipublicae, si tum ea magistratibus regitur, aut regis ipsius, ubi sub unius moderatione urbs regnumve temperatur. Itaque et Livius ingenium, institutionem moresque describit Hannibalis et Iugurthae Sallustius ac Catilinae. Principum quoque senatus et civitatis mores qui sint quaeque instituta aperienda fideliter; opes item, amicitiae, societates. His accedit explicatio bellici apparatus, tum terrestris tum maritimi; quales et quantae utriusque partis copiae, armorum genera, equitum ac peditum numerus; quaeque alia his annexa sunt atque a scriptoribus minime omittenda, ut praesagia, auguria, vaticinia, oracula, visiones, sacrificia. transfugia denique atque explorationes; legationes item ac legatorum mandata, bellique ipsius indictio, atque indicendi modus ac ratio. Non praeteriit Hannibalis insomnium illud Livius, quo vastitatem Italiae denuntiatam significat, non Catilinae epistolam Sallustius aut Scipionis ad Masinissam, non uterque aut Martii vatis praedictionem Cannensi de calamitate alter, alter de imperio Corneliorum familiae debendo in urbe Roma. Post vero susceptas expeditiones ac bellum iam indietum motumque, quo aperta magis magisque sint quae narrantur omnia, describendae sunt regiones, loca, situs, qua ducendus exercitus, qua castra metanda, quibus aut campis aut collibus bellum administretur; ordo etiam ipse ductandi aperiendus, ut cum legitur triplici aut quadrato agmine incedere exercitum. Flumina quoque et montes si qui sunt et illorum naturae et si quid in his dignum memoratu ac rarum. «Erat, inquit Sallustius, in ea parte Numidiae, quart Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Mutul, a quo aberat mons ferme millia passuum viginti, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu; sed ex eo medio collis oriebatur in immensum pertingens, vestitus oleastro et myrtetis aliisque generibus arborum, quae in humo arida arenosaque gignuntur; media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur». Quo igitur et lectorem doceret et delectaret remque ante oculos quasi videndam exponeret, et situm omnem exequitur et qui situs esset ipsius habitus et quae soli natura. Et Livius: «Tumulus erat, inquit, inter castra Minutii et Poenorum; qui eum occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quanquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minutio, quest semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sub ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat. Et erant in confractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere». Horum uterque loca describit insidiarum gratia aperitque et locorum aptitudinem et ducum consilia et quid uterque imperator designasset animo. Describit Africae situm Crispus, quo scilicet et situs ipse notus esset et qui amici quive inimici ex omni provincia. Cum obsidionem etiam castelli descripturus esset, licet ignobilis, tamen natura permuniti, situm ante eius exponit: «Haud longe a flumine Mulucca quod Iugurthae Bochique regnum disiungebat, erat inter planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam per omnia natura velut opera atque consulto praeceps erat; quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit». Urbium quoque origines gentiumque primordia procul repetita, quae sint earum leges, qui mores studiaque, haud exiguam historiae dignitatem afferunt, et propter varietatem ipsam et quod pervetusta atque a memoria nostra longius remota vehementer delectant; ut cum Sallustius Maurorum gentis initia ad Medos refert et Tacitus Iudaeorum nationis antiquitatem commemorat. Quibus referendis magna cura, non minore prudentia opus est, cum eiusmodi pleraque aut incerta sint aut fabulosa. Necubi vero plura quam bellicis in rebus accidunt improvisa, insperata, non ante cogitata praeterque opinionem atque consilium eaque ipsa plena nunc terroris nunc spei, modo gaudii modo tristitiae. Itaque casuum fortuitorumque in his eventuum magna scriptori ratio habenda est. Tempestatum quoque, famis, frigoris, aestus, pestilentiae, periculorum in faciendo itinere, in conserendis manibus; item audaciae, metus, temeritatis, suspitionis, insidiarum, falsorum rumorum, quaeque alia inter gerendum atque administrandum bellum sive consilio eveniunt hominum sive casu. Ex his enim perspicitur potissimum qualis fuerit scriptoris diligentia atque perpensio. Attingenda etiam permulta, quae nihil tamen susceptam ad historiam, verum ut extrinsecus allata novitate sua pariunt et admirationem et voluptatem suntque condimentum quasi quoddam, atque ut peregrina vehementer afficiunt; ut cum Sallustius Iugurthino in bello, quod solum susceperat scribendum, aliunde affert: «Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris Q. Cepione et M. Manlio male pugnatum, quo meta Italia omnis contremuit. Illique et usque ad nostram memoriam Romani sic habuerunt, alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare». Et Livius, cum belli Achaici adversus Mesenen particulam sibi referendam assumit. Eius autem verba sunt haec: «Cuius belli causam et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa nisi qua Romanis cohaererentt rebus. Eventus memorabilia est, quod cum bello superiores essent Achaci, Philopomenes, praetor eorum, capitur, ad praeoccupandam Coroneam, quam hostel petebant, in valle iniqua cuna equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt, sed pudor relinquendi equites nobilissimos gentis ab ipso nuper lectos tenuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapsus equo et suo ipse casu et honere equi super eum ruentis, haud multum abfuit quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatus. Iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitum primum verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle de via in viale portant». Quem quidem locum ita executus est Livius ut et funus referat et honores pene divinos in eum collates dicat et annum eum celebrem morte trium clarissimorum ducum Hannibalis, Philopomenis, Scipionis. Iam vero cum sit homini data a natura oratio magna cum excellentia animalium coeterorum ipsorumque hominum inter ipsos, sitque orationis propria vis movere animos et quo velit flectere, nuncque, pro re ac loco, a metu trahat ad fiduciam, a dolore ad laetitiam, ab ocio ac mollitie ad laborem, eademque fugientes retineat, irruentes impellat, dubitantes confirmet, huius esse memor rerum gestarum scriptor cum primis debet. Itaque quotiens res tulerit, imperatores ipsos inducet nunc confirmantes suos in periculis nunc excitantes illos ad ea obeunda, alias exhortantes alias obiurgantes, et modo praemia proponentes modo admonentes infamiae, turpitudinis, servitutis, mortis. Videntur enim eiusmodi allocutiones, quae nunc ad multos nunc ad singulos habentur, decorare historiam et quasi animare eam. In quibus, quotiens res ipsa tulerit, nervos orationis atque ingenii sui ostendet rerum scriptor. Nec solum quae dicta fuisse referentur ab imperatoribus, verum etiam ea afferet quae verisimilia quaeque dicenda tempos, periculum, reique ipsius natura postulare videatur; uteturque in increpando acrimonia, in excitando vehementia, in sedando lenitate, in impellendo contentione, in extollendis rebus propriis, adversarii deprimendis, magnitudine ac linguae suae acie, rerum ipsarum qualitates ac ducum maxime personas secutus. Magnificant autem historiam conciones potissimum rectae illae quidem, ubi imperatores ipsi et loqui et agere introducuntur, ut quasi geri res videatur. Adhiberi tamen debent suo et loco et tempore suumque ubique decorum retinendum. Illa vero trita sunt, ante pugnam instruere aciem, indicare animorum habitum, nunc victoriae nunc cladis praesagum; militum vel strenue in acie vel ignaviter facta referre; ducum solertiam, adhortationes, consilia et si quid strenue manu ediderint memorare; hic fortitudinis prudentiaeque, illic fortunae casusque mentionem facere; a quo primum cornu aut fuga coeperit aut victoria declarare; post pugnam ac victoriam caedes, captivorum numerum, vexilla capta, praedam, spolia, direptiones recensore, praemia referre, commendare fortitudinem, accusare ignaviam, minerari humanos casus, varietatem ludumque fortunae mirari, aut deorum vel iras vel favorem, quaeque alia vel eventus natura vel ratio ipsa rerum laudanda aut vituperanda, iucunde aut aegre accipienda, miseranda aut accusanda docuerit, per ea evagari. Audite, quaoso, Sallustium post Catilinae male decertatam pugnam: «Strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui e castris visendi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem atque cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur». Et post Metelli proelium cum Iugurtha: « Igitur pro metu repente gaudium exortum; milites alius alium appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortiter facta ad coelum fert. Quippe res humanae iter se habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae res etiam bonos detractant. Metellus in iisdem castris quatriduo moratus saucios cura reficit, meritos praemiis more militiae donat, universos in concione laudat atque agit gratias, hortatur ad coetera quae levia sunt parem animum uti gerani; pro victoria satis pugnatum, reliquos labores fore praedae». Nec pigeat referre quae a Livio dicuntur post stragem ad Thrasimenum ab Hannibale editam: «Haec est illa nobilis ad Thrasimenum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades; quindecim millia Romanorum in acie caesa sunt, decem millia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere, mille quingenti hostium in acie, multi postea utrinque ex vulneribus periere». Et post pugnam ad Trebiam factam primo quid Hannibal fecerit refert: «Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit; ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoria senserint». Deinde transit ad ea quae Romae agitabantur post cladis nuntium: «Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem crederent infestis signis hastens venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse qua portis moenibusque vim arcerent; uno consule ad Ticinum victo, altero e Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcesserentur?». Quanta vero hac in parte scriptores varietate sint usi, magis ut appareat, subdam tertium quoque e Livio locum. Post superatum enim Beneventanorum in campis a Sempronio Gracco Annonem Poenum, postque donatos libertate volones donisque militaribus veteranos atque ignominiae nota quos par erat affectos, «signum deinde Graccus colligendi vaca dedit. Milites praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ila ludibundi Beneventum rediere, ut ab epulis celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur. Beneventani omnes turba effusa, cuna obviam ad portas exissent, conspectis militibus gratulari, votare in hospitium. Apparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea invitabant, Graccum orabant epulari permitteret militibus. Et Graccus ita permisit, in publico epularentur omnes. Ante suas cuiusque fores prolata omnia. Pileatis aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebantur». Placuit locos hos duorum ex eloquentissimorum scriptorum historiis referre, ut intelligeretis qua varietate sint usi rerum explicatores post eiusmodi strages enarratas, quae varietas perlectis etiam proeliis aliis longe maior apparebit. Eadem habenda est ratio in obsidionibus expugnatiouibusque. Oportet enim aperire prius naturam et loci et civium, genus obsidionis ac machinarum; quid intra urbem paretur, quid geratur in castris edocere; dolos, artes, insidias, diurnos nocturnosque labores, ruinas, instaurationes referre, quaeque permulta et obsidentibus et obsessis aut virtus contulit, aut fortuna ipsa diligentiave, aut negligentia partis alterius repente optulit obiecitque, vel abstulit eripuitque consulto. Livius cum Thaumacorum situm describeret, quam urbem Philippus obsidebat rex, dum nomen ipsum interpretare vult, locum illum historiae mirifice illustravit, inquiens: «Ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti, sic immensa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas; ab eo miraculo Thaumaci appellati, nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique abscisso rupibus imposita est». Audiamus, quaeso, et Sallustium, fortuitam reni quanta cum dignitate sit executus: «At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere animo omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospera usus fuerat. Quae tum, multos dies noctesque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, e cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab latere castelli, quod aversum proeliantibus erat, animadvertit inter saxa reptantes cochleas; quarum cunt unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani cupido difficilia faciendi animum vertit ut forte eo in loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde flexes atque aucta in altitudinem quo cuncta gignentium natura fert, cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nixus Ligus, castelli planitiem describit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere uti ascenderat, sed tentans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit; acta edocet, hortatur» et quae sequuntur. Videtis quae sit loci huius explicatio quantaque cura tenuitate ac verborum gratia. Non exornavit modo orationem, verum etiam magnificavit res ipsas Livius, cum quasi repente oblatam causam ab ipso libri illius initio exorsus est, his quidam verbis atque his etiam verborum numeris: «Inter bellorum magnorum, aut vixdum finitorum aut imminentium curas intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. Valerius, tr. pl. ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. Tulerant eam M. Oppius et T. Romulius, tr. pl., Q. Fabio, T. Sem- pronio consulibus, in medio ardore Punici belli: ne qua mulier plus semunciam auri haberet, neu vestimento versicolori uteretur, neu iuncto vehiculo in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum, causa veheretur. M. et T. Iunius tr. pl. legent Oppiam tuebantur, nec eam se abrogari passuros aiebant. Ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum faventium in adversantiumque legi complebatur. Matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, onmis vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentes ad forum orantes ut florente republica, crescente in dies privata omnium, fortuna, matronis quoque pristinum ornatuni reddi paterentur. Aagebatur haec frequentia mulierum in dies, nam etiam ex oppidis conciliabulisque convenerant. Iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant». Tam multa autem animadvertenda sunt ab histoticis, ut non reliquerit inexpressum Livius inenarratumque Numidarum equitum equorumque habitum ac foedam speciem: «At Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus, neminem lacessentes coeperunt. Nihil primo aspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis deformes, ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium; hunc contemptum de industria augentes labi ex equis ac per ludibrium spectaculo esse». Nec Sallustius non et ipse faciem quoque ac nidorem Tulliani carceris explicuit: «circiter quatuordecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus vincta, sed inculta tenebris, foeda odore atque terribilis facies eius». Hos locos ab eminentissimis viris sumptos afferre placuit, non ut auctoritatem ah iis dictis comparemus nostris, verum ut praeceptorum locum apud vos quique haec e vobis audierint optineant utque diligentiores etiam multo quam estis efficiamini explorandis locis aliis iisque considerandis, quibus tum Livius Sallustiusque praecipue tum alii rerum scriptores historias suas et locupletarunt abunde et insigniter etiam decorarunt. Iam vero post expugnationes diroptio et caedes ipsa campum praebet quam latissimum edisserendi quae libido, ira, superbia, crudelitas, dolor, avaritia suadet victoribus quaeque perpetienda victis atque expugnatis. Quae quidem ipsa clariora sunt quam ut exemplis sint illustranda. Hi tamen loci praecipue et scriptoris ingenium quantum valeat ad movendos indicant animos et quae sit in eo augendi atque magnificandi virtus ac dicendi copia. Illud vero rerum scriptori servandum maxima atque in tota rerum serie, ut pro locis, rebus, occasionibus, iudicis ipse personam induat, ut laudet, condemnet, admiretur, deprimat, misereatur; nunc rideat humanos casus, nunc deploret, demum meminerit demonstrativo in dicendi genere se versari, ac tum laudandi tum vituperandi honus a se esse susceptum. Sallustius in explicandis Catilinae perversis consiliis atque coniurationis apparatibus quasi dolore victus prorupit in haec verba «Ea tempestate mihi imperium populi. Romani multo maxime miserabile visum est, cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi ocium, acque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen cives qui seque et rempublicam obstinatis animis perditum irent. Nam que duobus senatus decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationemn patefacerat acque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi uti tabes plerosque civiun animos invaserat». Et post captum a Mario oppidum, de quo paulo est ante sermo habitus, sententiam quasi iudicialem protulit: «Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex virtute invenit». Et Livius in explicando ad Capuam militem Hannihalis langore ac desidia: «Maius, inquit, id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romam duxisset exercitum. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum». Item post eruptionem ad Nolam a Marcello factam: «Ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit. Non vinci enim ab Hannibale difficilius, fuit quam postea vincere». Et alibi: «Eludant nunc antique mirantes. Non equidem, siqua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, graviorem temperatioremque a cupidine imperii aut multitudine melius moratam censeam fieri posse». Eiusmodi autem exempla affatim multa extant, quae sequenda sunt rerum gestarum scriptori sua cum maxima laude et historiae dignitate. His itaque servandis non laudatorem modo se nobilium nonc facinorum praeclarissimarumque actionum nunc reprehensorem turpium abiectorumque ostendet egregius rerum gestarum expositor, verum etiam virtutis ipsius patronum admonitoremque sapientiae prae se feret et quasi magistrum, quando historia ipsa vitae est hominum ac rerum humanarum magistra. Idem Livius de Hannibale Italia excedente sic loquitur: «Raro quenquam hominem patriam exilii causa relinquentem tam moestum abiisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. Respexisse saepe Italiae litora et deos hominesque accusantem, se quoque ac suum ipsius caput execratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset; Scipionem ire ad Cartaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset, se centum millibus armatorum and Thrasimenum aut Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. Haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae, est detractus». Hic igitur praecipue locus admonere rerum scriptores potest, qua animi pensione uti debeant quodque adhibere iudicium ac curam, non in enarrandis modo rebus ipsis quae gestae sint, sed illis etiam innuendis effiugendisque quae concipi cogitatione et colligi coniectura possunt, pro rebus, negociis, temporibus, personis. Quae singula volle complecti, nec consessus est huius et videtur esse satis admonuisse, cum praesertim sit ostensum historiam poeticae maxime esse similem, ipsa vero poetica naturam potissimum imitetur. Diximus hactenus de rebus, quibus disserendis fuimus fortasse longiores, reliquum est de verbis ut dicamus, cum iis e duobus historia, ut dictum est, constet. Illud igitur videndum est primum, ut ea sint propria, accommodata, delecta, usitata bonis ab auctoribus, pro loco ac re sumpta, quanquam interdum, pro rei magnitudine, a poetis quoque mutuanda ea sunt, quod frequentissime omnium servavit Livius, et Cicero ait poetam oratori esse finitimum; Deinde ut ea bene sint opportuneque collocata ipsaque ut collocatio sit artificiosa, varia, multiplex, numerosa habeatque rationem non aequahilis solum sibique consentientis texturae, verum etiam decursus ac soni, qua quidem de re aures sunt potissimum consulendae. Ad haec summa ea cura expolienda exornandaque, ut nec forma ornatu careat extrinseco nec ornatus appareat aut negligenter adhibitus aut alienus a forma, retineatque tun venustatem dignitatemque pro re ac loco, tum etiam gravitatem ac supercilium. Quarum rerum omnium Cicero optimum se nobis magistrum exhibebit. Usu venit autem in componenda historia quod in aedificandis tum domibus tum navibus, multas subinde fieri rerum commissuras et quasi membrorum inter se coniunctiones, quas prudentia ordinisque solers ac circumspecta ratio moderetur oportet quaeque et ipsa locorum quoque ac temporum rationem habeat, ut post narratas explicate diligenterque res alias transgrediatur ad alias; indeque postquam parti huic satisfecerit, ad continuandam regrediatur priorem materiam; rursus, ea quantum satis erit explanata, reditum ad alteram illam faciat, aut, si rei ratio tulerit, ad aliam moxque ad aliam; ut cum Livius post descensum ex Alpibus Hannibalis postque proelium cum Scipione factum proditumque Clastidium subiungit rem navalem, inquiens: «Interim circa Siciliam inaulasque Italiae imminentes viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginensibus missae; novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus maris». Deinde revertitur ad res ab Hannibale gestas postque Placentinam pugnam transit in Hispaniam: «Dum haec in Italia geruntur, Cn. Scipio in Hispaniam cum classe misses». Hae igitur, sive commissurae sive diversarum in historia rerum inter se connexiones, eiusmodi esse debent ut partes quae hinc atque illinc explicandae subiunguntur, sint per se integrae, clarae, minime perplexae atque ab ipso quam primum initio appareant esse aliae; quod praestabunt verba primo loco et ipsis quasi in foribus posita, qualia sunt «interim» et «dum haec geruntur» et «per id tempus» quaeque et Sallustius et Livius et coeteri omnes usurpant. Itaque committendis atque subnectendis his primum omnium id videndum, uti diversitas materiae confestim elucescat intelligaturque quasi membrum quoddam corporis ab alio membro diversum ac nihilominus ut membra nostri corporis nervis complicantur, sic partes hae verbis quam maxime aptis nervorumque praestantibus officium apte inter se prudenterque iungantur. Quocirca ad ingenium atque a natura tributa dicendi dona adiungenda est lectio optimi cuiusque ex Graecorum ac Latinorum auctoribus; quaeque in illis cernuntur apparentque eminentissima, ad ea tanquam ad metam dirigenda est omnis scriptorum opera et cura, ut similes, ut pares, si superare illos minus valuerint, aut imitatores saltem boni ut evadant, laudemque, si non primi aut secundi loci, aliquam quoque et ipsi certam propriamque ac studiis suis dignam consequantur. Ac mihi quidem res gestas momoriae qui mandant officioque funguntur tradendi ad posteros res praeteritas non minore fortasse laude digni videantur quam qui leges tradidere vivendi. Illi enim praecepta, exempla hi nobis tradidere; quippe cum proprium eorum officium ac minus sit sustentare ingenio suo vitae nostrae imbecillitatem atquo mortalitati ire obviam, ne, quantum in ipsis est, dicta factaque memoratu digna resque praeclare atque excellenter gestas tempos obscuret neve eae omnino e memoria excidant; quaeque imitatione atque cognitione digna sunt, aevo ea ne intercidant, quibus mortale genus ad virtutem excitetur et gloriam; ut qui legunt, qui de iis loquuntur intelligant omnes quo ore quoque animo laudentur honesta, vituperentur turpia et improba; ut fortunam, ut varietatem inconstantiamque rerum humanarum animadvertentes distant in adversis esse patientes ac firmi, in prosperis continentes et lenes, in deiectionibus ac ruinis fortes robustique ac spirante fortuna mansueti, faciles, placidi, in opulentia liberales ac benefici, in inopia sorte sua si non contenti, saltem non abiecti, non squalidi; ut nihil quod accidat homini novum existiment, nihil repentinum mirentur, nihil non aliquando reantur aut posse accidere aut putent non quandoque etiam accidisse. Macti igitur diuturnitate estote ac laude, rerum scriptures, quorum opera et studio effectum est ut sciamus qui primi Deum cognoverint intelligamusque quibus eum sacrificiis, votis, suppliciisque veneremur, colamus, placemus; quorum item beneficium ac munus fuit ut cognosceremus qui leges tulerint, naturae secreta aperuerint, artes invenerint, vivendi praecepta tradiderint. Quae dum sequitur genus hominum, e silvis atque a fero victu cultuque liberum in urbes se contulit atque in libertatem; in quibus pietatem, fidem, aequitatem, amicitiam, humanitatem, iustitiam, urbanitatem denique omnem exerceat seque homo ipse diis non modo gratum ipsis, verum etiam persimilem invicem gratuitoque benefaciendo reddat. Constat igitur historia et rebus et verbis; verba vero esso debent, ut ultimo dictum est loco, elegantia et propria et bene decenterque collocata et sparsa. Res ipsae constant ordine et dispositione, quibus coniunctae sunt descriptiones eausarum, temporum, rerum praeteritarum antecessionumque, ingenii morumque eorum qui bellum administrant, virium, societatum, apparatuum; item descriptiones regionum, locorum, urbium, fluminum, montium, et si qua in illis memoratu digna; itinerum quoque, casuum, eventuum, pugnarum, quaeque pugnam sequuntur; ad haec, obsidionum, oppugnationum expugnationumque, quaeque expugnationem comitari consueverunt. Accedunt his personae, laudantis scilicet aut improbantis, pro re ac tempore, lectio item atque imitatio. De genere autem ipso dicendi, quale scilicet conveniat historiae dictum est, de brevitate similiter ac celeritate, quarum altera est historiae commendatrix, altera locupletat eam atque magnificat. Itaque plura de re has loqui praecipientis est velle personam assumere. Quocirca ne mihi sit cum grammaticae patrocinatoribus contentio posthac ulla, finem dicendi facio meque a promisso absolvo, quando factum est a me, ut arbitror, satis promisso et fortasse amplius quam iudicari possit esse promissum. Pud. Et promissis a te satisfactum, Altili, confitemur omnes et disserendis iis incredibili voluptate nos affecisti, dum rem sparsam ac passim iactatam colligis collectamque ordine suo suaque regula ac loge sic componis, ut si qui posthac redacturi ea sint in praecepta, facile quidem praestituri id videantur. Nec his contentus laudes quoque historiae addidisti et quam ea sit utilis mortalium generi multa cum gravitate docuisti et copia. Coeterum nesciam volensne an negligens praeterieris ea quae ad scribendas magnorum virorum vitas spectant, quo in genere historiae Graece Latineque versati sunt permulti. ALT. Atqui, Puderice, de toto et integro nos historiae corpore locuti, non de parte sumus, quae et ipsa ad totius imaginem componi pro natura sua potest. Itaque ut pauca quaedam in hoc quoque genere scribendi tradamus, quod ipsum demonstrativum est genus (nam qui vitam alicuius scribit in locos nunc laudis nunc vituperationis incidit, cuius rei monitum fecisse eum satis est), tria cum primis servanda censemus: ut scriptio ipsa sit brevis, sit diligens atque etiam gravis; adde, si placet, et quartum, ut sit ea quam maxime quoque elegans. Brevitas autem erit talis, ut rerum summas paucis complectatur; diligentia tanta, ut, nihil omittat quod iudicetur memoratu dignum; gravitas item ea quae addat explicationi ac dictis pondus quaeque et auctorem rerum et scriptorem commendet. Nam praeter veritatem nihil potest esse commendabile. Quid, obsecro, tam est adversum quam vanitas historiae, quae vitae magistra esse dicitur? Elegantiam iccirco dicendi maximam hac praesertim in parte exigimus, quod haec ipsa scribendi pars permultis sit aliis laudibus ac virtutibus caritura. Itaque compensetur utique elegantia quod deerit do culto coeteroque splendore; cuius rei Caesar gravissimus esse potest et testis et monitor; de cuius commentariis etsi multa in exemplum adduci a nobis poterant, tamen scribendi genus historicum ex omni parte minime complexes est Caesar, quippe qui materiam et praebere et relinquere maluerit aliis de se scribendi. Et qui pictor aut statuarius imaginem facturus est quae totius referat corporis pulchritudinem, nimirum pulcherrimi cuiusque viri speciem sibi in exemplum assumit; non eius qui parte tantum praecellat aliqua, sed qui omnibus. Nam quanquam et Tacitus et Curtius abunde sunt laudibus ac virtutibus ornati suis, laus tamen omnis Latinae historiae penes duos putatur existere diversoque in dicendi genere, Livium ac Sallustium. Ad haec iniquitas temporum Trogum nobis omnino abstulit, et Curtium ac Tacitum quasi mutilatas videmus statuas, licetque suspicari potius ac coniicere quam omnino de iis iudicium aliquod absolutum ac certum tradere. Quid quod noster paulo ante Actius uno fuit ubique fere contentus Virgilio? Videlicet quod ab optimo quoque suo in genere quaerenda est semper auctoritas. Quod autem, sicuti ex oculis ne vultu coniicio, Prassicius hic noster dicere paratus est aliquid officiumque absolutum est meum, dicat pro arbitrio vir et in poetica et in oratoria maxime exercitatus depromatque de pectore apprime foecundo dignum aliquid seque et hoc ipso consessu, ut menus et ipse quoque suum adimpleat. Pud. Atqui et ordo lexque ipsa sessionis huius id ipsum exigit et nos omnes non istud ipsum modo petimus, verum etiam rogamus atque exposcimus. Paul. Equidem ex iis quae acute, graviter eruditeque ab Altilio sunt de lege historiae dicta quaeque ante Syncerus poeticis de numeris, ipse vero Altilius de verbis nuper atque ornamentis disseruit magis magisque incendor ad pervestigandum poeticae finem, quem ex ore Senis nostri esse Syncerus initio retulit bene atque apposite dicere ad admirationem comparandam. Convertor autem ad te, Parde, potissimum, quem dicendi labor non adeo ut hos ipsos delassavit, audientiam primo abs te exposceas, deinde sententiam in his quoque requirens tuam. Pard. Et audientem me perque intentum in dicendo habebis, et paratum etiam respondere ad ea quae ex me intelligere ipse voles aut quid ipse sentiam aperire, si opinionem fortasse meam tentando sciscitaberis. PAUL. Principio quod Cicero aiat firtitinnim esse oratori poetam, duo, ut mihi videtur, cur in eam sententiam venerit omnino illum movere: et quod uterque versatur in dicendo et quod utriusque communes sunt laudationes, quod demonstrativum genus dicitur, tametsi et deliberationes quoque; apud poetas enim tot deorum concilia consu]tationesque nonne hoc nobis palam faciunt? Habent igitur tum laudationes tum deliberationes inter se communes, bene item et consummate dicere, suo uterque in genere dicendi, cum alter solutus incedat atque promissus; alter astrictus numeris ac pedibus certa lege coercitis. Quin verba quoque et ipsa sunt inter eos communia; verum alterius digna foro ac senatu quaeque gravitatem satis est uti sequantur retineantque dignitatem, alterius quae magnificentiam, altitudinem excellentiamque quasi quandam ostentent. Neque enim gravitas comparandae admirationi satis est sola, ni magnificentia accesserit excellentiaque et verborum et rerum, utque ego arbitror, hoc illud est quod ait Horatius: «mediocribus esse poetis Non homines, non dii, non concessere columnae», cum oporteat eos suo in genere excellere neque aliter digni eo nomine videantur. Hoc etiam est et illud quod a Cicerone dicitur singulis vix seculis bonum poetam inventum. Perrara namque omnis est excellentia, quodque oratori satis est bene dicere atque apposite, id oportet in poeta sit ut excellenter. Ac tametsi oratoris quoque est aliquando et magnifice et excellenter, tamen id non ubique, neque semper cum poetae hoc ipsum ubique suum sit ac peculiare, etiam cum in minutissimis atque humilibus versatur rebus, siquidem necesse est et minutissimis et humilibus describendis rebus appareat etiam eius excellentia. Nam et quae fuit naturae excellentia creando in homine, eadem nec minor pro specie illarum ac forma in apibus atque formicis fuit. Utriusque etiam, oratoris ac poetae officium est movere et flectere auditorem; verum quonam, quo, inquam, haec et commotio et flexio et maximum utriusque in hoc ipso studium? Oratoris scilicet ut persuadeat iudici, poetae ut admirationem sibi ex audiente ac legente comparet, cum ille pro victoria nitatur, hic pro fama et gloria, quae videtur sola ac maxime ab hoc scriptorum genere quaeri. Et orator quidem ubi minime persuaserit, potest fine suo contentus esse, quod bene, quod apposite, quod consummate dixerit in causa; at poeta fine omnino defraudabitur suo nisi in audientis ac legentis animo pepererit infixeritque admirationem, per quam sit famam venerationemque assecuturus. Nec vero audientem aut legentem eum nos intelligi volumus cui sit admirationi Bavius aut Maximianus, sed cui magnam quoque mentem Delius inspiraverit vates; vix enim de bono poeta, nisi et ipse auditor bonus poeta fuerit, iudicare recte potest. Tametsi nescio quomodo a natura ipsa instituti nonnulli, alii in musicis, alii in pictura, in poeticis alii, neque poetae tamen ipsi neque pictores aut musicam professi, bonum quid in ea sit arte sentiunt; optimum vero sentire haud poterit nisi quem ars quoque cum natura ipsa ingeniosum pariter atque solertem fecerint. Quocirca mediocritas illa quae in rebus plerisque omnibus conceditur poetae omnino adversatur eique minime est concessa; nisi forte dicendi excellentia et magnificentia illa sit vocanda mediocritas in genere dicendi poetico, quando excellentia dicendi in poeta ut vacua esse debet inflatione atque intumescentia, sic nullo debet modo de grado suo deiici. Quid? quod oratorem, multitudinis praesertim impleturum aures aut unius iudicis aut paucorum admodum, multae illum adiuvare res possunt; at poeta solis excellentibus ingenioque excellenti praeditis sola et una cum excellentia potest satisfacere. Quocirca coniunctus et ipse ratione hac historico est, quod lectoribus iisque litteratissimis viris, non iudici scribit aut moltitudini. His itaque permotus Senis nostri sententiae accedo poetae sive finem sive officium esse bene atque excellenter loqui ad admirationem. Quod si, Parde, probaveris (nam Syncerum id probaturum testificari ea possunt quae in initio dissertionis suae at- tigit). Altilium sat scio, qua est observantia in Senem et cultu, minime dissensurum. Pard. Visus es mihi, Prassici, probandis poeticis his non minus quam ex Aristotelica disciplina, ex ipsa etiam rei natura esse locutus, et quod multa sunt oratori et poetae communia et quod in non paucis etiam differant inter se. De fine vero officioque poetae si quis aliter sentiat, meo iudicio invide magis quam vere sentire videbitur, dum quod poetae ipsi gloriantur se tantum quaerere, nomen scilicet ac famam, invidere illis et pretium et laborum tantorum summam volunt; et quod in oratore exigitur bene et consummate, id in poeta esse debere excellenter, id profecto mihi et verissime et appositissime a te dictum videtur. Nam, te obsecro per Musas ipsas perque tantopere a nostro cultam Sene Uraniam, quid nisi admiratio, quid, inquam, nisi una et sola admiratio quaeritur ex magnificis illis et maxime numerosis verbis dictisque: «Dicam horrida bella, Dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo, Maius opus moveo»? Quid cum: «stabuli de culmine summo Pastorale canit signum, cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne Contremuit nemus et silvae intonuere profundae; Audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis Sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini»? Quid amplius: «Et trepidae matres pressere ad pectora natos»? Quo, quaeso, et res et verba tanta cum industria et arte inventa et posita nisi ad movendam spectant admirationem? Quo inquam et illa: «assum dirarum a sede sororum, Bella manu letumque gero». Et: «Olli somnum ingens rupit pavor»? Itaque non verbis modo magnificis, sed rebus quoque et inventis excellenter et expressis admiratio a poetis quaeritur, ut, cum poetica sicut historia constet rebus ac verbis, his utrisque poeta ad admirationem conciliandam non utatur modo, verum etiam innitatur. Quamobrem, quod veritas praestare hoc sola minus posset, veritatem nunc inumbrant fictis fabulosisque commentis, nunc ea comminiscuntur quae omnino abhorreant a vero atque a rerum natura, ut cum: «fit tortile collo Aurum ingens coluber», et: «Virginei volucrum vultus», et: «Tertia sed postquamm maiore hastilia nisu Aggredior». Itaque quae a te, Prassici, in tota hac quaestione dicta et disputata sunt, omni e parte a me ac summopere etiam probantur, et, cum de admiratione loquamur, ne discedamus a cognatis verbis, mirifice etiam probantur. Quocirca perge ad reliqua. Paul. Quaeri autem ab illis admirationem, hoc est approbationem et plausum quasi quendam eorum quae dicantur cum animorum admiratione illorum qui audiunt et qui legunt, quae a te delibata sunt, Parde, duo illa, potissimum docent, et res et verba: siquidem neque res ipsae quales gestae sunt perindo atque ab historicis narrantur neque poetae ipsi verbis semper agunt usitatis ac simplicibus; nam et rebus gestis ornatum aliunde et magnitudinem et decorem ubique fere arcessunt a figmentis videlicet; ut cum scripturus esset Virgilius navium Aeneae concrenationem, finxit ea quae leguntur sto Cybele, de Iove, de navium conversione in nymphas: «cum virgineae, mirabile monstrum, Reddunt se totidem facies pontoque feruntur». Quo enim maiora atque admirabiliora quae ab ipsis dicuntur appareant, humana ad deos transferunt, fingunt monstra, mittunt insomnia, deos denique in homines vertunt. Comparationes quoque, quibus frequentissinie utuntur, non magis ad docendtun atque illustrandum pertinent quam ad movendam admirationem. Quid, obsecro, sibi vult aliud Cupido in Ascanium? quid Mercurius totiens a coelo in terras missus, nisi ut qui legunt admiratione impleantur? Parum profecto, parum erat utique Maroni tempestatem describere, quae per se ipsa magna quidem erat atque horribilis, sed Iunonis ad Aeolum, sed Aeoli ad Iunonem allocutiones admirabilem multo maxime eam faciunt, ventorum ipsorum Deo illam exciente. Itaque intonantur magis quam dicuntur illa: «cavum conversa cuspide montem Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant». Quid excogitatius ad conciliandam admirationem? Re autem vera Aeneas a Lacinio, Calabriae promontorio, sacris Iunoni rite prius persolutis, solvens, quo praeterita Sicilia ad oras Latinorum classem appelleret, fuit a tempestatibus Drepanum perlatus; videte, obsecro, quibus veritatem commentis concinnaverit, quo admirabiliora cuncta redderet. Verba autem ipsa poetae quique vere dicuntur poetae non solum simul compangunt aut ea novant, ut «mare velivolum», ut «silvas comantes», horum ipsorum quae nunc a me dicuntur gratia, verum ea transferunt, nec verba tantum, sed orationem persaepe omnem. Quin etiam et excessum et superlationem iis persaepe adiiciunt a natura penitus recedentes, ut: «praeruptus aquae mons», et: «vastos tollunt ad sidera fluctus», et: «Tollimur in coelum sullato gurgite et iidem Subducta ad Manes imos descendimus unda». Nec vero tenorem hunc comparandae admirationis in gravioribus ac seriis tantum servant rebus, verum in iis quoque in quibus lectorum atque auditorum delectatio voluptasque sola quaeritur, ut: «Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere», et: «fotum gremio Dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum Floribus et dulci aspirans complectitur umbra». Singulis pene e verbis Venerisque e gestibus gignitur virtus haec de qua nobis est nunc quaestio, quam et in docendo et in movendo nec minus in delectando assequi poetae omni arte studioque contendunt. Tu vero quid ad haec, Parde? nam et gravitatem hic tuam et iudicandi pondus requirimus. PARD. Ego quidem, Paule Prassici, censeo te assecutum quod disputation hac quaeris, ipsis et rationibus et exemplis, quae duo non in disciplinis modo, verum etiam in vita agenda moribusque probandis et laudis et testificationis secum vim auctoritatemque omnem ferunt. Coeterum, quoniam a Syncero de poetis sermo coepit, ut ab eo quoque desinat, reliqua si qua sunt, ab illo potius sciscitare. Quin, ut video surrexisse eum iam, interrogandi te labore liberabit. ACT. Equidem, Parde, dicenti Paulo sic assentior, ut semper existimaverim in quacunque ad dicendum suscepta materia atque in dicendi quoque genere magnitudinem sullimitatemque ipsam poetae esse propriam, nunquam mediocritate contentam, quod Virgilii agricultura docere plane potest; utque implere generosos illos spiritus quacunque ratione poetae valeant, coelestes etiam res mortalium rebus inseruisse eos refersisseque carmen suum commentis atque fabulis, quibus ipsa sullimitas ad summum usque, hoc est ad admirationemn incresceret; hocque illud esso quod paulo ante dicebatur, alia quadam lingua locutos. Nam cum oratoriae sit mediocritas aequabilitasque illa quidem dicendi, si quando magnitudinem assumptura est aliquam, per poeticae vagatur atque exultat campos, ut cognatae facultatis sibique finitimae; qua in re Cicero e nostris eminuit. Nam historia, ubi magnifica esse vult, ubi heroica videri ac grandis, et figuras et verba de poetis mutuatur. Qua de re multa et erudito et graviter disseruisse mihi visi estis. Coeterum tanta rerum arcessitarum copia, tantus etiam verborum ornatus, tanta et rerum et verborum sullimitas ut desit necesse est, implendae tubae cantuque Maeonio, ni fabulosa commenta affatim ea suppeditent verbaque fabulosis apta rebus illisque explicandis idonea. Hinc: «Aeris in campis latis». Hinc: «cavum conversa cuspide montem»; «At tuba terribilem sonitum procul aere canoro Intonuit». non audientibus nobis illa capillus ipsoe surrigitur animusque concutitur et pene horrescit? «At iuveni oranti subito tremor occupat artus, Diriguere oculi: tot Erinnys sibilat hydris, Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura Reppulit et geminos erexit crinibus angues Verberaque insonuit». Itaque dum poetae haec ipsa et fingunt et ficta suaviter, magnifice admirabiliterque loquuntur, alios ipsi eloqui docuere. Nam imitati eos postea qui causas egere, qui in senatu de capiendis consiliis disseruere, qui res fiestas memoriae mandavere, eloquentiam perfecerunt solutam illam ac vagantem. Quo fit ut omne dicendi genus a poetica manaverit. Nam et primi doctorum omnium cum extiterint poetae, omnia quoque carmine ac numeris sunt complexi testisque horum omnium est Homerus, qui quantum ubique dicendo valeat et suspiciunt docti et admirantur indocti. Ab hoc philosophi, ab hoc physici, ab hoc et rhetores facultatis suae praecepta et aucupati sunt et auspicati. Solon quas Atheniensibus tradebat leges carmine auspicatus legitur; cumque ipse stultitiam simulasset, legendis ac recitandis in publico versibus quos de Salamine bello revendicanda scripserat, Pisistrato optimatibusque omnibus collaudantibus, cives traxit ad abdicandam legem quae populi totius suffragio constituta fuerat, ne cui unquam de ea re mentionem facere liceret neve ad populum ferro idque capitale esse. Itaque et decretum factum est et Solon ipse belli dux delectus; tantum carmine illo suo valuit. Romanorum rex Numa, versibus a se de diis deque deorum rebus compositis iisque in sacris publicis ac ludis rite decantatis, ferocissimam gentem, dum id assiduus agit, ad mores humaniores transtulit cultumque Dei maiorem. Aperuit rerum naturam generi hominem carmine suo Empedocles, sideralis disciplinae Dorotheus Sidonius, quos Latine imitati Lucretius ac Manilius, Christe optime, quid coplae, quid ornatus, quantus e clarissimis luminibus eius emicat in altero splendor! Rapit quo vult lectorem, probat ad quod intendit, summa cum subtilitate et artificio, hortatur, deterret, incitat, retrahit, domum omnia, cum magnitudine, ubi opus est atque decoro, et hac de qua disputatum est admiratione, ut expurgatis rudioribus illis vetustatis numeris, quibus postea Virgilius Romanam illustravit poeticam, nihil omnino defuisse videatur. Alteri vero in astronomicis, si quid ornatus poeticoque defuit decori, additum nuper ac suffectum a nostro est Sene. De cuius Urania, ut arbitror, iudicabunt posteri fortasse liberius, quod, certo scio, de ea sentient minus invidenter. Quibus igitur verbis aut quonam ore gestuque assurgemus Poeticae? quae princeps de Deo et disseruit et eius laudes cecinit, instituitque sacra, unde primi poetae sacerdotes votati, verbisque eum placavit et cantibus, docuitque habere rerum humanarum curam, benigneque cum probis agere, excandescenter cum improbis. Haec prima excitavit ad virtutem homines, dum animae immortalitatem profitetur, haec e terris piorum animos in coelum devexit, impiorum detrusit in Tartara; haec bonis tandem praemia retribuit, malos poenis postremisque insecuta est cruciatibus. Salve igitur. doctrinarum omnium mater foecundissima; salve iterum! Tu enim mortalitati occurristi inventorum ac scriptorum tuorum perpetuitate; tu e silvis homines eruisti atque e speluncis. Per te noscimus, per te praeterita ante oculos cernimus, per te Deum sapimus religionemque retinemus ne pietatem Deoque ipsi accepti supernam etiam in sedem ab eo evocamur arasque cum ipse meremur et templa. PUD. Peregregie quidem, Acti, et pie et sancte, imo et recte admodum, ut, sicuti a religione sermo coepit tuus, in religione quoque idem desinat, quodque fervor perfractus est iam canicularis vocamurque familiaribus a negociis, solventes conventum hunc, et fe liciter abeamus et recte valeamus omnes. FINIS.