ANTONII PANORMITAE IN ALFONSI REGIS DICTA AUT FACTA MEMORATU DIGNA LIBER PRIMUS PROEMIUM Xenophon is, quem Graeci non ab re Musam Atticam vocant, dictorum aut factorum Socratis commentarios edidit, quicquid a sapientissimo viro diceretur efficereturve memoria ac celebratione dignum existimans. Cuius ego consilium usque adeo laudo proboque, ut mihi semper excellentissimorum hominum vestigia atramento et calamo observari debere visum sit, nec quicquam eorum quae dicerent aut facerent frustra labi permittere. Nostris quidem temporibus etsi non contigit virum videre, ut quondam oraculo Apollinis sapientissimum iudicatum, certe contigit Alfonsum intueri, qui sine controversia regum principumque omnium, quos nostra aetas tulerit et sapientissimus et fortissimus haberetur. Cuius dicta aut facta tanto cariora esse debebunt et meinoria digna maiore, quanto pauciores vel omnibus saeculis reges inventi sunt ingenio sapientiaque praestantes. Nam philosophi quique doctrinam aliquam profitentur, studiis tantummodo suis intenti aliena omnia contemnentes, haud mirum videri debet, si singulis aetatibus docti et sapientes evadunt. Reges vero ac terrarum principes rempublicam domi militiaeque gerentes, plerumque assentatoribus circumfessos, atque his qui voluptati potius ammoneant quam doctrinae, si quando firmos et constantes invenias neque a studiis bonarum artium abhorrentes, non tu hos supra modum admiraberis et in caelum usque laudibus vehes? Recte medius fidius maiores nostri, illi quidem vetustiores, si regem aliquem inter voluptates moderatum, inter adulatores firmum, inter vana pleraque principum exercitia doctrinae studia haud omittentem animadverterent, inter Divos protinus referre consuevere, quorum nomina ad nostram usque memoriam, et dies, et menses, et sydera in deos conscripta testantur ac celebrant. Itaque nobis nec dicta nec facta litteris merito consideranda defuerunt, quin immo talia sese offerunt, ut neque de philosopho, neque de rege fere ullo unquam graviora, aut iucundiora vel legeris vel audiveris. Sed Xenophon plane ipse nobis deest, qui sua illa suavi loquentia Alfonsi regis praeclara facinora monumentis atque immortalitati mandaret. Ego namque, ut ingenue fatear imbecillitatem meam, sat scio me nequaquam tanti viri laudes pro dignitate consequi posse. Maiores aliquanto sunt quam ut mediocriter docti hominis vires patiantur. Sed quid? Ero ne ingratus in saeculum nostrum in hunc, qui saeculum gloria exornat? Sane si in altero de duobus peccandum sit, praestabit utique indocti, quam ingrati nomen induere. Alios saltem praeclaro et immortali ingenio viros ad honestissimum hoc certamen excitabo, quodque tubicinis officium est, haud equidem facere erubescam. “Aere ciere viros Martemque accendere cantu.” 1 FORTITER Orabant equidem suppliciter Ioannae Neapolitanorum reginae oratores Alfonsum, ut destitutae miseraeque reginae auxilium ferret. His refragabantur pene omnes regis consiliarii durum et perquam anceps fore bellum dictitantes apud genus hominum armis exercitatum, industria atque opibus pollens potensque, et praesertim apud mulierem ingenio mobili et incostanti. Tum rex, accepimus, inquit Herculem etiam non rogatum laborantibus subvenire consuesse: “Nos reginae, nos feminae, nos prope afflictae, nos demum tantopere roganti, si diis placet, opem ferre dubitabimus? Grave quidem bellum suscepturos nos esse confiteor, verum eo praeclarius futurum. Quo sine labore et periculo nemo adhuc gloriam consecutus est.” 2 IUSTE Illud graviter et iuste dictum in equitem quendam prodigum vel in primis recenseamus. Quibusdam ab rege magnopere petentibus ne saltem in corpus lueret debita, quae ille plurima per luxum libidinemque contraxerat, respondisse aiunt equidem hanc neque sui regis gratia, neque patriae commodo, neque propinquorum aut amicorum aere alieno suscepto tam grande patrimonium profudisse, quin immo substantiam suam omnem corpori indulxisse in corpus igitur luere aequius esse. 3 MODERATE Cum Lucas medicus, vir disertissimus, orationem apud regem habuisset, eamque exquisitis et heroicis quibusdam laudibus extulisset, ferunt finita oratione regem dixisse: “Si vera sunt Luca quae de me praedicas, Deo optimo maximo gratias ago; sin aliter vera, ut istaec faxit oro atque obsecro.” 4 PRUDENTER Navigabamus ex Sicilia in triremi ipsa praetoria cum rege nonnulli, quos sigillatim ille comites delegerat, quibus mos erat mane regem in puppi officii causa salutare, et offendimus aliquando eum demirantem gavias aves triremem circumvolantes, attentasque si quis bolus triremi occideret, certatim illum arripere, quaeque arripuisset celeriter illam aufugere. Haec contemplatus rex mox conversus ad nos ait: “Persimiles sunt his gaviis purpurati et curiales aliquot mei, simulac enim aliquod officium aut beneficium dimicantes invicem a me acceperunt, profugiunt.” 29 (4) GRAVITER Cum regiorum plerique gloriae studio flagrantes permoleste ferrent, quod rex Venetis ac Florentinis pacem dedisset, velut in eo bello magnificum et gloriosum aliquod facinus edituri, a quo frustra postea essent habiti pace comparata. Rex id quod erat suspicatus aliquando eos nactus dixisse perhibetur: “Bono animo estote commilitones. Nam et virtuti vestrae, mihi credite, neque locus neque honos deerit, et mihi per quam speciosum fuit petentibus pacem dare. Ita quidem arma capere consuevimus, ut sine crurore, si id modo fieri potest, victoriam adipiscamur. Et quid aliud pacem tam sumisse petentes confitentur, quam sese victos esse.” 35 (5) Affirmare solitum regem accepimus, si nullum omnino aliud regnum, nullam provinciam praeter Calabriam, aut haberet, aut habiturus esset, illam protinus sese relicturum, privatumque et ciuem venire potius velle quam illorum bipedum ineptias tollerare, quamvis dominum aut regem. 35 (6) MAGNIFICE, RELIGIOSE Ludos autem christianos magnificentissimo apparatu, devotissima ac solenni representatione, ingenti hominum frequentia ac celebritate quotannis edentem Alfonsum perspectavimus. Immo vero cum accepisset Etruscos istius modi ludos singulari industria commentos esse, ne hac saltem in re, quae ad divinum cultum pertineret, a quoquam mortalium vinceretur, omaia perscrutatum atque exploratum eo misisse. Explorata longe praeclarius atque subtilius expressisse. 36 (7) FIDENTER Admonuit modo Tuscia, ut animosi regis fidutiam, qua mortales omnis antecesserit exprimamus. Cosma Florentinus Alfonso male pacatus vir, alioquin magnus et illustris, cum dono ei miteret T. Livii libros utique praeclaros, reclamatum est a medicis, qui aderant, ne per immortales deos librum attrectaret ab hoste missum veneni suspectum. Rex prima specie visus est medicis assentire illis quidem animo illudens. Nam cum Livius in medio constitutus esset, illum manibus accepit, legit, evolvit. Subinde medicos, qui continue adversarentur, rogitans ut desinerent ineptire. Regum quidem animas non privatorum libidini subiectas esse, sed sub Iovis cura et tutela securas, laetasque agere inquiens. 38 (8) SAPIENTER Erat inter purpuratos aliquando orta quaestio: cur hypocritae natura superbi essent, publicani vero mansueti. Et cum alii aliud ut fit, regem demum ita definientem audivimus publicanorum vitia, ut plurimum, manifesta esse; puta luxuriam, golam, illiberalitatem et cetera eiusdem modi, quae, quoniam oculis hominum subiecta forent, solverentur in verecundiam et humilitatem. Hypocritarum vero vitia in occulto latere, ut puta odium, invidiam, malivolentiam, iniquitatem, quae, cum in archano tolerari diutius non possint, erumpant in superbiam, necesse est, iram, arrogantiam, insolentiam. 37 (9) PACIENTER, MODERATE Nonnullos de se bene meritos, sed ipsum probris clam solitos lacerare, rex cum audisset: regium esse inquit, non solum benefacere, sed male etiam patienter audire. Ingratos profecto nequaquam effecturos, quominus ipse et humanus et beneficus praestaret. 5 (10) SAPIENTER Hispanos vero quingentis atque eo amplius annis a studiis humanitatis usque adeo abhorrentes, ut qui litteris operam impenderent, ignominia prope modum notarentur, ad litterarum cultum summa ope et diligentia revocavit, et rudes ac prope efferatos homines doctrina quodam modo reformavit. 6 (11) FACETE, GRAVITER Cum audisset unum aliquem ex Hispaniae regibus solitum dicere, non decere, generosum et nobilem virum esse literatum, exclamasse fertur, vocem hanc non regis, sed bovis, esse. 7 (12) PRUDENTER Erat Alfonsus in agro Matriciensi, nec dum satis deliberaverat utrum Franciscum Sforciam, an Nicolaum Picininum in amicitiam et societatem admissurus esset, et erat alterum dumtaxat propter illorum inter se simultates admissurus. Cum interim Matricienses legati regem adeuntes petierunt, utri ex ipsius voluntate Nicolao ne an Francisco gratificari deberent. Quibus regem respondisse, qui aderant, perhibent, utrosque tanquam amicos habendos esse, item ab utrisque tanquam ab inimicis cavendum esse. 8 FACETE Arpias legebamus insulas incolere consuetas, cumque insularis quispiam id aegre ferret, dixisse fecimus Alfonsum: “Non est quod frontem obducas, o amice.” Ex insulis enim in curiam Romanam commigrasse Arpias compertum est, ibique iam domicilium constituisse. 9 (13) FORTITER, CONSTANTER Bellum Neapolitanum semel ingenti atque invicto animo cum suscepissem, nulla postea vi, nullo periculo, nulla clade, nullis denique difficultatibus averti aut deterreri potuit ab incepto; quin immo a fortuna nonnunquam proiectum et vel in hostium potestatem perductum, surrexisse vidimus, multoque acrius quam antea constituisse, incredibilique pertinacia bellum omnium fere difficilimum, post secundum demum et vigesimum annum confecisse, mortalesque omnis exemplo suo admonuisse, fortunam ferendo superari posse. 10 (14) FORTITER, STUDIOSE Cum adhuc graviter ex febre rex iaceret, et Aurispa senior doctus vir ad eum visitandi gratia accederet, subito fores aperiri iussit et in cubiculum penitus admitti. Inibi multa cum eo de studiis litterarum, multa de erroribus Hieronymi haeretici mirum in modam disseruisse tradunt, quamvis morbo vehementer implicitum. 11 (15) MODERATE Cum poculum quo rex ipse biberat Gaspari generoso et claro adolescentulo dari iuberet, et Pirrhettus pincerna Gasparis inimicus, quamvis semel bis et tertio iussus dare renueret, permotum regem surrexisse aiunt pugionemque strinxisse, ac fugientem Pirrhettum assecutum, ne iam prehensum iratus feriret, pugionem in media ira abiecisse. 12 (16) PATIENTER Capuam vero cum exercitu transeunti Alfonso miles quidam ira efervescens in foro ipso obviam factus, comprehensis equi loris regem sistere coegit, neque prius dimisit, quam quae libuisset in regem etiam armatum petulanter effudisset. Rex nihilo magis animo commotus ire perrexit, convitiatorem ne paululum quidem conspicatus. 13 (17) FACETE Cum inter cenandam a difficili et importuno quodam sene usque adeo interpellaretur, ut vix edendi potestas esset, subclamasse dicitur, asinorum conditionem longe meliorem esse quam regum, illis quidem comedentibus dominos parcere, regibus neminem. 114 (18) PIENTER Cum Puteolos obsideret rex atque animi laxandi causa littus quotidie peteret, repperiit viri Genuensis cadaver e triremi hostium eiectum, littori appulsum. Quo viso, celeriter equo desiliit, aliis qui prope aderant omnibus desilere iussis atque his negotium dat, ut terram effodiant, illis ut linteo nudum corpas obvolant. Ipse vero crucem ligneam sua manu fabricatus humati ipsius capiti affixit. 15 (19) MISERICORDITER Caiettam urbem pertinaciter obsidente Alfonso, coacti sunt oppidani ob famem qua maxime urgebantur pueros, puellas et aetatem omnem bello inutilem civitate expellere. Eiecti igitur paululumque progressi, necessario substitere, nam et redire a suis ferro saxisque prohibebantur, et ingredi regia castra nondum facultas erat. Erat interim cernere miserabilem illam multitudinem ad suorum simul et hostium ictus expositam, parentum pariter et natorum complorationes, cum regis cum suorum fidem ac misericordiam inclamantium. Interea exagitari, impelli, vulnerari, confici. Cum rex ab his abstinere sese milites iussit, patrumque consilium advocari. Censuerunt fere omnes haud quamquam excipiendos esse. Si ferro aut fame interierint, suorum civium noxam non regis aut regiorum esse. Ego quoque (ut errorem meam ingenne fatear) sententiam rogatus dixi, lege militari recipiendos non esse. Quippe quae obsessis ac fame laborantibus praecipit, uti bello inutiles eiiciant. Contra vero qui obsident, eiectos omnino ne admittant, sed reiiciant potius. Conversi eramus omnes in regem, deliberationem eius avidissime expectantes. Cum ille, “Et ego malo – inquit – Caieta et Caietanis nunquam potiri, quam eos tam foede tam crudeliter vincere; cum viris mihi dimicatio est, non cum mulierculis aut pueris.” O regem immortalitate dignissimum, quique universum, genus et hominum gubernet et regat, victoriam quae impia et luctuosa esset nullam iudicavit. Igitur omnem sexum atque aetatem imbellem excipi iussit, exceptos omnis abunde atque refocillari. De hoc est prope folio III versi, exceptis ab rege. 6 (20) STUDIOSE Lectioni titilivianae qua vel maxime rex demulcebatur, cum aliquando tibicines obstreperent, abigi eos (quamvis Musicae peritissimos) iussit. Iam velut multo suaviorem, quam ipsorum armoniam auditurus. 17 MODESTE, FACETE Parantem vero regem triumphalem currum inscendere, non defuerunt qui admonerent ut triumphantium more vultum minio illiniret, quibus respondisse fertur, minium Baccho soli convenire, qui non solum triumphi, sed vini etiam repertor extitisset. 18 (21) LIBERALITER, PIE Virginibus vero omnibus Christi Dei verissimi sacris initiari capientibus dotem, sine qua haud recipi mos est, regem elargitum constat. Cumque essent fere innumerabiles, quae dotis spe proposita mundo renunciarent sacrasque nuptias adirent, nunquam tamen a tam liberali et religioso proposito destitisse. Immo vero quo plures ac plures sese quotidie ad sacerdotium offerrent, eo libentius atque benignius omnes excipere atque dotare consuesse. 19 (22) GRAVITER Amico et familiari cuidam regi suadenti, ut tranquille et voluptuose, dum posset, vitam ageret, nec corpus tot tantisque periculis obiectaret, respondisse dicitur, constitutum olim ab Romanis illis quidem sapientioribus Honoris templum Virtutis templo coniunctum, in quod nisi per virtutis templum introire liceret nemini, ut intelligerent mortales ad honoris fastigium non voluptatum via (quae delitiis atque illecebris affluens esset) sed virtutis illa quidem aspera et salebrosa obnitendam esse. 20 (23) IUSTE Veneris autem quaque die pro tribunali sedentem Alfonsum vidimus pauperibus tantummodo ius dicentem. Cur ita ? Ut tantae maiestatis praesentia, quam pauperrimo cuique adire facile liceret, abstineant potentiores a tenuiorum iniuriis et offensis, ac suum cuique et habere et possidere fas sit. 23 (24) MAGNIFICE Arcem regiam, quam novam Neapolitani vocant, a fundamentis Alfonsus restituit, et ita demum novis operibus ampliavit, ut cum omni vetustate possit de magnificentia contendere. 24 (25) MODERATE,GRAVITER Scimus Alfonsum regem vestitu cultuque corporis moderanter usum, neque hac in re multum discrepasse a popularibus suis. Illudque saepenumero usurpare consuetum, cupere se moribus et auctoritate regem videri, quam diademate aut purpura. 21 (26) IUSTE, HUMANITER Cum amoenissimum Picentiae agrum Surrentinum pervastaret Alfonsus, frequenter ingemuisse visus est, crebroque per caduceatorem oppidanos orasse, ne id ipsorum pervicatia committerent, quod postea eius lenitate aut misericordia corrigi non posset. 22 (27) SAPIENTER, FORTITER Cum senex quidam et natura et aetate audacior et ex patrum numero regem argueret, qui contra patrum fere omnium sententias bellum capesceret, magnifice locutum ferunt, regum consiliarios aut reges esse, aut regum animos habere oportere: plurima interdum consiliariis et privatis convenire, quae regem non decerent; pecuniam capere Parmenioni licuisse, Alexandro non licuisse. Ignobilem profecto et obscurum iaciturum regem, qui non suo ipsius, sed alieno duceretur arbitrio. 25 (28) HUMANITER Proficiscebamur a Versa Capuam. Cumque rex esset itineris primus, offendit asinarium gementem implorantemque praetereuntium auxilium, propterea quod asellus sibi prolapsus esset in luto farina oneratus. Desilire equo, qui non longam admodum intervallo sequebamur, regem vidimus, atque una cum rustico illum a cauda regem a pectore asinum coeno haerentem sublevasse. Oppulsi nos regem extersimus. Asinarius vero, qui prius regem non noverat, praetrepidus veniam deprecari, parvi quidem momenti res, sed quae nonnullos Campaniae populos regi conciliaverit. 26 (29) PIE, MISERICORDITER) Exceptis ab rege impuberibus, senibus omnique sexu bellis haud quamquam utili, quos Caietani obsessi ob penuriam annonae civitate expulissent, quidam regi dixit: “Si tu hos non admisisses, Caietani paucis post diebus sese dedissent.” “Et ego – rex respondit – pluris facio horum vitas, quam Caietas centum.” Facinus profecto regium et memorabile ac diis immortalibus in primis gratum acceptumque! Quam enim urbem per id tempus quingentorum ferme milium conatu capere nequisset, postea dissoluta ac desita diutina obsidione, sive vi sive armis deorum tantum benignitate ac gratitudine in ditionem redegit. 27 (30) FACETE Tripponius iurisconsultus cum trecentos aureos Alfonseos, quod supererat dotis, furto surreptos perdidisset ac propterea animi angeretur, et esset viva adhuc uxor, illa quidem admodum deformis, dixisse perhibent regem, longe illi melius si uxorem quam pecuniam fures abstulissent. 28 (31) IUSTE, FORTITER Cum esset iam contra Venetos ac Florentinos prope potentissimos Italiae populos ab Alfonso haud quidem iniuria bellum susceptum, ac propterea e Neapoli adversus eos magna cum animi fidutia contendisset, Florentini primum, mox Veneti oratores in agro Peligno facti sunt obviam, pacem ab armato perhumiliter postulantes. Quibus regem prompto ac laeto animo dixisse constat, neque aliud ullum pacis datae precium aestimasse, quam hostes genibus advolutos a se pacem petisse et se pacem dedisse. 31 (32) SAPIENTER Super lectionem Annaei Senecae, quem praecipue rex coluit atque perdidicit, quaesitum est ab Alfonso Davolo purpuratorum humanissimo, cur animus mortalium ita immensus atque insatiabilis foret. Cui ab Alfonso his pene verbis satis est factum, animum hominis a Deo profectum non prius conquiescere quam eo rediret, unde profectus esset. Esse proculdubio animum nostrum Dei ei aeternitatis capacem, propterea neque impleri neque satiari posse his rebus quae fluxae, fucatae et incertae essent. Sed Deum ipsum veluti naturalem sedem et suum quodam modo finem summomque bonorum omnium gradum appetere, hoc est solidum et perfectum bonum. 32 (33) FACETE Cum legeremus aliquando Didonis Virgilianae mortem, et inter legendum terra vehementer monisset, atque ob id qui aderant omnes improvisa et repentina re perculsos, rex intueretur, “Novum ne – inquit – vobis videtur, si in morte tam celebris reginae terra intremescat”. 33 GRAVITER Peroptare regem audivimus uti popularium suorum unusquisque rex extitisset, quo demum illi utpote experti recognoscerent principum occupationes et curas. Hoc uno forsitan modo fieri posse, ut desinerent molesti et importuni esse. 34 MODERATE, CLEMENTER Confecto iam gravi atque diutino bello, et triumpho regi decreto et parato iam, negasse aiunt regulos et nationes, quas vicisset currum praeire debere captivorum modo, quinimmo tamquam sotios perquam honorifice sequi iussisse. Sed et gloriari solitum accepimus, qui non milibus hostium caesis, sed rectius servatis, triumphandi legem imperatoribus primus dedisset. 39 MAGNIFICE, STUDIOSE Scolas et auditoria, in quibus maxime Theologia publice legeretur, magnifice adornari curavit, nec adornari solum, sed interfuit ipse lectioni, non palio et crepidulis inambulans in gimnasio, ut Scipio ille, sed attentissimo animo et toto, ut aiunt pectore incumbens, quodque et doctis mirandum, et ignavis rudibusque erubescendum est duodecim passuum e mensis ad hanc ipsam lectionem ventitasse procul dubio est. 40 (34) GRAVITER Cum Calatiam obsideret Alfonsus omnium primus tormenta aenea inusitatae magnitudinis per asperum et acclivem montem praeter omnium opinionem muris ammovit. Deinde me et Americum Sanseverinum Capatii comitem virum illustrem legatos destinans oppidanis renunciare iussit, nisi propere ac prius etiam quam tormenta laxari inciperent, deditionem fecissent, nullum postea eis relinqui paenitentiae locum. Accessimus, persuasimus, cumque et grati aliquid afferre putaremus, quod Calatienses imperata fecissent, nostrum fuit potius, quae rex ipse in praesens diceret et audire et annotare. Erat in corona ducum atque procerum Nicolai Picinini viri magni virtutis, partim videlicet animi magnitudinem, partim rei militaris peritiam, partim auctoritatem, partim res praeclarissime gestas enarrantium, in quibus quispiam exorsus est Picinino mastix, qui proinde quod genere obscurus foret, utpote Lanionis filius ea ipsa quae propalam dicerentur, elevare adnitteretur. Tum rex nebulonis illius impudentiam intoleranter ferens, “Ego mediusfidius malo – inquit – Nicolaus esse macellarii filius, quam quorumvis regum, qui Europam hodie incolant et filius et heres gloriae enim genus haud quaquam officere, quin potius praecipuam esse laudem existimo, ut possit se quisque ut poeta diceret: “Tollere humo, victorque virum volitare per ora”. 41 (35) FACETE, GRAVITER Senex quidam male sobrius regi obviam factus, cum dixisset lac senis vinum esse, “Parvo igitur – inquit – tuum tibi constat alimentum, parvo, ut video, Bacchi laetitia”. Verum haec seni. Ad comites autem conversus, “Regum – inquit – cibus est gloria, quam nobis non pecunia, sed sudoribus Dii vendere consueverunt”. 42 (36) GRAVITER, STUDIOSE In Calatiae obsidione cum adhuc essemus et esset de Viriacho Luscitano inter regem et me non inincunda dissensio, quia ego inter Viriachi laudes maxime proferebam, qui cibum vestitumque quibus pastor aut venator uti consuerat, nunquam postea desisset, licet imperator aut victor ille qui per continuos XIIII annos consules exercitusque Romanos attrivisset. Supervenit huic sermoni Ximeinus Durrea purpuratorum princeps praefectus castrorum. Cumque et locum, qui inter regem et me medius erat equo invectus capere instaret, rex vultu renitens prohibuit, asserens locum illum cum de litteris, aut cognitione antiquitatis ageretur non purpuratorum, sed togatorum esse. Cessit ergo Ximenius. Rex vero ad Luscitanum suum reversus ad ultimum, “Recte – inquit – nonnulli virum hunc Hispanorum Romulum appellarunt, recte item Romani eos, qui talem virum quamvis hostem interemissent, indignos praemio iudicarunt”. 43 (37) ATTENTE, IUSTE Aegrotabat rex Capuae et multi multa pro suo quisque ingenio ac studio oblectamenta ac munera aegro regi cum excogitarent. Ego quoque e Caieta arcessitus statim advolavi deferens et ipse mecum fomenta et medalas meas, hoc est libellos, intelligebam illi quam maxime placituros, in quibus et Curtium bonis, ut aiunt, auspiciis legendam exhibui. Ille res gestas Alexandri a disertissimo viro perscriptas ea hilaritate, ea aviditate, ea denique felicitate coepit audire, ut quod medici obstupescerent eodem ipso die, quo legere coeperamus, aegra omni valitudine levatus ac pene confirmatus evaserit. Itaque post habitis ceteris omnibus recreamentis quot diebus ternas facere lectiones perreximus brevique librum absolvimus. Exque eo die frequenter in medicos iocatus, Avicenam velut parabolanum parvifacere, Curtium laudibus cumulare. 4 (38) STUDIOSE, FACETE Cum inclitam illam arcem Neapolitanam instaurare instituisset, Vitruvii librum, qui de architectura inscribitur, afferri ad se iussit. Allatus est, quandoquidem in promptu erat Vitruvius meus, ille quidem sine ornatu aliquo, sine assidibus; quem rex simul atque inspexit. “Non decere – inquit – hunc potissimum librum, qui nos quomodo contegamur, tam belle doceat, detectum incedere.” Eumque mihi perquam polite ac subito cooperiri mandavit. 45 (39) GRAVITER Scipionem irridere solitum regem accepimus, qui saltatione animum relaxaret, saltatorem ab insano nihil differre inquientem, nisi quod hic dum saltat, ille dum vivit insanus est. Qua ex causa Gallos potissimum leves esse, qui quo magis aetate provecti essent, eo magis saltatu, hoc est insania sese oblectarent. 46 ATTENTE Iannotius Manettus Florentinorum legatus ad regem prolixam nec minus elegantem orationem dum pronuntiaret, attentionem patientiamque regis validissime miratus est, qui nec oculos a se diutissime dicente minimum deflexisset, nec manus movisset; sed et illud in primis memoria dignum iudicavit, quod cum a principio statim orationis naso regis musca supersedisset, non priusquam peroratum esset, rex illam abegisset. Ego quoque meis hisce annotamentis huiusmodi factum propterea inserendum existimavi, qui Homerum legeram inter proelia deorum improbitatem muscae describere. 47 STUDIOSE, FACETE Allatum est a Caietanis quibusdam male litteratis Marci Tullii sepulchrum extare adhuc iuxta Formas in via Romana vetustis litteris inscriptum. Quod rex ut primum accepit, laetitia pene proditus ire nihil cunctatus est, et sentibus rubisque primo tumulum purgans, mox legere inceptans, non M. Tullii, sed M. Vitruvii epigramma esse comperit. Irritoque labore rediens ac vultu risu solvens, Caietanos inquit ex Minerva oleam quidem accepisse, sed sapientiam omisisse. 48 (40) OBSERVANTER In oppugnatione Caietae cum aliquando defecissent ad tormenta aenea portentosae illius amplitudinis saxa, nec aliunde haberi facilius possent quam ex villa, quae ab incolis inveterata opinione adhuc asseritur Ciceronis fuisse, ut alio quocumque disquirerent istiusmodi saxa rex iussit, sibi Ciceronis villam, si saperent, inviolatam servarent. Amplius velle se dixit tormenta et machinas valere sinere nullique usui esse quam iniuria afficere, vel saxa illius viri, qui tot tantosque homines ab iniuria, ac capitis periculo vindicasset patrocinio suo. 49 (41) SAPIENTER Legebamus fortassis Annaei Senecae epistolas, atque aderat Francus Saccectus Florentinorum legatus, vir eloquentissimus, et Lodovicus Cardona, celebratissimi nominis theologus, multique praeterea docti et clari viri. Quaerebatur super praecepto Hecatonis tantopere a Seneca laudato: “Si vis amari, ama.” Nunquid in aliquo sub exceptione falleret, essetque videlicet ubi quis amaret, nec mutuo tamen amaretur. Hic cum multi multa fermeque omnes et Hecatonis et Senecae dictum probarent suspicerentque, “Ego – rex inquit – pace omnium dixerim, aliter sentio. Est mea quidem sententia, ubi quis amet, nec vicissim redametur, eo quis aut certius aut flagrantius diligit, quam qui homines fecit atque hominum causa omnia fecit? Cumque ita esse nemo unus ambigat, quis tamen est qui mutua charitate Deum complectatur? Immo vero quod mirabilius, aut potius detestabilius est, cum aut hunc aut illum hominem amantibus nobis interdum in officio non respondeatur. Deum vero amantibus certissima sit illius charitas, nec charitas solum sed amoris merces perpetua lux et sempiterna tranquillitas, nihilominus obdurati persistimus, nec amantem, redamamus. Quod ego arbitror nobis evenire ob nullam aut certe per exiguam in Deum fidem. Dum enim bonis hisce praesentariis atque voluptatibus et delinimur et occaecamur caelestia, quae non videntur neque tanguntur, non modo non curamus, sed nec omnino futura confidimus, ut siquis admodum sitiens audiat aquam limpidam et puram procul esse, sed vicinam atque propinquam potius bibat, licet turbidam et lutulentam. Praeclare igitur quicunque dixerit donum Dei fidem esse”. 50 (42) GRATE Neapolitani cives ob virtutem ac clementiam Alfonsi, cum decrevissent, uno consensu omnes arcum illi triumphalem ad memoriam magnifice struere, legerunt locum supra gradus marmoreos maioris ecclesiae. Id vero quoniam quidem fieri non poterat, nisi magna ex parte dirueretur Nicolai Mariae Buzuti magnanimi et generosi militis domus, rex fieri omnino prohibuit, haud tanti facere se inquiens, huiuscemodi saxorum struem ventis, imbribus fulminibusque obnoxiam, ut amici veteris et familiaris domam, cuius opera in bellis ac pace atque omni fortuna fortiter atque fideliter usus fuerat, everti pateretur. 51 (43) SAPIENTER Quaesiit fortasse aliquis, ubi rex aderat, cur qui vere saperet, taciturnior esset, qui minus loquacior. Et cum alios aliud, regem tandem his pene verbis respondentem audivimus: “Qui vere sapit, habet hic quidem intus unde gaudeat. Alitur quippe eius animus sapientia, qua maxime alimonia contentus requiescit. Ex diverso qui minime sapit, eius ipsius animus cum intus non habeat quicquam, unde impleatur aut gaudeat, necessum est foris quaerat, unde vana saltem iactantia sapere videatur. Itaque ille ad conscientiam omnia refert, hic ad ostentationem.” Haec non inscite rex cum dixisset, Tibulli poetae tersissimi versus in medium prolati sunt regis, ni fallor, sententiam confirmantes. “Procul absit gloria vulgi Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu. Rex versus exoscolatus illos edidicit. 52 (44) RELIGIOSE, PIE, FACETE Quodam die cum corpus domini summi et singularis Dei Iesu pedibus sequeretur, sic enim regi mos fuit sacratissimam Eucharistiam reverentissime quocunque accederet pedibus comitari. Tandem deductus est in vetulae cuiusdam pauperrimae domum sanguinis profluvio pene exanimatae, cumque aegritudinis causam cognovisset, continuo gemmam inestimabilem morbo illi mirifice accommodatam afferri iussit, anusque illius digito aptari, simul et corpus regum regis in templum, unde profectum erat, summa veneratione reduxit. Paucis vero post diebus anus illa cum revaluisset, egit quidem pro recuperata salute regi gratias quales potuit, sed gemmam, quam maiestatem dicerent eius sibi pene mortuae commisisse, dicebat se ne visam quidem perdidisse. Stomachari qui aderant coepere aniculam execrationibus et maledictis propalam incessentes. Rex vero subridens, “Abi – inquit – mea mater, et cura tu valitudinem tuam, quoniam stulti quidem isti, ut vides, sanitatem parum suam curant”. 53 (46) GRAVITER) Cum Siracusanum equitem inhumanis moribus hominem rex barbarum appellasset, atque ille qui praeclara patria Graeca origine esset, nomen barbari exhorrens, iniquo animo ferre iniuriam videretur, “Ego – rex inquit – non a patria soleo sed a moribus barbaros definire”. 54 (46) FACETE Admisit in colloquio ac patienter audivit ipsos etiam secordi atque obtuso ingenio homines. Audiens vero illos subinde oculos ad eos coiicere solitus erat, quos probe norat, ingenia ac sensa hominum percallere, Ennianum illud levi voce submurmurans: “Vulturis in silvis miserum mandebat homonem.” Bellissime enim non homines sed homones Ennium appellasse eos dicebat, quos vidisset ex homine nihil praeter effigiem possidere. 55 (47) GRAVITER Principes qui iustitiam non colerent, his persimiles sibi videri dicebat, qui morbo caderent comitiali. Nam cum animae materia sit sola iustitia, qua tenetur ad vitam, teste Lactantio: “Quid restat principibus sublata iustitia, hoc est sublata vitae nutricatione et cibo, nisi caducarios videri?” 56 (48) FACETE Iacobo Alamanno homini christiano, sed iudeis orto parentibus, cum is divi Ioannis aureum simulachrum venale regi exhibuisset, ac pro eo quingentorum aureorum precium postalaret, ita respondit: “Non tu sane ineptus es et maiorum tuorum longe dissimilis, discipuli et servuli imaginem tanti aestimans, cum illi Ioannis ipsius magistrum ac dominum et regem Iudeorum xxx non amplius venum denariis dederint.” 57 (49)PATIENTER Ioannes Fortis cognomine, miles veteranus aegerrime ferens, quod oppidum suae fidei commissum sibi rex auferret ut alteri daret, ab eo discedens Italiam, Galliam, Germaniam, Hispaniam peragravit, omnibus in via regibus, principibus ac populis Alfonsi ingratitudinem et conficta animi vitia disseminans atque divulgans. Sed cum nemo omnium, eius maledicentiam quamvis Alfonsi hostis gratanter audiret, neque panem modo et nasturtium offerret ad victum inopia coactus ad Alfonsum retro repetens Florentiae restitit, regis animum quem probris immutatum sibique insensum crediderat explorans. Id regi ubi primum notuit, Ioanni renunciari iussit tuto ad se redire licere. Se quidem potius benefactorum eius quam vanedictorum memorem esse, venientem quoque viatico et pecunia iuvit. Simili moderatione ac liberalitate usus est cum erga alios multos, tum proxime apud quendam equitem Hispanum. Is enim cum apud reges occidentales fere omnes Alfonsi nomen et vitam nulli maledicto parcens passim propalamque proscidisset, tandem rediens ab Alfonso perhumaniter ac benigne exceptus est. 58 (50) GRAVITER Audivi saepenumero regem dicentem tantum valere ad fidem debere principum simplex verbum, quantum privatorum hominum iusiurandum. 59 IOCOSE Ciccum vinarium inter utres et dolia vini Graeci per vindemiam mortuum inventum, regi cum renuntiarent, sepelire eum iussit et huiusmodi distichon sepulturae inscribi: “Hic situs est Ciccus, quem testas inter et utres Mactasti Graeco palmite Bacche furens.” 60 (51) GRAVITER Regna quae plurima quidem haberet et possideret malle se perdere etiam persancte affirmabat, quam litteras, quas permodicas scire dicebat, nescire. 61 (52) MAGNIFICE Vectigal quod ex meretricio atque alea multis ante saeculis pensitabatur, sustulit ipsi Neapolitano civi, cui id lucrum a superioribus regibus concessum erat, priusquam vectigal oboleret satisfaciens. Portus pulcherrimam molem pluribus locis eversam restituit, aquaeductus subterraneos expurgavit ac refecit, veteres fontes instauravit, novos nonnullos extruxit, aquas publicas diu iam magna ex parte dispersas in aquaeductum alveum reduxit, vias urbis prope omnes vetustate et frequenti vehiculorum transitu detritas atque convulsas nigra silice constravit, plaustris penitus vehiculisque urbe summotis. Et nunc diis beneiuvantibus parat ad aeris serenitatem salubritatemque paludes siccare et lacus emittere. Finit liber primus. LIBER SECUNDUS PROEMIUM Vereor ne quis me putet in his libellis pleraque locutum in gratiam Alfonsi benefactoris, ac proinde vanitatis arguendum esse. Quod vitium a gravi viro praesertim scribente longissime abesse debeat. Verum ille quisquis est, si modo est aliquis, neque mores meos neque Alfonsi naturam satis nosse facile coarguetur, cum intelliget mihi quidem haud opus fuisse assentatione ad gratiam ineundam, quam videlicet assecutus essem etiam singularem xx annorum perpetua lectione, constantissima fide, infatigabili obsequio, summa observantia, puro consilio, veritate incorrupta. Quibus profecto artibus a summo atque humanissimo rege potissimum dilectus ac probatus sim, non vanitate aut blanditia aliqua. Qua in re testis mihi fuerit conscientia eius, quae nihil magis exhorruit quam mendaces, nihil magis aversata sit quam adulatores, quos etiam pestem principum appellare consueverit et variis interdum poenis affligere. Tantum itaque abest ut ego eiusmodi levitate me subinsinuem, ut nihil magis condoleam, quam per multa illum dixisse aut fecisse, quae nesciam; haud quamquam me ea suavitate scripturum esse confidam, qua illum constat apud omnes locutum fuisse. Fuit enim sermone admodum iocundus, brevis, elegans, venustus et clarus. Ego vero ut quaeque in mentem veniunt, quaequam sint pauca e multis sat scio, ea tantum dicta aut facta litteris mando animo, loci non temporis ordine servato (neque enim historiam scribo) sed ea dumtaxat excerpo eaque perstringo, quae ad exempla virtutis ac probitatis accommodari posse videantur, quo illis maxime in promptu sint, qui de Alfonso quotidie aut loquuntur, aut orant, aut scribunt, aut denique qui imitari eam studebunt fortassis in posterum. Sed de hoc hactenus, nunc ad Alfonsi dicta et facta redeamus. 1 (1) MAGNANIME Cum esset Valentiae Alfonsus, appulerunt eo loci Caroli regis Franciae legati magnopere eum orantes, ne per id tempus, quo rex eorum bello Britannico implicitus esset, contra se bellum aliquod suscitaret. Quam maxime enim verebatur Carolus, ne Alfonsus captato tempore et occasione eum armis lacesseret, propterea quod ius ac titulum praetenderet in eam partem Galliae Narbonensis, quam incolae linguam hoccitanam vocant. Quibus Alfonsus ita respondit: “Et si certo scio plurimas Narbonensis Galliae civitates ad Aragoniae Regnum pertinere, quas Carolus rex iampridem occupatas detineat, nihilominus hoc tempore, quo illum intelligo bello superatum et a Britannis protritum esse, nequaquam me arma contra profligatum regem moturum esse vobis affirmo: eo quoque animo esse ut quod maiores mei in Caroli prosperitate non petierunt, ego in eius non repetam calamitate. Quid regi indecentius, quam victum provocare. Rursum quid inhumantus, quam naufragum submergere.” Hac securitate legatos remisit demiratos Alfonsi virtutem et magnanimitatem.” 2 LIBERALITER Cum adhuc Valentiae ageret Helionoram sororem, quam unice diligebat, Duardo Ioannis Portugalliae regis filio natu maiori magnificentissimo apparatu nuptui tradidit. Ex quibus postea procreata Helionora filia; dum haec scriberemus, Federico tertio Romanorum regi, quod fauste et feliciter eveniat, eiusdem regis et avunculi opera desponsata est. 3 (2) CONTINENTER Capta ab rege Massilia, cum sibi renuntiaretur matronas fere omnes et puellas civitatis pretiosissimis rebus omnifariam onustas in templum Augustini perfugisse, eas diligentissime observari curavit: Cumque et illae vim et contumeliam pertimescentes regi per internuntium supplicarent, ut tradita omni earum gaza ipsas tantummodo intactas abire permitteret, non solum intactas, sed ne visas quidem cumque earum omni suppellectile quantavis pretiosissima ad unam omnis abire permisit. 4 (3) MODERATE, FORTITER, RELIGIOSE Illud quoque in obsidione Massiliae admirabile extitit, quod ex insula Pomatia quae ad tria ferme milia passuum contra Massiliam sita est, saxa tormentaria mille quingentorum pondo ad urbem vel ultra etiam urbem iecerit. Cathenam portus amplissimam hoste invito ac renitente perfregerit. Sed et illud longe admirabilius, quod opulentissima urbe vi potitus, nihil inde praeter divi Aloisi corpus deportaverit, indignum sane diiudicans tam venerabiles reliquias in urbe victa, direpta et incensa remanere debere. Illud quoque non omittendum: quod cum inde in Hispaniam enavigans asperrima maris tempestate iactaret, et nautae, et sacerdotes, et commilitones una omnes inclamarent Aloisi corpus velut periclitationis causam remittendum esse, illum in proposito perstitisse, et aut sibi una cum Aloisio perdendum esse, aut in longe angustiorem Diisque acceptiorem civitatem sanctissimi corporis reliquias conditurum asseverasse. Vicit pertinacia pervenitque Valentiam Ulterioris Hispaniae inclitam civitatem, ubi sanctissimum Aloisi corpus clarissimae victoriae solam mercedem, sed aeternum suae gloriae monumentum summa cum veneratione ac gratulatione civium collocavit. 5 (4) FORTITER Gerborum insulam, quam putamus Lotophagitem antiquitus dictam, ingenti admodum classe rex obsederat, et ne ulla incolis auxilii spes aliqua esset, pontem, qui continentem coniungebat, desecuit turribusque munivit. Quo facto relinquebatur Alfonso nihil, nisi ut levi momento insulam populatus rediret victor et voti compos. Cum interim a Boferio Tunicensium rege litterae in hanc fere sententiam deferuntur: “Rex regi salutem. Scimus, o Alfonse, te maiore animo esse, quam ut Gerborum populatione contentus decedas. Iccirco decrevimus ad te confestim accedere et facie, quod aiunt, ad faciem intueri. Credimus te interea minime recessurum, quoniam fugere longe a magnanimo rege alienum est, vale.” Alfonsus his litteris acceptis, oblata occasione maioris gloriae, decrevit, contempta insula, barbarum expectare. At ille tempori advenit et quidem cum centum milium ferme armatorum exercitu, castraque ad iactum teli contra pontem et turrim, quantum nostri milites tenebant, locavit tormentis, telis, clamoribus nostros continue lacessens. Constituerat Alfonsus postero die collatis signis decernere, ceterum ardor militum, ut plerumque fit, contineri diutius nequivit: ponte transmisso in continentem eruperunt, fuderunt ac profligarunt barbaros, nec procul fuit quin regem ipsum etiam caperent, qui a propinquis et necessariis quibusdam suis in equum allevatus, inter nostrorum militum manus prope modum aprehensus effugit. Qui vero regem tutati fuerunt, quoniam fugae locus non fuit, ad unum omnes trucidati sunt ante regis pedes, praetorium captum direptumque, tormenta aenea et ferrea omnia confracta, signa militaria pleraque ablata, inaestimabilis atque omnis generis praeda ex victoria relata. (5) DILIGENTER Cum ex victoria illa inclita Tunicensium aut mavis Poenorum regis in Siciliam se recepisset, non quidem milites sinit ocio torpescere, sed statim re frumentaria et aquaria reparata traiecit in urbem quam Poeni Africam vocant, ubi perspecto et urbis et portus situ, abductis demum aliquot hostium navibus, quae in portu erant, Siciliam primo, inde Evariam petiit, quam insulam incolae Hisclam appellant. Ceterum in hac Africana expeditione illud relatu dignum mihi visum est, quod opidani rege quam primum cognito, inauditam gratulationem intra urbem ediderunt tubis, tibiisque ac vocibus affectum animi significantes, putarunt nostri civitatem sese dedituram. At illis mos est transeuntem regem quamvis hostem applausu et hiuscemodi veneratione venerari. 7 (6) ABSTINENTER Vini aut omnino expers vixit, aut eo quam dilutissimo usus est. Eaque abstinentia emanavit, ut pleraque regum exempla, ad curiales ac regios prope omnes, potissime cum eos saepe admonens afferret Alexandri Macedonis gloriae plurimum obfuisse vini intemperantiam; cum illud frequenter usurparet, sapientiam vino obumbrari; neque illud minus ebrietatis filios esse furorem et libidinem. 8 (7) FORTITER Praestito iam auxilio Ioanne reginae, eiectisque eius adversariis e regno, et tandem illa in pristinam et dignitatem et tranquillitatem regis opera atque potentia restituta, allatum est Henricum fratrem ab Ioanne Ulterioris Hispaniae rege dominatu bonisque omnibus spoliatum in vincula ù coniectum esse. Rex tali nuntio permotus, siquidem Henricum propter eius animi egregia ornamenta magis etiam quam fratrem diligebat, posthabitis Neapolitani regni delitiis, quas sibi multo et sudore et cruore comparasse videbatur, ad liberationem fratris maturavit, liberavit et in pristinam fortunam restituit. 9 (8) SAPIENTER Cum esset rex apud Enariam insulam, in quam una cum victoria Africana morbum intulerat, et inaudito genere pestis laboraret exercitus, renuntiatur ei inter ceteros Antonium Picentem ordinis heremitarum nobilitatum post mortem hipocritam per summos cruciatus animam exhalasse, iactando plurima in Christum dominum et virginem eius matrem convitia atque blasfemias. Hic est ille Antonius, qui XL dies et noctes perpetuo ieiunare ferebatur, qui Italiam, Siciliam, atque Hispaniam compleverat nomine sanctitatis et abstinentiae suae; periculum fecerat abstinentiae, pluribus locis cella praeclusus et a custodibus observatus nihil edens nihil libans, quoniam impraevisa ac praetentata cella nihil quod vel olfacere liceret inesse videretur. Ceterum angelos ei quotidie ministrare ac confabulari solitos opinabantur. Verum ipsi intus in cella erant candelae crassiores, extrorsus quidem et superfusorie ceratae, sed in quibus fistulae cannarum concludebantur farina confertae, quae ex contritis phasianorun ac caponum carnibus zucharo et aromatibus immixtis condiebantur. Aiunt et cingulum gestasse fistulatum plenum nectare quod hippocraticum vocant. His epulis clanculum vescebatur, vir habitus ubique sanctus et mortalium omnium qui unquam fuerint aut essent vulgi opinione abstinentissimus. Is igitur cum renuntiaretur regi vermiculis et acerbissimo genere mortis absumptus, dixisse fertur propterea Deum in hipocritas tantopere sevire, qui dum homines decipiunt, interponunt Deum ipsum tamquam sceleris mediatorem. Ideoque, ut plurimum viventes adhuc plecti in oculis hominum, quos Dei nomine fefellissent, ut intelligant mortales a tali monstro maxime ab cavendum esse, quod Deum ipsum nedum post mortem, sed aeterni vita ipsa haberent indubitatum ultorem. 10 (9) PRUDENTER, IUSTE Accessit quispiam ad regem et in laudem et commendationem inimici cuiusdam sui capitalis, verba coram faciens, admirationi erat iis maxime, qui simultatem illorum probe cognorant. Sed prudentissimo regi insueta bonitas suspitioni fuit. Dixitque seorsum ad amicos et familiares: “Haec benedicentia, mihi credite, erumpet tandem in calamitatem inimici, nisi adverterimus.” Nec eum fefellit opinio. Sed continuos menses benedicendo ille protraxit, ut e benedictis fidem adeptus oportunius inimicum opprimeret. At eius malitia, quae sub specie bonitatis in caput alterius serpendo crassabatur, regis providentia detecta est et insons ille servatus a calumnia. 11 (10) PRUDENTER Cum audisset nonnullos Europae reges ad Basiliense concilium destinasse misisseque oratores proceres potentis et progenie illustres, magna cum et equorum et comitantium pompa, delegit ipse e suis quos ad concilium mitteret, non quidem qui sanguine, sed qui ingenio et sapientia praecellerent. Hi fuere Lodovicus Pontanus iurisconsultorum sui temporis facile princeps et Nicolaus Siculus archiepiscopus panhormitanus et hic in iure pontificio aetatis suae nemini secundus. Namque haud decere inquiebat, ubi de iure humano ac divino disceptandum esset, nobilitatem, potentiamve iactare, sed doctrinam potius atque iustitiam. 12 (11) OBSERVANTER Numismata illustrium imperatorum, C. Caesaris ante alios, per universam Italiam summo studio conquisita in eburnea arcula ab rege, pene dixerim religiosissime, asservabantur. Quibus, quoniam alia eorum simulachra iam vetustate colapsa non extarent, mirum in modum sese delectari et quodammodo inflammari ad virtutem ac gloriam inquiebat. 13 (12) STUDIOSE, MODESTE Caesaris commentarios in omni expeditione secum attulit, nullum omnino intermittens diem, quin illos accuratissime lectitaret laudaretque et dicendi elegantiam et belli gerendi peritiam; inertissime se respectu Caesaris praedicare nequaquam veritus, tametsi a nonnullis tum studiis humanitatis tum militiae scientia non in ultimis ipse reponeretur. 14 (13) SAPIENTER Librum et eum quidem apertum pro insigni gestavit, quod bonarum artium cognitionem maxime regibus convenire intelligeret, quae videlicet ex librorum tractatione atque evolutione perdisceretur. Atque ideo Platonem in primis laudare solitus erat, quod reges diceret aut litteratos esse oportere, aut certe litteratorum hominum amatores. 15 (14) STUDIOSE In urbium direptione quicunque ex militibus librum offendisset, confestim certatimque illum ad regem quasi suo quodam iure deferre, quoniam scirent ita quidem fama vulgaverat eum libris maxime delectari solitum. Itaque nulla alia in re magis sese regi gratificari dignius, aut facilius posse arbitrabantur, quam in libris exhibendis atque tradendis. 16 (15) STUDIOSE, LIBERALITER Diem illam in qua nihil legeret se perdidisse dicebat. Sed et cum audisset Tib. Caesarem eam diem se perdidisse solitum dicere, in qua nihil quicquam alicui donavisset, egisse gratias rex dicitur immortali Iesu, quod eo modo nec diem unam ipse perdidisset. 17 STUDIOSE Gloriatum assidue regem scimus, quod Bibliam quater et decies cum glosis et commentariis omnibus perlegisset. Proinde illam memoria ita tenere, ut non solum res, sed verba etiam ipsa pluribus locis sine scripto redderet. 18 (16) FORTITER Cum classis regia, tempestate abrepta, ad insulas Schochades decurrisset, atque eadem una ex dissipatis triremibus adventare prospectaretur, conscisso velo ac temone decusso, summo cum militum et nautarum discrimine, inclamavit rex ut advenienti illico omnes irent suppetias. Cumque et omnes periculum recusantes reclamarent melius unam quam universas triremes iri perditum, rex nihilo segnius praetoriam soluit ipsemet et, si nemo subsequatur, solus opem enixissime laturus. Quo facto exteri postea pudore compulsi regem subsecuti, triremem prope obruptam non sine omnium periculo reduxerunt incolumem. Tum rex: “Nonne vobis saepius dixeram periculum sine periculo moneri non posse? Mihi profecto satius visum est una cum sociis viris fortissimis occumbere, quam illos videre et pati ante oculos interire.” 19 MODERATE Cum quidam stirpe illustris, quem hic honoris gratia non nomino, laesae maiestatis apud regem delatus esset et esset facinorus convictus, et maiestatis reus, non sententia aliqua lata, non scripta, ut solet, sed tacito quodam iudicio in eum animadvertit. Quo ex facto utrumque providit, et ne scelus impunitum remaneret, et ne generosa reliqua domus unius noxa notaretur infamia. 20 (17) CLEMENTER Urbem Neapolitanam pertinacissime obduratam pugnando denique cum cepisset, Deus immortalis! Quam humaniter, quam liberaliter quam mansuete sese gessit, omnium primum milites a caede, ac direptione coercuit, et praeter primos impetus, quos continere facile non fuit, postea cives omnes a militum furore, et avaritia tutos incolumesque servavit. Ipsemet stricto ense, perequitans civitatem prospiciensque ne quis alteri vim, aut contumeliam afferret. Dein his, quamquam victis, liberorum iura concessit, inimicorum omnium etiam Petri iocundissimi fratris caedis oblitus. 21 (18) MODERATE, FORTITER, CLEMENTER, LIBERALITER Expugnata iam civitate Neapolitana, ne ex victoria, ut evenit, insolesceret exercitus aut voluptatis resolveretur illecebris, confestim compositis rebus recto ad hostes itinere pertendit, quorum dux erat Antonius Caldoria, vir strenuus atque in armis clarus. Cumque eos in agro Carpinonio nactus esset proelio instructos intentosque, et numero et virtute plurimam exultantes, adhibito consilio rex proponit exquiritque an proelium sumendum sit nec ne. Cumque ex proceribus quidam suscipiendum omnino esse censuisset, si rex ipse praesens non esset: “Ergo quod maxime – inquit – opitulari dimicantibus solet imperatoris praesentia, nunae, si diis placet, offutura est.” Statimque, Deo bene iuvante, ut proelium committerent, pronunciavit mox intellecturi nihilo eorum fortunae ac gloriae obstaturam praesentiam suam. Fit ergo proelium initio satis ancipiti marte, demum postea regis auspiciis atque virtute fuderunt ceperuntque hostes ferme omnis, in quibus Sfortiani equites prope innumerabiles capti, ipse Antonius dux item captus. Hic omnibus saeculis memoranda clementia: Antonium Caldoriam exitialem et quasi haereditarium regis hostem, cum omaes morte mulctandum esse censerent, salvum esse rex iussit bonis et paternis et suis omnibus servatum restitutumque. Nec Iacobi patris capitales inimicitias, nec Antonii filii pervicatiam iamdudum sibi damnosissimam vel paululum aestimare visus est. Milites praeterea captivos missos fecit, nonnullos etiam, quamvis hostes, ob egregiam tamen virtutem atque integram famam donavit exornavitque. Qua mansuetudine et benignitate ipsos etiam hostes sibi exinde benivolos reddidit, universo post hac regno Neapolitano ab Aquila Marsorum urbe ad regium, usque Brutiorum sine adversario in pace summa et tranquilitate potitus. 22 (19) FORTITER, CLEMENTER, GRATE Hisclam oppidum et milite et situ ipso munitissimum pugnando cepit, captis licet gravissimis hostibus pepercit. In id postea ab eo colonia Catelanorum deducta ut essent, qui cum virginibus aut viduis Hisclaris connubia copularent, ratus, videlicet id quod evenit, animos illorum deliniri et conciliari posse prole suscepta. Ceterum in eadem expeditione et hoc contigit, quad cum victoriae compos diis gratias acturus ad litus ubi templum extat Mariae virginis traiceret, schapha nimio pondere regiorum pressa subsedit, rege usque ad vada ima delapso nandi penitus ignaro. Cumque ope Caietani cuiusdam ab imo redditus fundo max sese collegisset, dixisse fertur non parvo magna constare. Tum adiutori ipsi ultimae fortis homuncioni salarium annuum constituit, pariter et filibus quinque dotem dedit. 23 (20) CONTINENTER Viccaro Apuliae oppido vi capto, cum miles a direptione contineri nequisset, rex veritus ne furor tandem baccharetur in mulierum pudicitiam, conquisitus cum cura in locum extra muros procul a militum impetu congregavit servandas, dato negocio Ioanni Olgine viro amplissimo, et mihi servatas simul et illibatas cum praesidio, quo vellent, dimissit. Paucis post diebus ad lares, unde digressae erant, pro ut libitum fuerit tuto redituras. 24 (21) FORTITER, RELIGIOSE Erat in Samnio rex aut procul Boviano, cum subito affertur hostes adventare ac iam prope esse. Quo nuntio capere arma milites iussit atque hostibus obviam contendere, et iam ad tria milia passuum processerat instructus armatusque, tandemque in campis apertis iuxta Troiam in conspectu hostium consedit. Stabant enim loco edito ad proelium et ipsi parati instructique, ceterum rex consulto haud monebat, quo hostes in equum pelliceret ad pugnam. Illi vero numero fidentes quo sane praestare videbantur, et colle descendunt magnoque impetu pugnam incipiunt. Tum regem exclamasse his auribus audivi (nam iuxta eram): “O milites, victoria nostra est!”, ostendens etiam a qua acie, a quove loco victoria oriretur. Mox et ipse inter primos concitatissime in hostem ferebatur. Crederes fortunam praesidem bellorum adesse regi, tam exiguo momento hostes viros fortissimos fuderit fugaveritque, et in portam usque civitatis persecutus plurimos ceperit, nonnullos etiam in fossam urbis praecipites egerit. Regiorum vero nonnulli hostibus mixti urbem introiere, qui ex porta altera ad regem incolumes redierunt. In hac victoria per multa quidem obtigere narratu dignissima. Quidam eques cum intueretur regem ornatu praeter alios elegantiore, et quisnam esset ignorabatur, proiecto in eom ense percortaretur, atque ille: “Alfonsus rex sum”, etiam protento ense respondisset, continuo ad regis nomen procubuisse dicitur, atque illius potestari reducto gladio sese permisisse. Illud quoque memoria huius victoriae insigne extitit, quot reversis militibus e proelio in castra, unde profecti erant, ceteris, ut fit, corpora passim curantibus, ipse rex non prius aliquid gustare, non prius exarmari aut pulverem et sudorem extergi passus est, licet et in mediis et aestatis et diei et Apuliae flagrantissimis caloribus, quam rem divinam vel solenniter fecerit, Iesuque gratias pro victoria egerit armatus, ieiunus ac proelio defatigatus. 25 (22) DILIGENTER, FORTITER Venabatur rex in campis Leboriis, quos nunc Rosarum vocant, quo nuntius affertur Riccium regiorum peditum ductorem ad hostes defecisse, ac per fraudem occupasse oppidum sancti Germani cum monte Cassinati, ac properare vicina omnia invadere. Quo nuntio permotus rex dixisse fertur, facto non consulto opus esse, et ut erat venationi potius quam armis instructus, contra proditorem iter instituit cum his tantummodo purpuratis, qui secum venationis gratia convenerant, civitatibus solum denuntians, ut qui eum diligeret propere sequeretur, opinione celerius ad Riccium pervenit. Cuius vestigia ultro subsecuti regii milites, tantam trepidationem intulere proditori, ut facile intelligeres illum incepti paenituisse preventum regis ac regiorum celeritate incredibili. Dum enim arcem, quam Ianniculam vocant, maximum illius expeditionis aut manis proditionis momentum expugnaverat. At quoniam quidem rex acceperat ingens e Roma praesidium Riccio prope diem adventurum, qua spe fretus Riccius in arce adhuc expugnando perseveraret, noctu in montem peditatum rex dimittit admonitum, uti sub nomine Ricci turrim templi, quae Ricciano praesidio tenebatur, pertranseant, atque inde ad Riccium sub ipsum diei ortum descendant. Quo peracto Riccius auxiliares copias arbitratus primo laetari, dein, cum regios esse ex signis armisque cognosceret, antea quam ab rege circumveniretur, fuga saluti consuluit. Reliqui capti, quos pro sua consuetudine rex omnes dimisit incolumes. Oppidum quarto post die quam interim fraude captum a Riccio extiterat recuperatum. 26 (23) PERFRUGALITER Equiti quidam prodigo, quippe cui nulla pecunia esset satis et ab rege quotidie multa postulanti, dixisse tandem fertur: “Amice, si tibi plura dare in dies perrexero, citius me pauperem quam te divitem effecero. Hoc enim proinde esse, ac si piscinam perforatam implere quispiam contendat.” 27 (24) IOCOSE Cum me legente aliquando Antonius Bova, Bacchi antistes, sese offerens efflagitaret, uti eum regi commendarem, atque ego ad ipsum iocando his verbis regi suaderem quod hic ille Bova esset, qui nunquam vidisset solem exorientem sobrius, subridens rex adiecit multo minus hercle occidentem. 28 (25) PIE, REVERENTER Cum peregre advenienti Ferdinando patri obviam progressus advertisset illum vecticula vectari valitudine affectum, equo disiliit, ut patrem pedibus comitaretur et, si opus esset, humeris ac cervice etiam sustolleret. Cumque e lectica pater identidem cohartaretur ut exemplo multorum procerum iuxta adequitantium et ipse quoque equum conscenderet, “Alii – inquit – o pater, quid ad se attinet ipsi viderint; ego quidem adduci neutiquam potero quin regem, quin patrem et eundem aegrotum pedibus sequar”. 29 (26) MODERATE Cum aliquis Alfonsum a nobilitate maxime laudaret, quod rex esset, filius regis, regis nepos, regis frater et cetera. Istiusmodi rex hominem interpellans dixit, nihil esse quod in vita minoris ipse duceret quam quod ille tanti facere videretur. Laudem enim illam non suam sed maiorum suorum esse, quippe qui iustitia, moderatione atque animi excellentia sibi regnum comparassent, successoribus quidem oneri regna cedere, et ita demum honori si virtute potius, quam testamento illa suscipiant. A se itaque, si qua modo extent, eliceret ornamenta, non a patribus iam mortuis extorqueret. 30 (27) PIE, LIBERALITER Ferdinandus et ipse inclitus rex moriens Alfonsum filium his pene verbis allocutus fertur: “Optime fili, quoniam regna quaecumque dum Deo placuit obtinui, ad te aetatis praerogativa deferri et scio et volo. Optarem eas modo terras, quas in ea parte Hispaniae, quam Castellam vocitant, habemus, Ioanni fratri tuo, si modo per te liceat, relinquere. Quod ne moleste teras te peto, et si pateris, etiam rogo.” Tum Alfonsus: “Ego, mi pater ac domine, satis intelligo istaec regna et tua fere omnia ad me quidem pertinere. Iccirco plaris semper voluntatem tuam et feci ac facturus sum, quam aetatis privilegium. Immo vero si pro tua singulari prudentia regnis ita demum prospicis iri consultum, si Ioannem regni successorem reliqueris, nihil recuso quin ipsum vel ad omnia instituas heredem, non aliter, mihi credas, velim voluntati per me tuae usque ad postremum spiritum parebitur quam divine.” Tum Ferdinandus macte inquit: “Esto pietate et obedientia filii”, et obortis lachrimis eum dimisit. 31 (28) IUSTE, MAGNANIME Rogerius Paleatiae comes amplissimo atque ornatissimo genere natus, impiger vir et manu promptus, regem adiens, indicat in animo sibi esse Ioannem Castellae regem ipsius hostem contempto omni periculo confodere foreque id sibi, si modo annuat, factu perfacile. Cui rex se non solum pro Castellae atque Hispaniae dominatu, sed ne pro totius quidem orbis imperio adipiscendo, tam crudele ac detestabile facinus permissurum. Dii melius quam eiusmodi scelere veram, ad quam tantopere elaboret gloriam, laedat atque contaminet. Simili quodam modo respondisse dicitur exuli Florentino Cosmam Medicem occisurum pollicenti, si triginta non amplius militum manu ab rege iuvaretur. Longe quidem acriores atque ampliores hostis sese et habuisse et habere, quam Cosma esset, morte quorum vel regna consequi se quidem potuisse, sed abstinuisse a scelere: iret igitur et referret post deinde meliora. 32 (29) MODERATE Cum familiares nonnulli rusticum quendam humi prostratum uvas edentem digito velut ignavum demonstrarent regi, “Utinam mihi – inquit – istoc ocio comedere dii dedissent “. 33 (30) GRATE Acceperat aliquando a Maria singularis exempli uxore litteras, quas cum semel atque iterum attentissime perlegisset, “Mox – inquit – institueram olim de uxore nihil extra talamum dicere, ne bene licendo uxorius aut impudens haberer. At nunc mihi prorsus mutandum consilium, et quidvis homines obloquantur, quocumque in trivio cuicunque obvio sine modo et modestia de uxoris virtute atque constantia praedicandum”. 34 (31) MANSUETE Proceres et purpuratos suos ab rege reprehendi saepius vidimus, quod amicos paulo inferioris fortis suos servitores appellarent, maxime cum huiuscemodi homines a Philipo rege non servitores, non subditos, ut ab istis, sed amicos et familiares appellatos lectitasset. 35 (32) LIBERALITER, GRAVITER Alverum Lunam ab Alfonso cuius erat popularis, magnopere postulantem ut se ad Ioannem Castellae regem proficisci cupientem illi commendatitiis litteris notum commissumque faceret, non modo notum et commissum, verum adeo gratum acceptumque rex fecit, ut brevi ad amplissimas fortunas et Ioannis usque in intimam gratiam evaserit. Sed benefactoris et beneficii immemor. Iccirco cum ingratitudinis aliquando Alverus argueretur, Alfonsum ita dixisse accepimus, compertum se quidem haberi ingenti beneficio non nisi ingratitudine satisfieri, propterea plures quidem esse qui darent, sed qui dare scirent, esse per paucos. Nec ideo pigrius dandum aut bcnefaciendum esse. 36 (33) IUSTE Quanta fuerit Alfonsi existimatio et gloria hinc facile deprehendas, quod nonnunquam etiam ab inimicis et eisdem viris spectatissimis fuerit laudibus celebratus. Nicolaus cardinalis Capuensis, regi gravis inimicus, Florentiae cum esset ac conferet sese per id temporis in regnum Neapolitanum contra Alfonsum preclarissimus copiarum ductor Franciscus Sfortias, et ob hoc aliqui dicerent Alfonso regi non cum Renato negocium fore, ita respondit: “Immo hercle intelliget nunc demum noster Sfortias cum alio sibi quam cum Philippo Maria rem gerendam esse.” Haec cum audita retulisset regi Malphiritus legatus, “Utinam – rex inquit – adversarii mei omnes ita de me sentiant, ut inimicus hic et sentit et praedicat, bello quidem me nequaquam lacesserent, sed quo nihil mihi antiquius est, sinerent pace atque ocio perfrui” 37 (34) URBANE Cum regiae bibliothecae custos obserata libraria abesset, rexque ipse legendi percupidus, forcipe seram excuteret, intervenit Matheus Siculus eximiae ille sanctitatis sacerdos dixitque: “Tu ne id Rex magne manibus propriis, tu ne?” Cui rex subridens, “Quaeso – inquit – vir sancte, nunquid Deus et natura nequicquam regibus manus dederit”. 38 (35) LIBERALITER Ioannes Capicurtii dominus, natione Gallus, genere, auctoritate, factis eques insignis, ab Henrico Britanniae rege proelio captus carcere asservatus est, donec fide data grandi admodum sese pecunia redempturum repromitteret. Cumque is promissis haud sufficiens reges ac principes Europae omnis obisset, uti ab his ea pecunia, aut saltem quantulacunque relevaretur, unum denique ex omnibus Alfonsum repperit, qui eum tota illa quantavis pecunia et a fide obligata liberaret, et a captivitate redimeret. 39 (36) IUSTE, SAGACITER Alfonso adhuc adolescente post sanctissimi atque optimi patris obitum regnorum ac publicae salutis gabernacula suscipiente, accidit uti cuiusdam servola ex domino praegnans facta, mox pariens ad libertatem proclamaret ex lege Hispaniensi, quae est: “Serva quae ex Domino liberos susceperit, libera esto.” Dominus autem veritus servam amittere negabat ex se filium procreatum, ratus hoc pacto se et servam non amissurum et filium simul habiturum. At illa acrius instare, et natum ex domino conceptum asseverare. Erat sane difficilis probatio et coniectura veritatis. Sed in ancipiti Alfonsi prudentia iam inde ab adolescentia statim resplenduit. Etenim decrevit uti infans sub licitatione venundaretur. Cumque et uni alicui, qui maius precium attulisset, infans tradi assimularetur, pater pietate victus a lachrimis temperare nequivit et suum esse filium fassus est. Quare rex et patri filium, et servae libertatem haud cunctanter adiudicavit. 40 (37) FACETE Ioannes Caltagirduius eques regius, ut primum ab hostibus carcere dimissus est, regem adiit, et liberalitate illius non nihil abusus, innumerabiles prope res simul et poposcit et impetravit, a quo rex vix tandem divulsus, «Mentior – inquit – ni inter tam multa et varia, quae petebat, timuerim ne uxorem etiam ipsam a me deposceret eques meus». 41 (38) GRAVITER Cum inter sophistas aliquando de regum felicitate disceptatio esset et suum quisque iudicium afferret in medium, intervenit rex, «Et quid, o amici – inquit – in id tantopere laboratis? Non putatis hoc ipsum quale sit, aut plenius excogitari, aut luculentius exprimi posse quam prodiderit vir divinae sapientiae Augustinus?» Mox illius verba ipsa, ut erat singulari memoria, pronuntiavit. Quae quidem ego hisce commentariolis ideo intexui, quod digna mihi visa sunt, quae reges et principes terrarum universi memoria quidem et teneant et observent. Reges utique felices Augustinus existimat, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur. Sed se homines esse meminerint, si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt. Si Deum timent, diligunt, colunt, si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes, si tardius vindicant, facile ignoscunt, si eandem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exercent, si eandem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent, si quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compescant, si luxuria tanto eis est castigatior, quanto possit esse liberior, si malunt cupiditatibus pravis quam quibuslibet gentibus imperare. Et si haec omnia faciunt, non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis eternae, si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo immolare non negligunt, tales christianos imperatores ac reges dicimus esse felices. 42 (39) HUMANITER Cum Andreae Panhormitano, viro et genere et iurisperitia claro, se neque cognitum neque visum unquam rex accepisset, continuo illum velut fortunatum hominem et videre et nosse vehementer voluit. 43 (40) FIDENTER Alfonsum nonnunquam absque comitantium pompa incedentem vidimus. Cumque et ab hoc a plerisque argueretur suadereturque ut more aliorum principum et ipse armatorum manu stipatus graderetur, exhorruisse consilium visus est, atque dixisse se quidem minime solum, ut isti crederent, sed innocentia associatum vadere, neque esse quod benivolentia civium fretus, quippiam extimescat. 44 (41) GRAVITER Per quam difficilem sibi rem principatum videri, vel eo maxime dicebat, quod principum vita popularibus exemplo cedat, illis quidem ad vitia quam ad virtutes proclivioribus. Quapropter principibus non modo sua causa a peccato abstinendum esse, sed multo etiam magis ne sua vitia infundantur in cives suos. Nam veluti eliotropium herbam ad solis motum, ita populares semper in principium mores verti atque formari. 45 (42) IUSTE, FORTITER Inter Ioannam reginam et Alfonsum suborta discordia, complures tum artium praefecti, tum praesides terrarum ac principes adeuntes regem polliciti sunt universum pene Neapolitanorum regnum, regina inscia, sese dedituros. Quibus rex habere se quidem gratias respondit, sed pluris famam et honorem suum, quamlibet magnum existimare: suum quidem consilium et fuisse et esse regnum non dolo aut iniuria, sed legitimo iure, cumque et Deo et Ioannae matri placuisset, possidere. Quod si reginae in se voluntas immutata videatur, id molitudini et fragilitati feminarum assignandum esse. Contra se et virum et regem esse meminisse oportere. 46 (43) IUSTE Praesides provinciarum ac iudices omnes a rege praemonitos scimus, ne quod decretum aut rescriptum a se factum servarent, nisi quod iure tantum et honestate niteretur. Interdum enim aut importunitate postulantium, aut ignoratione rei fieri, ut quid contra iuris sanctionem emanet, propterea illud modo custodiri ac ratum esse se iussisse quod legibus probaretur. Primamque legem eam esse, ne quid contra legem, contra rationem aut contra iustitiam fieret. 47 [*] BENIGNE Militibus vero aut missionem aut vacationem petentibus, licet incommode, tribuit tamen nec cuipiam unquam commeatum negasse visus est, itaque factum ut cum requiem aut ocium sibi, haud denegari animadverterent, illud postea concessum renuerent, aut ultro denuo redirent ad regem. Quos reversos rex comiter ac benigne suscipiebat monebatque ut sicut sibi bellum quidem gratia pacis susciperetur, sic illis negotium gratia ocii renuendum non esse. 48 (44) [*] GRAVITER Antisthenis dictum suscipere ac frequenter usurpare consuevit si vel in corvos vel in adulatores incidere oporteat, satius esse in corvos incidere, hos quidem, qui mortui essent, illos vero qui viverent devorare. 49 (45) [*] RELIGIOSE Mortuo Eugenio pontifice, cum electio novi pontificis rite institueretur, multi cum aliunde tum ex collegio ipso cardinalium ad Alfonsum, qui per id temporis Tiburi cum exercitu erat, adeuntes obtulerunt sese pro ipsius regis sententia aut libitu hanc vel illum pontificem creaturos. Quibus rex uti eum crearent, respondit, quem ad tantae molis gubernaculum sustinendum pro eorum prudentia crederent aptiorem, deoque acceptiorem futurum. Se quidem Tiburi interim permansurum illisque totis viribus obstaturum quos quominus libera et in Spiritu Sancto comitia fierent intercessum ire animadverterent. 50 (46) [*] MODERATE Cum beneficiorum immemores esse nonnullos intelligeret et interdum de se etiam obloquentes, inquiebat illis quidem ut libet sibi vero benefactorum fructum esse benefecisse. Rursum contra maledicentiam ingratorum ridendo exclamabat: “Bene habet, liberam tandem civitatem habemus, cuique ut libet et licet.” 51 (47) [*] SAPIENTER, CLEMENTER Principem inquiebat velut animum esse debere rei publicae, illam velut corpus. Proinde principes haud satis mirari qui, cum cives offendant, non intelligunt in illis seipsos pariter offendete, atque in semetipsos impios ac crudeles esse. 52 (48) [47] CLEMENTER Cum argueretur aliquando rex, quod mitis esset ac clemens nimis, ut qui nonnunquam etiam his, qui vel graviter in ipsum deliquissent, ignoret, se quidem paratum velle esse dicebat Deo immortali, si ad calculum vocetur oves, quas in tutelam ab eo suscepisset, annumerare et, si illas repetat, restituere incolumes omnes posse. 53 (49) [48] GRAVITER Justitia dicebat se quidem bonis gratum esse, ac clementia etiam malis. 54 (50) [49]CLEMENTER Qui nimis levem et mansuetum principem quereretur, expectandum his esse dicebat, ut ursi ac leones quandoque regnarent, hominis sane clementiam esse, belvarum feritatem. 55 (51) [50] GRAVITER Turpe nimirum valde esse dicebat, eum aliis imperare, qui sibimet dominari nesciret. 56 (52) [*] MODESTE lllud scilentio praetereundum non fuit, quod cum esset Alfonsus tot tantorumque rex regnorum, honore, gratia, opibus, potentia ac sapientia admirabilis, nunquam tamen aut iactantia aut insolentia notari potuerit. 57 (52) [51] GRAVITER Per absurdum sibi videri dicebat reges ab aliis regi, duces ab aliis duci. 58 (53) [52] PIE, LIBERALITER Pueros, quos ad studia litterarum aptos ac prope natos intueretur, verum paupertate et inopia ad gloriam aspirare non posse, ut quisque vel ad hanc, vel ad illam disciplinam idoneus videbatur, partim rhetoribus, partim philosophis erudiendos commendabat, fovebatque sumptum illis affatim ministrans. Simili pietate ac liberalitate usus in Theologos pauperes. Nam cum ad doctoratum ascendere nisi magnis sumptibus (adeo corrupta et depravata sunt omnia) non possent, eos et pecunia iuvare et praesentia condecorare non destitit. 59 (54) [53] MODESTE Pulchritudinis amator cum esset, nimirum iuxta Chrisippi sententiam, putabat pulchritudinem esse virtutis florem; numquam tamen licentia aut contumelia in aetatem alicuius est usus. 60 (54) URBANE Interrogatus aliquando rex, quid sibi sine utilitate honor esse videretur, consimile id sibi videri respondit, ut si peracutum et peracre quis cernat, sed offusus caligine oberret in tenebris. 61 (55) [55] SAPIENTER Audivimus regem de benignitate naturae differentem dicere, quad etiam in vitiis quadam modo prospexisset generi humano. Nam pro luxuria matrimonium permisisse, pro invidentia aemulationem, pro accidia sive ociositate laxamentum, pro gula et ventris ingluviae cibatum, pro avaritia parsimoniam, pro ira admonitionem increpationemque, pro superbia vero nihil indulsisse, ut intelligant superbi non modo hominibus se, sed etiam Deo et naturae infestos ac detestabiles esse. 62 (56) [56] FACETE Cum aliquando mulierem impudentius saltantem aspexisset, fertur ad proximos dixisse: “Attendite, Sibilla quidem e vestigio prodet oraculum.” 63 (57) [57] CLEMENTER Non tam quod hostes vincere et sciret et posset gloriabatur, quam quod victis consulere didicisset. Illud quidem fortunae interdum munus esse, hoc semper suum. 64 (58) [58] GRAVITER Cum aliquis regi diceret: “Cave ne tua haec nimia lenitudo et placabilitas in perniciem cadat.” “Immo vero – inquit – multa mihi perferenda sunt, ne in invidiam cadam.” 65 [59] RECTE Mansuetos et misericordes amplecti et honestare consuevit. E contrario superbos velut Diis et hominibus exosos exhorrere. 66 (59) [60] COMITER Arguebatur aliquando rex, quod cum a saltatione tantopere ipse abhorreret, in adventum tamen Federici imperatoris cum ipso imperatore et Helionora augusta saltitare propalam visus esset, et is ita quidem arguebatur, cum se expurgantem audivimus, non voluptatis gratia se saltare, immo id sibi nequaquam probari, ceterum in honorem imperatoris et augustae id in praesentia a se fieri. Plurimum namque refert, quemadmodum res fiat. Siquidem luxuriae aut lasciviae; causa quis saltet, stultum aut ebrium videri. Sin honoris alicuius gratia reprehensionem effugere, neque esse insanum, qui cum magnis viris semel insaniat. 67 (60) [61] SAPIENTER, LIBERALITER lllud vel praecipue notabile inter regis facinora fuerit, quotquot viros aut re bellica, aut litteraria illustres accepit ad sese pene omnis evocaverit. Evocatos amplissimis honoribus, munificentissimisque muneribus affecerit. Braccium, sui temporis praestantissimum copiarum ducem, arcte familiariterque dilexit, quem adolescens adhuc in disciplina militari magistri loco et habuit et observavit. Is est qui rei bellicae gloriam apud Italicos pene extinctam admirabili arte atque industria revocavit, atque auctiorem fecit. Post hunc Nicolao Picinino ex Bracciana disciplina sed nec inferioris gloriae viro coniunctissime et amantissime usus est. Doctrina vero et ingenio insignes amplexus est, praecipue Bartholomeum Faccium suavis et priscae eloquentiae virum, a quo quidem et res a se gestas perscribi cupide appetivit, maxime eius libri suavitate alloctus, quem de vitae felicitate regi ipsi antea dicaverat. Georgium Trapezuntium graecis et latinis litteris virum eruditissimum inter familiares, quos cum admiratione diligebat, admisit, dato negocio ut Aristotelis de naturali historia libros omnis e graeco in latinum traduceret, quoniam illi qui prius a nescio quo traducti extabant, propter asperitatem barbariemque orationis haud satis probabantur. Leonardam vero Aretinum, virum aetatis suae disertissimum, quo minus apud se habuerit, non voluntas sed invalitudo illius atque aetas ingravescens impedimento fuit. At epistolae quae ultro citroque extant et extabunt diu mutui et amoris et officii documenta praestabunt. Poggium Florentinum, virum illustrem ob Chiropediam suo nomine e graeco conversam, non solum benivolentia amplexus est, sed honorabilibus et opulentissimis donis ornavit. Sileo theologos, quos ex ultimis terrarum regionibus arcessitos legentes ac disputantes quotidie audierit, et quorum nonnullos postmodum ad summas dignitates mortalium omnium gratissimus evexerit. Praetereo philosophos, medicos, musicos, iureconsultos, quibus regia omnia redundat, omnis ab rege honestatos, omnis lautiores, omnis locupletiores effectos. Nam si singillatim eorum non dico virtutes atque pracconia, sed nomina dumtaxat nuda praecensuero, haec ipsa nimirum sibi ingens volumen exposcere videbuntur. Igitur singulos in alios locos reiciamus, et tertium nunc Alfonsi dicteriorum librum aggrediamur. Liber secundus finit. INCIPIT LIBER TERTIUS PROEMIUM Repetenti mihi quotidie Alfonsi dicta aut facta memoratu digna, tam multa et praeclara sese exhibent atque ostendunt, ut cum eorum copia pene obruar, cum magnitudine plane obstupescam. Nam per immortalem Deam, quale illud est, quod nuper ab eo dictum audivimus? Nam cum quidam ab eo sciscitaretur, quomodo in tot divitiis pauper effici posset. Effici posse respondit, si sapientia venditaretur. Quo ex dicto utique planum fecit pluris se rerum cognitionem quam regna aut divitias aestimare. Alexandrum Macedonem in hoc ut in plerisque quodam modo imitatus, qui laudem ex sapientia potius quam ex armis quaerere concupiverit. His accedit quod sapientiam filiam Dei appellare solitus fuit, eamque solam rerum fere omnium esse immortalem, atque ex omni genere animantium soli homini esse concessam. Qua potissimam ex re (uti ego arbitror) Ioannem Hixaritanum, cum omni virtute praestantissimum tum acerrimi iudicii virum, de rege solitum dicere accepimus: Alfonsum si rex non fuisset, philosophum et quidem eximium futurum fuisse ad sapientiam enim unice natum esse videri. Neque enim inter ardua, ut sunt plerumque regum negotia, unquam sapientiae studium intermittere, quotidieque poetas, philosophos et theologos aut legentes, aut disputantes, aut orantes audire, atque adeo in divinis maxime disciplinis doctum et clarum evasisse, ut in rege aliquid etiam praeter regem inesse videretur, quod demirari posses, cum ad felicitatem et veri cognitionem tibi excerpere. Ego praeterea ita explanantem difficillima pleraque regem scio, ut quae viderentur aut haberentur obscura luce, ut aiunt, meridiana clariora redderet. Adeoque Hispanos conterraneos suos amasse et respexisse, ut epistolas Senecae ex latino in sermonem hispanum verterit, quo divini illius libri cognitio etiam litterarum rudes non lateret. Sed et quod dictum et saepius dicendum est, sapientes viros incredibili benivolentia atque observantia coluit. Quare doctos et sapientes praecipue monitos et oratos velim, uti quisque pro viribus gratias referat, meamque imbecillitatem sua eloquentia atque opera sustentent suffulciantque, neque divini huius viri deque eis tam benemeriti facta aut dicta perire sinant; sed celebrent potius et certatim laudibus ferant, haud inscii ingratis poenam a veteribus institutam esse, ut hi murenis vorandi discerpendique vivi obicerentur. 1 (1) GRAVITER Optimos consiliarios esse mortuos dicebat, libros videlicet designans, a quibus sine metu, sine gratia quae nosse cuperet fideliter audiret. 2 GRAVITER, IUSTE Si Romanis temporibus natus esset, se constructurum dicebat fuisse contra curiam Iovi Positorio templum, quo patres conscripti sententiam dicturi, antequam curiam ingrederentur, odia atque alias animi labes deponerent. Plerumque etenim fieri uti regna atque respublicae privatorum contentionibus atque affeccionibus pessundentur. 3 (2) IUSTE, GRAVITER Dicenti cuidam addecere regem non solum quae promisisset, sed quae capite annuisset, et praestare debere, respondit recte sane, verum condecere petentes quodque iusta ac consentanea ab regibus postulare. 4 (3) GRAVITER Divites sine cultu litterarum aureum velus appellare solitus fuit. 5 (4) SAPIENTER Cum esset qui apud regem causam belvarum contra homines defenderet, et modo turturis castitatem, modo cornicis, quae mortuo mare novem hominum aetates vidua perduret, modo formicarum providentiam, modo canum sagacitatem, modo ciconiarum pietatem, modo apium in regem observantiam, et id genus multa pro brutis animalibus afferret in medium, regem ita respondentem audivimus, sive id brutis ab inclinatione et instinctu naturae, sive ex Dei dono datum sit, se non alia causa datum ac concessum esse existimare, quam ut homines turpiter nequiterque viventes erubescant a brutis et rationis expertibus superari. 6 FACETE Cum aliquando rex Ludovicum Podium, Puccium appellatum, in veste lugubri, fronte subtristi intueretur, et quid sibi vellet dolor ille sciscitaretur, at Puccius ob sororiam mortuam dolorosum se esse respondisset, adiecit laetum potius atque hilarem eum esse convenire ob illius mortem. Nam, si cognata mortua esset, at fratrem eius a mortuis suscitatum esse. Erat enim mulier illa intractabilis, difficilis et viro, dum vixit, admodum molesta et infensa, ac mariti prope mors quaedam. 7 (5) URBANE Matrimonium ita demum exigi tranquille et sine querela posse dicebat, si mulier caeca fiat et maritus surdus. 8 PRUDENTER Quemadmodum argentarii ad aurum atque argentum probandum cote indice utuntur, ita se rex uti magistratibus ad cognoscendos civium mores atque animos inquiebat; magistratu quidem maxime homines demonstrari atque cognosci. 9 FORTITER Lupus Fimenus Durrea per id temporis proregem agens, cum per nuntium regi absenti significasset navem alteram ex duabus, quas instar montium rex aedificaverat, nautarum negligentia deflagrasse, respondit scire se eam navim quamlibet magnam atque magnificam, paucis tamen post annis, labe aut teredine perituram fuisse. Proinde secum aequo animo, si sapit, ferat infortunium. 10 URBANE Dicenti cuidam sapientem virum se tandem reperisse, “Quomodo – inquit – sapientem dignoscere stultus potest ? “. 11 LIBERALITER Philippum poetam ad se Satiras diutissime evigilatas deferentem, aliasque et canentem, ac prope agentem, non nisi militiae honore decoratum praemisque auctum remisit. 12 (6) PIE, FIDENTER Cum aliquando navali proelio rex, desperatis rebus, posset ex onerariis in triremium suarum classem facile evadere, etenim praefectus illarum Ioannes Hixaritanus vir strenuus (praesto erat semper regis voluntatem ac nutum observans) noluit tamen in triremes descendere, sed ex navi sua primus in hostium navem transiliit, seque dedidit ratus id, quod postea effectu probatum est, eius etiam capti auctoritatem ad sociorum salutem et liberationem plurimum valituram. 13 (7) GRATE Lupo Simenio quod eius opera in bello Neapolitano viginti annos fideli pariter ac forti usus foret, id quod magnanimum et generosum virum appetere intelligebat, summos quoque honores novosque et amplissimos magistratus rex contulit. Siquidem eum proregem aut, si mavis, praesidem in Siciliam simul et in toto regno Neapolitano, quod antea nulli alii contigerat, fecit; seque alterum appellari exemplo, uti ego arbitror, Alexandri in Ephestionem voluit. Gratitudine quidem et officio a nemine unquam se vinci passus est. 14 FIDENTER Alphonsus cum a Ludovico Podio e Roma certior factus esset, Riccium regiorum peditum ductorem ad hostes occupatis aliquot oppidis statim transiturum, aeque re fore, illum re adhuc integra capere ac custodire, malle se inquit a suis prodi damnoque affici, quam de illis unquam minus confisum videri. Desciscat Riccius, ut lubet, se nequaquam de beneficiariis suis tale aliquid nisi comperto scelere esse crediturum. His addictas, quod cum Riccius proditionis occasionem quaerens a rege grandem quandam pecuniam indebite effligitaret, rex illam vel ut eum a proposito deflecteret, vel ne quid culpae in se ipsum reiici posset ad Riccii excusationem, e vestigio quantamcunque tradendam curavit: 15 (8) FORTITER, FIDENTER Redeunte Alfonso e Caieta Neapolim, cumque una in classe regia Ioanna regina et Ioannes Carazolus, vir primarius, pluresque praeterea proceres ac regali navigarent, ad eum propius accessisse Sfortiam aiunt atque dixisse: “Nunc o rex! Si vis et velle debes, potes universum Neapolitanum regnum sine adversario aut dubitatione aliqua obtinere. Hoc est, si, quos tecum ipse ducis, eos omnis in Siciliam captivos dimiseris, ac regnes solus.” Cui rex se quidem si nesciret eo proposito ex Hispania decessisse, ut veram et absolutam gloriam, quantum in se esset, reportaret ad suos, quam non perfidia et dolo, sed virtute et constantia se posse assequi Dei optimi maximi benignitate confideret. Reges quidem fortunae bonis minime indigere, sed laude potius, hoc est hominum perpetua commendatione et fama. 16 (9) IUSTE, GRAVITER Maxima cura intentum regem ad exolvendumque sese aere alieno nuper vidimus memorem, uti ego arbitror, dicti illius, litis atque aeris alieni comitem esse miseriam: per bellum etenim Neapolitanum quinque et quinquaginta millia supra quinquies centena aureorum mutuo contraxerat, a quo debito, dum proderem haec, prope liberatum vidimus. Ac proinde respirantem et merito laetum dicere regibus, qui pro redditu sumptus metiuntur, bona omnia cedere, amari a civibus non metui, cives ipsos a suspitione novorum munerum levatos alacres agere, suaque bona ostentare, ac denique principis vitam votis suppliciisque expetere. 17 GRAVITER Adulatores autem lupis haud absimiles esse dicebat. Nam quemadmodam lupi titillando ac scalpuriando asinos vorare soliti essent. Sic adulatores ad perniciem principum blanditiis simul ac mendaciis intenderent. 18 (10) FORTITER Cum in praedicatione cuiusdam viri sancti somno rex admodum gravaretur, neque id dignitati aut attentioni suae convenire intelligeret, digitis digitos occulte quidem ita contorsit, ut soporem prae dolore omnino excuti et amoveri necesse esset. 19 (11) PIE Alfonsus quodam die Panhormii sacratissimae dominicae hostiae obviam factus, equo desiliit, corpusque Domini comitatus, deductus est tandem in domum mulieris cuiusdam e gravi partu pene iam mortuae. Qua ex re valde sollicitus atque anxius Puccio, qui tum aderat, mandat ut illico divae Fermae cingulum afferat, quo allato et summa cum devotione superiacentis corpos imposito statim incolumis enixa est. 20 (12) LIBERALITER, FIDENTER Mediolanensibus vero a Venetis pariter et a Francisco Sfortia bello oppressis, auxiliumque ab Alfonso magnopere postulantibus, arbitratus est ex illis demum beneconsultum iri, si Ludovicum Gonzagam hoc ipsum affectantem mercede conduceret Mediolanensium causa. Quapropter Puccio Podio mandaverat uti hoc nomine ipsi Ludovico XXX millia aureorum persolveret. Ceterum Podius, quoniam interim Carolus Ludovici frater, qui sub Mediolanensibus inherebat, occupato Laudente et Crema ad Sfortiam transisset, ac proinde ne cum fratre Ludovicus consentiret, addubitaretur, pecuniam numerare supersedit, regemque per litteras admonuit, pecuniam quamvis promissam in re tamen dubia nondum numerandam sed servandam potius sibi videri. Cui rex maiori sibi curae esse fidem servare quam pecuniam respondit. Quare Ludovico, utcumque res cederet, quod semel promisisset, exolveret de bono et spectato viro perbelle semper et praesumendum et sperandum esse. 21 (13) HUMANITER Convocato regulorum procerumque consilio Neapolim, non defuerunt qui crederent evocatos ab rege contrucidandos esse, siquidem id aliquando eis a superioribus regibus arcessitis acciderat. Ceterum hi primo quidem ab Alfonso per humaniter excepti sunt, dein dissoluto consilio laeti et incolumes dimissi, tum primum sese verum regem ac patrem vidisse profitentes. 22 (14) FORTITER Offerentes sese quosdam ad Renati Andegavensium ducis necem, reiecit ac detestatus est, ut si tale aliquid de cetero cogitare auderent, in eos tanquam parricidas animadversurum minitaretur, addens se quidem virtute non insidiis cum hoste de regno contendere. Simile et his respondit, qui sese in mortem Francisci Sfortiae paratos esse regi significarent, nunquam sibi victorem placuisse, cuius postea pigendum pudendumve esset, ni ab huiusmodi consiliis abstineant, talia se exempla in illos editurum, ut eiusmodi consilia sibi admodum molesta esse omnes intelligant. 23 (15) MIRE, GRAVITER Audivimus ab rege caecum natura Agrigenti adhuc vivere, quem saepenumero ducem venationis habuisset monstrantem his ipsis, qui oculis cernerent, ferarum saltus ac latebras. Sed et illud de caeci huius ingenio atque industria mirum adiecisse: habuisse hanc aureos ferme quingentos, deque his valde sollicitum statuisse in agro defodere, defodientem a vicino eius compatre conspectum abeunte pecuniam ablatam. Cum vero paucis post diebus thesaurum reviseret neque invenisset, animo angi, discruciari, exedi, neque alium coniectare, nisi vicinum compatrem surripere potuisse, accessisseque ad illum atque dixisse esse quod consulere eum oporteat: tenere se aureos mille, quorum partem dimidiam abstruxisset iam in tuto loco, de reliqua autem dimidia anxium esse, utpote caecum et rerum per quam incommodum custodem, propterea si ei quoque visum fuerit hoc reliquam in eodem loco tuto quidem condi et abstrudi posse. Compatrem approbasse consilium, ac propere praecurrisse quingentosque aureos, unde nuper effoderat, recondidisse ratum totos mille max sibi nequaquam defuturos. Posthaec caecum in agro revisisse repertaque pecunia compatrem compellando exclamasse, caecum oculato melius vidisse laetumque rediisse. Ceterum vero admonitum regem eos imperatores maxime laudare, qui eos, qui oculum proeliis amisissent, coronatos milites suosque Hannibales appellarent. 24 CLEMENTER, MAGNANIME Conductus iam ab rege Hestor Faventinus XVI millibus aureorum sibi traditis iam, antea quam regi militare inciperet, ad Bononienses et Franciscum Sfortiam se contulit. Quod cum Neapoli rescitum esset Antonius Cafarelius, Hestoris scriba, qui domini negocia procurabat apud regem, vitae metuens profugit. Verum interceptus in via ad regem reductus est. Constitutus in medium iussus est recitare conditiones inter regem et suum dominum per eum initas, quas cum intellexissent, qui aderant, ab Hestore violatas esse, ab rege dimissus est non solum metu mortis liberatus, sed viatico etiam adiutus. Hoc etiam ad magnanimitatem regis referendum est, quod cum Hestor in fidem recipiendae pecuniae obsidem dare filium obtulisset, ab rege illi sicuti plerisque aliis negatum esse palam est. Non metu sed gratia et voluntate sibi operam dari suum semper consilium extitisse. 25 (16) LIBERALITER Alfonsus Ludovico Podio, quo propter eius singularem diligentiam ac fidem perpetuo fere oratore in Italia usus est, renuntianti pro pace, quam Venetis et Florentinis daturus esset, plusquam ducentorum aureorum extorqueri posse, respondit pacem dare se, non vendere solitum esse. 26 (17) GRATE, FORTITER Cum esset rex cum exercitu Tiburi, redditae sunt ei litterae ab inclito illo Mediolanensium duce Philippo Maria in hanc fere sententiam: “Philippus Alfonso salutem. Ardeo et quidem cupiditate incredibili, ut ad me unum aliquem e tuis interioribus aulicis mittas fide ac probitate quam maxime spectatum, cui cum ea fiducia de rebus arduis loqui liceat, ac si tecum coram locuturus essem. Vale.” Ex omnibus regem Ludovicum Podium delegisse scimus, hunc et cum litteris manu regis descriptis et signis secretioribus ad Philippum accessisset, primum iureiurando a Philippo adactum esse, ne quid eorum, quae auditurus esset, proferret. Deinde ut regi quam ocissime renuntiaret sibi propositum esse utique fixum et immutabile regem ipsum ex asse haeredem facere, ipsique Puccio in praesentia tradere paratum esse regis nomine civitates, opida atque arces omnis, quae quidem regiorum militum praesidio, qui in Gallia Cisalpina per id tempus sub Raimundo Buillo regis duce militabant, per quam oportune custodiri possent; tum magistratus, tum iudicia, tum aerarium, tum introitus omnis penes ipsum regi resignaturum, sibi dumtaxat arcem Iovis et Papiae in adventum regis reservaturum, et has quoque praesenti Alfonso traditurum, nihil omnino sibi adveniente rege nisi Papiae reditus retenturum. Haec cum Puccio maiora esse, quam ut in praesens per se transigi possent, viderentur, ex Philippi quoque sententia ad regem magnis itineribus contendisse, regique omnia, ut gesta erant, denarrasse. Regem primo rei novitatem admiratum indoluisse Philippi vices, quem honoris gratia patrem appellare consuesset, quandoquidem Venetorum armis oppressum ita de regno suo instituisse arbitraretur. Deinde ipsi Ludovico respondisse, et si Philippi regnum atque fortunae amplissimae et locupletissimae sunt, non se quidem ambitionis sed gratitudinis causa illi auxilium praestare paratum esse. Scire se, omnia sua et vitam ipsam Philippo deberi, sibi itaque Philippus haberet et civitates et bona sua; se quidem opinione celerius ex Tiburi Mediolanum cum exercitu ultro advolaturum. Iussisse tandem ut Puccius quam celerrime rediret Philippumque ad bonam spem sui adventus exhortaretur. Interim forti et constanti animo illum esse oportere ac cogitare potius, quomodo Venetorum bona distribuat, quam quomodo sua ipsius aliis largiatur. Sed quoniam sciret Philippum natura suspiciosum esse, mandatis adiecisse uti per omnia tandem Philippo consentiret, proque illius voluntate omnia et diceret et faceret. Si quidem mox praesentem quicquid egissent in melius non sine Philippi laude et laetitia recorrecturum. Et haec quidem a duobus prudentissimis principibus parabantur. Verum ego compertum atque exploratum habeo, cum reliquis fere omnibus cum vel maxime principibus morarum suturarum adeo prorsus ademptum arbitrium, spesque et cogitationes mortalium vanas esse, dum enim Ludovicus praemissus accelerat rexque ipse proficisci parabat, Philippus mortem obiit Alfonso haerede instituto. Quo nuntio incredibili quidem dolore rex (alioquin excellenti animo) consternatus est, quod videlicet gratitudinis, liberalitatis, ac virtutis materiam sibi praereptam in Philippi benefactoris interitu sentiret. 27 (18) SAPIENTER Cum audisset rex me coniugem esse ducturum, primo improbavit arbitratus de cetero litteris simul et uxori me operam dare non posse, ac proinde vera solidaque litterarum voluptate cariturum. Sed cum mox audisset me Lauram Arceliam virginem probam, nobilem ac famosam duxisse, approbavit litterarum comoda et honesti coniugii suavitatem in aequo ponens. 28 (19) FACETE Alfonsum cum quaereretur ab eo quare podagrici loquaciores essent, ita iocatum accepimus: podagricos pedum vitio afflictos ambulare non posse, ideo lingua velut ambulatione quadam eos crebrius uti solere. Ad hoc non illepide adiectum, Ennium cum podagraretur tum bene et copiose poetari consuesse. 29 (20) MODERATE, CLEMENTER In obsidione Scaphati centuriones ac milites, qui opido praesidio erant, non solum omnis generis tela, sed verba etiam petulantissima atque obscenissima in regem et in Ioannem principem Tarentinum ac Petrum infantem regis fratrem, qui aclerant, iactitasse satis constat. Capto autem opido cum ipsi principes atque infans ab ira ex convitiis stimulati eos omnes in furcam tollendos esse contenderent, regem contra omnes pro sua consuetudine missos fecisse, simul et suorum indignatiunculam ita levisse. In huiuscemodi iniuriis numquid dicatur, sed a quo dicatur in primis animadvertendum esse. Spurci vivant spurce, loquantur spurce, ut libet, se nequaquam ob aliorum maledicta a sua natura et moderatione recessurum esse. Ad haec victoriam fortunae munus esse, clementiam suum ipsius, qui clemens esset debere. Itaque unumquemque malle ex clementia, quam ex victoria laudem adipisci. Denique expertum loqui nihil magis adversariorum animos flectere et conciliare solitum esse, quam placabilitatis et mansuetudinis nomen. 30 MAGNANIME, IUSTE Rex Ludovico Podio renuntianti esse quendam in Venetorum navalibus, qui illa una cum armamentario, quod in his erat, exurere pollicitaretur, si sibi duo milia aureorum ab rege promitterentur, conatus et illius facile cessuros affirmanti ita rescripsit, alio ipsius curam intendendum esse. Etenim sibi non quidem insidiis, uti saepius a se accepisset, sed aut virtute vincendum esse, aut unquam profecto vincendum. Ex hac enim re non alias sibi laudem sperandam esse, quam eius qui Dianae Ephesiae templum incendisset, cuius nomen totius Asiae decreto ex hominum memoria obletteratum traderent. 31 GRAVITER Bona illa, quae habentibus mala et pernitiosa aliquando esse possent, non modo bona non esse, sed ne dicenda quidem bona rex existimabat. Boni enim perpetuitatis non momenti, animi non fortunae, caeli denique non mundi huius nomen esse. 32 (21) PIE, HUMANITER Erat Alfonsus apud Iuliani templum iuxta Neapolim, cum ex proelio relatum militem laetaliter gula transfixum circa se collocari iussit, suoque ipsius sudariolo vulnus obturari. Cum vero nullam spem vitae superesse animadverteret, moribundum ad spem beatae et immortalitatis vitae vehementer hortatus est, mortuam sepeliri quoque diligentissime curavit. 33 CLEMENTER, LIBERALITER Vieto captoque ab rege Antonio Candola oppido Carpinone, ubi et uxor et filii et fortunae omnes Antonii essent in potestatem redactae, omnes in libertatem pro suo more incolumes restituit, thesauros uxori dedit, sibi ex pretiosa et diffamata supellectile nihil omnino nisi vitreum poculum assumens. 34 (22) GRAVITER Faenus nihil aliud sibi videri, quam animae funus, dicebat. 35 (23) ANIMOSE Renatus dux cum per fecialem ferream chirothecam, id est proelii signum, detulisset Alfonso, alacriter illam accepisse palam est, moxque fecialem interrogasse, num in singulare certamen, an in universum exercitum provocaret, quoniam ipse utrumlibet accepisset. Respondente vero feciale non in singulare sed in universum certamen a Renato provocari, confestim pugnae locus et tempus iure belli statuisse, accessisse ac ne quicquam expectasse. 36 (24) CLEMENTER Alfonsi vero moderationem, clementiam, liberalitatem, cum in alios prope innumerabiles, tum in Marinum Boffam, suum infensissimum hostem, quis digne satis unquam enarraverit? Qui Arpario oppido et in eo simul Marino ipso vi capto, cum universus ferme exercitus in Marini necem coniurasset, unus Alfonsus ipsum a militum furore atque iniuria prohibuit, quem postea et in bona restituit, et in senatorum numero collocavit, eius etiam filiis inter aulicos, quos familiarissime diligebat, admissis. 37 (25) PIE, FORTITER Cum classis Philippi ducis adventare in auxilium Caietanorum cerneretur essetque de imperatore regiae classis eligendo non parva dissensio; siquidem Ioannes Navariae rex et Henricus infans, utrique regis fratres, id pro se quisque appetere videbatur, Alfonsus ne alteri curam et imperium classis demandando alterum offenderet, statuit ipse classem conscendere, pacem et concordiam fratrum pluris faciens quam periculum, quad castris imminere videbatur, id quod accidit, si castra ipse relinqueret. Sed et illud mox in eo proelio memorabile extitit, quod cum victo regi conditiones asserentur, non prius illas receperit quam sociorum vitas, cum hostibus pactus esset, nullam omnino vitae aut salutis suae mentionem faciens, praeclarissime secum agi existimans, si sua ipsius morte reliqui vel a morte servarentur, vel a captivitate redimerentur. 38 (26) AUCTORITAS Captum vero regem, dum ad Philippum perduceretur, liberi auctoritatem maiestatemque perpetuo servasse aiunt, ut interdum victoribus ipsis non victus sed victor potius appareret. Nautis enim, qui eom conducerent, ac navis praefecto, quae cuperet, quotidie mandasse, mandata illos obsequenter ac reverenter executos esse. Propterea haud quidem temere dixisse nonnullus in omni fortuna Alfonsum et videri et existimari merito regem. 39 (27) AUDACTER Cum Beneventane arcis praefectus de arcis deditione suspensus dubiusque adhuc esset, Alfonsum re cognita statim Beneventum advenisse accepimus, atque in arcem, ubi validum inerat praesidium, transmisso ponte introisse, obstupefactum vero praefectum regis audacia et arcem et se cum praesidio ultro dedisse. 40 (28) FORTITER Erat Beneventi rex, cumque accepisset milites suos ex castello Bonalbergo, quo irruperant, expulsos esse; propere accurrisse tradunt, scalasque suis manibus apprehensas in fossam opidi devolvisse, equitibus equo desilire iussis et scalis ascendere; quo facto receptum oppidum et directum esse. 41 (29) PIE, FORTITER In obsidione Neapolitana cum audisset Petrum fratrem, quem propter singulares animae et corporis dotes supra fraternum affectum diligebat, saxo tormentorio ictum occubuisse, ut viseret maturanit. Exanimem multis piisque lachrimis osculatus mox in arcem, quam Ovi vocant, tantisper efferendam curavit, donec iusta apparatu regio, quod postea fecit, persolvere liceret. Dein ad exercitum reversus iam Petri interitu vehementissime consternatum forti admodum oratione illum erexit ac confirmavit. Rursum ad amicos et Petri socios absentes consolatorias epistolas scripsit, quas, qui legit, quem philosophum non contemnat? Uno itaque et eodem tempore piissimi fratris et fortissimi imperatoris munus obiisse satis constat. 42 (30) RELIGIOSE, FORTITER, LIBERALITER Scimus Alfonsum hortatu ac precibus Eugenii pontificis expeditionem Picenae regionis, qui a Francisco Sfortia potentissimo ac praestantissimo copiarum ductore teneretur, instituisse atque inde tandem Dei optimi maximi benignitate Sfortiam ipsum expulisse. Cumque et una et item altera urbs e receptis ob gratitudinem ultro a pontifice offerrentur regi, illas ingenti animo repudiasse, non se quidem quaestus sed Dei et Ecclesiae gratia expeditionem illam suscepisse dicentem. 43 (31) FORTITER HUMANITER Stabat in ripa Vulturni fluminis rex, quo traiicienti exercitu adiumento esset, cum equiti cuidam Butardo nomine ex acie Rodolfi Perusini aquae vi pertracto ac prope absorpto, uti opem ferrent, inclamavit. Cumque vero neminem suppetias ferre intueretur, ipsemet concitato equo in rapidissimum flumen opis ferendae gratia se coniecit, quem subsecutus cum esset Hinnicus Givara ipsum Butardum semianimem retulere, appensumque in pedes plurimam aquam evomere subegere, quem igne refocillatum extersumque et ipsius regis vestibus amictum, vivificatum denique, aiunt «Aragoniam, Aragoniam» exclamasse. 44 (32) FORTITER Captus rex adductusque ad Aenariam insulam, monitus iussusque est per internuntium Genuensium classis praefecti, uti insulam in potestatem Genuensis populi dedi protinus curaret. Cui rex per eundem internuntium respondit fateri se quidem corpore captum esse, animo vero si quoniam alias liberum, se nec mandaturum tale aliquid popularibus suis nec, si mandaret, illos captivi regis mandata facturos. Suaderet sibi e regnis suis ne saxum quidem sine armis obtineri posse. Admiratum praefectum aiunt regis animum atque constantiam, seque prolixioribus verbis purgasse apud regem, culpa omni in internuntium ipsum reiecta. 45 FORTITER, ABSTINENTER Iacobo Caudole summa ope et diligentia transmittere Vulturnum amnem annitenti etiam magna exercitus parte traiecta, rex obviam factus retrocedere eum subegit, magna eius militum parte in fluvium praecipitata, magna etiam capta, reliqua in Marronem oppidum per fugam coniecta. Quo peracto regem eo loci cum exercitu sine tentoriis, sine commeatu aliquo, siquidem ex insperato advenerat, pernoctare oportuit. Ea nocte satis constat equis totam diem defatigatis tantum silices pabulum fuisse, exercitum sub divo ieiunium permansisse. Cumque et Ioannes Hixaritanus Alfonsi studiosus raphanum unum et item panem unum c um dimideo caseoli Balearici regi misisset, recusavit, non decere inquiens imperatorem, ieiuno exercitu, mandere. 46 (33) CONSTANTER Captus et asservatus rex a Philippo illo inclito Mediolanensium duce, cum audisset quod statim mittendus et liberandus esset, renuntiavit Philippo, quas pro libertate sua leges dicturus esset, si quas modo dicturus esset, nullas omnino se recusaturum, praeterquam si ab expeditione regi Neapolitani desistere eum iuberet. Malle se quidem in carcere vitam degere, quam ab huiuscemodi incepto dimoveri, tum ut constantiam in re semel suscepta servaret, cum vel maxime ne suarum partium regulos et proceres, qui Deum captivi essent, deseruisse argueretur. 47 BENIGNE Dimissus a Philippo rex cum se in portum Veneris recepisset, accepit Genuam urbem a Philippo descivisse ibique plurimos Hispaniae proceres detineri, in quibus et Ioannem Nauariae regem captum carcere asservari. Quod cum accidisset, nonnulli Genuenses viri patritii, qui in portu Veneris agebant, apud regem credidere et se vicissim capi et asservari debere in regiorum commutationem. Ceterum Alfonso mos fuit, ut qui apud se diversarentur, quamvis inimici et adversarii, hi tamen tuti semper et incolumes essent. Hos igitur ommes ad unum missos fecit. 48 FORTITER Posteaquam a Philippo Genuenses desciverunt in Alfonsum, qui in portu Veneris adhuc esset, nullo praesidio nisi admodum paucis regiis equitibus munitus, quique et annonae et inopia tentaretur, expeditionem eos destinasse aiunt. Quod cum rex accepisset, ex arce in oppidum confestim descendisse, paratum una cum paucis his sociis a Genuensium conatu urbem obstinatissime defendere, appulsa interim oneraria regis navi cum comeatu, Genuenses a proposito destitisse. 49 PATIENTER Devenerat rex praecedens exercitum ad Furcas pelignas, ubi paucae admodum casae erant atque hae quidem occupatae, equoque descendens in propinquiorem mansionem ingressus est cum Puccio una, atque ibi offenderunt prope ignem considentes milites gregarios duos ex Caroli Campobassi cohorte inique admodum ferentes adventum novi hospitis, quem regem esse ignorarent. Ideoque convitiis compellationibusque probrosis iactare eum coepisse, quod in alienam domum ingredi ausus esset, nisi se inde proriperet, titiones illos in eom contorturos minitantes. Rex risu prope dirumpi, Puccius stomachari, qui, nisi rex prahibuisset, cum illis haud dubie manus contulisset. Cognito tandem rege non solum veniam iniuriarum exoravere, sed regii prandiculi haud expertes abiere. Et sane nemo unquam fuit, cui aut celerius iniuriae exciderent, aut firmius beneficia haererent. (34) HUMANITER, PIE, FORTITER Alfonsus rex cum accepisset Ioannem patriarcham, illum omnium bipedum nequissimum, ingenti cum exercitu Salerni esse, contra eum iter intendit, atque in itinere per difficiles et confragosos tractus Sanseverinos cum Paulum Theotonicum obviam habuisset, unum ex ducibus patriarchae illum cum exercitu fudit cepitque. Qua clade perclusus patriarcha ab rege indutias belli supplex et petiit et impetravit. Post haec cum Iacobo Caldoria reconciliata amicitia coniunxit exercitum, atque immemor foederis et iusiurandi adversus regem nihil tale suspicantem duplicato exercitu magnis continuisque itineribus contendit. Erat rex in vico Iuliano rem divinam solenniter ac devotissime de suo more rituque faciens. Siquidem Natalis Domini dies celebrabatur, cum ambos duces, ambos exercitus haud procul adesse nunciatur regi. Ille vero rei divinae cultum gloriae ac vitae praeponens, non prius quam peractis sacrificiis capere arma milites iubet, et iam proelium initum erat. Certabant illi numero longe superiores, regii vero virtute praestantiores. Sed Dei Optimi atque iustissimi auxilio regii ipsi adiuti plures ex hostibus equos militesque cepisse, quam sarcinas amisisse memorantur. Rex Capuam se recepit, patriarcham Appulos recessit, ubi relicto proditoque a se duce exercitu per mare Adriaticum navicula trepidus effugit. 51 (35) ALFONSUS AD FILIUM Ferdinandum filium in expeditionem Florentinam accinctum in hanc pene modum rex allocutus fertur: «Ego, Ferdinande fili, cum Florentinorum iniurias ferre ulterius nequeam, statui te, quem vita cariorem habeo, contra eos cum imperio atque exercitu mittere, ut Deo beneiuvante et tua et tuorum militum virtute iniuriam omnem propulsemus, palamque faciamus tandem illos cum hostibus nostris perperam et iniquae foedus fecisse, neque ob hoc tamen suae reipublicae utiliter aut honeste satis consuluisse. Igitur abeunti tibi rem, quam velut pretiosissimam mihi seposueram et tibi gloriosissimam futuram, si ea uti sciveris, trado: commilitones meos veteranos ferme omnes, multis maximisque experimentis inspectos, quorum opere et virtute victorias omnis et triumphos ad hoc tempus assecutus sum, quibus tandem sociis, et adiutoribus expeditionem Neapolitanam confecimus, atque adeo magnam Italiae partem ditioni nostrae, ut vides, adiecimus. Hos igitur in primis ita commissos facio, ut ne magis quicquam possim ex animo tibi committere, non vitam quidem ipsam; quos cum intellexero a te diligi et observari, nihil ambigam et tibi quoque meam gloriam cordi esse. Sed et cave eos temere periculis obiicias, non sunt quorum opera aut animus tibi in re gerenda requirendus sit, repellendi tibi potius erunt quam impellendi. Iccirco ad eos casus tales tibi viros reserva, si quando dignitatem aut nomen tuum in discrimine necessitas vocabit. Et iam spero fore ut ipsorum meritis et hortatu meo carissimos habeas, atque ita tractes, ut non imperatorem, sed personam sibi mutasse videantur. Nunc quod maxime te moneo, fili charissime, illud est, ne tantum aut tuae aut commilitonum audaciae tribuas, ut putes absque deorum auxilio victoriam ullam haberi posse: victoria, mihi crede, non hominum disciplinis aut industria comparatur, sed Dei maximi optimi benignitate et arbitrio. Scientia itaque rei militaris ita demum profutura est, si Deum nobis pietate, innocentia pacatum propitiumque habuerimus. Deum igitur in primis cole, in eum confide, a quo cum victorias omnis, tum optima quaeque provenire dubio procul est. Quem si quando tibi iratum suspicaberis, cave contendas, immo quicquid ab eo tibi accidisse videatur, boni consule, et patientia et paenitentia eum placa, et tibi benivolum redde. Sane quos Deus amat, corripit et affligit, sed si afflictos interim indolentes ac sui metuentes videt, eos postea recreat, reficit, secundat. Praeterea decus et existimationem tui tibi plurimum commendatam optarim, ut qua nihil in hac vita tibi carius aut praeclarius esse aut videri debeat; pluris enim dignitas et fama quam victoria aestimanda est. Victoria enim nonnunquam fama magis quam viribus acquiritur. Rursus victoria alterna res est, at fama quae ex virtute ac probitate proficiscitur, sicuti ipsa virtus constans atque perpetua est, quaeque gloriam nobis veram ac solidam accommodare soleat. Honestatem itaque amplectere, sine qua neque summo illi victoriarum datori grati esse possumus, neque inter homines vivi auctoritatem, neque mortui nomen diuturnum adipisci. Dein te fili, etiam atque etiam hortor ac moneo, ut Venetorum rempublicam haud secus quam meum statum percaram habeas, pro quam ea servanda et augenda neque tibi ipsi, neque fortunis meis, neque exercitui parcas velim. Eo quidem animo cum his societatem, foedus semel inii, ut, quoad vivam, eos ne momento quidem destituam, quippe quos inter amicos caros, carissimos atque amantissimos habeam. Ad haec vero peragenda ne te commoveat, hortor, aut pecuniarum aut alterius cuiusvis rei indigentia. Nam tibi non pecunia modo, sed milites, equi, arma, tormenta affatim subministrabuntur, quin vel unum assem tecum ipse dividium semper habiturus sum, et generatim tunc tibi, cum mihi ipse defuturus sum, ut intelligas nihil tibi ad hanc expeditionem, si modo tibi ipse non defueris, per alios defuisse. Postremo te monitum volo: si qui ex hostibus tuae fidei sese permiserint, ut illos benigne suscipias; si qui etiam obstinatis animis usquam ad extremam expugnationem perstiterint, eos cum ceperis, tuae potius mansuetudinis quam illorum pertinaciae memineris; nec minus progeniem nostram ab omni crudelitate et saevitia longe semper alienam extitisse.» 52 (36) PIE, HUMANITER, FORTITER Alfonso regi mos fuit familiares, quos ipse alumnos appellabat, visitare aegrotantes atque illos cum ad corporis valetudinem, tum multo magis ad animae salutem exhortari. Quod cum saepe alias, tum nuper accidit in adversa valetudine Gabrielis Surrentini suavissimi ac splendidissimi adolescentis. Nam cum graviter is iaceret, rex pro sua consuetudine illum adiens huiuscemodi fere sermonem est orsus: «Ut vales, mi Gabriel? Medici quidem te extra periculum mortis esse affirmant, si modo illis obedienter audias, quod ut facias te hortor, atque etiam rogo, ne secus faciendo tuae mortis causa fuisse insanieris. Et in medicis quidem haud parvum praesidium vitae est, verum in Deo multo maius ac certius. Is enim non vitae modo sed mortis etiam sanitas et salus est. Illum ergo in primis ante oculos habeas, illi tota cogitatione adhaereas, qui te fecit, qui te a morte moriens redemit, qui te iudicaturus est, illum si quando offendisti, nunc contritione, oratione, confessione et sacris misteriis tibi places, ac propitium reddas. Haec cum feceris, et faciens scio et quidem devotissime, si bene pietatem ac constantiam tuam novi, haec, inquam, cum feceris, illius te postea voluntati ac misericordiae laeto et forti animo permittas. Solus enim quid nobis profuturum, contra quid nociturum sit praenoscit. Nec te timor aut opinio potius mortis offendat. Mors quidem bene pureque morientibus vita est. Hinc et dissolvi cupiunt, qui bene vixerunt, et esse cum Christo, ut bene actae vitae praemium consequantur, lumen aeternum. Et profecto mors vitae principium est atque eius vitae, quae neque doloribus, neque metu, neque invidiae, neque aerumnis ullis subiecta est, neque ipsi quoque morti quicquam obnoxia. Et si altius aliquanto repetamus, inveniemus mortem nihil aliud esse quam peccandi finem. Nam, cum Adam contra mandatum Dei in flagitium lapsus esset, ne vivendo culpa revivisceret et in peccato persisteret, eius corpus e terra factum terrae Deus reddidit, non ut creaturae, quam fecerat, sed ut peccato quod creatura ipsa commiserat finem imponeret. Deus igitur principium et finis, cum is vult, nascimur; cum vult, etiam morimur. Et sunt haec quidem prorsus divinitatis eius, nihil ad nos pertinentia. Illud vero tantummodo nostro reliquit arbitrio, ut bene recteque vivendo bonum nancisceremur finem. Hoc iteque quod unum nostrum est, id est, ut in Christo domino moriamur, summa ope adniti debemus; quod qui faciunt non plane moriuntur, sed transeunt a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbationibus ad tranquilitatem. Non absurde fortassis quidam existimarunt mortem non modo malum non esse, sed bonorum omnium maximum. Verum enim vero, quoniam neque evocationis diem neque horam nobis scire datum est, per quam salutare fuerit nos praeparatos esse, cum Deo sentientes et mandatis eius obsequentes, nec diern differre tutum esse, sed insipienter factum potius existimare. Plerosque enim vidimus summa corporis incolumitate viribus integris nihil tale metuentes morte repente interceptos, contra nonnullos usque ad medicorum desperationem redactos convaluisse. Ego quidem in praesentia, ut vides, sanus, integer et validus sum, adde et tot tantorumque rex regnorum opibus, potentia, existimatione fortassis non in postremis, sed nunquid haec mihi profutura quicquam intelligam ad horam mortis dignoscendam? Aut si intelligam, putem me vel temporis momento illi resistere, aut repugnare posse? Minime. Cum haec igitur omnia in Dei tantum potestate sint, nihil nobis reliquam videtur, nisi ut cum Deo bene sentientes eius praeceptis, ut diximus, cum in omni vita, tum vitae termino maxime obediamus. Sed quoniam te verbis meis alacriorem aliquanto factum intueor, pergam te monere et his quidem monitis, quibus haec brevis hora non modo sine metu, sed cum gaudio quoque transigenda videatur. Credimus firme omnes, quod Deus hominem fecerit ad imaginem et similitudinem sui. Nec cum fecerit credimus corpus fecisse sui simile, sed inflasse sibi spiritum, id est animam, ad similitudinem sui. Id cum ita sit, quid nobis felicius potest accidere quam dimittere luteum corpus, vitiorum sarcinam, et ad eum evolantes et redire, qui nos non dedignatus est ad similitudinem sui facere, quo spiritus noster, ipsius spiritu repletus divinitatis particeps et felicitatis eius agat aevum perpetuo inter Angelos et Sanctorum choros? Et quoniam nos similes sui fecit, ut simile appetat sui simile, oportebit lege naturae. Natura ergo rapimur ad fruitionem Dei, ad quam tamen ne id refugias, nisi morte migrandum est nemini. O ineffabilem Dei benignitatem dedit his qui credunt in nomine eius, vel Dei filios fieri posse. Et adhuc veremur mori, atque id statim facere, quod velimus, nolumus, quandoque facturi sumus? Sane nisi Deus id expresse vetuisset, non expectanda sed consciscenda nobis mors esset, quo citius anima nostra perveniret ad Patrem rerum omoium et Factorem et Dominum, quo simplicitatem, puritatem, aeternitatem atque, ut ita dixerim, Deitatem recognosceret et recuperaret suam in contemplatione rerum caelestium et consortitione Sanctorum. Quid nos itaque non, dicam amplius, mors sed cogitatio mortis deterreat, a qua momento temporis absolvimur, et in qua aut nullus est sensus, aut certe brevis quidam afflatus, ut, quod omnibus prorsus subeundum est, iter nobis unis haud esse subeundum arbitremur? Adeo ne stulti atque dementes ut nobis naturam, non naturae nos parere debere cogitemus? At ego viridior e vita exeo in flore aetatis. Quid refert, obsecro, quam cito quis exeat, si semel exeundum est? Numquam ne animadvertisti, quod quo magis crescimus, eo magis decrescit vita? Quamquam per immortalem Deum, quid in hac vita potest esse diu, cum ipsa hominum etiam longissima vita perbrevis sit et puncti instar iudicanda, si cum aeternitate eam conferas? Ut non temere fortassis credendum videatur, non ex intervallo sed una eademque hora homines nasci et mori omnes. Ceterum mihi is demum vivere videtur, et in aetate adhuc imperfecta vitam perfectam ducere, qui usque ad sapientiam, id est usque ad cognitionem Dei, vixit, qui conscientia sua fretus mortis fiduciam prae se ferens laeto atque hylari animo obeat, aut abeat potius. Et si vis, etiam dinumerentur anni, et servetur ordo, ut libet, quid tibi paucorum annorum accessio boni potuisset afferre? Aut quid non mali potius tibi summa nunc tui principis gratia, tibi fratres et parentes incolumes, tibi patriae ipsius tuae et haud parvus praeterea dominatus, tibi facultates et copiae non mediocres? Sed horum pleraque fortunae temeritate reguntur. Certe quae nobis pro gratia invidiam et malivolentiam subegerit, pro sanitate morbos et aegritudines, pro dominatu servitutem et exilium, pro effluentia et divitiis paupertatem et inopiam, pro bona aetate taedium atque odium, hi nimirum, hi fructus sunt, quos praesens vita acerbissimos exornare consuevit, quos enitare et morte praecedere sapiens vir, si liceat, debet, et tunc secum bene feliciterque actum esse existimare, si cum haec fucata et fallacia bona sibi arreserint, ea deserant. Nec vero te ulla de parentibus aut fratribus, quos relicturus fortassis es, subeat sollicitudo. Eos quidem mihi cordi iamiamque esse et fore scias non minus sane (ne quid ardentius dicam) quam te ipsum, in cuius recordationem Marinum fratrem et ipsum praeclarae spei adolescentulum in tuos honores, in tuas fortunas et fortunarum spem potius assumo. Tu vale aeternum, et si mandatis meis impigre semper obtemperasti, nunc si a Deo optimo maximo ac regum rege tibi vitae exitus denuntiari videatur, laetus agensque gratias para et obtempera.» Hac oratione confirmatus et erectus adolescens paulo post hilariter et cum Dei mira cognitione migravit. Rex illi inferias magnifice persolvit et sepulchro huiusmodi disthichon exculpi mandavit: Epitaphium Qui fuit Alfonsi quondam pars maxima regis, Gabriel, hac modica nunc tumulatur humo. Explicit tertius liber. INCIPIT [LIBER] QUARTUS PROLOGUS Consueverunt transmarinae provinciae sua quaeque Romae Italiaeque sufficere. Sicilia insularum celeberrima frumentum zucharumque, Sardinia coria ac caseum, vinum Corsica, Ebusus salem, atque aliae alia. Sola Hispania Romae atque Italiae imperatores ac reges dare solita est. At quales imperatores aut quales reges? Traianum, Adrianum, Theodosium, Archadium, Honorium, Theodosium alterum. Postremo Alfonsum, virtutum omnium vivam imaginem, qui cum superioribus his nullo laudationis genere inferior extet, tum maxime religione, id est vera illa sapientia, qua potissimum a brutis animalibus distinguimur, longe superior est atque celebrior. Christum etenim verum et singularem Deum sibi colendum unice delegit, sanctissima omnia eius mandata ac praecepta custodiens, neque remorantur eum perardua, ut sunt, regum negotia, quin quotidie diluculo surgens orationes, quas vulgo horas vocant, in interiore sacello genu flexus cum gemitu ac suspirio ad Deum ipsum effundat. Inde in templum prodiens, iam die lucescente quaternas missas (sic enim christiani misteria vocamus) admiranda devotione quotidie auditque et videt. Ieiunia omnia nobis indicta inviolabiliter observat: Mariae Virginis vigilias et quae septem gaudia appellant aqua duntaxat et pane solo traducit, nonnunquam ne pane quid aut aqua libata. Veneris praeterea ac sabbati quaque die in Christi Salvatoris ac Virginis matris reverentiam ieiunio affligitur. Cumque sit ipse in vestitu ceteroque cultu corporis moderatior, in excolendis tamen exornandisque sacerdotibus atque aris omnes omnium, qui unquam fuerint aut sunt, elegantias aut cultus excedit, auro, gemmis, margaritis, unionibus, toreumatis immensi precii omnia collucent ac micant. Qui vero musica in tota Europa insignes habentur, ingenti mercede arcessuntur quotidieque in templi choro Dei ac sanctorum laudes divinaque officia concinentes audiuntur, lenta et habentia corda, si qua adsunt, ad Dei amorem excitantes, excitata iam accedentes et inflammantes. Verum enimvero ut eo revertar unde digressus sum. Magna quidem viris Hispania est, adde etiam soli fertilitate, aeris salubritate, praeclaris urbibus, metallis est et admirandis rebus merito illustris. Sed illius pace dixerim, non Alfonsus ab Hispania laude censendus est, sed Hispania potius ab Alfonso, cuius gloriae et admirationi ne hoc quidem obstiterit, quod nostro saeculo natus est. Senescent quidem et haec, aureique saeculi reliquias extitisse posteritas eo maxime dicet et affirmabit, si ad dignitatem rerum, quod fore vaticinor, arcesserit aliquando testis locuples oratio. Verum haec hactenus. 1 (1) RELIGIOSE Igitur Alfonsi religionis admonitus illud aditiam, quod singulis annis per quadragesima pie et religiose facere consueverit. Die quidem dominicae cenae ad vesperum linteo percinctus LX pauperibus mendicis sordentibus humillime ac submisse suis manibus pedes lavat, lotos atque extersos pronus deosculatur. Post haec discumbentibus illis propinat ac ministrat, cenatos vero omnes dimittit cum pecunia et vestibus novis. Hac de re cum aliquando recitarentur litterae in Venetorum senatu (aderam ego quidem regis legatus), nonnullos e patribus vidi pietate punctos a lachrimis minime temperasse. 2 (2) LIBERALITER Cum a quaestore regi deserentur aureum x milia, dixissetque qui forte aderat, ea dumtaxat summa se divitem et beatum fore, «Accipe – rex inquit – quantacunque ea est et beatus esto». 3 (3) MAGNIFICE, LIBERALITER Liberalitatis vero ac magnificentiae Alfonsi tam multa sane documenta extant, quam multi pene dixerim homines sunt virtute aliqua aut doctrina et dignitate praeclari. Omnes enim comiter et perlaute eum accipere solitum scimus et lautitiam et impensam regio more praestare: vidi ego et eodem tempore duces illustrissimos, cardinales summi pontificis legatos, innumerabiles oratores Alfonsum accepisse, neminemque passum nisi regia pecunia victitare, abeuntes omnis preciosissimis donis ac muneribus prosecutum. 4 (4) MAGNIFICE Unum vero illud liberalitatis ac magnificentiae exemplum vel praecipue afferremus in medium, dictu nimirum admiratuque dignissimum. Nam cum audiret Federicum imperatorem ad se visendi et salutandi gratia Neapolim accedere, multa secum millia hominum ducentem, continuo illi obviam misit lectissimos oratores, antistites, principes, duces, comites, viros venerabiles et illustres, qui illum quanta maxime possent humanitate et largitate susciperent. Processerunt hi usque in agrum Privernatem, deduxeruntque imperatorem magna cum pompa ac festivitate Taracinam, ibique primo claves regni Neapolitani cum iurisditione plenoque imperio detulerunt. Dein prolixam orationem de adventu ac laudibus eius habuere. Ego orationem communi oratorum nomine dixi. Aderam quidem ego ex oratoribus unus, quam postea qualemcunque collegarum hortatu scriptam reliqui. Acceptus et perlauto regali apparatu cum universo comitatu, in quis Helionora Augusta aderat et Albertus Caesaris frater et complures ex Germania regali ac proceres, sequenti die cum Taracina decederet, a Ferdinando regis filio miro cum splendidissimorum equitum comitantium applausu receptus est, perque medias civitates sub umbella magna civium gratulatione ac prope triumphantium more usque in campum Stellatem perductus inter profusissimos ac pene continuos obsoniorum apparatus, ubi ab rege ipso acceptus est cum omnibus una regni regulis proceribusque, hilaritate laetitiaque incredibili deductusque ad regis dextram sub pallio umbellari Capuam, inde perpetua pompa Neapolim. Ibi per omnia theatra aut mavis sessiones, ubi pulcherrimae honestissimaeque civitatis puellae auratis, sericis coccineisque vestibus excultae cantantes, corizantes, plaudentes transeuntem paululumque remorantem adorabant, productus. Sileo hic ludos equestres ac christianos, omitto convivia ac potiones, transeo venationes et reliquos ad honorem ipsius imperatoris tam magnefice excogitata, quantum nusquam essent, aut lecta, aut visa, aut audita alias. Verum illud praetereundum non fuit, quod tantae huic multitudini non solum lautitia et impensa, ex regio fisco duos ferme menses fuerit opipere praebita, sed quicquid esse vestitu, quicquid voluptati usui esset sine precio promptissime traditum. Audivi saepius ab regiae rationis scriba universam hanc in imperatorem hospitalitatem aureorum centum milium summam praeter ingentis pretii munera supergressam fuisse. 5 (5) IUSTE, FORTITER Inter regis praeclara facinora illud mea quidem sententia maximam dinumerabitur, quod universae Italiae bello diutissime attritae pacem anctoritate procuraverit, benignitate concesserit et, quod nunquam fere antea visum est, unanimitate firmaverit. Quod proinde ego quid magnum ac prope divinum esse iudico, quod pro hac conficienda et sua maxima incommoda et graves quorundam iniurias posthabuisse satis scio. 6 (6) IUSTE Cum Stephanus, eques Neapolitanus, poculo amatorio insanisset teneretque et oppida et nonnulla regia officia, fuerunt qui ab rege bona illa postularent, quod absurdum videtur a demente eiuscemodi bona possideri. Quibus rex contra sibi inhumanissimum videri respondit, his se etiam substantiam auferre, quibus fors mentem ac cerebrum abstulisset. 7 (7) IUSTE Alfonsi iustitiae clarissimum tibi argumentum sit, quod universum Neapolitanum regnum, quod nunquam antea auditum est, latronibus purgatum videmus; quoquorsum iter agas cum auro, quod aiunt, manu praetenso die noctuque tuto proficisceris, quamvis solus et inermis. 8 (8) FACETE Eos maxime insanire dicebat, qui uxorem a se digressam fugitivamque perquirerent. 9 (9) GRAVITER Laudare eam magnopere solebat, quicumque fugientibus hostibus argenteam pontem extruendum dixisset. 10 (10) CONSTANTER Ob magnas insperatasque victorias nunquam omnino mutatum Alfonsum vidimus. Idem illi semper et in omni fortuna vultus, idem habitus, sermo idem, mansuetudo, benignitas, humanitas eadem. 11 (11) GRAVITER Magnum quidem esse dicebat adversus hostem ducem esse, sed et illud maximum ad omnem virtutem civibus ducem esse. 12 (13) PATIENTER Cum quidam in itinere regem praecederet ramulosque arboris ab eo apprehensus in regis oculum, qui proxime sequebatur, forte dimissus incidisset, livescente ac tumescente mox oculo, condolentibus amicis, regem dixisse aiunt, nihil se profecto dolere, nisi percussoris ipsius dolorem ac metum. 13 (12) FIDENTER Profligato captoque Antonio Candola, renuntiatur regi penes illum extare plurimas epistolas in caput et statum eius conscriptas, e re igitur regis esse illas exhibitum ac lectum iri, quo saluti ipsius prospici possit simul et in proditores animadverti. Haec rex cum audisset, litteras proferri iussit et minime lectas igne comburi. 14 IUSTE Cathelanis vero optimum factum fore censentibus, si regi adhuc adolescentulo VII viri ad gubernandas respublicas adiungerentur, qui Deum timerent, iustitiam colerent, cupiditates tenerent, sub freno donis, neque muneribus tangerentur, Alfonsum laudasse consilium accepimus atque dixisse: «Si huiuscemodi non dico septem, sed unum aliquem mihi virum dederitis, o amici, continuo illi et regimen et regnum ipse concessero.» 15 STUDIOSE, ATTENTE Ad lectionem vero usque adeo regem intentum aliquando vidimus, ut neque tibias sonantes neque saltantium strepitum audire omnino videretur. 16 GRAVITER Faeneratores, utpote labores mortalium depascentes, harpias vocitabat. 17 URBANE Homines, quos vanis sermonibus impleri ac pene discendi intueretur, modo utres, modo vesicas appellabat. 18 (14) STUDIOSE, BENIGNE Memini, cum aliquando Messanae Virgilium legeremus, pueros vel humilimae conditionis, qui modo discendi animo accederent usque in interiorem locum, ubi post cenam legebatur, edicto regis omnes admissos fuisse, exclusis eo loco, ea hora amplissimis atque ornatissimis viris, omnibus denique, qui legendi causa non adessent, exclusis. Finita vero lectione, potio Hispaniae regum more regi afferebatur. Ministrabat rex sua manu praeceptori ipsi, seu poma, seu confectiones zuchareas. Condiscipulis vero purpuratorum maximi post autem potationem quaestio proponebatur, ut plurimum philosophiae. Aderant quidem doctissimi atque clarissimi viri; extendebatur nox suavissimis atque honestissimis colluctationibus usque ad horam fere septimam. Exinde suam quisque domum repetebat laetus et regis gratiae et benignitate plenus. 19 IUSTE Cum aliquando rex interrogaretur, utrum ne armis an libris maiorem gratiam deberet, respondit ex libris se arma et armorum iura didicisse. 20 (15) [21] GRAVITER Improbe agere principes dicebat, qui aliis honeste decoreque vivendi legem perscriberent, ipsi vero nihilo temperatiores sese praeberent. 21 (16) [20] GRAVITER Illud quoque, uti ego arbitror, Isocratis dictum frequenter usurpabat, tanto privatis hominibus reges meliores esse oportere, quanto honoribus et dignitate antecellerent. 22 (17) GRAVITER Perniciosos eos cives esse dicebat, qui regum innocentia, bonitate, levitate abuterentur. Plerumque etenim accidere, uti perversis civium moribus reges praeter suam naturam asperius regnare cogantur. Contra eos probos spectatosque cives, qui principis benignum et humanum ingenium sua virtute atque prudentia foverent simul et augerent. 23 (18) [22] AUCTORITAS Ceterum repetenti mihi Alfonsi egregia facta, illud supra modum admirabile ac praecipuum videri solet, quo nam modo Genuenses si maritimo proelio eam vicerint, tributum quotannis trollam auream reddunt. Nunquid tanta fuerit auctoritas Alfonsi, ut etiam victus conditiones dixerit, an victores victo metu accesserint, quasi victoriam casu non virtute se consecutos arbitrati. 24 (19) [23] PRUDENTER Alfonsum vero, cum is audisset Senenses, qui bello Italico medii extitissent, in neutram partium inclinantes postea sedato bello dimissorum militum praedam esse, dixisse aiunt Senensibus evenisse, quod his solet, qui mediam domum incolunt, ut ab inferioribus fumo, a superioribus vero habitantibus urina vexentur. 25 (20= [24] CELERITER, FORTITER Cum Genuensium XIIII maximarum navium classem illo adventuram nuntiarent regi, quo duas eius illas ingentissimas in portu deprehensas combuterent, continuo excidi e vicinis montibus rupes et infesto profundoque mari ad occursum venientium obiici procuravit, portum praeterea vastissimis ligneis ferreisque cathenis circumcludi, molem ipsam altissimo muro propugnaculisque muniri, littora prope innumerabilibus inauditae magnitudinis tormentis omnisque generis telis armisque firmari. Atque haec tanta quidem celeritate atque omnium admiratione, ut cum mox Genuensium classis se conferret, conspectis propius huiuscemodi novis inspiratisque munimentis, redeundi consilium probaverit abiveritque. 26 (20) [25] FORTITER Classis Genuensium, quam demiratam Alfonsi munimenta abiisse diximus, apud Pontiam insulam se continuit, ibique triremium classem, quibus aucta Neapolim rediret, e Genua expectabat. Cumque et advenisse iam et Neapolim maturaturas rex accepisset, suas et ipse triremes obviam misit, repperit, fugavit, cepit, combussit. 27 [26] HUMANITER Cum audisset Ioannem suavissimum fratrem meum, iuvenem excellentis ac eximiae virtutis, mortem obiisse, non solum sermone sed consolatoris ad me litteris dolorem animi testatus est. 28 (21) [26] GRAVITER Alfonsus cum interrogaretur, quae res reges ac privatos, divites ac pauperes, claros et obscuros, denique omnes prorsus exaequaret, respondit: «Cinis.» 29 [27] MODERATE Alfonsus cum esset admodum facetus et urbanus, mirari tamen magis licuit, quo animo quaque moderatione ipse aliorum sales pertulerit, quam quomodo ipse iocos protulerit. 30 [28] FIDENTER Alfonsus cum audisset Albertum Orlandum apud se diutissime exploratorem agere, non solum non eiecit e curia, sed salarium annuum illi utro constituit. 31 [*] FIDENTER Alfonsus cum accepisset quendam ex generosioribus necem sibi iam dum moliri, non propterea solus cum solo congredi veritus est, quinimmo velut detestandi facinoris ignarus, saepe illum placidissima conversatione a proposito deflectere tentavit. 32 (22) [29] URBANE Alfonsus cum aliquando laxare animum a negociis vellet, non se quidem abdidit ut plerique, neque convivia, neque ludos aliquos exercuit, sed venatione plurimum usus est, qua, ut Licurgus tradidit, non solum adolescentes sed grandiores etiam natu militiae labores tollerare pulcherrime condiscunt. Nec tamen, quod miratu maxime dignum est, aut venationes, aut amores, aut denique voluptates aliqua Alfonsum unquam a negociis remorata est. 33 [30] MODESTE, GRAVITER Ab diis solum Iove, Neptuno, Plutone, omnia tripartita fuisse memorabat, et sua quemque parteque contentum agere. At hominibus hodie, neque quod satis, neque quod nimis esset, satis esse. 34 (23) [31] STUDIOSE Cum libris sub sponda solitum dormire regem scimus, experrectum illos cum lumine poscere ac lectitare. Ab his, quid sibi, quid civibus conveniret edoceri potissimum aiebat. 34 (23) [32] URBANE Mendacium vero ex his potissime emanare dicebat, qui aut multum legissent, aut multum peragrassent, aut vixissent multum. 36 (25) [33, 34] GRAVITER In terra Hispania hi, qui vitrea vasa vendere soliti sunt, ea in baculo quodam appensa per urbem deferunt numero octona. Hi cum aliquando, ubi rex aderat, praeterirent, ad illorum voces conversum regem contemplatumque dixisse aiunt, hisce vitrariis consimilem vitam esse beatam. Nam veluti siquis cum hisce vitrariis ingens pretium paciscatur, si octona illa vascula ad certam metam integra et illaesa perducant, contra si unum aliquod in itinere confringant, et vasa et pretium omne deperdant: sic nobis iniunctum esse onus quinque sensuum perferendorum ac coercendorum, nec non trium animi potentiarum usque ad vitae exitum commodatarum, quibus si recte ac sincere ad finem usque, fuerimus usi, nobis merces ingens repromittitur beata vita, sin male ac perperam mala perpetua. Cum aliquando de iactura rerum preciosarum sermo haberetur, persancte affirmasse regem audivimus, malle se gemmas, uniones, margaritas suas, quae quidem essent in omnem orbem terrarum diffamantissimae, quam libros qualescunque perditum ire. 7 (26) [35] GRAVITER Optimum factu sibi videri dicebat, si voluntas nostra inter amorem et metum media incederet, ut quantum amor ad excessum impelleret, tantum timor illam e diverso retraheret. 38 (27, 28) [36] Cum vero audisset ab agricultoribus mala punica, quae natura acria essent, arte et diligentia fieri dulcia, «Et nos igitur – inquit – cives et populares nostros ingenio malo pravoque bonos et emendatos industria reddamus». Aliis fortasse dubium videri poterit, quod nunc hisce annotamentis adiecturus sum, mihi quidem satis abunde exploratum ac compertum est, Alfonsum cum pueris innocentia et puritate, cum adolescentibus strenuitate ac viribus, cum viris prudentia et consilio, cum senibus gravitate et auctoritate, cum acutis subtilitate et argutia, cum ingenuis candore et simplicitate, cum omnibus denique ingenio, doctrina, virtute, arte et sapientia contendisse. 39 (29) [37] SAPIENTER Maximum vero argumentum immortalitatis sibi videri dicebat, quod corpus in hac vita decrescere videremus, ac per omnia membra suos quasi fines et terminos habere. Animam vero quanto magis ad annos accederet, tanto magis intelligentia, virtute, et sapientia crescere. 40 [38] IUSTE Cum accepisset Gallum medicum quidem acutissimi sed avarissimi ingenii sophistam, relicta medicina, ad causas agendas sese convertisse, forumque omne sophismatibus involvere, illum foro prohibuit, decreto edito, ut omnis lis, quam Gallus patronus susciperet, ipso iure haberetur iniqua et iniusta. 41 [39] HUMILITER ET SANCTE Alfonsus, si, pro ut libitum fuerit, sibi vitam agere liceret, Iuliani heremitae vitam sese electurum inquiebat. Fuit etenim his Panormitanus incolens amoenissima loca prope Martini templum, quas Gallico verbo zambras appellant, irriguo horto tenuique victu laetus ac Deo deditus. 42 [40] GRAVITER Alfonsus cum interrogaretur, quos e popularibus suis percaros haberet, illos inquit, qui non eum magis quam pro eo metuant. 43 (30) [41] MODERATE Ab ore autem Alfonsi nunquam omnino verbum obscenum excidisse scimus, nunquam interiora membrorum eius quempiam uidisse, numquam iurasse nisi per ossa patris, et id quidem rarenter et ob causam. 44 (31) [42] LIBERALITER Scimus item Alfonsum regem non modo vectigalium partem maximam civibus suis elargitum, sed urbes etiam praeclarissimas, comitatus ducatusque splendidissimos dono dedisse. Ac interim solitum dicere regum in primis studium et officium esse populares suos locupletes efficere, popularibus enim ditioribus factis neutiquam reges futuros pauperes. 45 (32) [43] PATIENTER Cavernosum ulcus in talo exortum scatensque solutus rex, nec ab aliquo retentus ignito gladio scindendum medico praebuit, nullo prorsus aut voce, aut gemitu, aut frontis contractione, doloris signo edito. 46 (33) [44] PERITE Laudare Italicos rex consuevit, cum ob alias causas, tum in proelio paucis equitibus instruerent aciem. Siquidem in acie, quae Hispano more pluribus constaret, equitibus priores tantum manus conserere reliquos autem quoniam sese explicare non possent, inutiles esse inquiebat. 47 (36) [45] GRAVITER Philippus ille inclitus Mediolanensium dux, cum foedera inter se ac regem inita sese forsitan neglexisse animadverteret, ac proinde indignatum regem atque immutatum suspicaretur, statuit ad eum clarissimos oratores mittere Varnerium Castileoneum iurisconsultum, Franciscum Landrianum et Antonium Pisaurensem, qui videlicet ipsius mentem ac propositum scrutarentur, simul ut conditiones inter regem et ducem ipsum in Gallia conventas, a quibus rex liber et solutus ducis culpa videretur, denuo confirmare ac renovare summa ope anniterentur. Hi vero cum hac de re argutissimam orationem habuissent, rex Philippi suspitione timoreque deprehenso primum illos bono animo esse iussit, dein se eodem animo atque observantia in Philippum patrem, qua fuerit olim, cum ab illo digrederetur, esse respondit. Nec posse unquam, Philippi errata si modo aliqua sunt, se a proposito semel suscepto deiicere, placere sibi conditiones et foedera eadem illa perpetuo fore. Quid ni, quoniam beneficia eius erga se perpetua essent et perire neutiquam possent, quippe quae velut rediviva quotidie sibi obversarentur ante oculos seque met voluntatis et gratitudinis, suae nuntium allaturum fuisse Mediolanum, si iter bellis usquequaque infestum non esset, bellum praeterea Neapolitanum non tantum pertinacia gessisse, quod regna alia sibi deesse viderentur, sed ut captum pacatumque Philippo benefactori in aliquam benefitiorum compensationem traderet, certe ut ostenderet, se non minorem voluntatem in retribuendo, quam Philippum in conferendo habuisse. Iteque non solum pacta olim conventa firma et inviolata perstare Philippo referri, sed regnum Neapolitanumque etiam deferri ultro iussisse. 48 [46] STRENUE Emittebat interdum Alfonsus manu balistae sagittas quatuor passibus quadraginta refixas in suum quamque foramen iterum iaciens remittebat, easdem confixas tertio iaciens singulatim in postremam partem feriendo diffringebat. 49 (37) [47] ALFONSI REGIS ORATIO IN EXPEDITIONEM CONTRA THEUCROS Scio plerosque vestrum demirari, patres conscripti, quod, cum totiens de expeditione in Theucros verba fecerimus, eamque miro consensu omnes capessendam censuerimus, cur illa hactenus a me dilata ac pene derelicta videatur, quod equidem nolim arbitremini aut negligentia mea, aut pusillanimitate fortassis accidisse. Nam et bellum hoc nobis necessarium semper visum est, et utrumque tandem omnino suscipiendum. Verum dum alios Europae principes respicio, ad quos huiuscemodi belli cura, vel auctoritate, vel potentia aut rerum peritia magis pertinere videbatur, in hanc usque diem rem distulimus, certe ne insolentiae aut arrogantiae argui possemus. In praesentia vero cum illorum neminem ad hanc rem animam intendere animadvertam, ac propterea hostium animos in dies magis crescere atque insolescere, statuo, si id quoque vobis visum fuerit, bellum in Christi Deum ac christianorum hostes ulterius non differre, non quod ad tantam belli molem per me ipse satis omni modo esse confidam, sed quod in Christo, cuius res maxime agitur, quam plurimum sperem. Hic enim et vires nobis et opes et industriam et denique victoriam suggeret. Nam si nunquam in seipsum sperantes dereliquit, cur nos, qui non in nostra potentia, quae nulla est, sed in eius brachio et benignitate confidimus, destituat? Praesertim eius ipsius iniurias ulciscentes bellum quidem contra eum suscepturi sumus, patres conscripti, qui Christi summi et singularis Dei templum foedaverit, Mariae matris effigiem sagitta per ludibrium transfixerit, sanctorum Martirum reliquias partim igni partim canibus edendas abiecerit. Quo quidem in bello si vicerimus, orbis terrarum praemium erit; si victi fuerimus, caelum, utcumque igitur res cedat, magna nobis aut immortalis gloria paratur. Verum ego beneficia omnipotentis Dei mecum nonnunquam reputans tria illa vel praecipue commendare vel praeferre soleo. Primum quod me non belvam sed hominem, hoc est animal ratione praeditum, fecerit; alterum quod christianum; tertium quod tot tantorumque regnorum regem ac dominum. Sileo praeter haec plura. Sed his tribus tantum Deo optimo ac benignissimo me obligatum et obnoxium sentio, ut mihi nisi mortalium ingratissimus esse et haberi velim, haud amplius oscistandum aut torpescendum sit neque expectandum, an quid alii moliantur aut parent, sed rumpenda potius mora classique habenae immittendae. Nam per immortalem Iesum, quid est quod verear, quo minus bellum hoc honestissimum ac amplissimum amplectar, an ne corpusculum hoc, an ne regna et reliqua bona, an ne denique animam ipsam amittam? Verum haec omnia a Deo mihi concessa, ipsi Deo tandem restituenda sunt, ut plane profitear, quicquid huic bello destinandum sit, meum non esse, at ei, cuius id est, iure ac merito reddi debere. Bellum itaque nobis proponitur, in quo nihil quod nostrum sit perdere possumus, sed in quo etiam perdendo vincamus perpetuamque felicitatem adipiscamur. Sat mundo inservivimus, sat voluptatibus concessimus, reliquam aetatis Deo dandum ac consecrandum est. Victoriam olim de saeculari regno dimicantes consecuti sumus, quid speramus fore si de Christo ac pro Christo pugnam omnium pulcherrimam subierimus? Perpendat iam christianos et christianorum principes tot populorum a Macumettanis debellatorum, tot regum procerumque interemptorum, tot hominum in servitutem abductorum aut in Macumettanam perditissimam haeresim redactorum, virginum stupratarum, Dei veri ac sanctorum imaginum subversarum, atque huiuscemodi prope innumerabilium contumeliarum. Etiam cogitemus capta Constantinopoli, hoc est claustris Asiae defractis, nisi hostium conatibus statim obstiterimus, de nobis deque christiana religione protinus actum esse. His itaque aliis rationibus adducor, Patres conscripti, si vos item annueritis, bellum pro fide catholica contra Theucros, quod nobis atque christianae reipublicae faustum felix et fortunatum sit, confestim suscipere avetote. Alfonsi regis dicteria finiunt.