1.1 [I] Tempore quo Alexius imperii Costantinopolitani regebat abenas, quo et beatae recordationis Urbanus papa secundus Romanae [Ecclesiae] pontificium administrabat, fuit quidam heremi accola in Galliarum regione, Petrus nomine. 1.2 Uir quidem summae religionis, sanctisque deditus actibus, ac omnis uitae huius extremitate contentus. 1.3 Cuius nimirum color penitus incultus erat, spiritus feruens, pedes nudi, statura breuis, facies macilenta, tegimen uilissima cappa. 1.4 Qui non equi, non muli mulaeue sed asini tantum uehiculo, quocumque pergebat, utebatur. 1.5 Qui desiderio uidendi Sepulchrum Domini ualde accensus, post multos prolixi itineris labores, Ierusalem tandem oraturus aduenit. 1.6 Erat autem Ierusalem illis diebus, nescitur quo Dei iudicio, Gentilium, id est Sarracenorum, subiecta dominio, unde et idem Sepulchrum ceteraque sacra loca sub omni contemptu ab ipsis male tractata habebantur. 1.7 Nam et Templum Domini in eorum Mahumeriam uersum erat, et stabula equorum secus eiusdem Sepulchri basilicam impie statuebantur. 1.8 Hanc quoque tam magnam irreuerentiam circa ipsa sacra loca habitam cum Petrus predictus, facta oratione, cospexisset, ingemuit ualde, atque ex intimo cordis trahens longa suspiria, multas etiam lacrimas ab oculis effudisse peribetur. 1.9 Factum est autem, cum nocturnae quietis tempus redisset, Petrus consuete naturae membra dedit. 1.10 Qui etiam in uisu Iesum Christum Dominum uidit, talia dicentem sibi: «Petre, surge citiusque reuertere, Urbanum papam aditurus, cui ex mei parte dicatur, quatenus fratres meos cunctos commouens eis precipias, ut huc quantocius properantes et Ierusalem, immo meum Sepulchrum a prophanae gentis huius inuasione atque spurcitia, aliaque sacra loca per circuitum, me quoque adiuuante, liberare festinent. 1.11 Nam et regni celestis ianua mei amore uenturis ad istud peragendum nunc omnibus patet». 1.12 Qui consurgens letus de tanta sibi diuinitus reuelatione ostensa effectus est. 1.13 Deinde precibus ad Sepulchrum iterum fusis, sine dilatione remeauit, papam predictum adiens eique, secundum quod per uisum audierat, cuncta narrauit. 1.14 Qui audiens, quod ei celitus delegatum fuerat, gaudio magno excipitur, satagens implere, quod etiam corde iam ipse agendum sepius tractauerat. 1.15 Erat et ipse, secundum quod decebat tanti culminis honorem, statura uultuque elegantissimus, sermone luculentissimus, sapientia excellentissimus, necnon religione precipuus. 1.16 Igitur preparatis omnibus, quae itineri necessaria erant, montes Alpinos transiuit, ueniensque in Aruerniae prouinciam, ibi apud Clarum Montem oppidum, archiepiscoporum, abbatum, clericorum, cum innumerabili populo undique concurrentium, concilium celebrauit; cui uidelicet sancto conuentui non uirorum illustrium, non magnatum, nec etiam comitum concursus defuit. 1.17 Sanctus uero papa Urbanus eidem sancto concilio presidens post nonnullas istitutiones ecclesiasticas, quas Spiritu Sancto dictante promulgauerat, diuinae iussionis sibi destinatae non immemor, instituit atque precipit, ut milites et pedites, quicumque scilicet ire possent ad Ierusalem aliasque Asiae Ecclesias a Paganorum potestate eruendas, pro Dei amore omniumque remissione peccatorum sibi adipiscenda, unanimes arma gerentes pergerent. 1.18 Atque in eorum bonis usque ad reditum ipsorum securitatis pacem continuam haberi decreuit. 1.19 Simulque etiam disposuit, ut cuncti illuc euntes signum crucis in scapulis re aliqua uestimentis impressum seu in fronte gestarent, quo, tanti itineris religionem atque peregrinationem aliis cernentibus ostendentes, ab aliquo non impedirentur. 1.20 Tunc uniuersi, qui aderant, tam bonum et desiderabile edictum percipientes, uoces ad aera ouantes attollunt, unanimiter clamantes sepiusque repetentes: «Deus illud uult! Deus illud uult! Deus illud uult!» . 1.21 Igitur Gottifredus, dux Lothariae, Robbertus, comes Normanniae, Ugo Magnus comes, frater Philippi Francorum regis, Stephanus, comes Blesensis, Raymundus, Sancti Egidii comes, atque Robbertus, comes Flandrensis, huiuscemondi rem ab Apostolico dispositam percipientes, diuinitus mox afflati uno animo unaque uoluntate ad eripiendam Ierusalem et Sepulchrum Domini simul ire disponunt. 1.22 Sub quibus militum et peditum tanta fuit coadunatio, ut arenae, quae est in litore maris, comparari possent. 1.23 Uerum, quia de tot tantisque proceribus mentio habita est, debemus et ipsorum genealogiam exprimere, [et] singulorum mores annotare. 1.24 Dux Gottifredus Eustachii, Boloniae ciuitatis comitis, filius extitit: cuius nobilitas uirtutibus cumulata, tam in secularibus quam in diuinis rebus excelluit. 1.25 Diuinis quidem, quia largus erga pauperes, erga delinquentes uero misericors fuit; porro humilitate, mansuetudine, sobrietate, iustitia, castitate insignis, potius monachorum lux, quam militum dux putabatur. 1.26 Ex his uero, quae seculi sunt, non minus nouerat agere, uidelicet preliari, ordinare militum acies, armis gloriam propagare. 1.27 Primus autem in primis ferire hostem adolescens didicit, iuuenis assueuit, uir postea factus id nunquam agere destituit. 1.28 Sequitur Robbertus, Normanniae comes, qui Guilielmi Expugnatoris et regis Anglorum filius fuit; genere, diuitiis, facundia quoque non secundus duci Gottifredo, sed superior, par illius in his, quae seculi sunt, et in his, quae Dei, minor. 1.29 Cuius pietas largitasque ualde fuissent laudabiles, sed quia ipse in utrisque modum non tenuit, in utrisque errauit. 1.30 Siquidem misericordia eius ita rigore iustitiae penitus carebat, ut raptorum impunita malignitas per totam Normanniam nec Deo nec homini parceret. 1.31 Quapropter nullus uinctus in cospectu ipsius lacrimabatur, quin ipse mente solutus continuo in mutuas lacrimas effunderetur. 1.32 Largitate autem in tantum diffusus erat, ut accipitrem siue canem pro nullo quantouis ere dimitteret, quin compararet; cum interim unicum haberet supplementum rapinarum scilicet consensus. 1.33 Qui tamen haec, dum intra patriam esset, exercuit, uerum fines patrios egressus a tam nefando luxu perdomitus est, cui ante per magnorum operum affluentiam succubuit. 1.34 Ugo Magnus comes, filius Henrici regis Franciae, frater Philippi, regis eiusdem Franciae, fuit; magnus genere, magnus cognomine, magnus probitate, magnus etiam et potens in preliis; uenerabilior tamen regii sanguinis gloria quam aut opum ubertate, aut precellenti multitudine, aut triumphalibus meritis. 1.35 Denique Blesensis comes, Stephanus nomine, et ipse regum proximus fuit, uidelicet Gallorum pronepos et gener Anglicorum: cuius largitas, si hilaritate aut audaciae feruore illustraretur, et ad ducatus culmen, et ad strenuissimum militem omnino sufficeret. 1.36 Sequitur hunc Robbertus comes, Flandriae scilicet, nutricis equitum, feracis equorum, tritici atque pabulorum; qui puellarum quoque decoritate precellens, reges generos, id est Gallicum Anglicum et Dacum, meruit habere. 1.37 Quorum quidem affinitate comes ipse sublimis populare regimen administrare dedignabatur, dum ipse super omnes exercituum rectores in ense et lancea laudari gestiret. 1.38 Unde postea contigit, ut ipse quidem multo plus ceteris ducibus celebraretur habere famam, neglectaque cura, multo minus de duce. 1.39 Subsequitur Raymundus, comes Sancti Egidii, diuitiis, potentia, consilio militari, multitudine non illis minor. 1.40 Nam in his omnibus a primordio inter ceteros claruit, et cum mox aliorum defecisset pecunia, huius semper affluxerunt diuitiae. 1.41 Illa nimirum gens, id est Prouincialium, non prodiga, parcitati potius quam laudis famae seruiebat: quae quoque, exemplo aliorum territa, non sicut Franci in distraendo, sed sempre in augendo substantiam desudabat. 1.42 Quam ob rem populus ipse, prescius futurorum, non permisit suum egere comitem, uirum quidem equitatis cultorem, iniquitatis ultorem: qui etiam ad timidos se uelud agnum, ad tumidos autem tanquam leonem ostendebat. 1.43 In hoc autem loco Boamundi genealogia exprimenda est, sed quia de eo eiusque genere paulo inferius in loco suo recitandum est, preposterum esse hic eam memorari uidetur. 1.44 Uerum quia a serie narrationis longiuscule digressi sumus, nunc ubi dimisimus, redeamus. 1.45 Igitur predicti principes, cum in animo, sicut dictum est, Ierusalem petere proposuissent, antequam mouerentur, a predicto papa quidam illorum quesierunt, ut simul cum eis in ipso itinere pergeret. 1.46 Quibus ipse respondit: «Ego» , inquit, «ad presens uobiscum hoc iter agere nequeo, quoniam pluribus ecclesiasticis negotiis explendis, quae nunc euitare perniciosum est, operam dare prius oportebat. 1.47 Quibus expletis, si uita comes non defuerit Deusque deinde facultatem eundi dederit, uos uere subsequi uobisque in partibus illis adesse in animo propositum habeo» . 1.48 At illi, his auditis, unanimiter petierunt, quatenus uel quemlibet, qui uice sua in his, quae Dei salutisque animarum ipsorum essent, illis preesset, preordinare curaret. 1.49 Sanctus ergo Apostolicus, dignam illorum petitionem exaudiens, episcopum Podiensem, uirum eque tam in diuinis quam in secularibus rebus prudentissimum, simulque religione precipuum, eis prefecit, dans illi potestatem, ut sua uice eis presidens, illorum curas ageret. 1.50 Post haec autem predicti principes tempus statutum, quando se moturi essent, sitienter prestolabantur, quorum exercituum numerus, ut dictum est, uelud arena in litore comprehendi nequiuerat. 1.51 Hoc in tempore Boamundus, Robberti Guiscardi ducis Apuliae filius primogenitus, uir quidem paternae uirtutis strenuissimus emulator atque a tempore eiusdem patris militaribus exercitiis probatissimus, in eadem Apulia, uidelicet Barensibus, Tarentinis, Ydruntinis aliisque quampluribus maritimis terraneisque urbibus, ex successione ereditaria principabatur; nam Roggerius, frater eius ex solo patre, patre ipso obeunte, ducatum acceperat. 1.52 Hic audiens Ierusolymam iter a summo pontifice costitutum esse, atque ad liberandum Sepulchrum Domini ceteraque sacra loca ab infidelium iugo predictos principes Ultramontanos se esse moturos, letus effectus, cum eis et ipse simul properare pro diuino amore armatur. 1.53 De quo fertur, quod aliquando, patre adhuc uiuente, tantae strenuitatis extitit, ut imperatorem Alexium bis in fugam ire coegit: primo quidam in oculis eiusdem patris sub Dirachii menibus, secundo autem apud Larissam urbem, dum idem pater Romam ad succurrendum Gregorio papae, qui ab Henrico, rege Teutonico, obsidebatur, petiit. 1.54 Igitur ceteri circumquaque, de prope uidelicet et de longe, cognoscentes Boemundum Ierusalem iturum, sine numero ei adheserunt, dominum illum ac rectorem super se habere in tanto itinere affectantes. 1.55 Adhesit et ei quidam exadelfus suus, Tancredus nomine, nepos eiusdem patrisRobberti ducis, ex sorore sua nomine Emma genitus, a patre quidam, qui Marchisus dictus est, non ignobilis filius; a matris autem fratribus nepos longe sublimior. 1.56 Qui uidelicet fratres, patriam, id est Normanniam, egressi, gloriam suae militiae in Italia extulerunt. 1.57 Quis enim Robberti Guiscardi uires non probet? 1.58 Qui Calabriam et Apuliam Siciliamque bellando sibi subiecit, cuius etiam uictricia arma post sub uno, ut aiunt, die Alemannorum rex Henricus, Grecorum imperator Alexius tremuerunt. 1.59 Romam namque presens ab ipso Alemannorum rege eripuit; Grecorum autem imperatorem per Boemundum, filium suum bellicosissimum, superauit. 1.60 Reliqui fratres, octo numero, Campaniam, Apuliam, Calabriam debellauere. 1.61 Excipiendus est Roggerius, Siciliensis comes, qui, subacta Gentilitate, Siciliae gloriam super fratres suos adeptus est, scilicet a prefato Robberto Guiscardo secundam. 1.62 Nunc redeamus ad Tancredum ipsum, quem nec paternae opes ad lasciuiam, nec ad superbiam cognatorum suorum potentia traxit. 1.63 Qui dum adhuc adolescens esset, iuuenes abilitate armorum morumque grauitate senes transcendens, nunc his nunc illis de se nouum uirtutis spectaculum prebebat. 1.64 [In] adolescentia uero preceptorum Dei sedulus auditor summopere studebat et audita recolligere, et recollecta opere implere. 1.65 Nemini detrahebat, etiam cum sibi detrahebatur; immo aiebat hostem magis esse feriendum, quam rodendum; de se autem ipse nichil dicere cupiebat, at dici ab alio insatiabiliter sitiebat. 1.66 Proinde sompnos uigiliis, quietem labori, satietatem fami, otium studio, postremo superflua omnia necessariis postponebat. 1.67 Sola namque laudis gloria iuuenis mentem agitabat; nichilque esse crebri uulneris iacturam ducebat, dum glorias cotidianas adipisci malebat. 1.68 Hunc ergo sibi Boemundus diligenter asciscens, cunctae suae expeditioni, cum mouenda esset, pro eius magnifica strenuitate atque uirtute, preposuit. 1.69 Dumque omnia, quae itineri necessaria erant, prepararentur, interim aduentum illorum, qui superius dicti sunt, principum inianter prestolabatur, quatenus se cum eis coniungens trans mare simul incederet. PROLOGUS 2.1 In nomine Iesu, qui est uerbum et sapientia Dei patris, dicamus eius miranda gesta et fortia facta qui, dum esset in nostra carne, dixit: 2.2 Qui reliquerit domum, patrem, matrem, fratres et sorores, uxorem et filios, agros et uineas, propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam eternam possidebit; et: Qui uult post me uenire, abneget se ipsum, et tollat crucem suam cotidie et sequatur me . 2.3 Hanc uocem audientes et huius iussa implere cupientes, sancti peregrini ex omnibus partibus mundi primitus ab Occidentali plaga, deinde a Meridiana et Septentrionali, demum uero et ab Orientali, tam magnam fecerunt commotionem, adiuuante et faciente ipso Domino, ut nullus sen- sus excogitare, nulla lingua, etiam si ferrea esset, ad plenum valeant enarrare. 2.4 Sed quia, ut ait Scriptura: Secretum regis celare, opera autem Dei narrare honorificum est , si ex toto silet lingua carnis, et quamuis non ad plenum sed uel aliquantulum exinde non dicat, pigritia et negligentia est, et in peccatum deputabitur, ut ait Sedulius: 2.5 Cum sua Gentiles studeant figmenta poetae Grandisonis pompare modis tragicoque boatu , 2.6 cur nos, famuli Christi, tacemus tam mira facta Christi, quae, si ipse non fecisset, nunquam ab hominibus fieri potuissent? Nunc reuertamur ad priorem sensum. 2.7 In eodem collegio abierunt archiepiscopi, episcopi, abbates et omnis Ecclesiae gradus, in eodem exercitu abierunt reges, principes, prefecti, marchiones, duces, comites, et omnis gradus secularium, et uulgus tam maximum uirorum et mulierum, ut nemo nisi a Deo scire possit. 2.8 Sed non insimul ibant, quia nullus ab homine cogebatur, nisi quorum corda ipse Deus tangebat, et sicut erant omnes uiae et omnia loca plena uirorum euntium, ita plenae omnes uiae sepulchris sanctorum peregrinorum erant, habentes fixas cruces ad capita. 2.9 Et non solum spatia terrarum et maria plena erant corporibus sanctorum peregrinorum: multi ex eis moriebantur egritudine, plurimi fame et alii frigore et estu, atque alii ferro a Paganis. 2.10 Et tamen nec desinebant nec contristabantur, habentes in cordibus suis: Quicquid patimini propter iustitiam, beati . 2.11 Isti sunt, qui contempserunt uitam mundi et peruenerunt ad premia regni; isti reliquerunt regna et predia et diuitias et abnegauerunt semetipsos, et secuti sunt Domini nostri uestigia. 2.12 Et dum in Ecclesia legitur, et cantantur fortia facta Machabeorum, qui, quamuis pro patriis legibus, tamen et pro suis heredibus et hereditatibus pugnauerunt. 2.13 Isti uero non pro sua neque pro aliquo suorum, sed solummodo pro regno celorum abierunt, et uiriliter pugnauerunt et uicerunt, adiuuante eos Domino [et] uisibiliter mittente eis in adiutorium sanctos suos bellatores, quorum animae in celo iam collocatae erant, uidelicet Mercurium multotiens, aliquando Georgium, nec non et interdum Theodorum, aliquando totos tres cum suis dealbatis exercitibus, uidentibus non solum Christi militibus, sed etiam ipsis inimicis Paganis; unde exterrebantur et in fugam conuertebantur. 2.14 Propterea nimis sunt laudandi et omnimodo preconandi, quibus Deus dedit talem tolerantiam atque uictoriam et tam maximum triumphum. 2.15 Unde ad gloriam et laudem nominis Dei per uniuersum mundum debet esse laudandum, predicandum, memorandum, etiam et in ecclesiis Dei semper preconandum per eum, a quo peractum est, qui uiuit et regnat in secula seculorum. Amen. LIBER 3.1 Omnipotens Dominus propterea dicitur omnipotens, quia omnia potest, quando uult et quomodo uult. 3.2 Cum uoluntate sua fuit et placuit ei liberare Sanctum Sepulchrum Filii sui de potestate Paganorum, in qua erat pro delictis hominum, et aperire uiam Christianis desiderantibus illuc pro redemptione animarum suarum pergere, multis signis et uirtutibus, prodigiis et portentis ostendit ad acuendas mentes Christianorum, ut desiderabiliter illuc properarent. 3.3 Nam stellae de celo per totum mundum uisae sunt fluere in terra, ita crebrae et spissae, uti grandines uel flocci dum ninguent. 3.4 Post pauco uero tempore uia ignea in celo apparuit; transacto namque paruo tempore, medietas celi uersa est in colore sanguinis; sompnia et reuelationes plures uisae sunt, quas enumerare nemo potest. 3.5 Tunc in anno millesimo nonagesimo quinto, cum appropinquaret terminus ille, quem Dominus Iesus cotidie demonstrat suis fidelibus atque specialiter ostendit in Euangelio dicens: Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me , misit Deus in mente Apostolici Romanae sedis, nomine Urbanus, et perrexit in Ultramontanis partibus cum suis archiepiscopis, episcopis, abbatibus et presbiteris, et cepit subtiliter sermocinari, et predicare dicens, 3.6 ut si quis animam suam saluam facere uellet, non dubitaret humiliter uias Domini incipere, quin etsi ei denariorum deesset copia, diuina ei satis daret misericordia. 3.7 Hortabatur sic domnus Apostolicus: «Fratres, oportet uos pati multa pro Christi nomine, uidelicet miserias, paupertates, persecutiones, egestates, infirmitates, nuditates, famem, sitim et alia huiusmodi, sicuti idem Dominus ait suis discipulis: 3.8 Oportet uos multa pati pro nomine meo, et Nolite erubescere loqui ante faciem hominis, ego enim dabo uobis os et eloquium ac Deinceps sequetur uos larga retributio, uidelicet regna polorum» . 3.9 Cumque hic sermo cresceret per uniuersas regiones, Galliarum scilicet ac Francorum, Alamannorum, Anglorum, et omnium regionum Occidentalium, Meridianarum et Septentrionalium et omnium partium, facta est tam maxima commotio uirorum ac mulierum in uniuersis partibus, ut uiderentur omnes uelle arripere sanctum iter. 3.10 Pater non audebat prohibere filium nec uxor prohibere uirum, et dominus non audebat prohibere seruum: omnibus liberum erat iter propter timorem et amorem Dei. 3.11 Et omnes, qui ibant, suebant cruces in dextro umero, imitando Christum, qui in humero suo portauit crucem, eundo ad passionem pro nobis. 3.12 In tantum fuit maxima commotio, ut nulla esset uia, nullum iter, nulla ciuitas, nullum castrum, nulla planities, nulla montana erant, quae non essent plena papilionibus et tendis, nobilibus hominibus et ignobilibus uiris ac mulieribus, omnes portantes cruces in scapulis. 3.13 Et ita ibant gaudentes, qui ex longinquis regionibus ueniebant, tanquam supremo die exissent de domibus suis. 3.14 Et inter eos erant omnia genera musicorum et tubarum et corneorum, et mille modis ludentium et aliis multis mirabilibus [quae] secum portabant ligneis, ferreis, aureis, argenteis, quae enarrare nequimus. 3.15 Arma uero illorum ex omnibus generibus erant, scilicet lanceis, ensibus, loricis, clippeis, galeis, ballistris, arcubus, gisarmis, salibis etiam et accettis. 3.16 Haec de minutis diximus gentibus. 3.17 [II] Principes uero, comites, duces et magnates ita diuites erant, ut papiliones eorum et tentoria essent deaurata; lecti uero illorum auro et coloribus erant depicti, et sub eisdem lectis ita iacebant marchae argenteae, sicut solent iacere ligna sub rusticorum lectibus. 3.18 Et portabant lintres, quas in aqua mittebant, et retia ponebant desuper et desubter; et quot pisces ibi erant, omnes capiebant. 3.19 Et deducebant secum accipitrem, qui cognominatur gyrifalcus: qui dum dimittebatur ad uolandum, omnes aues, qui eum uidebant uel sentiebant, prae timore eius statim in terra proiciebant se, et capiebantur manibus, et plura alia, quae enarrare longum est. 3.20 Sed et hoc non est pretereundum: omnes uiae ita erant plenae tentoriis peregrinorum euntium ad liberandum uiam Sancti Sepulchri, ut nulla esset ciuitas, nullum castellum, nullum pratum, ubi non inuenirentur tentoria extensa. 3.21 Alii euntes atque alii eos sequentes, et ibant leti dicentes: «Deus lo uult!, Deus lo uult!, Deus lo uult!» . 3.22 Et in pluribus ex his, qui moriebantur in eadem sancta uia, apparebant cruces in scapulis eorum; et propterea multi accendebantur ad idem sanctum iter. 3.23 Nunc reuertamur ad priorem motionem. 4.1 [III] Primum ceperunt arripere iter, fecerunt tres partes. 4.2 Una pars Francorum in Ungariae intrauit regionem, scilicet Petrus Heremita et dux Gottifredus et Baldoynus frater eius, et comes Baldoynus de Monte. 4.3 Isti prudentissimi milites et alii plures, quos ignoro et quorum nomina penitus dictare careo, uenerunt per uiam, quam antiquitus Carolus, mirificus rex Franciae, aptari fecit usque Costantinopolim. 4.4 Petrus uero Heremita Costantinopolim uenit tertio kalendas Augusti , et cum eo maxima generatio Alamannorum. 4.5 Illic inuenit Lombardos et Longobardos et alios plures congregatos, quibus imperator Grecorum iusserat dari mercatum, sicuti mos erat in ciuitate, dixitque illis: 4.6 «Nolite tras- meare Brachium, donec ueniat maxima Christianorum uirtus, quia uos tot non estis, quod cum Turcis preliari ualeatis» . 4.7 Ipsique Christiani nequi- ter deducebant se, quoniam ciuitatis palatia sternebant et incendebant et auferebant plumbum, unde ecclesiae erant coopertae, et uendebant Grecis: de quo magis iratus imperator mox iussit illos trasmeare ultra Brachium. 4.8 Postquam uero transfretauerunt, non cessabant agere omnia mala: incendebant enim et deuastabant domos et ecclesias. 4.9 Tandem peruenerunt Nicomiam; illic diuisi sunt Lombardi et Alemanni a Francigenis, quia Francigenae erant tumidi superbia. 4.10 Elegerunt autem Lombardi et Longobardi dominum super sese, cui nomen est Raynaldus; et Alemanni similiter. 4.11 Et intrauerunt in Romania, et per quattuor dies iuerunt ultra Nicheam ciuitatem, et inuenerunt quoddam castrum, cui nomen Scerogorgo, quod uacuum erat gente, et apprehenderunt illud; in quo inuenerunt satis frumentum et carnem et omnia bona. 4.12 [IV] Audientes itaque Turci, quia Christiani essent in castrum, uenerunt continuo obsidere illud. 4.13 Ante portam castri erat quidam puteus, et ad pedem castri erat fons unus, iuxta quem exiit Raynaldus, excubare scilicet Turcos. 4.14 Uenientes autem Turci in die dedicationis sancti Michaelis Archangeli, scilicet duobus diebus stantibus mensis Septembris , inuenerunt Raynaldum et alios omnes, qui cum eo erant, et occiderunt multos ex eis. 4.15 Alii, qui remanserunt uiui, fugerunt in castrum, quod Turci obsederunt continuo, eisque abstulerunt aquam. 4.16 Fueruntque nostri in tanta afflictione sitis, quod flebothomari faciebant suos equos et asinos, quorum sanguinem bibebant. 4.17 Alii mittebant zinziclas in piscinam et eas deprimebant in os suum; alii quippe mingebant in pugillum alterius, et sic bibebant; alii autem fodiebant humidam terram et supini iactabant se, et mittebant terram super sua pectora aut corpora pro nimia ariditate sitis. 4.18 Episcopi namque et presbiteri, qui illic aderant, confortabant et submonebant nostros, dicentes: 4.19 «Estote ubique fortes in Christi fide, et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere» . 4.20 Haec persecutio fuit per octo dies. 4.21 At dominus Alemannorum consiliatus est cum Turcis, qualiter traderet alios omnes: et fingens se exire ad bellum, fugit ad illos, et cum eo multi ex aliis. 4.22 Turci ceperunt castrum: et illi autem, qui Deum abnegare noluerunt, capitalem sententiam susceperunt; qui uiui remanserunt, decapitati sunt a Turcis. 4.23 Postea diuiserunt illos adinuicem, sicut aliquis diuidit oues: alios miserunt ad signum et sagittabant eos; et alios uendebant et donabant, sicut animalia. 4.24 Alii in Corosanum conducebant suos, ubi ipsi habitabant; alii in Antiochiam, alii in Aleph. 4.25 Isti primo acceperunt feliciter martyrium pro Christi nomine. 4.26 Audientes autem Turci, quod Petrus Heremita et Gualterius Sine Habere fuissent in Civito, quae est supra Nicheam, uenerunt illuc gaudendo occidere illos. 4.27 Cumque uenirent, letantes obuiauerunt Galterius et sui milites, quos omnes confestim occiderunt. 4.28 Petrus uero Heremita paululum ante recesserat Costantinopolim, eo quod nequibat retinere illam diuersam gentem, quae nolebat eum audire nec uerba eius obscultare. 4.29 Turci uero, post hanc malignam illorum uictoriam, ubicumque inueniebant †nisi peregrini†, et irruebant super eos. 4.30 Quos alios inueniebant uigilantes, alios dormientes, alios nudos iacentes, quos omnes interficiebant. 4.31 Presbiterum quoque unum inuenerunt celebrare sanctam missam super altare, eumque statim martyrizauerunt. 4.32 Alii, qui potuerunt euadere, fugerunt ad Ciuito; alii miserunt se in mare, alii in syluis; alii ascenderunt in montaneis et introierunt in quoddam castrum. 4.33 Turci namque persequentes illos, adunauerunt ligna, ut eos incenderent simul cum castro. 4.34 Christiani igitur, qui in castello erant, miserunt ignem in lignis adunatis, et reuersus est ignis aduersus Turcos, quoniam Deus noluit suos relinquere. 4.35 Illos uero, qui erant capti a Turcis, diuiserunt inter se, sicut prius fecerunt per uniuersas eorum regiones. 4.36 Hoc totum factum est in mense Octobri. 4.37 [V] Audiens hoc imperator, quod Turci ita dissipassent nostros, letus et gauisus fuit; et mandauit et fecit eos trasmeare Brachium; et postquam reuersi fuerunt, comparauit ab eis omnia arma eorum. 5.1 Secunda uero pars intrauit in Sclauoniae partibus, scilicet Raymundus, comes Sancti Egidii, et cum eo Podiensis episcopus. 5.2 In qua Sclauonia multa perpessi sunt pro Christi nomine et Sancti Sepulchri. 5.3 Nam per quadraginta dies ambulauerunt per obscura loca propter nebulas, quae erant tam densae, ut uix paululum longe cospicere possent; et Turci undique eos insidiantes. 5.4 Sed bellipotens et prouidus comes minutam gentem faciebat ire in medio, et ipse cum exercitu suo custodiebat eos ante et retro ab insidiis Turcorum. 5.5 Itaque plures ex suis militibus perdidit fame et gladio, quoniam mala terra erat; uiam etiam nesciebant, nisi per ortum solis. 5.6 Tertia pars per antiquam uiam Romamuenit. 5.7 In ista uero parte fuit Robbertus, comes Flandrensis, et Robbertus, comes Normannus, et Ugo Magnus et alii plures. 5.8 Ac deinde appropinquauerunt ad portum Brundusii aut Bari aut Tarenti. 5.9 Ugo uero Magnus, et Guilielmus, Marchisi filius, confestim miserunt sese in mare ad portum Bari , et transfretantes applicuerunt Durachium. 5.10 Audiens itaque dux illius ciuitatis illos prudentissimos uiros illuc esse applicatos, continuo, mala cogitatione in cor eius ascendente, iussit illos moueri, et Costantinopolim ante infelicem imperatorem caute deduci, quo ei fidelitatem facerent. 5.11 [VI] Dux itaque Gottifredus, nostrorum comitum primus, Costantinopolim uenit cum suo magno exercitu diebus duobus ante natiuitatem Domini nostri, et ospitatus est iuxta Costantinopolim. 5.12 Fuitque ibi, donec iniquus imperator iussit eum honorabiliter ospitari in burgo. 5.13 Cumque ospitatus fuisset secure, mandabat armigeros suos foras per unumquemque diem, quatenus paleam et alia necessaria apportarent. 5.14 Cum uero iam putabant cum fiducia exire quocumque uoluissent, inimicus imperator, Alexius nomine, sagaciter faciebat eos obseruari, suisque Turcopolis et Piccinacis imperabat, quod eos inuaderent et occiderent. 5.15 Baldoynus itaque, ducis frater, audiens hoc, quod traditor imperator suis imperabat hominibus, statim misit se in nimiam attentionem, si forte illos inuenire posset. 5.16 Ad ultimum inuenit eos occidentes gentem suam illosque inuasit toto corde, et Deo adiuuante superauit et apprehendit sexaginta ex eis, partim occidit et partim ante cospectum ducis conduxit. 5.17 Cumque uidisset hoc imperator infelix ualde iratus est. 5.18 Uidens autem dux, quod imperator eis esset iratus, iussit suis militibus exire de burgo et ospitari extra ciuitatem, ubi fuerant prius. 5.19 Sero autem superueniente, mandauit infelix imperator exercitum suum et fecit inuadere ducem simul cum Christi gente. 5.20 Quos persequens, inuictus dux una cum Christi militibus occidit septem ex illis, et persequendo alios uenit usque ad ciuitatis portam. 5.21 Reuersus itaque dux ad sua tentoria, et fuit in campo illo fere per quinque dies, donec pactus est cum imperatore. 5.22 Dixitque illi imperator, quod transfretaret Brachium Sancti Georgii, promisitque facere illuc conduci omnem mercatum, sicuti erat Costantinopolim, et pauperibus helemosinam erogare, unde uiuere possent. 5.23 [VII] At bellipotens Boamundus, Robberti ducis filius, cum essent in obsessione Amalfi, scilicet Scaphati pontis, audiens uenisse innumerabilem gentem Francorum, quatenus Sancti Sepulchri uiam de manu eriperet pessimorum Paganorum, ut fieret liberata et Christianis omnibus undique staret patefacta, continuo cepit sapientissime ac diligenter inquirere, quae arma pugnandi haec gens deferret, et quam ostensionem Christi in uia portaret, uel quod signum in certamine sonaret. 5.24 Cui per ordinem dicta sunt omnia: «Taliter deferunt arma iugiter ad bellum undique conuenientia; in dextra uel inter utrasque scapulas crucem Christi baiulant. 5.25 Sonum uero illorum non est aliud, nisi “Deus lo uult!, Deus lo uult!, Deus lo uult!”; omnes simul una uoce conclamant» . 5.26 Mox, Sancto commotus Spiritu, iussit pretiosissimum pannum sericum, quem apud se habebat, afferri, eumque incidi precepit totumque statim in cruces expendit. 5.27 Coepit namque uehementer ad eum concurrere maxima pars militum, qui erant in obsessione illa, et tam mirabiliter fluebant ad eum, quod comes Roggerius pene solus remansit, uix reuersus Siciliam, dolens ac merens, quod gentem amisisset suam. 5.28 Reuersus Siciliam, itaque dominus Boamundus iterum in terram suam, diligenter enim undique honestauit sese ad incipiendum Sancti Sepulchri iter, tandem transfretauit mare cum suo exercitu. 5.29 Et cum eo prudentissimus Tancredus, Marchisi filius, et Robbertus Girardi filius, et Riccardus de Principatu, et Raynaldus, frater eius, et Robbertus de Ansa et Hermannus de Cannis et Robbertus de Sorda Ualle, et Robbertus filius Trosteri, et Unfridus filius Rau, et Riccardus, filius comitis Raynulfi, et Goffridus, comes de Ruscignolo, et Episcopus et Girardus, fratres eius, et episcopus de Ariano, et Boellus Carnotensis, et Alberedus de Cagnano, et Goffridus de Monte Scabioso. 5.30 Alii uero, qui ante transierunt mare, promiserunt Boamundo, quod eum expectarent in Bulgaria. 5.31 Ipse autem eis promisit, quod quicquid illi perderent in expectatione illa, libenter eis redderet. 5.32 [VIII] Postquam uero illi cognouerunt dominum Boamundum transfretasse, uenerunt festinanter ad eum ad Ebelonam, in Omnium Sanctorum festiuitate. 5.33 Hi omnes, quos superius commemoraui, transfretauerunt ad domini concorditer Boamundi famulatum, et applicuerunt in Bulgariae partibus. 5.34 Illic inuenerunt nimiam habundantiam frumenti et uini et alimenti corporalis. 5.35 Deinde uero descedentibus in ualle Andronopoli, et illic applicando, expectauerunt gentem suam, donec omnes equaliter transfretauerunt. 5.36 Tunc sapiens Boamundus ordinauit consilium una cum gente sua, suosque confortabat et ammonebat dicens: 5.37 «Uiri prudentes, abstinete uos a malo: nos sumus peregrini Dei, oportet nos modo esse bonos et humiles, plusquam antea fuimus. 5.38 Et nolite depredare terram istam, quia Christianorum est; et nemo accipiat plusquam, ei quod sufficiat ad edendum pro benedictione» . 5.39 Tunc exeuntes uenerunt per nimiam plenitudinem de uilla in uillam et de castello in castellum, et de ciuitate in ciuitatem, quousque peruenerunt Castoriam, ibique Natiuitatem Domini solempniter celebrarunt. 5.40 Fuimusque ibi per plures dies, et quesiuimus mercatum; sed ipsi noluerunt dare nobis, eo quod ualde timebant, et dicebant nos non esse peregrinos, sed putabant nos uelle illorum capere terram et illos occidere. 5.41 Deinde cepimus apprehendere boues et asinos et equos et omnia, quae inueniebamus. 5.42 Egressi itaque de Castoria, intrauimus in Palagoniam, in qua erat quoddam hereticorum castrum; nobis uero undique aggredientibus illud in lacu, ubi edificatum fuerat, continuo nostro succubuit imperio. 5.43 Accenso itaque igne combussimus castrum illud una cum habitatoribus suis, scilicet hereticorum congregatione. 5.44 [X] Postea uenimus ad flumen Bardarum. 5.45 Perrexit itaque cum domino Boamundo ultra gens sua partim, et partim remansit: illic inuenimus innumerabilem habundantiam. 5.46 Remansit autem ibi comes de Ruscignolo una cum fratribus suis; uenit itaque exercitus execrati imperatoris, et inuasit comitem cum fratribus suis et alios omnes. 5.47 Quod audiens prudentissimus miles Tancredus, regressus est retro et proiecit se in flumen, et natando peruenit ad alios et duo milia milites miserunt se in flumen post eum, sequendo Tancredum. 5.48 Nouissime inuenit Turcopolos et Piccinacos dimicantes simul cum nostris; quos repente fortiter inuasit, et prudenter eos superauit. 5.49 Et apprehendit plures ex eis, et duxit illos legatos ante domini Boamundi presentiam. 5.50 Hos allocutus uir sapiens Boamundus, dicens: «Quare, miseri, occiditis gentem Christi et meam? 5.51 Ego enim cum uestro imperatore nullam altercationem habeo» . 5.52 Qui dixerunt: «Nos nequiuimus aliud agere: donatiuo in roga prophani imperatoris conducti sumus, et quicquid nobis imperat, oportet nos illud adimplere» . 5.53 Quos dominus Boamundus audiens, absque ulla punitione permisit abire. 5.54 Hoc bellum factum est in quarta feria, quae est capud Ieiunii, unde sit per omnia benedictus Deus in secula. Amen. 5.55 [XI] Mandauit itaque infelix imperator, scilicet filius perditionis, simul cum nuntiis nostris unum ex suis, quem ualde diligebat, quem et chorpalasius uocabat, ut nos secure deduceret per terram suam, usque dum peruenissemus Costantinopolim. 5.56 Cumque uenissemus ante eorum ciuitates, imperabat hominibus ciuitatum, ut nobis secure apportarent mercatum. 5.57 At illi certe tantum timebant fortissimi Boamundi gentem, quod nullos nostrorum sinebant intrare ciuitatis murum. 5.58 Uolueruntque nostri maiores quoddam castrum aggredi et apprehendere, eo quod nimis erat plenum omnibus bonis. 5.59 Sed uir sapiens Boamundus noluit consentire pro iustitia terrae et fiducia imperatoris, et ualde iratus est propter hoc cum Tancredo et aliis omnibus; hoc factum est in hora uesperi. 5.60 Mane autem facto exierunt habitatores illius castri et uenerunt cum processione, et omnibus dicentibus Kyrie eleyson, deferentes in manibus cruces coram domini Boamundi cospectu. 5.61 Ipse uero gaudens recepit eos et cum maxima letitia permisit abire. 5.62 Deinde peruenimus ad quandam ciuitatem, quae uocabatur Serra, ibique nostra fiximus tentoria; et sat habuimus omnem mercatum, quod in illis diebus conueniens erat. 5.63 Ibique doctus Boamundus optime concordatus est cum duobus chorpalasiis, et pro amicitia istorum et iustitia terrae iussit reddi omnia animalia, quae nostri peregrini depredata tenebant. 5.64 Et chorpalasiis illis promiserat retro missis mandare, et omnia illa animalia per ordinem reddi. 5.65 Ac deinde peruenimus de castello in castellum et de uilla in uillam, usque dum appropinquauimus ad Russam ciuitatem. 5.66 Grecorum autem gens exibat et ueniebat gaudens coram domini Boamundi presentia, deferens nobis maximum mercatum, ibique nostros tendimus papiliones in tertia feria ante Cenam Domini. 5.67 Ibique doctus Boamundus, dimittens gentem suam, perrexit Costantinopolim loqui simul cum iniquissimo imperatore, suisque hominibus imperauit, dicens: «Modeste properate ad ciuitatem, ego autem ibo prius» ; qui eduxit secum paucos milites. 5.68 [XII] Tancredus igitur honorabilis miles remansit capud eius Christi militiae. 5.69 Qui uidens peregrinos cibos emere, ait intra se, quod exiret extra uiam et hunc populum conduceret, ubi feliciter uiueret. 5.70 Denique arbitrans hoc, intrauit in uallem quandam plenam atque stipatam omnibus bonis et omnibus ubertatibus, quae corporalibus nutrimentis sunt conuenientia; in qua Pascha Domini deuotissime celebrauerunt. 5.71 [XIII] Postquam iniquus imperator cognouit honestissimum uirum Boamundum ad se uenisse, iussit eum honorabiliter recipere, et cautissime ospitari extra ciuitatem in Sancto Argenteo. 5.72 Cumque feliciter ospitatus esset, tunc malignus imperator mandauit pro eo, ut iret loqui simul secrete cum eo. 5.73 Illic quoque inuenit ducem Gottifredum cum fratre suo Baldoyno. 5.74 Raymundus itaque, comes Sancti Egidii, simul cum Podiensi episcopo exiens de Sclauonia, in qua multa pro Christi nomine et Sancti Sepulchri uia fuerunt passi, quae minime pati deberent, 5.75 in qua etiam plures honestissimos milites perdiderunt, peruenit Durachium, quae ciuitas imperatoris est, credens iam esse in terra sua, quandoquidem de Sclauorum euaserat manu. 5.76 Grecorum autem gens insidians istis prudentissimis Christianis militibus Christi, quocumque modo eis nocere aut offendere poterat, in die et in nocte, latenter et occulte, non desinebat. 5.77 Erat autem ibi dux illius ciuitatis, qui continuo eis fiduciam, quousque in terra sua essent, leta facie spopondit. 5.78 Intra istam uero fiduciam, quam eis dono concessit, eius homines fraudulenter ex nostris interfecerunt quendam egregium militem, cui nomen Pontius Raynaldus; fratrem quoque eius uulnerauerunt grauiter. 5.79 Interea ceperunt illi statim carpere iter, et obuiauerunt imperatoris litteris de pace et fraternitate danda sicuti suis filiis. 5.80 [XIV] Interim dum haec recitarentur, Turci et Piccinaci et Comani et Sclaui et Athenasi et Usi erant insidiantes illis undique, uidelicet ut in aliqua parte eos ledere possent. 5.81 Quadam autem die, dum Podiensis episcopus ospitatus esset, contigit forte, quod a Piccinacis captus esset; qui continuo eiecerunt eum de mula, in qua sedebat, eumque expoliauerunt et uertice capitis eum uulnerauerunt. 5.82 Sed quia tantus pontifex adhuc populo Dei erat necessarius, per eius misericordiam uitae reseruatus est. 5.83 Interea sonum audiunt in tentoriis, cucurrerunt omnes ad eum et sine mora eripuerunt eum de manibus illorum. 5.84 Taliter itaque peruenientibus illis ad quoddam castrum, quod uocabatur Bacinat, dictum est comiti, quod Piccinaci insidiabantur ei in angusta uia cuiusdam montis. 5.85 Qui remansit retro cum pluribus militibus et inuenit Piccinacos: unam partem illorum occidit et aliam persecutus fugauit. 5.86 [XV] Interea imperator mittebat litteras suas ad illos pacifice, et ex alia uero parte exercitus suus undique insidiabatur illis. 5.87 Tandem peruenerunt ad quandam ciuitatem, nomine Russam; ciues autem illius ciuitatis aperte quicquid nocendi ingenio agere poterant, contra illos faciebant. 5.88 Cumque uidisset hoc comes iratus est ualde, et iussit milites arripere arma et sua sonare signa; et oppugnauerunt ciuitatem et mirabiliter eam superauerunt. 5.89 Deinde peruenerunt ad aliam ciuitatem, cui nomen Rodesto. 5.90 Die autem illo milites imperatoris inuaserunt illos retro in cauda; cum quibus comes preliatus fuit et interfecit triginta ex illis, et sexaginta equos cepit. 5.91 Et multa alia bella siue anxietates habuit comes, et multos milites perdidit, quae non possumus scribere per singula. 5.92 [XVI] Ueneruntque illuc illorum legati, quos Costantinopolim quondam premiserant, dicentes, quod imperator promitteret illis omnia eorum perdita diligenter reddere, priusquam Costantinopolim peruenirent. 5.93 Et quod dux Gottifridus et Boamundus et Flandrensis comes, et omnes alii principes et comites deprecarentur, ut maximum dimittant exercitum et cum paucis militibus et sine armis festinent uenire Costantinopolim, quoniam imperator, assumpta cruce, ait se uenturum nobiscum in Ierusolymitanum iter, et erit noster dux et nostrum capud. 5.94 Dum uero comes audiret hoc, illico dimisit suum exercitum et properauit Costantinopolim loqui cum imperatore. 5.95 Cui dixit imperator, quod eius homo se faceret, et fiduciam eius faceret, quemadmodum Boamundus et alii principes faciebant. 5.96 Dixitque comes: «Absit hoc a me, ut in hac uia nullum dominum mihi faciam nisi Christum, quem habeo dominum, pro cuius amore huc usque ueni. 5.97 Si uero crucem diligenter baiulare uis et nobiscum uis Ierusolymam uenire, ego et mei homines, et omne quicquid in mea contineo potestate, in tua erit uoluntate» . 5.98 [XVII] Interea cum comes esset Costantinopoli, ueniens exercitus imperatoris insidiando, et inuenit exercitum comitis solum, quem inuasit fortiter, et lesionem, quam ei facere potuerant, fecerunt. 5.99 Cumque audisset comes, quod exercitus imperatoris lesisset suum exercitum, ingemuit; et nimis dolens statim aduocauit dominum Boamundum et alios principes, mandauitque imperatori cur causa traditionis eum Costantinopolim uenire fecisset, et suum exercitum ledi consensisset. 5.100 Quod imperator audiens, hoc negauit dicens: «Certe non per meum consilium hoc factum est, et me sciente nulla lesio fuit inter eos. 5.101 Sed hoc satis sit, quoniam exercitus tuus dampnum mihi operatus est, castella et ciuitates in mea dissipauerunt terra; tamen de hoc, quod tibi factum est, satisfactionem fideliter concedo» . 5.102 Cum autem uenisset ad iudicium, comes primus promisit et absoluit suam fiduciam; et cum fuisset absoluta fiducia sua, exercitus eius uenit Costantinopolim. 5.103 Mandauit itaque imperator comiti, sicut superius diximus, quod faceret ei hominium et fiduciam, quemadmodum ei fecerunt alii. 5.104 Et dum imperator mandaret, comes meditabatur qualiter uindictam de imperatoris exercitu habere potuisset. 5.105 Sed dux Gottifridus et Flandrensis comes et alii principes dixerunt iniustum esse contra Christianos pugnare. 5.106 Et dominus Boamundus dixit quod, si aliquod iniustum comes ab imperatore passus esset, ei faceret emendare ex imperatoris parte. 5.107 [XVIII] Igitur comes, accepto consilio, Alexio uitam et honorem iurauit, quod nec per se nec per alium ei consentiat auferre. 5.108 Cumque de hominio appellaretur, respondit non se pro capitis periculo id esse facturum. 5.109 Fortissimo autem uiro Boamundo dixit imperator, quem ualde timebat in corde, quia iam sepe eum cum suo exercitu eiecerat de campo, quod, si libenter ei iurasset, quindecim dies terrae in longitudine ab Antiochia retro daret et octo in latitudine. 5.110 Eique tali modo iurauit, ut, si ille fideliter obseruaret illud sacramentum, iste suum nunquam preteriret. 5.111 Nec est mirum, quod ante tam duri et ante tam fortes milites hoc fecerunt: multa enim coacti erant necessitate. 5.112 Et sceleratus imperator omnibus nobis maioribus siue minoribus fidem et securitatem dedit, uolens nolensque sacramentum iurauit, quia ueniret nobiscum pariter cum suo exercitu per terram et mare, et nobis mercatum per terram et mare fideliter daret, et omnia nostra perdita diligenter restauraret; insuper autem quod nemo nostrum peregrinorum nunquam ab eo penitus conturbari uel contristari debuisset in uia Sancti Sepulchri. 6.1 [XIX] Comes autem Sancti Egidii ospitatus erat extra ciuitatem in burgo, et sua gens remanserat retro. 6.2 Tunc gens domini Boamundi appropinquauit Costantinopolim: Tancredus itaque honorabilis miles et Riccardus de Principatu latenter transmeauerunt Brachium. 6.3 Et omnis gens domini Boamundi iuxta illos, ideo ne facerent iusiurandum imperatori. 6.4 Statimque omnis exercitus domini Boamundi transuectus fuit, item exercitus comitis Sancti Egidii, qui appropinquauit Costantinopolim; comes remansit ibi cum sua gente. 6.5 Uir autem prudens Boamundus remansit cum imperatore, ut consilium cum eo acciperet, quomodo mandarent mercatum ultra gentibus, quae erant apud Nichenam ciuitatem. 6.6 Dux itaque Gottifredus iuit prius Nicomiam cum uniuerso exercitu et cum Tancredo et aliis omnibus; fueruntque ibi per tres dies. 6.7 Uidit namque dux Gottifredus, quod uia patebat, per quam has potuisset conducere gentes usque Nicheam ciuitatem, quoniam per illam uiam, per quam alii prius transierunt, non poterat modo tanta gens transire. 6.8 Ipseque misit ante se tria milia hominum cum securibus et gladiis, qui inciderent et aperirent hanc uiam, ut patefacta staret nostris peregrinis usque Nicheam ciuitatem. 6.9 Quae uia fuit aperta per angustam et immensam montaneam, et faciebant per uiam cruces ferreas atque ligneas, ut eas nostri peregrini cognoscerent. 6.10 [XX] Interea peruenimus ad ciuitatem, quae uocatur Nichea, quae est capud totius Romaniae, in sexto die mense Madii, ibique castrametati sumus. 6.11 Prius uero quam dominus Boamundus uenisset, ubi nos eramus, tanta inopia panis fuit inter nos, quod unus panis uendebatur uiginti denariis, aliquando triginta. 6.12 Postquam uero uenire cepit uir prudens Boamundus, iussit maximum mercatum conduci per mare et per terram pariter; et fuit maxima ubertas in tota Christi militia. 6.13 Tunc Raymundus, comes Sancti Egidii, transfretauit Brachium, et in die Ascensionis Domini cepimus Nicheam ciuitatem circumquaque inuadere, et edificare instrumenta lignorum atque turres ligneas, ut possemus mirabiles turres sternere. 6.14 Tam fortiter et tam acriter aggressi fuimus ciuitatem per duos dies, quod etiam perfodi fecimus ciuitatis murum. 6.15 Turci autem, qui erant in ciuitate, miserunt nuntios aliis, qui ueniebant ciuitati adiutorium dare, quod audacter secureque approximent, ut per meridianam introeant portam, quoniam ex illa parte nemo erit eis obuiam nec contra stabit. 6.16 Quae porta ipso die a comite Sancti Egidii et Podiensi episcopo obsessa fuit, uidelicet in die sabbati post Ascensionem Domini. 6.17 Qui comes protectus erat diuinis uirtutibus atque terrenis fulgebat armis. 6.18 Hic itaque inueniens contra nos uenientes Turcos undique, signo Crucis armatus uehementer irruit cum suo fortissimo exercitu super illos. 6.19 Qui mox superati sunt et dederunt fugam, et fuit mortua maxima pars illorum. 6.20 Rursum alii ueniebant de nuntio fugientium et exultantes ad certum bellum, ferentesque secum funes, quibus nos ligatos conducerent Corosanum. 6.21 Uenientes autem letando ceperunt ex cacumine montis paulatim descendere: quotquot autem descenderunt in uallem illam, cesis capitibus a Francorum manibus remanserunt. 6.22 Delatis itaque a tentoriis eorum capitibus, proiecerunt nostri illa cum fundis seu aliis instrumentis in ciuitatem, unde magis tristarentur illi, qui intus erant. 6.23 [XXI] Sancti namque Egidii comes et Podiensis episcopus consiliati sunt in unum, qualiter facerent suffodere quandam turrim, quae erat ante eorum tentoria. 6.24 Ordinatique sunt omnes, ut hanc foderent turrim, et arbalistae et sagittarii ut eos undique defenderent. 6.25 Foderunt itaque illam usque ad radicem muri, summiseruntque fustes et ligna ac deinde miserunt ignem. 6.26 Sero autem superueniente, cecidit turris, et illi qui in ea erant; ideoque, quia nox erat, non potuerunt nostri preliare cum illis. 6.27 Nocte uero surrexerunt festinanter Turci et restaurauerunt murum tam forte quod, ueniente die, ex illa parte nemo eis nocere poterat. 6.28 Tunc uenit Robbertus, comes de Normannia, et comes Stephanus, et alii plures, ac deinceps Roggerius de Bernauilla. 6.29 Sapientissimus autem Boamundus obsedit eam in primo capite iuxta lacum, et postea Tancredus, et iuxta eum dux Gottifredus, ac deinde Robbertus, comes Flandrensis, et iuxta eum Robbertus Normannus. 6.30 Comes uero Sancti Egidii obsedit eam iuxta Robbertum Normannum, et iuxta eum Podiensis episcopus ex alia parte laci. 6.31 Unusquisque fecit suum castrum ligneum; effregerunt turres ciuitatis cum suis machinis atque ingeniis. 6.32 [XXII] Statimque consiliati sunt principes nostri in unum, uti legatos in Babyloniam consilio imperatoris mandarent ammirario. 6.33 Elegerunt continuo hos: Ugonem de Bellafayre et Bertrannum de Scabrita, et Petrum de Pictabus, eius cappellanum. 6.34 Uocatis uero istis, dederunt eis uerba in hunc modum: «Ite in protectione Dei per mare in Babyloniam, ad ammirarium nostras ferre litteras» , scilicet: 6.35 Salus, vita et immensus honor. Sciat ille, quod omnes Francorum principes Ierusolymarum insimul ueniunt itinera et uiam ab impiorum liberare manibus Paganorum, illosque prudentissime eicere de Christianorum terra . 6.36 Uideat ergo, qualiter erga nos agere uult: aut Christianitatem recipere, et esse una nobiscum ut frater atque amicus, aut si Paganorum uult amicitiam habere et obuiam nobis ad bellum exire . 6.37 [XXIII] Ita uero obsessa fuit Nichea ciuitas per terram, quod nemo audebat exire neque intrare. 6.38 Fueruntque ibi omnes congregati in unum: et quis poterit numerare tantam Christi militiam? Nullus, ut puto, tot prudentissimos milites antea uidit nec ulterius uidebit. 6.39 Erat autem ex una parte ciuitatis immensus lacus, in quem Turci suas mittebant naues, et exibant et intrabant et afferebant herbas et ligna et alia plura. 6.40 Tunc nostri maiores consiliati in unum, miserunt festinantes nuntios Costantinopolim, dicendo ad imperatorem, quod faceret naues conduci ad ciuitatem, ubi portus erat, ac deinde iubeat congregari boues, qui eos trahant per montana et siluas, usque dum proximent ad lacum. 6.41 Quod continuo factum fuit, et mandauit cum eis Turcopolos suos. 6.42 Die uero, quo naues fuerunt conductae, noluerunt eas statim mittere in lacum; nocte uero superueniente, impulerunt eas in lacum, plenas Turcopolis bene armatis. 6.43 Summo diluculo stabant naues optime in lacu ordinatae, properantes contra ciuitatem. 6.44 Uidentes hoc Turci mirabantur, quidnam hoc esset: ignorabant, an esset illorum gens an imperatoris. 6.45 Postquam uero cognouerunt illam esse imperatoris gentem, timuerunt usque ad mortem, plorantes et lamentantes; sed Franci gaudebant et dabant gloriam Deo. 6.46 [XXIV] Uidentes autem Turci, quod ex suis nullatenus habere adiutorium possent, legationem mandauerunt spurcissimo imperatori, quod sponte ciuitatem redderent ei, si eos impunitos omnimodo abire permitteret cum suis mulieribus et filiis et omnibus substantiis. 6.47 Tunc infidelissimus imperator, plenus uana atque iniquissima cogitatione, iussit illos impunitos et sine ullo timore abire, et sibi eos Costantinopolim cum magna fiducia deduci. 6.48 Quos studiose seruabat, ut illos ad Francorum nocumenta atque obstacula paratos habere posset. 6.49 Promiserat ante Alexius principibus et genti Francorum, quod totum aurum et argentum et equos et omnem suppellectilem, quae intus erat, eis daret. 6.50 Et monasterium Latinum et hospitium pauperibus Francorum ibi faceret; preterea tantum de propriis unicuique de exercitu daret, ut illi semper militare uellet. 6.51 Haec igitur Franci sperantes uerba fidelissima, deditionem laudauerunt. 6.52 Alexius autem, accepta ciuitate, tam ingratam actionem dedit exercitui quod, quandiu uixerit, aliquis de sancto populo semper ei maledicat et proditorem clamet. 6.53 Fuimus in obsessione illa per septem hebdomadas, et multi ex nostris ibi fideliter receperunt martyrium, letantes atque gaudentes reddiderunt felices animas Deo; et ex pauperrima gente multi mortui sunt fame. 6.54 Et beati, qui mortui sunt pro Christi nomine, qui in celum triumphantes ascenderunt, portantes stolam rubeam martyrii, et magna uoce dicentes: 6.55 «Uindica, Domine, sanguinem nostrum, qui pro te effusus est, qui es benedictus et laudabilis in secula seculorum. Amen» . 6.56 [XXV] Reddita ciuitate et Turcis deductis Costantinopolim, infelix imperator maxime gauisus iussit maximas helemosinas erogari nostris pauperibus. 7.1 Deinde primo die, quo perreximus a Nichea, uenimus ad quendam pontem, ibique mansimus per duos dies. 7.2 Tertia autem die, priusquam lux cepisset oriri, surrexerunt nostri; et quia nox adhuc erat, non uiderunt [tenere] uiam sed diuisi sunt in duo agmina, et uenerunt diuisi per duos dies. 7.3 In uno agmine fuit uir Boamundus et Robbertus Normannus, et prudens Tancredus, et alii plures; in alio uero fuit Raymundus, comes Sancti Egidii, et dux Gottifredus, et Podiensis episcopus, et comes Flandrensis, et alii plures. 7.4 Tertia autem die irruerunt Turci uehementer super Boamundum et eos, qui [cum] eo erant; cumque uidissent inimici Dei Turci nostros, continuo ceperunt stridere et garrire atque clamare excelso clamore, dicentes diabolicum sonum, quem nescio pro extranea lingua eorum. 7.5 [XXVI] Tunc sapiens uir Boamundus, uidens innumerabilis Turcos procul stridentes et clamantes demoniaca uoce, protinus iussit omnes equites descendere de equis; et cum celeriter tentoria fuissent extensa, dixit omnibus militibus: 7.6 «O fortissimi Christi milites, ecce modo bellum acre est ante nos: igitur omnes equites eant uiriliter contra illos, et pedites prudenter tentoria ac citius extendant» . 7.7 Postquam uero factum est: Turci undique iam erant circumcingentes nos dimicando et iaculando, et mirabiliter longe lateque sagittando. 7.8 Nos itaque, quamquam nequibamus resistere eis neque sufferre pondus tantorum hostium, tamen perstrinximus illic unanimiter gradum, feminaeque nostrae in illa die fuere nobis in maximum subsidium, quoniam afferebant ad bibendum aquam nostris preliatoribus, semperque confortabant illos pugnantes et defendentes. 7.9 Uir itaque sapiens Boamundus protinus mandauit aliis, scilicet comiti de Sancto Egidio et duci Gottifredo, et Ugoni Magno, et honestissimo Podiensi episcopo, et aliis militibus, quod festinarent ad bellum, et citius approximarent, dicens: 7.10 «Et si certare hodie uolunt atque preliari uiriliter, ueniant!» . 7.11 Quod omnimodo non credentes, prohibentes, et deludebant nuntios, dicentes: «Profecto hoc falsum est totum» . 7.12 Nam non credebant iam Turcos esse tam prudentes, quod ulterius auderent sese erigere et preliari cum Christianis. 7.13 [XXVII] Dux itaque Gottifredus, audax et fortis, simul cum Ugone Magno uenerunt prius cum suis exercitibus; episcopus Podiensis illos subsecutus est cum suo exercitu; et Raymundus, comes de Sancto Egidio, iuxta illos cum magna gente. 7.14 Mirati sunt ualde, unde esset collecta tam maxima multitudo Turcorum et Arabum et Sarracenorum et aliorum, quos numerare nequibant: pene omnes montes et colles, ualles et omnia plana loca replebantur et cooperiebantur illis execrabilibus generationibus. 7.15 Factus itaque sermo secretus inter nos huiuscemodi: «Estote omnimo- do unanimes in fide Christi, et sanctae Crucis uexilli uictoria, quia hodie omnes diuites, si Deo placet, effecti eritis!» . 7.16 Continuo autem fuerunt ordinatae acies in sinistra parte: uidelicet in primo capite fuit sapiens Boamundus , et Robbertus Normannus, et prudens Tancredus, et Robbertus de Ansa, et inclytus Riccardus de Principatu, et fortissimus atque honorabilis signifer Robbertus, filius Girardi. 7.17 Episcopus uero Podiensis uenit per alteram montaneam, undique circumcingens Turcos. 7.18 In dextra uero parte fuit Raymundus, comes de Sancto Egidio, et dux Gottifredus, et Flandrensis comes, et Ugo Magnus, et alii plures, quos ignoro. 7.19 Sta timque uenientibus militibus nostris, Turci et Arabes, et Sarraceni, et Agulani, et omnes aliae barbarae nationes, ceperunt uelociter fugam per compendia montium et per plana loca. 7.20 Erat autem numerus Turcorum et Persarum et Agulanorum et Publicanorum trecenti quadraginta milia, preter Arabes, quorum numerum scit solus Deus, 7.21 fugientibus nimis usque ad eorum tentoria, ubi diu morari non licuit. 7.22 Sed iterum arripuerunt fugam, nosque illos persequebamur et occidebamus per totum diem. 7.23 Tres itaque milites persequentes illos sedebant super albos equos, et in suis manibus candentia deferebant uexilla cum crucibus. 7.24 [Qui occidebant] et deuastabant Turcos cum equis eorum. 7.25 Credenda est ista ueritas, et nullo modo est prohibenda, quia per tres dies inuenerunt nostri postea occisos Turcos et illorum equos. 7.26 Hoc uero firmatum est testimonio eorundem Turcorum, qui uiui remanserunt. 7.27 Isti uero fuerunt Christi milites, quorum nomina sunt haec: sanctus Georgius, sanctus Dimitrius et Theodorus, quos omnipotens Deus mandauit in adiutorium populo suo. 7.28 Et nos accepimus spolia multa, aurum et argentum, equos et mulos, camelos et asinos, oues et boues, et plurima animalia, quae ignoramus. 7.29 Sed nisi Dominus esset nobiscum in eo bello et cito non mandasset aciem suam, nullos nostrorum penitus euaderet, quia ab hora tertia usque in horam nonam perdurauit haec pugna. 7.30 Sed omnipotens Deus, pius et misericors, qui noluit suos milites perire nec in manus inimicorum incidere, festinum nobis adiutorium mandauit. 7.31 [XXVIII] Fueruntque illic mortui duo ex nostris honorabiles milites, scilicet Gottifredus de Monte Scabioso et Guilielmus Marchisi filius, frater Tancredi, preter alios equites et pedites, quorum numerus fuit multiplex. 7.32 Audiens itaque uir prudens Boamundus illos honorabiles milites mortuos, ualde doluit. 7.33 Plorabat autem fratrem suum germanum, scilicet Guilielmum, et flebat de alio, quem nimis habebat carum. 7.34 Quis unquam poterit describere audaciam et fortitudinem Turcorum? 7.35 Sed tamen, qui putabant gentem Francorum terrere minis sagittarum, ut attriuerant Arabes et Sarracenos, Armenios et Grecos, nec potuerunt resistere Francis nec, sic Deo placet, in posterum ualebunt. 7.36 Uerumtamen dicunt sese esse de Francorum generatione, et nullus homo debet esse naturaliter miles, nisi Francus aut Turcus. 7.37 Ueritatem quoque dicam per omnia, quam nemo audebit refellere: profecto, si in fide Christi semper firmi fuissent et unum Deum in Trinitate manentem, natum dominum Christum de uirgine matre, et passum, et resurgentem a mortuis tertia die, et in celum triumphando, suis cernentibus discipulis, ascendentem, in celo et in terra equaliter regnantem, recta mente et fideli crederent, prudentiores eis aut fortiores in bello nunquam inueniri possent. 7.38 Factum est autem hoc bellum in kalendis Iulii; benedictus trinus et unus Deus sit, qui ubique dedit uictoriam populo suo. Amen. 7.39 [XXIX] Postquam uero , inimici Dei et sanctae Christianitatis, per omnia iam essent deuicti et per quattuor dies et noctes fugientes huc et illuc, contigit, dum Solimanus, dux illorum, Solimani Ueteris [filius], de Nichea fugeret, ut quodam die inueniret decem milia Arabum. 7.40 Qui dixerunt ei: «O infelix et miserrime omnium Gentilium, cur tremefactus adhuc fugis?» . 7.41 Solimanus lacrimabiliter inquit: «Olim, cum habuissemus omnes Francos deuictos eosque putabamus habere in captiuitate ligatos, dummodo paulatim uellem luctari adinuicem, respiciens retro uidi tam innumerabilem gentem eorum, quod si uestrum aliquis illic adesset, putaret, quod omnes montes et colles et ualles et omnia plana loca undique plena essent illorum multitudine. 7.42 Nos igitur illos cernentes, statim cepimus carpere repentinam fugam, timentes mirabiliter; et uix euasimus de illorum manibus. 7.43 Unde adhuc in nimio terrore sumus, et si mihi et meis uerbis uultis credere, auferte uos hinc, quia, si potuerint solummodo scire, ubi nos simus, unus ex nobis uix amplius uiuet!» . 7.44 At illi, audientes talia, ceperunt retrorsum uertere scapulas et sese expandere per uniuersam Romaniam. 7.45 At nos ueniebamus persequendo iniquissimos Turcos cotidie fugientes ante nos; sed illi, dum surgerent ad castra siue ciuitates, fingendo et deludendo habitatores illarum terrarum dicebant: 7.46 «Nos ita deuicimus Christianos omnes, quod nullus eorum unquam audebit se erigere contra nos: permittite nos locum uestrum intrare» . 7.47 Et intrantes autem expoliabant ecclesias, domos et alia omnia; et ducebant secum equos et asinos, aurum et omnia, quae repperire poterant. 7.48 Adhuc quoque et Christianorum filios secum adducebant, et deuorabant quae forent nobis conuenientia siue utilia, fugientes et pauentes ante faciem nostram. 7.49 Nos itaque persequebamur illos per desertam et inaquosam atque inhabitabilem terram, ex qua uix uiui exiuimus, quoniam fames et sitis undique coartabant nos nichilque penitus nobis erat ad manducandum, nisi forte spicae, quas uellebamus manibus nostris: de tali cibo quam miserrime uiuebamus. 7.50 Illic fuit mortua maxima pars nostrorum equorum, propter quod multi ex nostris equitibus remanserunt pedites, et pro indigentia equorum utebantur bubus uice caballorum, et pro nimia necessitate subpeditabant nobis hirci et arietes et canes portantes res nostras. 7.51 [XXX] Interea cepimus intrare in optimam terram plenam deliciis et corporalibus alimentis [seu] omnibus bonis. 7.52 Hic comes Sancti Egidii aliquantulum exercitum retardauit causa infirmitatis suae: quod dicturi sumus, si incredulo ingratum sit, nos tamen satis cognouimus, quod diuina clementia operata est, ideoque reticere non debemus. 7.53 Erat quidam comes in nostro exercitu de Saxonia, qui ad uisitandum comitem Raymundum uenit, et legatum se sancti Egidii asserebat, et semel et secundo ammonitum se ab eo, ut diceret comiti: 7.54 «Esto securus, non morieris de hac infirmitate: ego enim a Domino inducias impetraui, ego semper [tecum] ero» . 7.55 Et licet haec comes bene crederet, tamen ita ex ea infirmitate affectus fuit, ut depositus de lecto in terram uix etiam uitalem pulsum haberet; unde episcopus Aurasicae urbis officium quasi defuncto ei impendit. 7.56 Sed Dei clementia, qui eum ducem prefecerat exercitus sui, de illa egritudine mortali eum illico releuauit et sospitati reddidit. 8.1 [XXXI] Ac deinde appropinquauimus Iconiam. 8.2 Habitatores autem illius ciuitatis premonuerunt et persuaserunt nos, ut ferremus nobiscum utres plenos aqua, quia illic in itinere diei unius est maxima penuria et paupertas aquae. 8.3 In quo itinere multi ex nostris peregrinis mortui sunt. 8.4 Nos uero itaque facientes consensimus eorum consiliis, donec peruenimus ad quoddam flumen: ibique ospitati fuimus per duos dies. 8.5 Ceperunt autem precursores nostri anteire, donec peruenerunt ad Eracleam, in qua erat nimia Turcorum congregatio, expectans atque insidians, si quo modo posset Christi militibus nocere et contristare. 8.6 Quos Turcos postquam milites omnipotentis Dei reppererunt, audacter inuaserunt: superati itaque sunt, Deo annuente, inimici nostri in illa die, dantesque scapulas retro tam celeriter fugiebant, quantum sagitta, quando diuidit se ab ictu cordae. 8.7 Nos igitur intrauimus statim ciuitatem atque mansimus illic per quattuor dies. 8.8 Illic uero ab aliis diuisit se Tancredus honorabilis miles, Marchisi filius, et frater ducis Gottifredi, et insimul intrauerunt in uallem de Botentroth. 8.9 Diuisit se rursum Tancredus, et uenit Tharsum solummodo cum suis hominibus. 8.10 Exieruntque Turci de ciuitate et uenerunt obuiam eis, atque in unum congregati preparauerunt se ad bellum contra Christianos. 8.11 Appropinquantes itaque nostri insimul pugnauerunt; statim inimici nostri fugam fecerunt, reuertentes in ciuitatem celeri gressu. 8.12 Tancredus autem, uir prudens atque honorabilis Christi miles, persequens illos nimis uelociter, laxatis loris, castrametatus est ante portam ciuitatis. 8.13 Ex alia parte uenit Baldoynus comes cum suo exercitu, postulans et deprecans Tancredum acerrimum militem, quatinus eum amicissime in ciuitatis societatem recipere dignaretur, cui ait Tancredus: 8.14 «Te omnimodo in hac societate non recipio!» . 8.15 Nocte itaque superueniente, tremefacti sunt omnes Turci et una arripuerunt fugam: exierunt ergo habitatores ciuitatis sub ipsa noctis obscuritate, clamantes atque dicentes excelsa uoce: 8.16 «Currite, inuictissimi Franci, currite, quia Turci exterriti uestro timore omnes pariter recesserunt!» . 8.17 Recedente autem nocte, cum lux cepit paulatim surgere, uenerunt ciuitatis maiores et reddiderunt sponte ciuitatem, dicentes illis, [qui] adinuicem litigabant: 8.18 «Desinite modo, sinite, quia illum uolumus et petimus dominari super nos, qui heri tam uiriliter pugnauit cum Turcis». 8.19 Baldoynus itaque comes altercans et litigans cum prudentissimo Tancredo dicebat: «Intremus pariter, et expoliemus ciuitatem; et qui prius potest capere, capiat» . 8.20 Cui obstabat prudentissimus Tancredus dicens: «Absit hoc a me; ego Christianus nolo expoliare homines istius ciuitatis; eligunt me esse illorum dominum, meque habere desiderant» . 8.21 Nouissime uero nequiuit uir prudens Tancredus diu luctari simul cum Baldoyno comite, quia illi maior erat exercitus. 8.22 Tamen uolens nolensque dimisit eum, et uiriliter recessit cum suo exercitu. 8.23 Fueruntque ei statim deditae duae optimae ciuitates, uidelicet Athenia et Mamysta, et uniuersa castella usque Antiochiam. 8.24 [XXXII] Pars uero alia intrauit in Armeniorum terram, sitiens Turcorum sanguinem. 8.25 Tandem peruenerunt ad quoddam castellum, quod tam forte erat, quod ei nichil potuerunt facere. 8.26 Erat autem ibi homo, cui nomen Simeon, qui in illa ortus fuit regione, qui hanc petiit terram, quo eam de manibus inimicorum Turcorum defenderet: quam sponte illi dederunt, quique remansit ibi cum suo exercitu. 8.27 Nos autem exeuntes inde, peruenimus feliciter usque Cesaream Cappadociae. 8.28 A Cappadocia uero egressi uenimus ad quandam ciuitatem ualde pulcerrimam et nimis uberrimam, quam paululum ante aduentum obsederant Turci per tres hebdomadas, eamque minime superauerunt. 8.29 Mox illic aduenientibus nobis, continuo tradidit se in nostras manus cum magna letitia. 8.30 Hanc igitur petiit quidam miles, cui nomen Petrus, ab aliis nostris maioribus, quatenus eam defenderet in fidelitate Dei et Sancti Sepulchri et illorum. 8.31 Cui satis cum nimio amore concesserunt eam. 8.32 Recedente autem die et nocte appropinquante, audiuit bellicosus uir Boamundus quod Turci, qui fuerant in obsessione ciuitatis, paululum precederent nos. 8.33 Extimplo preparauit sese solummodo cum mille equitibus, quatenus illos inuentos disperderet; sed eos [non] potuit inuenire. 8.34 [XXXIII] Deinceps uenimus ad quandam ciuitatem, in qua erat maxima ubertas, referta scilicet omnibus bonis, quae nobis erant necessaria. 8.35 Christiani igitur, uidelicet alumpni illius ciuitatis, confestim dederunt sese; nosque fuimus ibi satis optime atque illic maxime sunt recuperati nostri. 8.36 Postea uero exeuntes inde intrauimus in diabolicam montaneam, quae tam nimis erat alta atque angusta, quod nullus nostrorum audebat per tramitem eius aut per semitam, quae in monte patebat, iuxta alium ire. 8.37 Illic precipitabant sese equi, et unus sarcinarius equus precipitabat alium. 8.38 Milites ergo stabant undique tristes et dolentes; claudebant et stringebant manus prae nimia tristitia atque dolore, dubitantes, quid facerent de semetipsis et de suis armis. 8.39 Uendebant ergo suos clippeos et loricas nimis optimas et galeas solummodo pro tribus aut sex denariis; qui autem uendere nequibant, ultra iactabant et ibant. 8.40 Exeuntes igitur de execrata montanea, peruenimus ad quandam ciuitatem, quae uocatur Marasim. 8.41 Cultores autem illius ciuitatis exierunt letantes obuiam nobis, deferentes maximum mercatum; illicque sat habuimus omnem copiam, ibique expectauimus, donec ueniret capud nostrum, uidelicet fortissimus miles Boamundus. 8.42 Ueniens itaque uir sapiens Boamundus, illico equitauerunt omnes nostri equites, et applicuerunt in ualle illa, ubi regalis ciuitas Antiochiae sita est, quae est capud totius Siriae, quam Dominus Iesus Christus tradidit beato Petro, apostolorum principi, quatenus eam ad culturam sanctae fidei reuocaret, qui est benedictus in secula seculorum. Amen. 9.1 [XXXIV] Cumque cepimus appropinquare ad Pontem Ferreum, precursores nostri, qui semper solebant precedere nos, inuenerunt Turcos congregatos ad Antiochiam, qui dare eis adiutorium festinabant. 9.2 Irruentes igitur nostri uno corde et mente super illos, cum Christi inuocatione atque adiutorio uehementer eos superauerunt; confusi omnes barbari arripuerunt celerius fugam, et multi mortui sunt ex eis in illo certamine. 9.3 Nostri igitur superantes illos Deo adiuuante, illic acceperunt spolia multa, uidelicet equos et mulos, asinos et camelos onustos frumento et uino, et farina et carne. 9.4 Uenerunt itaque prospere nostri et feliciter castrametati sunt super ripam fluminis. 9.5 Protinus equitauit uir sapiens Boamundus cum quattuor milibus militum, et iuit uigilare ante portas ciuitatis, ne forte aliquis nocte latenter exiret aut intraret ciuitatem; nichil tamen in illa nocte inuenire potuit. 9.6 Crastina autem die, peruenerunt usque ad Antiochiam, ad medietatem diei, in quarta feria, quod est in duodecimo kalendas Nouembris, et obsedimus mirabiliter portas ciuitatis, quoniam in alia parte deerat nobis locus obsidendi, quia alta et nimis angusta montanea coartabat nos; tamen totum planum uiriliter obsedimus. 9.7 Haec namque ciuitas ualde est pulchra et honorabilis, et intra muros eius sunt quattuor maximae montaneae et nimis altae; in altiori uero parte est castellum edificatum nimis mirabile et forte, et habet quattuordecim turres. 9.8 Deorsum est ciuitas honorabilis atque conueniens omnibusque ornata honoribus, quae ecclesias trecentas et quadraginta monasteria continet: sub suo quoque iugo continet patriarcha centum quinquaginta quattuor episcopos. 9.9 Clauditur ciuitas a duobus muris: maior quoque ualde est altus et mirabiliter latus magnisque lapidibus compositus, in quo sunt ordinatae quadringentae quinquaginta turres. 9.10 Modis omnibus est illa ciuitas formosa: ab Oriente clauditur a quattuor magnis montaneis; ab Occidente secus ciuitatis muros fluit quoddam flumen, cui [nomen] Farfar. 9.11 [XXXV] Neque obliuisci debeo hoc, quod audientes Turci gentem Christianam uenire super illos atque ciuitatem obsidendam, continuo congregati sunt in unum omnes maiores et ordinauerunt concilium, dicentes, ut per unamquamque portam mitterentur precones, qui eicerent omnes Christianos, qui bellum facere possent, extra ciuitatem, nisi illos, qui forte abnegare Christum uellent. 9.12 Timebant enim ualde, ne isti Christiani uenturis peregrinis ciuitatem traderent. 9.13 Ideoque iusserunt, ut eicerentur foras presbiteri, diaconi et monachi et omnes pariter laici, uidelicet Greci, Armeni et Suriani, et omnes qui arma baiulare ualebant, exceptis mulieribus et paruis infantibus. 9.14 Erant autem precones ante portas ciuitatis ordinati, qui circabant exeuntes Christianos, ne forte aliquid auri argentique secum portarent, nichilque aliud eis auferre permittebant, nisi solummodo uiles uestes. 9.15 Patriarcham uero retinuerunt ligatum in ferreis uinculis, dicentes: «Iste sanctus est et, si exierit, forsitan per eius preces capiemur a Christianis, qui foris sunt» . 9.16 Christiani uero illi eiecti fuerunt una nobiscum deforis in obsidione, et feminae eorum intus cum Turcis. 9.17 Mulieres plorabant propter suos uiros et uiri similiter propter mulieres et infantes, ipsique mendicabant per castra nostra. 9.18 Ueniebantque omnes isti eiecti Christiani cum immensa processione ad honorabilis uiri Boamundi tentorium, cum prece et Kyrie eleyson, plorantes et deprecantes dominum Boamundum, ne discederet inde, priusquam ciuitas fieret capta et ipsi quandoque suis mulieribus iungerentur et filiis. 9.19 Mox aduenientibus nobis illuc, inuenimus in flumine naues; quod flumen erat tam magnum, quod nullus nostrorum transire poterat nisi per pontem. 9.20 Illi uero ordinauerunt naues super flumen et fecerunt ingentem pontem, unde transibant omnes nostri, et ibant et ueniebant ad portum et ad montaneam. 9.21 Et per eum ueniebant Greci et Armeni deferentes maximum mercatum. 9.22 Tantum iam timebant nos Turci, qui erant in ciuitate, quod nemo illorum audebat offendere aliquem ex nostris fere per spatium dierum quindecim. 9.23 [XXXVI] Mox ospitati circa Antiochiam, repperimus illic de rore celi habundantiam, uidelicet uineas undique plenas, foueas plenas frumento, arbores refertas pomis iocundis ad edendum, et alia multa bona, quae alimentis corporeis sunt conuenientia. 9.24 Armeni et Suriani abnegauerunt Christum, qui [intus] in ciuitate manebant et ibi suas uxores habebant; exeuntes et ostendentes se fugere cotidie erant una nobiscum. 9.25 Illi autem ingeniose inuestigabant nostrum esse et nostram qualitatem, illique referebant omnia, quae uidebant facta foris, [excommunicatis], qui erant inclusi intus. 9.26 Postquam Turci fuerunt edocti de nostra notitia atque facto, ceperunt paulatim extra ciuitatem exire nostrosque peregrinos angustiare; non solum ex una parte, sed undique erant latentes contra nos ad mare et ad montaneam. 9.27 Erat autem non longe ab oste castellum quoddam, cui nomen Areng, ubi congregati erant multi fortissimi Turci, [non pauci sed multi], qui frequenter conturbabant [nostros] homines. 9.28 [XXXVII] Audiens itaque sapiens Boamundus, quod Turci per tot uices dilaniarent et uexarent nostros peregrinos, nimis ingemuit. 9.29 Mandauit itaque aliquantulos ex suis militibus, dicens: «Ite in protectione Christi et Dei et diligenter inuestigate locum, ubi illi latere solent» . 9.30 Reperto itaque loco, ubi illi nequissimi latebant, nostrique subtiliter querebant illos reconditos, obuiam ueniunt illis. 9.31 At nostris paulatim cedentibus retro, ubi sciebant eorum dominum esse reconditum cum suo exercitu, ante uero quam liceret reuerti, ubi erat Boamundus, fuit mortuus Alberadus de Cagnano et Hermannus de Cannis perdidit suum equum. 9.32 Alii quoque ueniebant fugientes, et Turci illos persequentes ac coartantes, usque dum peruenirent, ubi dominus illorum erat. 9.33 Statimque ceperunt una uoce clamare et dicere: 9.34 «Succurre nobis, domine; succurre nobis, carissime, succurre nobis in oportuno tempore, quia ecce iam Turci ex omni parte coangustant et conquassant nos!» . 9.35 Hoc audito, surrexit ille, ut fortissimus Christi adleta: ilico barbari irruerunt contra illos, quoniam nostri erant pauci atque omnes insimul iuncti inierunt bellum. 9.36 Mortui sunt et capti multi ex nostris inimicis in illa die. 9.37 Et fuit maxima letitia in totis castris nostris Christianorum. 9.38 Illi autem, qui uiui fuerant detenti, ducebantur ante ciuitatis portam et decollabantur ibi, ut eos respicerent illi, qui in ciuitate erant. 9.39 [XXXVIII] Exibant quoque alii de ciuitate, et ascendebant supra nos in quandam petram, et ita sagittabant, quod sagittae eorum cadebant in domini Boamundi plateam; et una die quaedam mulier occubuit ictu celeris sagittae. 9.40 Congregati sunt itaque omnes nostri maiores et ordinauerunt concilium dicentes: «Male tractant nos cotidie inimici nostri Turci. 9.41 Faciamus igitur castrum in uertice montis -qui mons erat super ostem Boamundi- quo securi atque tuti possimus permanere de Turcorum fortitudine». 9.42 Facto itaque castro, quod omnes maiores adinuicem uigilabant, iamiam ceperant frumentum et uinum et omnia alimenta corporis nimis esse cara ante Domini nostri Iesu Christi Natiuitatem. 9.43 Foras penitus non audebamus exire, nichilque inter Christianorum ostem inuenire ad uendendum poteramus; in Sarracenorum nemo audebat intrare terram, nisi duceret secum maximam gentem. 9.44 [XXXIX] Ad ultimum statuerunt seniores nostri omnes congregati in unum concilium, [ordinando] quemadmodum has recte regerent gentes. 9.45 Inuentum itaque est in concilio, quatenus una pars nostri iret diligenter adtrahere stipendium, et ubique custodire exercitum; alia quoque pars fiducialiter remaneret custodire ostem. 9.46 Boamundus itaque prius protulit se ante alios, et dixit: «[Seniores] et prudentissimi milites, si uultis, et bonum honestumque uobis uidetur, ego iturus ero una cum prudentissimo Flandrensi comite» . 9.47 Celebratis itaque gloriosissime solempnitatibus Natiuitatis Domini, in die Lune, uidelicet secunda feria, egressi sunt illi et alii plusquam quinque milia milites et pedites; et sani et incolumes intrauerunt in Sarracenorum terram. 9.48 Congregati quippe erant multi Turci et Arabes et Sarraceni ab Ierusalem et Damasco et Aleph et ab illis regionibus in unum, qui ueniebant ut fortitudinem Antiochiae darent. 9.49 Audientes uero isti, Christianorum gentem esse conductam in illorum terra, ilico parauerunt sese ad bellum contra Christianos atque in summo diluculo uenerunt in locum, in quo gens nostra erat in unum. 9.50 Diuiseruntque se barbari et fecerunt duas acies, unam aciem ante et aliam retro, cupientes ex omni parte circumcingere nos. 9.51 Egregius autem Flandrensis comes undique regimine fidei atque signo Crucis, quam fideliter cotidie baiulabat, armatus, occurrit illis una cum prudentissimo Boamundo, irrueruntque nostri unanimiter super illos. 9.52 Qui statim arripuerunt fugam et festinanter uerterunt scapulas retro, et mortui sunt multi ex illis. 9.53 Alii [uero], qui remanserant uiui, uelociter fugientes ierunt ex tunc usque nunc in ira perditionis. 9.54 Nos autem reuersi sumus cum magno gaudio atque tripudio, laudantes et magnificantes trinum et unum Deum, qui uiuit et regnat nunc et semper in euum. Amen. 9.55 [XL] Factum est hoc prelium in die sancti Siluestri, quod est uno die stante mense Decembri. 9.56 Turci uero, uidelicet inimici Dei et sanctae Christianitatis, qui erant in custodia ciuitatis Antiochiae, audientes domi- num Boamundum et comitem Flandrensem in obsessione non esse, exierunt de ciuitate, et audacter ueniebant preliari nobiscum. 9.57 Insidiantes itaque, ex qua parte plus esset obsessio languida, scientes illos prudentissimos milites foris esse, inuenerunt, quod in una die Martis possent ledere et obstare nobis. 9.58 Uenerunt itaque iniquissimi barbari cooperte et irruerunt uehementer super nos nescientes hoc bellum atque ignorantes; occideruntque multos ex nostris militibus et pedonibus. 9.59 Episcopus namque Podiensis [Sanctae Mariae] in illa amara die suum perdidit senescalcum, conducentem et gerentem eius uexillum. 9.60 Et nisi esset flumen, quod erat inter nos et illos, sepius inuaderent nos atque nimiam lesionem multotiens in nostra gente fecissent et in nostras, laxatis frenis, concurrerent tendas. 9.61 [XLI] Regrediebatur autem uir prudens Boamundus simul cum suo exercitu de Sarracenorum terra uenitque in Tancredi montaneam cogitando, an forsitan ibi inueniret aliquid, quod deferri potuisset; totamque terram in expendio miserunt. 9.62 Alii inuenerunt, alii uero uacui redierunt; illi namque, qui inuenire non poterant, protinus reuersi festinabant. 9.63 Tunc uir sapiens Boamundus increpauit eos [ualide] dicens: «O infelix et miserrima gens, et o uilissima omnium et dolentissima omnium Christianorum, cur tam cito uultis abire? 9.64 Sinite modo, sinite, usquequo erimus omnes congregati in unum! 9.65 Et nolite errare sicut oues non habentes pastorem, ne forte inimici nostri inueniant nos errantes, qui die noctuque uigilant atque excubant, ut nos sine ullo ductore segregatos atque solos inueniant, et nos occidere atque in captiuitatem ducere laborant» . 9.66 Cumque finis esset dictis, respiciens ante et retro, cum iam inuenisset se undique solum, tamen cum illis, quos repperire potuit, ad suum reuertit exercitum, plus uacui quam onusti. 9.67 [XLII] Uidentes hoc Armeni et Suriani, quod nostri penitus uacui redissent nichilque secum deferentes, consiliati in unum abibant per montaneas et per precipita loca, subtiliter inquirentes et deferentes frumentum et corporea alimenta, eaque ad ostem deferebant, in quo fames erat immensa. 9.68 Et uendebant asinatam, scilicet asini onus, octo porporatis, qui appretiati erant uiginti denariorum solidi: in qua fame quidem multi mortui sunt ex nostris, non habentes pretium, unde tam carum emere potuissent. 9.69 Guilielmus igitur Carpentarius et Petrus Heremita pro immensa infelicitate ac miseria, quas in se sciebant, insimul consiliati, latenter recesserunt. 9.70 Quos Tancredus honestissimus miles persequens, illos segregatos apprehendit secumque duxit cum magno dedecore. 9.71 Dexteramque et fidem illi dederunt, quod libenter ad ostem redirent et satisfactionem senioribus facerent. 9.72 Totaque nocte, uti mala res, in tenda domini Boamundi iacuit. 9.73 Crastina autem die in summo diluculo ueniens erubescendo ante Boamundi presentiam, hunc alloquens Boamundus prudentissime inquit: 9.74 «O infelix et infamia totius Franciae, o dedecus et scelus Galliarum, et o nequissime omnium, quos terra suffert, cur tam turpiter fugisti? 9.75 Forsitan propter hoc, nequam, quod uoluisti tradere hos milites [et ostes] Christi, sicut tradidisti alios in Ispania?» 9.76 Qui omnimodo tacuit, et nullus sermo de ore eius processit. 9.77 Adunauerunt itaque sese omnes Francigenae et rogauerunt humiliter Boamundum, Christi militem, ne deterius ei facere permitteret. 9.78 At ille annuit sereno uultu dicens: «Hoc pro uestro amore libenter consentiam, si mihi amore toto et mente iurare uoluerit, ita quod nunquam erit recessurus ab Ierusolymitano itinere, siue bono siue malo. 9.79 Et Tancredo fortissimo militi neque per se neque per alios suos amicos aliquid contrarii facere consentiat» . 9.80 Quod statim, auditis his uerbis, libenter concessit; ipse autem protinus dimisit eum. 9.81 Postea uero Carpentarius, maxima captus turpitudine, non diu moratus iterum furtim recessit. 9.82 Hanc paupertatem atque miseriam pro nostris delictis concessit nobis habere Deus. 9.83 [XLIII] In toto autem exercitu non ualebat aliquis inuenire mille milites, qui equos haberent optimos. 9.84 Interea inimicus Tetigus audiens, quod exercitus Turcorum uenisset super nos, [ait se timuisse], arbitrans nos omnes perisse atque in manibus inimicorum incidisse nostrorum, fingens et componens omnia fallacia, quae assidua fingere potuerat, dixit: 9.85 «Uiri prudentissimi, uidete, nos sumus hic in nimia necessitate coacti, et ex nulla parte adiutorium nobis succedit. 9.86 Ecce modo sinite me in Romaniae reuerti regionem absque ulla dubitatione. 9.87 Ego uero faciam huc multas naues uenire per mare, onustas frumento, uino, ordeo, carne, farina et caseo, et omnibus bonis alimentis, quae sunt nobis necessaria. 9.88 Adhuc autem et equos faciam adducere huc ad uendendum, et mercatum per terram in fidelitate imperatoris huc aduenire cito faciam» . 9.89 Sic itaque fecit finem dictis: «Ecce omnia haec fideliter iurabo attenenda; adhuc quoque et domestici mei et papilio meus iugiter in campo sunt. 9.90 Et ullo modo nolite esse increduli, sed firmiter credite, quia ego quam citius reuersurus ero» . 9.91 Iuitque ille inimicus, et omnia sua dimisit penitus in campo, eo tenore quod nunc et modo et semper periurus erit. 9.92 [XLIV] Erat autem in Antiochia quidam ammirarius, qui omnimodo erat perfidus, immitis, superbus et ferus, qui tantum odiebat Christianos quod, ubicumque eos inuenire poterat, trucidabat. 9.93 Forte duodecim Christiani fuerunt in Romaniae prelio capti [atque] in captiuitatem Antiochiam deducti erant; quos iste nequissimus suis bisantiis comparauit, illosque pane uino et carne satiauit simulans, quod eos ualde diligeret. 9.94 Cumque iam leti illa satietate gaudebant putantes, quod infelix hoc pro Christi amore fecisset ac eos a captiuitatis uinculo liberare uoluisset et Christianis peregrinis mandare incolumes [properasset], mox ille inimicus iussit omnes eosdem Christianos ante se adduci. 9.95 Et super altiorem turrem scandere precepit, ac deinde dari precipites, ut eorum membra et ossa dilaniata atque dissoluta iacerent, quia iste prauus Christianorum non diligebat fidem. 9.96 Quadam enim die exiit, ut Christianos [extra] occidere posset, cum duobus militibus; obuiam quibus aduenit Petrus Raymundus de Pullo. 9.97 Alios occidit, illum autem uiuum apprehendit dixitque statim ille: 9.98 «Noli me interficere, quia ammirarius ego sum, et duos fratres in urbe habeo, qui pro me duas turres reddent» . 9.99 Adduxeruntque eum ante Boamundi portam, ut cum suis loqueretur fratribus, qui uidentes eum uoluerunt turres reddere continuo; sed turres in tali loco erant, quod nichil esset in eis nostri proficui. 9.100 Tunc Armeni plorabant et obsecrabant, ne hic dimitteretur uiuus; audientes nostri hoc, iusserunt interficere eum, et ita factum est. 9.101 [XLV] In obsessione autem Antiochiae ciuitatis mortuus fuit honestissimus atque prudentissimus Episcopus de Ruscignolo. 9.102 In prelio quoque Pontis Ferrati frater eius comes uulneratus in crure et ea occasione mortuus fuit. 9.103 Postquam uero Antiochia fuit capta, mortuus fuit Petrus Raymundus de Pullo, cuius corpus requiescit ante Sancti Petri portam. 9.104 Nostri maiores consiliati sunt, ut facerent fossatum circa castra ne forte, cum exissent foras causa attrahendi, quod necessarium erat, inimici irruerent super eos, qui tentoria uigilarent. 9.105 [XLVI] Reuersi sunt nostri nuntii [interim] de Babylonia simul cum nuntiis ammirarii; qui ammirarius mandauit nostris primatibus fideles salutes, subiungens: 9.106 Haec sciatis, quia ero ego in uestro ubique adiutorio, quia ualde uos diligo et amo, et obuiam uobis in Ierusalem in uestro adiutorio ero, si meam non deuastaueritis terram . 9.107 Fueruntque illius nuntii nobiscum honeste per duos dies; et cum illis remandauerunt primates nostri alios meliores nuntios. 9.108 Suique nuntii, qui a nostris recesserunt, mala noua de nobis dixerunt, scilicet quod Christi exercitus carebant equis. 9.109 Hoc audiens ammirarius apprehendit nostros nuntios eosque misit in carcerem, donec Antiocenum factum fuit prelium. 9.110 Et, Turcis ubique iam deuictis, statim uenit cum suo exercitu, et obsedit Ierusalem, et eiecit de ea omnem Turcorum multitudinem. 9.111 Et mandauit, quod fideliter pacisceretur nobiscum, et ualde honestauit et uestiuit nostros. 9.112 Sic itaque tali modo erat nobis maxima necessitas, quod Turci undique costringebant nos, ita quod nullus nostrorum audebat iam exire extra tentoria, tantus erat Turcorum timor. 9.113 Illi autem costringebant nos in una parte et fames angustiabat nos in alia, nosque eramus ualde tristes ac dolentes. 9.114 Maiores quoque nostri in nimio erant pauore: succursus quidem et adiutorium nobis penitus deerat. 9.115 Gens minuta et pauperrima fugiebat, alii Romaniam, alii Cyprum, alii in montaneas; ad mare utique non audebamus ire pro timore pessimorum Turcorum; nullatenus erat nobis uia patefacta. 9.116 [XLVII] Forte quidam Turcus, qui captus in Romania fuit, senex et albus ceu lana alba [erat]. 9.117 Hunc dominus Boamundus habebat in carcere, in uinculis ligatum ferreis, qui cotidie ad dominum Boamundum nuntios mandabat et clamabat dicens: 9.118 «Aut me ad Christianitatem reuocet aut mihi capud detruncet, et nolite aliquid dubitare in me» . 9.119 Dixitque uir sapiens Boamundus: «Melius est hunc ad Christianitatis culturam reuocare, quam ei capud truncare» . 9.120 Iussitque quod Christianus efficeretur homo ille, et ita factum est; deditque ei equos et arma, nomenque ei impressit Hilarius. 9.121 Continuo ille nouus Christianus ambulare [huc et illuc per ostem uero uolebat]: nimis enim ab omnibus amabatur. 9.122 Sed tamen, quia ille ortus erat ex impia et infideli generatione, cum uideret exercitum Dei ualde modicum esse, quem uiderat maximum, in eius confestim cor inimicus diabolus intrauit. 9.123 Nocte itaque latenter recessit et uenit in Aleph ciuitatem, accessitque ad ammirarium et dixit ei: «Ecce noua tibi dico, a Christianorum castris mox uenio. 9.124 Si uis utique aurum aut argentum, equos et mulos et honesta ornamenta, quae de Galliarum duxerunt patriis, ueni mecum ad Antiochiam, quoniam Boamundus uir fortis non habet secum plusquam quinquaginta equites, aliique minus et minus. 9.125 Omnes namque milites prudentissimi recesserunt; feminae solummodo stant in campo et minuta gens» . 9.126 Audiens itaque ammirarius haec noua, ualde gauisus est et confestim aduocauit omnem suum exercitum. 9.127 Ille autem, qui Christianitatem abnegauerat, protinus iuit Damascum et Tripolim et Cesaream, omnibus dicens haec noua. 9.128 Omnes igitur de terris illis congregati in unum uenerunt Antiochiam, usque prope Pontem Ferreum. 9.129 [XLVIII] Fortissimus itaque miles Boamundus, audiens innumerabilem Turcorum gentem uenientem super nos, putantem occidere nos omnes, caute uenit ad alios et dixit: 9.130 «Seniores et prudentissimi milites, quid facturi erimus? 9.131 Ecce enim innumerabilis Turcorum exercitus uenit super nos, qui uolunt nos omnino perdere, [sed scitis quid faciemus?]. 9.132 Nos autem tot non sumus, quod in duabus partibus pugnare ualeamus. 9.133 Faciamus ergo ex nobis duas partes: pars [namque] peditum remaneat iugiter custodire papiliones nostros et queat nimis obstare his, qui in ciuitate sunt. 9.134 Alia namque pars militum simul nobiscum ueniat obuiam turbis inimicorum nostrorum, qui hic [ospitati] stant prope nos in castro, quod uocatur Areng, ultra Pontem Ferreum» . 9.135 [XLIX] Sero autem iam facto, exit de tentoriis uir sapiens Boamundus simul cum aliis prudentissimis militibus; uenitque iacere inter flumen et lacum. 9.136 Summo autem diluculo iussit dominus Boamundus protinus speculatores exire et uidere, quot sunt Turcorum turmae, et ubi sunt, aut certe quid agant. 9.137 Exierunt illi et ceperunt subtiliter inquirere et inuestigare, ubi acies Turcorum essent reconditae. 9.138 Uiderunt autem Turcos innumerabiles segregatos uenire ex parte fluminis, diuisos per duas acies; maxima autem illorum uirtus ueniebat retro. 9.139 Reuersi sunt itaque celeriter speculatores nostri dicentes: «Ecce ueniunt, estote igitur omnes undique parati, quia iam prope nos sunt!» . 9.140 Dixitque uir prudens Boamundus aliis: «[Seniores et] inuictissimi milites, ordinate adinuicem bellum» . 9.141 Responderuntque illi: «Tu uir sapiens et prudens, tu magnus et magnificus, tu fortis et uictor, tu bellorum arbiter, tu certaminis iudex, hoc totum fac, hoc totum super te sit. 9.142 Omne uero, quod utile et bonum tibi uidetur esse nobis et tibi, diligenter operare et fac». 9.143 Tunc doctissimus Boamundus iussit, ut unusquisque per se dirigat suam aciem per ordinem, feceruntque ita. 9.144 Et ordinatae sunt sex acies; quinque autem ex eis ierant adunatim inuadere illos; sapientissimus itaque uir Boamundus paulatim gradiebatur retro cum sua acie. 9.145 [L] Iunctis itaque prospere nostris, unus cominus percutiebat alium. 9.146 Clamor utrimque resonabat ad celum; omnes preliabantur insimul; imbres telorum obnubilabant aerem. 9.147 Postquam uenit maxima uirtus illorum, quae erat retro, nimis acriter inuasit nostros, ita quod nostri iam paululum cedebant retro; hoc cum doctus uir Boamundus uidit cedentes retro, ingemuit. 9.148 Tunc precepit suo conostabili, scilicet Robberto, filio Girardi, diligenter et dicit: 9.149 «Uade quam citius potes, et recordare prudentium antiquorum et nostrorum fortium [parentum], quales fuerunt et qualia bella fecerunt. 9.150 Sisque sapiens et prudens, sisque fortis et acer, confidens in adiutorium Dei et Sancti Sepulchri; et reuera scias, quia hoc bellum carnale non est, sed celeste. 9.151 Esto igitur et fortissimus Christi adleta; uade in pace, Dominus ubique sit tecum!» . 9.152 Iuit itaque ille undique signo crucis armatus, ut fortissimus Christi adleta, et sicut sapiens et prudens. 9.153 Qualiter leo, qui perpessus famem per tres aut quattuor dies, qui exiens a suis cauernis, rugiens atque sitiens sanguinem animalium, [sic improvide] irruit [ille] inter agmina [gregum et frequenter] disseparat oues fugientes huc et illuc, ita agebat iste inter Turcorum agmina. 9.154 Tam uehementissime superstabat illis, quod linguae honorabilis uexilli uolitabant super Turcorum capita. 9.155 Uidentes autem aliae acies, quod uexillum domini Boamundi tam prudentissime foret ante alios delatum, ilico reuerterunt et inuaserunt unanimiter illos. 9.156 Turci [namque] omnes stupefacti arripuerunt fugam et uerterunt scapulas retro. 9.157 Nostri itaque illos persequentes [et superantes] detruncauerunt usque ultra Pontem Ferreum. 9.158 Reuersi [sunt] Turci festinantes in suum castrum: acceperunt omnia, quae ibi repperire potuerunt, totumque castrum expoliauerunt miseruntque ignem et fugerunt. 9.159 Uidentes autem Turci, quod male fuissent deducti consilio [†Patelle†] scilicet supradicti eiusdem sacrilegi, qui Christianitatem abnegauerat, dixerunt: 9.160 «Tu filius perditionis, qui ita deduxisti nos in manus Francorum! 9.161 Et si ad eorum accessissemus tentoria, quid de nobis fieret, [qui ad medietatem viae fuerunt preliando et occidendo nos]? 9.162 Si illic fuissemus inuenti, unus ex nobis uix residuus esset: ecce illi occiderunt nostros fratres atque parentes et socios; tu ergo amplius non uiues!» . 9.163 Confestim ei dederunt capitalem sententiam. 9.164 Armeni et Suriani scientes omnino nos Turcos superasse, exierunt et excubauerunt arta loca, et occiderunt et apprehenderunt multos ex eis. 9.165 Et intrantes tenuerunt castellum in fidelitate honorabilis Tancredi. 9.166 Superati sunt itaque, Deo annuente, in illa die inimici nostri; satis uero sunt recuperati nostri de equis et de aliis multis rebus, quae erant ualde necessariae, et detulerunt secum capita mortuorum Turcorum. 9.167 Factum est [hoc bellum] in die Martis ante capud Ieiunii, fauente nobis Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto uiuit et regnat per immortalia secula seculorum. Amen. 9.168 [LI] Reuersi sunt itaque nostri, haec agente Deo, triumphantes ac tripudiantes de triumpho, quem in die illo habuerunt, deuictis ubique inimicis, qui erant per omnia superati, fugientes huc et illuc, uagantes et errantes: alii in Corosanum, alii uero in Sarracenorum introierunt terram. 9.169 Uidens autem Cassianus, ammirarius Antiochiae, quod Franci omnia uicissent bella, et Turcos ubique superassent, contristatus est ualde cum omnibus illis, qui in ciuitate erant. 9.170 Statimque cum eis consiliatus est, ut mitteret nuntios Corosanum Corbanae, principi militiae Soldani Persiae, quatenus ei subueniret cum suo exercitu, quia Franci eum obsidebant in Antiochiam. 9.171 Itaque festinando mandauit Senhadolum, filium suum, ad Corbanam, uti quantocius ueniret, et sibi statim daret Antiochiam et aliis daret militibus aurum et argentum et multa [alia] orna- menta. 9.172 Et, si hoc agere nollet, sciret se Antiochiamperdidisse: sicut Solimanus perdiderat Nicheam et uniuersam Romaniam, sic uero perdidimus Antiochiam. 9.173 Hoc in re uera sciret Corbanas, quod Franci adhuc expellerent turbas de Corosano et de Persia et de omni Paganorum terra. 9.174 [LII] Inter hoc inimici Pagani multis modis ledebant nostros. 9.175 Uidentes autem hoc nostri maiores [atque seniores], quod interea male tractarent nos et costringerent inimici nostri, qui erant in ciuitate, qui iugiter die noctuque uigilabant et insidiabantur, qua parte nos ledere et angustiare possent, congregati in unum petierunt colloquium, 9.176 ut subtiliter possent inuestigare, quemadmodum ualerent eorum insidiis ac dolis contra stare. 9.177 Quo inuento, dixerunt omnes una uoce: «Priusquam perdamus gentem nostram, mandemus Lichiae ciuitati et omnibus castellis et portui Sancti Simeonis, et nostram colligamus gentem, cum qua faciamus castellum ad Machomariam, quae est ante ciuitatis portam, et forsitan ibi poterimus inimicos costringere nostros» . 9.178 Consensere consilio et laudauerunt omnes, quod ualde bonum esset ad faciendum. 9.179 Egregius autem uir Boamundus et Tancredus una cum Sancti Egidii comite dixerunt aliis: 9.180 «Si uos omnes uultis, nos adunatim ibimus ad Sancti Simeonis portum diligenter conducere illos, qui illic sunt, omnes homines, qui hoc fideliter peragant opus» . 9.181 Et dixerunt: «Alii, qui hic sunt remansuri, undique muniant sese ad defendendum, si forte inimici exierint nostri. 9.182 Et in loco illo sint omnes congregati, [scilicet] ubi nos demonstrauimus» ; factumque est ita. 9.183 Illi autem ceperunt protinus equitare cum fiducia ad portum. 9.184 Nobis igitur congregatis insimul, quatenus castellum edificaremus, Turci, uidentes hoc, ilico preparauerunt sese ad defendendum et exierunt ciuitatem obuiam nobis ad bellum. 9.185 [Sic itaque tali modo] irruerunt maxima pars illorum super nos. 9.186 Alia uero pars separauit se et perrexit obuiam illis, qui ueniebant a mari. 9.187 Tunc uidentes Turci nostros homines et milites, ceperunt continuo stridere [et garrire] et clamare uehementissimo clamore, circumcingendo [undique nos, iaculando] et sagittando et uulnerando ac crudeli ubique detruncando ense. 9.188 Tam acriter inuaserunt nostros, quod inierunt nostri fugam per proximam montaneam, ac ubicumque uia eundi patebat. 9.189 Et qui potuit se celeri expedire gressu, euasit uiuus; [illi autem], qui fugere nequiuerunt, pro Christi nomine mortem susceperunt leti. 9.190 Raynaldus igitur Porchitus custodiebat dominum suum Boamundum, quem omnes alii dimiserant. 9.191 Sed eius equus per tres uices subter eum lapsus, apprehenderunt eum Turci et duxere illum per aliam partem fluminis in Antiochiam. 9.192 Fueruntque in illa die multi martyrizati ex nostris, qui in celum letantes ascendebant atque candidati ferentes stolam recepti martyrii, glorificantes ac magnificantes trinum et unum Deum, in quo feliciter triumphabant et dicebant una [concordabili] uoce dicentes: 9.193 «Quare non defendis sanguinem nostrum, qui effusus est hodie pro tuo nomine?» . 9.194 Equites autem nostri fugiendo, adiuuante Deo, euaserunt uiui. 9.195 [LIII] Dominus itaque Boamundus recordatus uiam, quam alii tenuerunt, non tenuit, sed celerius uenit cum suo exercitu, laxatis frenis, donec propinquasset usque ad nos, qui eramus in unum congregati in custodiam ciuitatis. 9.196 Tunc nos [iuncti] in unum peruenimus contra eos ad uicinum bellum eosque inuasimus [toto] corde et animo. 9.197 Stabant autem inimici Dei [et nostri] Turci [undique] stupefacti, et uehementer perterriti reuersi sunt retrorsum et arripuerunt celerem fugam per medium angusti pontis ad illorum tentoria. 9.198 Illi autem, qui uiui non potuerunt euadere pontem prae nimia multitudine gentium et caballorum, ibi receperunt sempiternum interitum et reddiderunt infelices animas Diabolo et Satan ministris. 9.199 Nos itaque illos superantes et impellentes in flumen cum nostris mortiferis lanceis: unda quoque rapidi fluminis ubique uidebatur fluere rubea Turcorum sanguine. 9.200 Et si forte aliquis eorum uoluisset reptare super pontis columpnas uel natando moliretur [uulneratus] ad terram exire, nos undique super fluminis ripam stantes impellebamus eos et necabamus impetu rapidi fluminis. 9.201 Rumor interea amborum populorum resonabat ad celum; pluuia telorum tegebatur celum. 9.202 Altae uoces perstridebant intus et extra. 9.203 Christianae mulieres uniuersae ciuitatis spectabant de muris misera facta Turcorum, et uenientes gauisae ad illud spectaculum propter nimium gaudium plaudebant manibus, sicut mos est illorum. 9.204 [Armeni et Suriani iussu maiorum tirannorum aut sua sponte cotidie sagittabant celeres sagittas foras ad nos]. 9.205 Mortui sunt autem in anima et corpore duodecim ammirarii de Turcorum genere in prelio illo, et omnes prudentissimi illorum milites, qui pugnando defendebant ciuitatem. 9.206 Ac deinde illi, qui reliqui fuerunt, iam ulterius non audebant clamitare neque garrire in die uel in nocte. 9.207 Itaque nos et illos non disseparauit [quisquam] nisi nox, quae diuisit utrosque preliando et iaculando et spiculando. 9.208 Superati sunt itaque in illa die inimici nostri, eo tenore quod ulterius non ualuerunt iam talem habere uirtutem [neque in uoce] neque in opere. 9.209 Et fuerunt mortui in bello illo omnes principes et maiores illorum, quorum numerus fuit mille quingenti de fortioribus et melioribus, qui in Antiochiae ciuitatis defensione erant. 9.210 [LIV] Nocte autem superueniente, reuerterunt retro Turci et absciderunt capita mortuorum Christianorum, et detulerunt ea in ciuitatem. 9.211 Alia uero die, summo mane eiecerunt illa foras cum manganellis. 9.212 Quod uidens uir honorabilis Boamundus, fecit ea colligi et sepeliri, et fuerunt nostri in nimio merore. 9.213 Nos itaque ualde fuimus refecti de illorum equis et de aliis rebus, quae satis nobis erant necessariae. 9.214 Crastina autem die exierunt et uenerunt alii de ciuitate, et collegerunt omnia cadauera Turcorum [mortuorum], quae repperire potuerunt super ripam fluminis, [extra illa quae in alueo fluminis latebant]. 9.215 Et sepelierunt collecta cadauera ad Machomariam, quae est ante portam ciuitatis. 9.216 Et simul cum mortuis illis sepeliebant pallia, bisantios, arcus, et sagittas et alia plurima ornamenta, quae nos omnia nominare nequimus. 9.217 Audientes itaque nostri, quod humassent Turci mortuos suos in capite pontis, confestim omnes preparauerunt sese et uenerunt festinantes ad diabolicum atrium, et iusserunt [rite dissepelire illos et] frangi illorum tumbas et trahi eos extra sepulturam. 9.218 Et eiecerunt omnia illorum cadauera in quandam foueam, et deportauerunt cesa capita eorum ad nostra tentoria, quatenus perfecte sciretur eorum numerus. 9.219 Quod uidentes Turci, nimis fuerunt tristes dolentesque usque ad necem. 9.220 Qui cotidie [plorantes] nichil aliud quibant agere, nisi plorare et ululare. 9.221 Tertia autem die ueniente, cepimus gaudentes et exultantes edificare castrum illud iam supradictum de eisdem lapidibus, quos abstraximus desuper humata Turcorum cadauera. 9.222 [LV] Peracto itaque castro, mox cepimus ex omni parte coangustare prudenter inimicos nostros, quorum tumida superbia ad nichilum iam erat redacta. 9.223 Quod castrum unusquisque seniorum fecit per partes. 9.224 Et munierunt illud muro et immenso aggere, et edificauerunt in eo duas turres in Machomaria. 9.225 Omnes uero principes nostri commiserunt castrum comiti Sancti Egidii ad custodiendum, eo quod stabat ante eius portam. 9.226 Ipseque custodiebat illud cum suo exercitu, cum Gastone de Bearno. 9.227 Et Petrus de Castellone et Guilielmus de Monte Pislerio et Raymundus de Taurina et Girardus Malafaida et Golferius de Lasturs et Petrus Raymundus de Pullo, et Guilielmus de Sabran, [omnes isti cum suis exercitibus], et alii plures, quos numerare nequeo. 9.228 Et ipse comes, quoscumque milites inuenire poterat, retinebat ad conuentionem ad custodiendum castrum, eosque soluebat suis denariis. 9.229 In uno autem die, summo diluculo irruerunt Turci uehementer super illos, qui custodiebant castrum, et occiderunt Bernardum de Pardilo et alios plures. 9.230 Etiam tentoria illorum erant cooperta infixis sagittis; et, nisi esset succursus, qui uenit de alia acie, maximam lesionem [in] eis fecissent. 9.231 Statim ordinauerunt primates nostri, ut facerent maximam talpam in eis, cum qua potuissent perforare pontem, unde Turci exibant. 9.232 Quadam die preliauerunt supra pontem, et fuerunt multi Turci de melioribus occisi. 9.233 Et pons fuit perforatus. 9.234 Nocte uero, dormientibus nostris, exierunt et arserunt talpam et restaurauerunt pontem. 9.235 Nos autem secure iam ambulabamus huc et illuc ad portum et ad montaneam. 9.236 [LVI] Non post multum temporis uenerunt inimici Dei et duxerunt Raynaldum Porchitum, de quo heri locuti fuimus. 9.237 Quem miserunt supra ciuitatis murum, ut loqueretur cum Francis, quatenus eum redimerent maximo munere. 9.238 Ille uero, postquam supra murum fuit, locutus est senioribus nostris ita: «Seniores, tantum namque ualet, quam si ego mortuus essem: et pro me nullum munus offeratis, sed estote fortes atque prudentes, quia Deus nobiscum est! 9.239 Omnes maiores atque prudentes inimicos heri occidistis nullusque hic est, qui preliari ualeat neque ciuitatem regat uel defendat» . 9.240 Interrogauerunt autem Turci interpretem, quid ille dixisset; qui respondit: «Nichil boni propter nos!» . 9.241 Continuo iusserunt illum deponi de muro dixeruntque ei: «Raynalde, uis honeste nobiscum uiuere et gaudere?» . 9.242 Qui ait: «Quomodo?» . 9.243 Dixeruntque illi: «Abnega Deum tuum, quem tu colis, dabimusque tibi omnia, quae petieris, aurum et argentum, equos et arma et multa ornamenta, uxores et hereditates, et maximo honore ditabimus te» . 9.244 Dixitque ille: «Date spatium mihi saltim per unam horam, quo mecum tractem consilium» ; quod permisserunt ei. 9.245 Tunc Raynaldus proiecit se in oratione iunctis manibus contra Orientem humiliter Deum rogans, ut ei subueniat suamque animam in sinu Abrahae dignanter suscipiat. 9.246 Mox aduocauit eum ammirarius dixitque interpreti: «Quid ait Raynaldus ?» . 9.247 Dixitque interpres ei: «Suum Deum nullo modo abnegare uult, et omnia tua ornamenta, uidelicet aurum et argentum, abnegat» . 9.248 Tunc ammirarius iussit [eum] decollari: et decollauerunt eum. 9.249 Animam eius confestim sancti angeli susceperunt et ante cospectum Dei, pro cuius amore martyrium suscepit, gaudentes obtulerunt. 9.250 [LVII] Iratus itaque ammirarius uehementer, eo quod Raynaldum ad suam non potuit reuocare uoluntatem, statim iussit ad se adduci omnes Christianos, qui in Antiochia capti erant, masculos et feminas. 9.251 Cumque ante eum uenissent, imperauit, ut expoliarentur omnes; cum uero expoliati essent, fecit eos stricte congregari in unum, et allata fune ligauerunt eos omnes in girum. 9.252 Adduxerunt paleas et fenum, et circa eos ordinauerunt ac deinde miserunt ignem et ligna. 9.253 [Christiani] igitur, [uidelicet] Christi milites, ualde stridebant: quorum uoces resonabant ad celum ad Deum, pro cuius amore eorum carnes et ossa in igne cremabantur. 9.254 Martyrizati sunt omnes isti in una die, et dealbati portauerunt in celum candidas stolas ante Deum, pro quo fideliter haec passi sunt, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria nunc et semper in sempiterna secula. Amen. 9.255 [LVIII] Iamiam [omnes] semitae pene abscisae undique stabant Turcis, nisi ex illa parte fluminis, in qua erat quoddam castrum in quodam monasterio. 9.256 Quod si perfecte fieret corroboratum, iam nullus eorum auderet extra ciuitatis portam exire. 9.257 Consiliauerunt autem nostri una concordabili uoce dicentes: «Eligamus unum ex nobis, qui robuste illud teneat castrum et nostris abscidat inimicis montaneam et planum, et introitum et exitum» . 9.258 Plures uero ex illis, [prohibentes se illic ospitari, nisi fuissent multi in unum], Tancredus igitur, honorabilis miles, [primus] protulit se ante alios, dicens: 9.259 «Uerumtamen, si scirem, quid proficui nostri attigerit, ego sedulo solummodo cum meis hominibus corroborabo castrum et uiam, per quam inimici nostri solent frequentius seuiuiriliter illud omnimodo deuitabo» . 9.260 Quod continuo spoponderunt ei quater centum marchas argenti. 9.261 Non adquieuit prudens Tancredus, quanquam solus esset: tum perrexit cum suis solummodo honestissimis militibus et seruientibus, et extemplo abstulit undique uiam et semitam Turcis, ita quod nemo illorum audebat iam timore eius perterritus extra ciuitatis portam exire neque per herbam, ligna uel ulla necessaria. 9.262 [LIX] Remansit autem ibi Tancredus simul cum suis hominibus et cepit uehementer [ubique] angustiare ciuitatem. 9.263 Ipsa quoque die ueniebat maxima pars Armeniorum et Surianorum secure de montaneis, qui ferebant alimenta Turcis in adiutorium ciuitatis. 9.264 Obuiam quibus aduenit Tancredus, et continuo apprehendit illos, et omnia quae deferebant, uidelicet frumentum, uinum, ordeum, oleum, et [alia] huiusmodi. 9.265 Sic itaque prospere robusteque deducebat se Tancredus, ut fortissimus Christi adleta, [etiam quoque habebat abscisas] omnes semitas Turcis aliis, usque dum Antiochia capta fieret. 9.266 Omnia, quae fecimus, antequam Antiochia capta fuisset, nequeo enarrare. 9.267 De his autem, quae facta sunt et quo modo fiunt, aliquantulum uolo explicare. 9.268 Ideo aliquantulum dico, quia nemo est [in illis partibus], qui omnimodo, siue clericus siue laicus, dicendo aut scribendo possit narrare, sicut est res acta. 9.269 [LX] Uidentes autem Turci, quod ita districtio esset in ciuitate, et omnes eorum maiores interfecti fuissent, tristes dolentesque erant. 9.270 Ab illo autem tempore, quo Turci in Antiochiam, heu! pro Christianorum delictis ac offensionibus, intrauerunt, eiecerunt de Beati Petri ecclesia honorabilem patriarcham cum quingentis canonicis et monachis et aliis clericis, eisque iusserunt, ut irent ad Sanctae Mariae Dei Genitricis ecclesiam, ibique deuote Deo suo deseruirent. 9.271 Et ipsi Turci tenuerunt, potius fedauerunt, ecclesiam Sancti Petri et de illa domo Dei fecerunt tria oracula diabolo, omnesque imagines, quae auro argentoque erant pretiosissime compositae, atque mirabiliter per totam ecclesiam fulgebant, cooperuerunt calce uel gypso et per omnem imaginem scripserunt litteras demonum. 9.272 Fecitque ammirarius suum oraculum ualde pretiosissimum et ornatum auro ante ecclesiae portam in dextera parte, precipiendo, ut nullus Christianorum ueniret ibi. 9.273 Audiens itaque patriarcha, quod sancta ecclesia ita foret dedecorata, nimis dolens et gemens de pretiosissimis imaginibus, quae coopertae erant, mandauitque ammirario, ne pretiosissima nostri Saluatoris imago operiretur, quae in medio tabulati celi ecclesiae mirabiliter ordinata erat, et ne dedecorarentur ab aliquo per ullum ingenium, et ipse redimeret eam per unumquemque annum quingentis solidis; tunc concessit illi ammirarius hoc. 9.274 Haec omnia fuerunt facta, priusquam nostri Franci peregrini mouissent iter. 9.275 [LXI] Quadam uero die, cum ciuitas iam esset districta ab obsidione, dum in ecclesia Sancti Petri essent Turci congregati causa concilii, quia ibi adunabant se ad concilium faciendum, quoniam erat pulcerrima et admirabili pauimento decorata, dum, inquam, consiliarentur secum, quemadmodum facerent de obsessione Francorum, suspicientes uiderunt in celo predictae ecclesiae imaginem nostri Saluatoris tam purpuratam ac pretiosissimam et tam promptam, quasi cum eis loqueretur. 9.276 Cui dixerunt: «Quid agis hic, rustice?, homines tui obsident nos extra, et tu hic nos obseruas? 9.277 Certe nec te nec tuos homines amplius uolumus: nunc autem descende desursum; sin autem, sagittabimus te illic, si descendere inde non uis!» . 9.278 Ceperunt itaque continuo sagittare illum, nullaque sagitta illorum audebat sese appropinquare ad Domini imaginem et, si forte aliqua sagitta aliquantulum ei approximabat, confestim diuina fracta uirtute ad Turcorum cadebat pedes. 9.279 Cumque uidissent, quod nichil ei sagittando nocerent, irati sunt ualde; tunc iussit ammirarius, ut unus illorum ascenderet sursum, ubi imago erat sita, ut eam in terram precipitaret. 9.280 Cum uir fiducialiter iussu illius ammirarii ascendisset et ad pulcerrimam imaginem appropinquare uellet, mox, fracto sub pedibus eius ecclesiae celo, cecidit ille, fractoque statim collo, omnibus membris dissolutus iacebat mortuus in ecclesia. 9.281 Uidentes hoc alii nimio terrore correpti sunt. 9.282 [LXII] Erat autem ibi quidam ammirarius de genere Turcorum, cui nomen Pyrrus, qui maximam amicitiam ceperat assidue cum Boamundo. 9.283 Hunc sepe uir Boamundus tangebat cum nuntiis adinuicem missis, quo eum intra ciuitatem amicissime reciperet, eique Christianitatem [liberius] promittebat atque eum ualde diuitem multo honore facere mandabat. 9.284 Consensit itaque ille dictis et promissionibus honestissimi uiri dicens: «[Uerumptamen] tres turres diligenter custodio, easque ei libenter promitto, et quacumque hora uoluerit, in eis ipsum uoluntarie colligaui» . 9.285 Erat uir Boamundus iam securus de introitu ciuitatis; gauisus itaque placido uultu serenaque mente uenit ad alios omnes seniores militiae, eisque iocunda uerba protulit hoc modo: 9.286 «Uiri prudentissimi, [milites], uidetis, quomodo nos omnes in nimiam paupertatem atque miseriam proiecti sumus; maiores et minores ignoramus penitus, ex qua parte melius succedat nobis. 9.287 Si uobis igitur dulce ac honestum uidetur, eligat se [ante] alios unus, quicumque uult, et si ullo modo aut ingenio ciuitatem adquirere [uel ingeniare] aut per se aut per alios potuerit, concordabili uoce ei donari eam permittamus» . 9.288 Quod omnimodo prohibentes atque denegantes ei dicebant: «Nemini uere unquam erit haec ciuitas dimissa, sed omnes equaliter habebimus illam: sicut habuimus equalem laborem, sic inde habebimus equalem honorem» . 9.289 Sic itaque audiens Boamundus paulominus subridens protinus recessit. 9.290 Non post multum temporis audierunt omnes nostri de exercitu hostium nostrorum, uidelicet Turcorum et Publicanorum, Agulanorum et Asimitarum et aliarum plurimarum generationum Gentilium, quas numerare nec nominare nescio. 9.291 Statim adunauerunt se omnes insimul maiores et fecerunt concilium dicentes: 9.292 «Si Boamundus potuerit adquirere ciuitatem aut per se aut per alios, nos una libenti corde ultro ei donamus eo tenore, quod, si infelix imperator uenerit nobis in adiutorium, et omnem conuentionem nobis, sicuti promisit atque iurauit, attendere uoluerit, nos eam [ei iure] reddemus; sin autem, Boamundus in sua semper habeat eam potestate» . 9.293 Mox itaque Boamundus cepit cotidiana humiliter suum flagitare amicum petitione [premittendo humillima atque dulcia uerba] in hunc [dicendo] modum: 9.294 «Ecce [uero] tempus habemus modo idoneum, in quo possumus operari, quicquid boni uolumus: igitur adiuuet me modo amicus meus Pyrrus» . 9.295 Quod satis gauisus de nuntio ait se illum uelle adiuuare omnino, sicuti agere debet. 9.296 Nocte itaque proxima ueniente, mandauit filium suum caute pignus Boamundo, eo quod magis fieret securus de ciuitatis introitu, et amodo misit ei uerba in hoc modo: 9.297 «Cras omnem Francorum gentem preconiari faciat, ut in Sarracenorum terram depredari uadat; et deinde reuertatur celeriter per sinistram montaneam. 9.298 Et ego ero intentione erecta prestolando illa agmina, eaque diligenter recipiam in turres, quas in mea habeo custodia» . 9.299 Deinde Boamundus protinus iussit ad se uocari seruientem quendam, uidelicet Malam Coronam, eique precepit, ut preconiaret [hodie] gentem Francorum maximam, quod fideliter preparent se in Sarracenorum [eundi] terram; factumque est ita. 9.300 [LXIII] Credidit itaque Boamundus hoc consilium duci Gottifredo et Flandrensi comiti, quod: «Si placeat Deo, in hac nocte erit nobis Antiochia dedita!» . 9.301 Ordinata sunt haec omnia: milites tenuerunt plana, et pedites montaneam: tota nocte [militauerunt et] ambulauerunt usque prope auroram ac deinde ceperunt appropinquare ad turres, quas ille uigilabat. 9.302 Continuo descendit Boamundus, uir plenus magna astutia, et precepit omnibus dicendo haec uerba: 9.303 «Ite securo animo et felici concordia, et ascendite per scalam in Antiochiam, quam statim habebimus, si Deo placet, in nostra custodia» . 9.304 Ueneruntque illi usque ad scalam, quae iam erat directa et fortiter ligata ad ciuitatis merula. 9.305 Ascendit primus Paganus [Longobardus], et post eum ascenderunt ex nostris fere sexaginta, ac diuisi sunt per turres, quas ille uigilabat. 9.306 Uidens autem hoc Pyrrus, quod tam pauci fuissent ascensi ex nostris, mox cepit pauere, timens namque sibi et nostris, ne in manus Turcorum inciderent, dicens: 9.307 «Micro Francos echome! -hoc est, paucos Francos habemus- Ubi est acerrimus Boamundus, ubi est miles inuictus?» . 9.308 Interim descendit quidam seruiens Longobardus [deorsum], et cucurrit quantocius ad Boamundum dicens: «Quid hic stas, uir prudens, quamobrem [huc] uenisti? 9.309 Ecce nos iam tres turres habemus!» . 9.310 Motus est ille cum aliis, et omnes gaudentes atque letantes peruenerunt usque ad scalam. 9.311 Uidentes itaque illi, qui iam erant in turribus, ceperunt iocunda uoce clamare: «Deus lo uult!» ; nos itaque similiter «Deus lo uult!» dicebamus. 9.312 Et ceperunt mirabiliter continuo ascendere; et ascenderunt et occurrerunt festinantes in alias turres, et quoscumque illic inueniebant, mortalem eis continuo dabant sententiam: fratrem quoque Pyrri occiderunt. 9.313 Interea forte rupta fuit scala, quae noster erat ascensus, unde maxima angustia est orta siue tristitia. 9.314 [Confestim fuimus dolentes ac stupefacti omnes]. 9.315 Quamquam fuisset fracta scala, tamen quaedam porta erat clausa iuxta nos in sinistra parte, [quae] quibusdam [manebat] incognita. 9.316 Nox erat, tamen inuenimus eam palpando, et subtiliter inquirendo, ubi ipsa latebat; omnesque cucurrimus ad eam, et fracta porta, intrauimus per illam. 9.317 Iam innumerabilis fragor mirabiliter resonabat per uniuersam ciuitatem. 9.318 Non adquieuit Boamundus: ilico imperauit honorabile uexillum deferri sursum ante castellum in quodam monte; [omnes namque nimis stridebant in ciuitate]. 9.319 Summo autem diluculo, audientes illi, qui erant foris ad tentoria, uehementissimum rumorem strepere in ciuitate exierunt festinantes. 9.320 Et uidentes uexillum Boamundi sursum in monte, celeri cucurrerunt cursu et uenerunt properantes unusquisque ad suam portam, et intrauerunt ciuitatem et interfecerunt Turcos et Sarracenos, quos ibi reppererunt, extra illos, qui fugerunt sursum ad arcem. 9.321 Feminae uero fugiebant uidentes Francos intrasse ciuitatem, ferentes yconas in manibus suis et cruces, decantantes Kyrie eleyson ad ecclesiam Uirginis Matris Dei Mariae [et per plateas; aliae uero remanserunt domibus]. 9.322 In illa die extraxerunt patriarcham, qui erat iam per octo menses in carcere, habentem marcida fere crura pro stricta compedum, et nequibat expedite ambulare. 9.323 Tunc cucurrerunt omnes maiores ad eum, et corruebant proni ante eius pedes. 9.324 Alii uero ex militibus Turcorum exierunt per medias portas et fugientes euaserunt uiui. 9.325 [LXIV] Cassianus ergo, dominus illorum, expauescens ualde [gentem Francorum], se dedit omnino fugae cum multis aliis, qui erant cum eo, et fugiendo peruenit in Tancredi terram non longe a ciuitate. 9.326 Fatigatis eorum equis, miserunt se in quoddam casale, et mersi sunt in quandam domum. 9.327 Cognouerunt ergo habitatores illius montaneae eum, scilicet Armeni et Suriani; statim apprehenderunt illum, truncauerunt capud eius et detulerunt illud ad ciuitatem ante Boamundi presentiam, unde mererentur accipere libertatem perfectam. 9.328 Balteus quoque eius, et cultellus et uagina fuerunt appretiati sexaginta bisantios. 9.329 Haec omnia gesta sunt tertia die intrante mense Iunii, in die Iouis. 9.330 Omnesque namque plateae ciuitatis iam undique plenae stabant cadaueribus mortuorum, uidelicet Turcorum et Sarracenorum, ita ut nemo uix poterat sufferre esse ibi prae nimiis fetoribus, nullusque poterat ire per ciuitatem nisi super cadauera Turcorum. 10.1 [LXV] Curbanas autem, principes militiae Soldani Persiae, [dum] adhuc erat apud Corosanum, multotiens Cassianus, ammirarius Antiochiae, multas legationes misit, quo sibi succurreret in oportuno tempore, quoniam gens fortissima atque robustissima Francorum eum [impeditum] grauiter obsidebat in Antiochia. 10.2 Et si ei adiutorium fideliter impenderet, Antiocenam continuo ciuitatem suis traderet manibus, aut eum ditaret magno munere. 10.3 Cum[que] ergo habuisset maximum exercitum Turcorum ex longo collectum tempore, et licentiam Christianos occidendi a Caliphas, illorum Apostolico, recepisset, ilico inchoauit tunc iter longae uiae Antiochiae. 10.4 Ierusolymitanus ammirarius uenit cum eo, cum suo exercitu, rexque Damasci [ibi aduenit] cum magna gente. 10.5 Idem uero Curbanas congregauit ex omni parte Paganorum innumeras gentes, uidelicet Turcos et Arabes et Sarracenos et Publicanos et Azimitas et Curtos et Persas et Agulanos et alias multas gentes, quas nominare aut numerare nemo poterat. 10.6 Et Agulani fuerunt numero tria milia: ipsi neque lanceas neque sagittas neque ulla arma timebant, quia omnes undique erant cooperti ferro et equi eorum, ipsique nolebant in bellum ferre arma, nisi solummodo gladios. 10.7 Isti omnes uenerunt in obsessionem Antiochiae ad dispergendum Francorum populum. 10.8 Et cum appropinquassent ciuitati, occurrit illis filius Cassiani, ammirarii Antiochiae, et confestim cucurrit ad Curbanam lacrimabiliter rogans eum et dicens: 10.9 «O inuictissime princeps, te supplex deprecor tuamque humili deuotione prudentiam rogito, quatenus mihi succurras modo, quoniam ecce Franci undique obsederunt me in Antioceno oppido ciuitatemque in suo continent imperio, nosque alienare a regione Romaniae siue Syriae adhuc autem et Corosani deposcunt. 10.10 Omnia uero patrauerunt, quae cupierunt; patrem quondam occiderunt meum; nichil aliud superest, nisi ut me et te et omnes alios ex genere nostro interficiant gladio. 10.11 Ego [namque] iamdudum tuum [quantotiens] expectaui fideliter aduentum, ut michi succurras in isto periculo» . 10.12 Qui respondens ait illi: «Si uis, quod ex toto corde in tuo sim proficuo, tibique fideliter in isto succurram negotio, illud in meam statim manum trade oppidum. 10.13 Et tunc uidebis, qualiter in tuo ero adiutorio et uigilare eum a meis faciam hominibus» . 10.14 Ait namque ille: «Si potes omnes Francos occidere et detruncare michique eorum capita diligenter tradere, ego castrum tibi fideliter dabo. 10.15 Ac deinde ero ubique tuus effectus homo, et in tua fidelitate hoc custodiam castrum» 10.16 Cui Curbanas inquit: «Non ita erit, ut tu putas atque cogitas; sed continuo in meam manum committe castrum illud!» . 10.17 Tunc ille uolens nolensque ei ilico commisit castrum. 10.18 [LXVI] Tertia autem die postquam ciuitatem [intrauimus, precursores illorum ante civitatem] precurrerunt. 10.19 Roggerius igitur de Bernauilla contra [eos] exiuit solummodo cum uiginti militibus: appropinquantes autem Turci ceperunt continuo preliari cum eis. 10.20 Forte equus, in quo sedebat, in quadam [retentus] palude, infixus est [in ea] et cecidit: erectus autem statim est [ille] super suos pedes et, euaginato ense, mirabiliter defendebat se de Turcorum inuasione. 10.21 Tunc accedentes Arabes cum longis cannis uulnerauerunt [eum ad mortem apprehenderuntque eum et detruncauerunt] caput eius. 10.22 Nos autem subleuauimus corpus eius a terra et deportauimus in ciuitatem ad Sancti Petri ecclesiam; ibique honestissime sepultus est, cuius anima exultat cum angelis. 10.23 Unde maxima tristitia atque dolor fuit in tota Christi militia, quia acerrimus ille erat atque bellicosus miles, ipseque multos militares actus faciebat. 10.24 Exercitus autem illorum ad Pontem Ferreum castrametatus est, et oppugnauerunt turrim et occiderunt omnes, quos illic inuenerunt. 10.25 Et nemo euasit uiuus, nisi dominus illorum, quem repperimus ligatum in uinculis ferreis, facto maiore bello. 10.26 Crastina autem die, [amoto exercitu Paganorum], appropinquauerunt usque ciuitatem et castrametati sunt inter duo flumina, steteruntque ibi per duos dies. 10.27 Recepto itaque castro, tunc Curbanas confestim aduocauit unum ammirarium ex suis, quem sermone sciebat ueracem mitemque et pacificum, et ait illi: 10.28 «Uolo, ut intres in fidelitate mea hoc custodire castellum, propterea quod ex tempore longissimo scio te michi nimis fidelissimum; ideoque precor te, ut summa cautela hoc contineas oppidum. 10.29 [Adhuc namque] scio te in opere prudentissimum, nullumque magis ueracem et fortissimum hic modo repperire nequeo. 10.30 Cui ammirarius ait: «Tibi, inquam, de tali nollem obedire officio; sed priusquam me tuo arguas stimulo, hoc consentiam eo tenore, quod, si Franci eiecerint nos de mortali prelio, continuo eis hoc reddam castellum» . 10.31 Cui Curbanas dixit: «Tam honestum prudentemque te cognosco, [ut omne] quicquid [boni] agere uis, ego utique consentio» . 10.32 Reuersus [est] itaque Curbanas et uoluit intrare in castellum. 10.33 Dixitque illi ammirarius: «Si uis, accipe omne Cassiani aurum, et omnes milites, qui hic sunt, si uolunt tecum uenire, ueniant modo cum suis mulieribus et infantibus. 10.34 Uade et occide omnes Francos, et deinde reuertere et tuum recipe castrum: ego autem modo nullam castelli fortiam tibi reddo» . 10.35 [LXVII] Riccardus autem de Principatu et Tancredus, qui Syriacam linguam sciebant, consulebant cotidie ammirario, ut domino Boamundo redderet castrum, et ille sibi daret honorem maximum. 10.36 At ille dicebat: «Uidetis hic Curbanam meum dominum: si autem eum poteritis eicere de campo, statim uobis reddam castrum» . 10.37 Reuersus est itaque Curbanas festinanter ad suum exercitum in uallem, ubi erat castrametatus, scilicet ante ciuitatis introitum. 10.38 Protinus Turci deludentes Francorum collegium, ante cospectum Curbanae quendam uilissimum ensem rubigine tectum attulerunt, et teterrimum [ualde] arcum ligneum et lanceam nimis inutilem, quae abstulerunt nuper pauperibus peregrinis, dicentes: 10.39 «Ecce arma, quae adduxerunt Franci contra nos ad pugnam!» . 10.40 Tunc Curbanas uidens haec arma cepit ridere in propatulo, dicendo omnibus, qui in illo aderant contubernio: «Haec sunt arma bellica atque nitida, quae adduxerunt super nos Christiani in Asiam, orti in Occidentali terra, [scilicet in Europa, quae est pars mundi tertia]. 10.41 Quibus armis putant ac confidunt nos expellere et propulsare ultra Corosani confinia, et delere omnia nostra nomina ultra Amazonia flumina uel ultra superiorem Indiam, ceu propulsarunt nostros parentes de Romania et Antiochia ciuitate regia, quae est honorabile capud totius Syriae!» . 10.42 Continuo aduocauit ad se suum fidelem notarium et ait: «Scribe cito plures cartas, quae in Corosanum sunt legandae, scilicet: 10.43 Caliphas Apostolico, et nostro regi domino et Soldano, militi fortissimo, atque omnibus prudentissimis Corosani militibus, salus et uita et immensus honor. 10.44 Satis sint leti et gauisi [leta concordia] et satisfaciant uentribus, imperentque et sermocinentur per uniuersam regionem illam, et omnimodo dent sese ad petulantiam et luxuriam, ut multos filios patrare congaudeant, quo contra Christianos fortiter bellare ualeant, et libenter suscipiant haec tria arma, quae olim abstulimus a Francorum turma. 10.45 Et discant modo, quae [arma] adduxerunt super nos gens Francica, qualiter sint optima atque perfecta concertare contra nostra arma, quae sunt bis aut ter siue quater colata ceu argentum aut aurum purissimum. 10.46 Adhuc quoque sciant, quoniam ego omnes Francos intus in Antiochia habeo inclusos, et castellum in mea libera uoluntate [teneo]; illi autem deorsum sunt in ciuitate. 10.47 Ego namque habeo iamiam illos omnes in mea manu; aut eos faciam capitalem subire sententiam, aut deducam Corosanum in captiuitatem perpetuam, eo quod minantur nos suis armis propulsare et expellere ultra Corosani confinia, aut delere omnia nostra nomina ultra Amazonia flumina, aut ultra superiorem Indiam, ceu eiecerunt nostros parentes de cuncta Romania siue Syria. 10.48 Uobis namque iuro per Machomet et per omnia deorum nomina, quoniam ante uestram non ero reuersurus presentiam, donec regalem Antiochiam et omnem Syriam, siue Romaniam atque Bulgariam, usque dum Apuliam adquisiero mea forti dextera, ad deorum nostrorum honorem, et omnium Turcorum de nostro genere!: sic fecit finem dictis. 10.49 [LXVIII] Mater autem eiusdem Curbanas, quae erat in Aleph ciuitate, statim accessit ad eum lacrimabiliter et dixit: «Fili, suntne uera, quae audio?» . 10.50 Cui ille ait: «Quae?» . 10.51 Et dixit illa: «Iam audiui, quod bellum uis committere simul cum Francorum genere. 10.52 Cui ille ait: «Uerum hoc esse omnimodo scias» . 10.53 Dixitque illa: «Contestor te, fili, per deorum nomina et per tuam magnam immensamque bonitatem, ne bellum [simul] cum Francis committere libeat, quoniam tu es miles inuictus et nullam imprudentiam de te aut tuo exercitu unquam penitus audiui, et te de campo ab aliquo uictore fugientem quisquam minime inuenit. 10.54 Diffamata est enim tua militia ab Oriente usque in Occidentem, et omnes prudentes milites, [tuo] audito nomine solummodo, contremiscunt. 10.55 Satis namque scimus, fili, quoniam tu es bellipotens et fortis et bellorum ingeniosus, nullaque gens Christianorum nec Paganorum ante tuum cospectum aliquam uirtutem habere potuit. 10.56 Sed fugit audito solummodo tuo nomine, quemadmodum oues ante leonis furorem fugiunt. 10.57 Ideoque obsecro te, carissime et dilectissime fili, ut meis adquiescas consiliis, et ne unquam in tuo esitet animo [neque in tuo inueniatur consilio], quod bellum incipere uelis cum Christianorum collegio!» . 10.58 [LXIX] Tunc Curbanas materna audiens monita feroci quoque respondit sermone: «Quae sunt ista, mater, quae michi refers? 10.59 Puto enim te forte insanam aut Furia plenam: enimuero plures [solummodo] mecum habeo ammirarios, quam ipsi Christiani sint promiscue maiores siue minores!» . 10.60 Responditque ei mater eius: «O dulcissime fili, Christiani nequeunt uobiscum bellare: hoc satis scio, quod ipsi non ualent pugnam inferre nobiscum; sed eorum Deus pro ipsis cotidie pugnat eosque die noctuque sua protectione defendit et uigilat super eos, sicut pastor uigilat super gregem suum, et non permittit eos ipse ledi nec conturbari ab ulla gente. 10.61 Et quicumque uolunt eis obsistere, idem eorum Deus statim conturbat illos, sicuti idem ait per os prophetae [Dissipa gentes, quae bella uolunt, 10.62 et alibi]: Effundam iram meam in gentes, quae te non nouerunt, et in regna, quae nomen tuum non inuocauerunt . 10.63 Ante etiam quam Christiani preparati sunt ad incipiendum bellum, eorundem omnipotens [et bellipotens] Deus simul cum suis sanctis omnes iam habent inimicos deuictos: quanto magis faciet modo uobis, qui estis eius inimicus, et qui preparatis uos obsistere tota uirtute? 10.64 Hoc namque, carissime, in rei ueritate scias, quoniam Christiani isti filii Dei uocati sunt, et per prophetarum ora filii adoptionis ac promissionis uocantur, et per Apostoli dicti heredes Christi sunt , quibus Christus hereditates repromissas iam donauit dicendo: A solis ortu usque in Occidentem erunt termini uestri, ita quod nemo audax stabit contra uos . 10.65 Et quis potest his omnibus contradicere et obstare? 10.66 Certe, si hoc bellum contra illos inceperis, maximum tibi erit dampnum ac dedecus; et multos milites tuos fideles perdes et uniuersa spolia, quae apud te habes, [amiseris]. 10.67 [Omnesque tuos milites amiseris et] in nimio pauore fugiendo eueneris, sed tu in bello non morieris modo, [sed omnia, quae habes, in hoc perdideris bello]. 10.68 Propterea tibi dico, quod non morieris modo, quoniam Deus eorum non statim iudicat offendentem exorta ira sed, quando uult, eum punit manifesta uindicta. 10.69 Ideo timeo, ne te iudicet penali angustia, et tibi dico modo, quia morieris in hoc anno». 10.70 [LXX] Curbanas autem ualde dolens in intimis uisceribus, maternis auditis sermonibus, respondit: «Mater carissima, queso, quis tibi dixit ista de gente Christiana, quod Deus eius tantum eam amat, et quod ipse pugnandi in se uirtutem retinet maximam, et quod illi Christiani uincent nos in Antioceno prelio, et quod ipsi erunt nostra capturi spolia et nos persecuturi cum immensa uictoria, et quod in hoc anno ero moriturus morte subitanea?» . 10.71 Tunc respondit ei mater eius dolens: «O fili carissime, ecce plusquam centum annorum tempora, ex quo inuentum est in nostra pagina et in omnium Gentilium uoluminibus, quod gens Christiana super nos foret uentura et nos ubique uictura et super nos regnatura, et nostra gens illi ubique erit subdita. 10.72 Sed ignoro [modo], an ista sit illa uictrix, an retro erit uenienda. 10.73 Et ego utique dolens non desiui sequi te in Aleph ciuitatem pulcerrimam, in qua speculando atque ingeniose rimando celi respexi astra atque [ingeniando sagaciter ac mente sedula scrutando celorum] planetas, duodecim polorum signa, siue in sortes innumeras. 10.74 Et in ea omnia repperi, quod gens Christiana nos ubique [fieret] superatura. 10.75 Ideoque timeo ualde dolens et nimis mestissima, ne ego infelix remaneam orbata» . 10.76 Dixitque illi Curbanas: «Mater dulcissima, dic michi omnia, quae in corde meo sunt incredula» . 10.77 Quae respondens ait: «Hoc, dulcissime, libenter faciam, si audis, ea que tibi sunt incognita» . 10.78 Cui ille dixit: «Non sunt igitur Boamundus et Tancredus Francorum dii, et non eos liberant de omni inimicorum persecutione, et quod ipsi manducant in unoquoque prandio duo milia uaccarum, et quattuor milia panes?» . 10.79 Responditque ei mater eius, et dixit: «Fili karissime, Boamundus et Tanmortales sunt, sicuti alii homines, nisi quod Deus eorum ualde dilicredus git eos pre omnibus aliis, et uirtutem preliandi plus aliis cotidie illis manifestat» . 10.80 Nam Deus illorum, omnipotens est eius nomen, qui fecit celum et terram et fundauit maria et uniuersa, quae in eis spirant, cuius sedes in celo parata in eternum, cuius potestas ubique est metuenda» . 10.81 Dixitque illi filius: «Si ita est causa, cum eis preliari non desinam!» . 10.82 Audiens itaque mater eius, quod nullo modo adquiesceret eius consiliis, uehementer dolens recessit retrorsum in Aleph ciuitate, deferens secum uniuersa spolia, quae conducere potuit. 10.83 [LXXI] Tertia uero die armauit se Curbanas et maxima pars Turcorum cum eo, ueneruntque ad ciuitatem ex illa parte, in qua castrum erat. 10.84 Nostri autem putantes resistere eis, parauerunt bellum contra illos. 10.85 Sed tam magna uirtus fuit illorum, quod nos nequiuimus illis resistere, et uolentes nolentesque nos intrauimus ciuitatem; nobisque fuit tam mirabiliter arta et angusta porta, quod multi fuerunt illic mortui oppressione aliorum. 10.86 Interea alii pugnabant extra ciuitatem, alii intus, in quinta feria, per totum diem usque ad uesperam. 10.87 Inter haec Guilielmus de Grandemasneda et Albericus, frater eius, et Ibo, et Guilielmus de Beruilla, et Guido Tursellus, et Guilielmus filius Riccardi, et Lambertus Pauper. 10.88 Isti omnes, timore perterriti de hesterno bello, [quod perdurauit usque ad uesperam], nocte latenter dimissi sunt per murum fugientes pedibus contra mare, ita quod neque in manibus neque in pedibus nichil aliud remansit, nisi solummodo ossa. 10.89 Multique alii fugerunt cum illis, quos nominare ignoro. 10.90 Uenientes igitur ad naues, quae erant ad portum Sancti Simeonis, dixeruntque nautis: «Quid statis hic, miseri? 10.91 Omnes nostri mortui sunt et nos mortem uix euasimus, quia exercitus Turcorum undique eos obsedit in ciuitate!» . 10.92 At illi, audientes talia, stabant omnes stupefacti ac timore perterriti; cucurrerunt statim in naues et miserunt se in mare. 10.93 Deinde, superuenientibus Turcis, quos inuenerunt occiderunt; et naues, quae in alueo fluminis remanserant, combusserunt igni, et apprehenderunt spolia eorum. 10.94 Nos denique, qui remansimus et nequibamus sufferre pondus neque arma illorum: fecimus ergo murum inter nos et illos, quem uigilabamus die noctuque. 10.95 Interea tanta oppressione famis fuimus oppressi, quod equos et asinos nostros manducabamus. 11.1 [LXXII] Quadam autem die, stantibus nostris maioribus sursum ante castellum tristibus ac dolentibus, uenit quidam sacerdos, nomine Stephanus, ante eos et dixit: 11.2 «[Seniores], si uobis placet, audite quandam rem, quam ego in uisione uidi. 11.3 Dum uero in hac nocte iacerem in ecclesia Sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi, apparuit michi Saluator mundi simul cum sua genitrice et cum beato Petro, [apostolorum] principe, stetitque ante me et dixit michi: “Agnoscis me?” . 11.4 Cui ego respondi: “Non” . 11.5 His dictis, ecce apparuit integra crux in capite eius. 11.6 Iterum ergo interrogauit me Dominus, dicens: “Agnoscis me?” . 11.7 Cui ego dixi: “Te alio modo non agnosco, nisi quia crucem in capite cerno tuo, sicuti Saluatori meo” . 11.8 Qui dixit: “Ego sum” . 11.9 Tunc ego cecidi ad pedes eius: rogaui humiliter eum, ut nobis subueniret in oppressione execratae gentis, quae super nos erat. 11.10 Responditque Dominus: “Bene adiuuaui uos et bene deinceps adiuuabo. 11.11 Ego permisi uos habere Nicheam ciuitatem et omnia deuincere bella, et induxi uos usque huc et condolui uestrae miseriae, quam [passi] fuistis in Antiochiae obsidione. 11.12 Ecce in oportuno auxilio misi uos sanos et incolumes in ciuitatem, et ecce multam prauam delectationem operati estis cum Christianis et Paganis mulieribus, unde immensus fetor ascendit in celum!” . 11.13 Tunc alma uirgo et beatus Petrus ceciderunt ante pedes eius, rogantes eum et deprecantes, ut suum populum in hac sua tribulatione adiuuaret. 11.14 [Dixitque ei Petrus]: “Domine, per multa tempora tenuit Pagana gens domum meam, et in ea multa ineffabilia mala fecerunt; modo uero, expulsis inimicis, angeli letantur in celum” . 11.15 Dixitque michi Dominus: “Uade ergo et dic populo meo, ut reuertantur ad me, et ego reuertar ad illum et intra quinque dies mandabo eis [magnum] adiutorium; et cotidie decantent responsorium Congregati sunt inimici nostri , totum cum uersu. 11.16 [Seniores], si hoc si non creditis esse uerum, sinite in hanc ascendere turrim, mittamque me deorsum: si [uero] ero incolumis, credatis hoc esse uerum; si autem ullam lesionem fuero passus, decollate me aut in ignem proicite!» . 11.17 Tunc Podiensis episcopus iussit afferri Euangelia et crucem, ut iuraret ille hoc esse uerum. 11.18 Consiliati sunt itaque omnes nostri maiores in illa hora, ut illud iurarent sacramentum, quod nullus illorum fugeret, quandiu uiui fuissent neque per uitam neque per mortem. 11.19 Primus dicitur iurasse Boamundus, deinde comes Sancti Egidii et Robbertus Normannus et dux Gottifredus et comes Flandrensis. 11.20 Tancredus autem iurauit [ac promisit tali modo], quod, quandiu secum quadraginta milites haberet, non solum ex illo bello nec etiam Ierusolymitano itinere esset recessurus. 11.21 Et nimis exaltata [est] omnis Christianorum congregatio hoc audiens sacramentum. 11.22 [LXXIII] Erat autem ibi quidam peregrinus de exercitu nostro, cui nomen Petrus Bartholomeus, cui, antequam ciuitatem intrauissemus, apparuit sanctus Andreas, dicens: 11.23 «Quid agis, bone uir?» . 11.24 Cui ille respondit: «Tu quis es?» . 11.25 Dixit apostolus: «Ego sum Andreas apostolus; noscas, fili, quia, dum uillam intraueris, uade ad ecclesiam Beati Petri, ibique inuenies lanceam Saluatoris nostri Iesu Christi, ex qua in crucis pendens patibulo uulneratus fuit. 11.26 Uade, et dic Podiensi episcopo et Raymundo, comiti Sancti Egidii, ne timeant neque paueant, quia Deus cum illis est» . 11.27 Haec omnia dicens, apostolus continuo recessit. 11.28 Ille autem, timens reuelare consilium apostoli, noluit indicare aliis [hominibus nostris scilicet] peregrinis; estimabat enim se uisum fallacem uidere. 11.29 In alia ergo hora apparuit ei iterum sanctus Andreas, dicens: «Quid agis Petre?» . 11.30 Cui ille respondit: «Tu quis es ?» . 11.31 Dixitque illi: «Ego sum Andreas apostolus: quare non demonstrasti episcopo et comiti reuelationem, quam tibi ostendi?» . 11.32 Et dixit illi: «Domine, quis hoc crediderit?» . 11.33 In illa uero hora accepit eum sanctus Andreas et portauit eum usque ad illum locum, ubi lancea erat recondita in terra. 11.34 Iterum autem, cum essemus, ita [ut] superius dictum est, uenit sanctus Andreas rursum dicens ei: «Quare non abstulisti lanceam [de terra], ut ego tibi precepi? 11.35 Scias reuera, quia quicumque hanc lanceam portauerit in bello, nunquam ab hoste superabitur!» . 11.36 Ipse autem continuo reuelauit misterium apostoli episcopo et comiti et aliis peregrinis; populus autem non credebat sed prohibebat dicens: «Quomodo possumus hoc credere?» . 11.37 Quod omnimodo erant pauentes atque timentes, et protinus mori putabant. 11.38 Accessit itaque ille et iurauit hoc totum ueracissimum esse, quod iterum sanctus Andreas [ter] in uisione uenit dicens: 11.39 «Surge et uade, et dic populo Dei, ne timeat neque paueat, sed firmiter toto corde credat in unum uerum Deum, eruntque ubique uicturi et intra quinque dies mandabit eis Dominus talem rem, unde leti et gauisi manebunt. 11.40 Et, si certare uoluerint, statim quod exierint unanimiter ad bellum, omnes illorum inimici undique stabunt iam uicti, et nemo stabit contra illos» . 11.41 [LXXIV] Audientes itaque nostri hoc, protinus ceperunt se uiuificare et confortabant se adinuicem dicentes: 11.42 «Expergiscimini et estote ubique fortes ac prudentes, quoniam in proximo erit nobis Deus in adiutorium, et erit maximum refugium populo suo, quem respicit in merore manentem» . 12.1 Turci autem, qui erant [seorsum] in castello, undique tam mirabiliter coangustabant nos, quod quadam die incluserunt tres milites ex nostris in quadam turre, quae stabat ante eorum castellum. 12.2 Exierunt namque Gentiles et irruerunt super illos tam acriter, quod illi nequibant iam sufferre pondus illorum. 12.3 Duo exierunt de turri uulnerati, et tertius per totum diem uiriliter se defendit de Turcorum inuasione tam prudentissime, quod in die illa duos Turcos mortuos strauit super aditum muri, cesa asta; nam tres astas detruncauerunt illa die in manibus suis. 12.4 Erat autem nomen eius Ugo [lo] Forsenet, de exercitu Goffredi de Monte Scabioso. 12.5 Uidens uir ualentissimus Boamundus, quod nullatenus posset conducere gentem sursum contra castellum ad bellum -qui erant inclusi in eisdem domibus alii fame alii timore Turcorum-, iratus est ualde. 12.6 Iussit itaque confestim immitti ignem in illam partem ciuitatis, ubi Cassiani palatium erat. 12.7 Uidentes autem illi, qui erant in ciuitate, hoc, dereliquerunt domos simul cum omnibus suis spoliis [et omnia, quae habebant, et] fugiebant, alii in castellum, alii ad portam comitis Sancti Egidii, alii ad portam ducis Gottifredi, unusquisque ad suam gentem. 12.8 Tunc nimia tempestas [uenti] subito surrexit, ita ut nullus homo poterat stare erectus. 12.9 Boamundus itaque uir sapiens contristatus est ualde pro Sancti Petri ecclesia et aliis ecclesiis. 12.10 Haec ira perdurauit ab hora tertia usque in mediam noctem; fueruntque cremata duo milia intra ecclesias et domos. 12.11 Ueniente autem media nocte, statim omnis feritas uenti cecidit. 12.12 Itaque Turci habitantes in castello intra ciuitatem bellabant nobiscum die ac nocte, ita quod nichil aliud separabat nos nisi arma. 12.13 Uidentes autem nostri, quod non possent diu pati, quoniam, qui habebat panem, non licebat ei manducare, et qui habebat aquam, non licebat ei bibere, fecerunt murum inter se et illos de petra et calce et edificauerunt castellum et machinas, ut securi essent. 12.14 Una autem pars Turcorum remansit in castello agendo nobiscum bellum; alia uero pars ospitata erat prope castellum in una ualle. 12.15 [LXXV] Nocte uero superueniente, ignis de celo apparuit ab Occidente, et appropinquans cecidit inter Turcorum exercitus, unde mirati sunt multum Turci et nostri. 12.16 Mane autem facto, tremefacti Turci fugiebant omnes pariter pro ignis timore ante domini Boamundi portam, illicque ospitati sunt. 12.17 Pars uero, quae in castello, ad agendum bellum cum nostris die noctuque sagittando, uulnerando et occidendo. 12.18 Alia autem pars undique obsidebant ciuitatem, ita quod nullus nostrorum de ciuitate audebat exire aut intrare, nisi nocte et occulte: ita enim eramus oppressi et obsessi ab illis Paganis inimicis Dei et sanctae Christianitatis, quorum numerus fuit innumerabilis. 12.19 Istique prophani inimici Dei ita tenebant nos inclusos in ciuitate Antiochiae, quod multi ex nostris fuerunt mortui fame, quoniam paruus panis uendebatur unum bisantium. 12.20 De uino autem non loquar; equinas carnes aut asininas manducabant et uendebant; uendebant gallinam quindecim solidos, ouum duos solidos, unam nucem unum denarium. 12.21 Folia ficus et uitis et arborum manducabant; alii coria caballorum et asinorum et camelorum atque boum siue bubalorum sicca decoquebant. 12.22 Istas et multas anxietates et angustias, [quas] nominare nequeo, passi sumus pro Christi nomine et pro Sancti Sepulchri uia deliberanda; tales quoque tribulationes et fames atque timores passi sunt serui Dei per uiginti sex dies. 12.23 [LXXVI] Imprudens itaque Stephanus, Carnotensis comes, qui erat capud nostrum, quem omnes nostri maiores elegerant, ut esset nostrorum ductor, maxima fingens se grauari infirmitate, priusquam Antiochia fieret capta, turpiter recessit in alio castro, quod uocatur Alexandreta. 12.24 Nos itaque cotidie prestolabamur eum, quatenus [sub] ueniret nobis in adiutorium, [salutifero carentes auxilio]. 12.25 At ille, postquam audiuit gentem Turcorum circumcingentem atque obsidentem nos, latenter ascendit super proximam montaneam, quae eminebat super omnes montes, qui erant in circuitu eius, [quae stabat] prope Antiochiam. 12.26 Uidensque innumerabilia tentoria, repente correptus timore nimio una cum suo exercitu turpiter aufugit cum magna festinatione, ueniensque ad suum castrum expoliauit illud, et celeri cursu [retro] impudenter iter uertit. 12.27 Postquam uenit obviam imperatori ad Filomenam, accessit ad eum [secrete] et seorsum uocauit eum, dicens: «Scias reuera, quoniam Antiochia capta est et castrum adhuc minime captum est, nostrique omnes in graui oppressione obsessi sunt et, ut puto, a Turcorum manibus iam interfecti sunt. 12.28 Reuertere ergo retro, quam citius potes, ne forte ipsi inueniant te et gentem, quam tecum ducis» . 12.29 [LXXVII] Tunc imperator timore perterritus clam uocauit Guidonem, fratrem domini Boamundi, omnesque alios, et ait illis: «[Seniores], quid faciemus? 12.30 Ecce omnes nostri in districta obsessione impediti sunt, et forsitan in hac hora omnes [a] Turcorum manibus mortui sunt aut in captiuitatem deducti, sicut iste infelix comes imprudenter fugiens narrat. 12.31 Si ergo uultis, reuertamur retro celeri cursu, ne et nos moriamur repentina morte, quemadmodum et illi mortui sunt!» . 12.32 Cumque frater domini Boamundi Guido, honestissimus miles, hanc audiuit fallaciam, statim cum omnibus cepit plorare et ululare uehementissimo planctu, et una uoce omnes dicebant: 12.33 «O Deus uerus, trinus et unus, quamobrem hoc fieri permisisti, cur populum sequentem [te] in manus inimicorum incidere permisisti, et uiam tui itineris tuique Sepulchri liberantem tam cito perire permisisti? 12.34 Certe, si hoc uerum est, quod ab istis [uerbum] nequissimis audiuimus [referentibus], nos et alii Christiani derelinquimus te nec te amplius rememorabimus, et unus ex nobis audebit ulterius inuocare nomen tuum» . 12.35 Et fuit hic sermo ualde mestissimus in tota militia, ita quod nullus eorum audebat iam, neque archiepiscopus neque episcopus neque presbiter neque clericus neque quisquam laicus, Christi inuocare nomen per plures dies. 12.36 [LXXVIII] Nemo namque poterat consolari Guidonem plorantem et plaudentem manibus suosque frangentem digitos et dicentem: 12.37 «Heu me, domine mi Boamunde, honor et decus totius mundi, quem uniuersus orbis timebat atque amabat, heu me tristis, qui non merui [dolens] uidere tuam honestissimam speciem! 12.38 Nam nullam rem magis uidere desiderabam: quis michi det, ut ego moriar pro te, dulcissime amice et domine? 12.39 Cur ex utero meae exiens matris non statim mortuus fui, cur ad hanc lugubrem perueni diem, cur non necatus fui in mari, cur ex equo non cecidi, fracto collo? 12.40 Recepissem, utinam [tecum] recepissem martyrium et cernerem te gloriosissimum recepisse finem!» . 12.41 Cumque omnes accurrissent ad eum, et consolarentur eum, ut iam finem daret planctui, reuersus est in se et dixit: 12.42 «Forsitan creditis huic semicano, imprudenti militi: unquam uere non audiui [loqui] de militia aliqua, quam idem fecisset, sed turpiter et inhoneste recedit sicut nequissimus et infelix, et quicquid miser nuntiat, sciatis per omnia falsum esse!» . 12.43 Interea iussit imperator suis hominibus dicens: «Ite et conducite omnes homines istius terrae in Bulgariam, et expoliate et deuastate uniuersa haec loca, ut, cum uenerint Turci, nichil possint hic repperire» . 12.44 Uolentes nolentesque nostri reuersi sunt retrorsum, dolentes et merentes amarissime usque ad mortem. 12.45 Fueruntque mortui multi ex peregrinis, qui erant languentes in nimia egrotatione. 12.46 Quique fortiter non preualebant militiam sequi, remanebant morientes in uia. 12.47 Et omnes alii reuersi sunt Costantinopolim. 13.1 [LXXIX] Nos igitur, auditis sermonibus illius, qui hanc nobis Christi reuelationem retulit per apostoli uerba, statim festinauimus ad locum eundem, ubi demonstrauerat homo ille. 13.2 Et foderunt ibi tredecim homines a mane usque ad uesperam; et idem homo inuenit lanceam, quemadmodum indicauerat; et acceperunt illam cum magno gaudio et timore, fuitque orta immensa letitia per totam urbem. 13.3 Continuo ab illa hora accepimus inter nos consilium belli. 13.4 Porro statuerunt omnes maiores nostri concilium, quatenus nuntios mitterent inimicis Christi Turcis; quique diceret eis unus interpres atque eos interrogaret securo eloquio [dicens], quamobrem superbissime in Christianorum introissent terram, et cur castrametati essent in ea, et quare Christi seruos occiderent et conquassarent. 13.5 Cumque iam finis esset dictis, inuenerunt quosdam uiros, quos Petrum Heremitam et Orluinum uocabant, illisque dixerunt haec [omnia]: «Ite ad Turcorum [execratum] exercitum et diligenter narrate eis [haec omnia], et interrogantes eos cur audacter et superbissime in Christianorum introierunt terram [et] nostram» . 13.6 Haec omnia postquam dicta sunt, recesserunt illi nuntii, abierunt et uenerunt ad prophanum collegium, dicentes omnia missa uerba Curbanae et aliis ita: 13.7 «Satis mirantur nostri maiores, quamobrem temere ac superbissime in Christianorum introistis terram et illorum. 13.8 [Putamus] forsitan [et credimus] ideo huc uenistis, quod per omnia uultis effici Christiani et creditis in unum uerum Deum, quem nos in Trinitate colimus. 13.9 Si uero propter hoc minime huc uenistis, rogant uos humiliter omnes nostri maiores pariter, quod uelociter recedatis a Dei terra et Christianorum, quam beatus Petrus apostolus iam dudum predicauit et ad Christi culturam reuocauit. 13.10 Et illi permittunt uobiscum adhuc deduci omnia uestra, scilicet equos et mulos, asinos et camelos, oues quoque et boues, et alia omnia ornamenta permittunt uobiscum, ubicumque uolueritis, ferre» . 13.11 [LXXX] Tunc Curbanas, princeps militiae Soldani Persiae, cum omnibus aliis, pleni tumida superbia, feroci responderunt sermone: 13.12 «Deum quippe uestrum, et uestram Christianitatem nec optamus nec uolumus, uosque cum illis omnimodo respuimus; huc usque iam uenimus, eo quod ualde miramur, quamobrem seniores [aut maiores] uestri, quos uos memoratis, terram, quam abstulimus prospere ac prudentissime effeminatis gentibus, illi uocant [esse] suam. 13.13 Reuertimini ergo quanto- cius et dicite uestris senioribus quod, si per omnia cupiunt effici Turci, et Deum uestrum, quem uos inclini colitis, abnegare, et leges uestras spernere, nos illis hanc et satis plus dabimus terram et ciuitates et castella, adhuc quod nemo uestrorum remanebit pedes sed erunt omnes effecti milites, sicuti et nos sumus, et habebimus eos semper in [letissimam] amicitiam. 13.14 Sin autem, sciant se [per omnia] capitalem subire sententiam, aut [de]ducti Corosanum in uinculis captiuitate perpetua et seruient nobis nostrisque infantibus [per sempiterna secula]!» . 13.15 Nuntii itaque nostri uelociter reuersi sunt retrorsum, referendo haec omnia, et quemadmodum respondisset eis gens crudelissima. 13.16 [LXXXI] Fertur Orluinus utramque scisse linguam et fuisse interpres Petro Heremitae. 13.17 Interea exercitus noster utraque tremefactus parte ignorabat, quid potius faceret. 13.18 In una [namque] parte coangustabat eos cruciabilis fames, in alia costringebat timor Turcorum. 13.19 Tandem, triduanis ieiuniis expletis et processionibus celebratis de una ecclesia ad aliam, de illorum peccatis confessi et absoluti fideliter corpore et sanguine Christi communicati sunt. 13.20 Et fecerunt immensos cereos ecclesiae Sancti Petri et Genitricis Dei; datisque eleemosinis, fecerunt celebrari missas. 13.21 In illa quoque die uendebatur modicus panis uno bisantio, et facto bello, uendebatur pro uno denario. 13.22 Deinde stabilitae sunt sex acies intra ciuitatem: in prima acie, [uidelicet in primo capite], fuit Ugo Magnus cum Francigenis et Flandrensi comite; in secunda [quippe] dux Gottifredus cum suo exercitu; in tertia fuit Robbertus Normannus simul cum suis; 13.23 in quarta Podiensis episcopus portans secum lanceam Saluatoris, cum suo exercitu, et cum illo gens Raymundi, comitis Sancti Egidii, qui remansit sursum cauere castellum pro timore Turcorum, ne descenderent in ciuitatem; in quinta fuit Tancredus cum sua gente; in sexta fuit uir sapiens Boamundus cum sua pulcerrima militia. 13.24 Episcopi nostri et presbiteri et clerici et monachi, sacris uestibus induti, [nobiscum] exibant cum crucibus, orantes et deprecantes Deum, ut nos saluos faceret et nos custodiret et eriperet ab omni periculo et ab omnibus malis. 13.25 Alii stabant super murum ciuitatis tenentes sacras cruces in manibus suis, signando et benedicendo nos. 13.26 Nos ita ordinati, atque signo Crucis protecti, incepimus exire de ciuitate per portam, quae est ante Machomariam. 13.27 [LXXXII] Postquam Curbanas uidit Francorum acies tam pulchre ordinatas, unam post aliam, uocauit quendam ammirarium, qui de ciuitate exierat, dixitque illi: 13.28 «Nonne dicebas, quod Franci nunquam erant bellaturi nobiscum?» . 13.29 Exiuit ergo ille et uidit honorabiles acies et dixit: «Certe non fugient Franci, sed firmiter ueniunt preliari nobiscum» . 13.30 [In primis exierunt pedones Hugonis Magni et Flandrensis comitis, ac deinde unaquaeque per suum ordinem]. 13.31 Postquam autem fuerunt foras de ciuitate uiditque Curbanas ingentem Francorum gentem, ualde timuit. 13.32 Mox mandauit suo ammirario, qui omnia in sua habebat custodia, ut, si ille uideret ignem accensum in capite ostis, protinus preconiari fecisset omnem exercitum, ut redisset retro, sciendo Turcos amisisse bellum. 13.33 Continuo Curbanas cepit paulatim redire retro contra montaneam nostrique paulatim persequentes illos. 13.34 Deinde diuisi sunt Turci: una pars ibat contra mare, et alii steterunt illic, putantes nos inclu- inter sese; uidentes hoc nostri, fecerunt similiter. 13.35 Illic fuit ordidere nata septena acies ex acie ducis Gottifredi et comitis de Normannia, et capud illius fuit comes Raynaldus; hanc mandauerunt obuiam illos, qui ueniebant a mari. 13.36 Turci autem preliauerunt cum illis, sagittando multos ex nostris. 13.37 Aliae autem turmae ordinauerunt se a flumine usque ad montaneam, quod distat per duo miliaria. 13.38 Ceperunt autem Turcorum turmae ex utraque exire parte, nostrosque omnes circumcingere iaculando, sagittando, uulnerando. 13.39 Exierunt quoque de montaneis innumerabiles exercitus, qui ducebant equos albos, quorum uexilla omnia erant candentia. 13.40 Uidentes itaque nostri hunc exercitum, ignorabant penitus, qui essent, donec cognouerunt esse adiutorium Christi: cuius sancti agminis ductores fuerunt sanctus Georgius, Mercurius et Theodorus. 13.41 Haec uerba credenda sunt, quia plures ex nostris hoc uiderunt. 13.42 Illi autem Turci, qui stabant in parte maris, uidentes, quod non possent amplius sufferre, miserunt ignem in herbam, ut uidentes illi, qui erant in tentoriis, inciperent fugam. 13.43 At illi, cognoscentes hoc signum, arripuerunt omnia honorabilia spolia et fugerunt. 13.44 Nostri uero paulatim militabant, ubi illorum uirtus erat, scilicet ad eorum tentoria. 13.45 Dux Gottifredus et Flandrensis comes et Ugo Magnus equitabant iuxta aquam, ubi uirtus illorum erat; isti, primitus signo Crucis muniti, unanimiter inuaserunt illos; uidentes autem hoc alie acies, simili modo inuaserunt illos. 13.46 Exclamauerunt autem Persae et Turci; nos uero inuocantes Deum uiuum et uerum equitauimus contra illos, et sic in nomine Iesu Christi et Sancti Sepulchri incepimus bellum et, Deo adiuuante, deuicimus eos. 13.47 Turci quippe tremefacti arripuerunt fugam nostrique illos persecuti sunt usque ad eorum tentoria. 13.48 Magis itaque milites Christi amauerunt illos persequi, quam ulla spolia querere; et persecuti sunt eos usque ad Pontem Ferreum ac deinde usque ad Tancredi castellum. 13.49 Illi autem dimiserunt [ibi] papiliones suos, aurum et argentum et ornamenta multa, oues et boues, equos et asinos et mulos et camelos, frumentum, uinum et farinam et alia multa, quae nobis erant necessaria. 13.50 [LXXXIII] Armeni et Suriani, qui habitabant in illis partibus, audientes nos superasse Turcos, cucurrerunt ad montaneam obuiantes illos et, quantos potuerunt comprehendere [ex illis], interfecerunt. 13.51 Nos autem reuertentes ad ciuitatem cum magno gaudio, laudantes et benedicentes Deum, qui dedit uictoriam populo suo. 13.52 Ammirarius itaque, qui castellum custodiebat, uidens Curbanam et omnes alios fugientes e campo ante Francorum exercitum, magis timuit: cum magna festinatione petebat Francorum uexilla. 13.53 Comes igitur Sancti Egidii, qui illic astabat ante castellum, iussit ei suum porrigi uexillum; ille autem accepit illud et diligenter misit in turrim; ipsa uero hora uenit uir uenerabilis Boamundus deditque suum uexillum. 13.54 Ille autem accepit illud cum magno gaudio, et pactus est ammirarius cum domino Boamundo, quod illi homines, qui uellent Christianitatem recipere, fuissent cum eo, et qui uellent abire, sanos et absque ulla lesione abire permitteret. 13.55 Consensit ille, quicquid ei ammirarius postulauit, et misit suos seruientes continuo in castellum. 13.56 [LXXXIV] Non post multos dies baptizatus est ammirarius cum illis, qui Christum cognoscere uoluerunt; [illi autem] qui suas uoluerunt retinere leges, fecit eos dominus Boamundus conduci, sicut promiserat, usque in Sarracenorum terram. 13.57 Post haec iussit, ut adduceretur Curbanae tentorium in ciuitatem et iussit, ut liberarentur illi Christiani, qui illic erant capti et ligati. 13.58 Et fecit Curbanae tentorium per mare conduci Barim ad Sanctum Nycolaum, ut letaretur omnis Christiana plebs de triumpho, quem dedit populo suo Dominus super Paganorum gentem, prestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria per infinita seculorum secula. Amen. 13.59 Hoc prelium factum est in quarto kalendas Iulii, in uigilia apostolorum Petri et Pauli. 13.60 [LXXXV] Et cum iam Deo summo et uero trinoque et uno dignas referremus grates, et inimici nostri per omnia deuicti essent, huc et illuc fugientes, alii semiuiui, alii uulnerati in uallibus et in nemoribus et in aruis et in uiis deficiebant mortui. 13.61 Populi autem Christi, scilicet uictores peregrini, reuersi sunt, gaudentes et exultantes felici triumpho, in ciuitatem. 13.62 Tunc congregati sunt omnes maiores, et ordinauerunt concilium, quemadmodum hunc ualerent regere et conducere populum, usque dum peragerent Sancti Sepulchri iter, pro quo usque huc fideliter multa passi erant necessaria. 13.63 Inuentum itaque est in concilio, quod statim nullo modo in Paganorum introissent terram, eo quod ualde in estiuo tempore arida et inaquosa [est]. 13.64 Nouissime statuerunt quiescere usque kalendas Nouembris, uidelicet ad Omnium Sanctorum solempnitatem, ac deinde, quia hiemali tempore conueniens esset per illa loca intrare, cum gaudio uiam Sancti Sepulchri, ad urbem gaudentes ire, incipere. 13.65 [LXXXVI] Omnes pariter hoc laudauerunt consilium, quod nimis honestum esset ad faciendum, scilicet terminum illum esse expectandum. 13.66 Denique diuisi sunt seniores, et unusquisque profectus in suam terram morabatur, usque dum appropinquaret eundi terminus. 13.67 Feceruntque preconiari per uniuersam ciuitatem, ut, si aliquis egenus esset ibi, qui auro et argento careret atque cum illis remanere uellet, libenter retentus fieret ab eis. 14.1 Erat autem ibi quidam honestissimus miles de exercitu Sancti Egidii comitis, cui nomen Raymundus Piletus. 14.2 Hic plures retinuit homines, uidelicet milites et seruientes. 14.3 Egressus est itaque ille et cum eo Raymundus, uicecomes de Taurina, et Golferius de Lasturs cum suis exercitibus, et prudentissime ac uiriliter intrauerunt in Sarracenorum terram. 14.4 Et profecti sunt ultra duas ciuitates et peruenerunt ad quandam ciuitatem cui nomen Talamaniz. 14.5 Quam ciuitatem habitatores illius, scilicet Suriani, confestim et sponte se eis reddiderunt. 14.6 Cumque essent ibi omnes per octo dies, uenerunt nuntii ad eos, dicentes, quod: «Hic prope nos est quoddam castrum Sarracenorum plenum multitudine» . 14.7 Ad hoc ergo omnes ierunt Christi serui [scilicet peregrini] et undique inuaserunt illud; et continuo ab illis captum est cum Christi adiutorio. 14.8 Apprehenderunt igitur omnes illius colonos et occiderunt illos, qui Christianitatem nequaquam recipere uoluerunt; sed illos, qui Christianitatem recognoscere uoluerunt, conseruauerunt uiuos; reuersi sunt autem nostri Franci cum gaudio ad pristinam ciuitatem. 14.9 [LXXXVII] Tertia uero die exierunt et uenerunt ad quandam ciuitatem, cui nomen Marra, quae erat prope illos: erant [autem] ibi multi Turci et Sarraceni et Arabes ab Aleph ciuitate, et ab omnibus ciuitatibus congregati, quae in circuitu eius erant. 14.10 Exierunt ergo barbari contra illos ad bellum, nostrique putabant luctari cum illis; sed illi statim arripuerunt fugam; et tamen per totum diem unus adinuicem inuadebat alium usque ad uesperam. 14.11 Estus namque erat immensus: nequibant autem iam nostri sufferre tantam sitim, quia nullatenus ibi ad bibendum aquam inuenire poterant; ideoque uoluerunt ad illorum ciuitatem redire. 14.12 Pro illorum enim peccatis Suriani et minuta gens mox ceperunt fugam retrorsum, quia illi erant sine aliquo ductore, ceu oues non habentes pastorem. 14.13 Ut autem Turci uiderunt illos fugientes, confestim ceperunt illos persequi, multique ex nostris reddiderunt illic felices animas Deo, pro cuius amore illic congregati erant: haec occisio fuit facta quinta die stante mense Iulii. 14.14 Reuersi sunt denique Franci [in] suam ciuitatem, fueruntque ibi cum suis exercitibus per plures dies. 14.15 [LXXXVIII] Neque hoc pretereundum puto, quod in Assumptione Sanctae Mariae, dum starent ambo Raymundi cum suis exercitibus in eadem ciuitate iam supra dicta cum fiducia et securitate, congregati sunt multi Turci, Arabes et Sarraceni, ab Aleph et aliis castris illius montaneae, ueneruntque occulte illuc et irruerunt super eos. 14.16 Tunc ambo Raymundi cum suis exercitibus uidentes hanc excommunicatam congregationem, signo [Crucis] undique munientes sese, Christi inuocato nomine, audacter irruerunt super eos. 14.17 Qui continuo, audito Christi uerbo, arripuerunt fugam, et occiderunt nostri ex illis septem et retinuerunt decem pulcerrimos equos. 14.18 Alii autem, qui in Antiocena remanserant ciuitate, steterunt cum magno gaudio et letitia. 14.19 Quorum rector et pastor exiuit Podiensis episcopus, qui nutu Dei atque uoluntate a graui egritudine captus est et, ut Dei uoluntas fuit, migrauit ab hoc seculo et in pace requiescens obdormiuit in Domino, in Abrahae uidelicet et Ysaac et Iacob sinu receptus, in kalendis Augusti, scilicet in festo sancti Petri ad Uincula ; cuius speciosissima anima in celis exultat cum angelis. 14.20 Unde maxima angustia et tribulatio et immensus dolor fuit in tota Christi militia, quia ille erat sustentamentum pauperum et consilium diuitum. 14.21 Idemque ordinabat clericos, et predicabat et submonebat milites et dicebat illis: 14.22 «Prudentissimi milites, uestras fideliter date decimas de cunctis rebus, quae super Sarracenos apprehendistis, uestris cappellanis. 14.23 In quattuor partes diuidite decimas, scilicet duas pauperibus et unam episcopo et quartam presbiteris, qui uobis officium impendunt. 14.24 Quia nemo ex uobis saluari potest, nisi honorificet et reficiat pauperes clericos, uosque non potestis saluari sine illis, et illi absque uobis uiuere nequeunt. 14.25 Oportet igitur, ut ipsi cotidiana flagitatione Deum pro uestris delictis orent, quem uos offenditis in multis, quod nunquam esse debuerat. 14.26 Et uos oportet illos regere et nutrire, quia [et illi] nesciunt perquirere neque inuenire, sicut uos scitis. 14.27 Ergo egomet rogo uos, ut pro Dei amore eos diligatis et, in quantum potestis, eos sustineatis.” 14.28 [LXXXIX] Non post multum uero temporis, uir uenerabilis comes Sancti Egidii intrauit in Sarracenorum terram, et peruenit ad quandam ciuitatem, quae dicitur Albara, quam inuasit una cum suo exercitu. 14.29 Eam continuo apprehendit et occidit ibi plures Sarracenos, masculos uidelicet et feminas, [maiores et minores, quos ibi reperit]; quam, ut in suo continuit imperio, ad Christi reuocauit fidem. 14.30 Continuo cepit querere cum suis sapientissimis uiris, ut episcopum in hac urbe deuotissime preordinaret, qui residuum populum ad Christi culturam fideliter reuocaret et de domo diabolica templum Deo uiuo et uero et oracula sanctorum toto corde consecraret. 14.31 Nouissime elegerunt quendam honorabilem ac sapientissimum uirum, et duxerunt illum in Antiochiam ad consecrandum; factumque est ita. 15.1 [XC] Appropinquante autem termino, uidelicet Omnium Sanctorum festo, regressi sunt omnes maiores in ciuitatem Antiochiae. 15.2 Boamundus autem, qui erat in Romaniae profectus partes, infirmitate grauante eum, prohibitus fuit interesse ad predictum positum terminum. 15.3 Cum uero illud tempus aduenit, quo equitare potuit, continuo ciuitati, in qua alii erant congregati, aduenit. 15.4 Omnes itaque ceperunt querere, qualiter Sancti Sepulcri iter ualeant peragere, dicentes: 15.5 «Quoniam appropinquauit eundi terminus, nulla mora nos amplius conturbet» . 15.6 Boamundus uero requirebat cotidie compleri suam conuentionem, quam omnes [seniores] olim habuerant in reddendam ciuitatem. 15.7 Magis autem querebatur de Sancti Egidii comite, qui ad [nullam] conuentionem emollificare erga Boamundum se nolebat, eo quod timebat se periurare erga imperatorem. 15.8 Tamen sepe fuerunt congregati ad iustum faciendum in Sancti Petri ecclesia: Boamundus enim recitauit suam conuentionem et suum ostendebat computum. 15.9 Comes Sancti Egidii similiter sua ostendit uerba et iusiurandum, quod fecerunt imperatori cum Boamundi consilio. 15.10 Episcopi et dux Gottifredus et Flandrensis comes et comes de Normannia et alii seniores ab aliis segregati sunt et intrauerunt, ubi cathedra Sancti Petri est, ut illic iudicium inter utrumque decernerent. 15.11 Postea uero timentes, ne Sancti Sepulchri uia negligeretur, nolebant iustum aperte dicere. 15.12 Ait autem comes Sancti Egidii: «Priusquam uia Sancti Sepulchri remaneat, si Boamundus nobiscum una uenire uoluerit, quicquid nostri pares, uidelicet dux Gottifredus et Flandrensis comes et Robbertus Normannus et alii seniores laudauerint, ego fideliter consentiam, salua imperatoris fidelitate» . 15.13 Hoc totum laudauit Boamundus, et promiserunt ambo in manibus episcoporum, quod Sancti Sepulchri uia nullo modo fieret disturbata. 15.14 [XCI] Tunc accepit Boamundus consilium cum suis hominibus, quomodo muniret castrum de alta montanea de hominibus et uictu. 15.15 Et comes Sancti Egidii similiter accepit cum suis hominibus, quomodo muniret palatium Cassiani ammirarii et turrem, quae est super portas pontis, qui est ex parte portus Sancti Simeonis, de hominibus et uictu, qui non deficerent longo tempore. 15.16 Et ita nolebant stulte uel inconsulte dimittere regalem ciuitatem Antiochiam. 15.17 Quae tantae auctoritatis est, quod eam prius septuaginta et quinque reges costruxerunt: quorum fuit et ductor Antiochus rex, ab eo dicitur Antiochia. 15.18 Istam ciuitatem tenuerunt Christiani obsessam, sicuti superius audistis, per octo menses et unum diem; postea fuerunt intus reclusi per tres ebdomadas a Turcis et ab aliis Paganis. 15.19 Quorum nunquam fuit maior congregatio hominum neque Paganorum neque Cristianorum. 15.20 Tamen, adiutorio Dei et Sancti Sepulchri illis deuictis a Christianis, requieuimus cum magno gaudio et leticia per quinque menses et novem dies. 15.21 Postea, octauo die exeunte Nouembrio mense, discessit Boamundus et comes de Sancto Egidio cum suo exercitu ab Antiochia. 15.22 Et uenit per unam ciuitatem, quae uocatur Rubrea, et per aliam, quae uocatur Albara, et quarto die exeunte Nouembris peruenit ad Marram ciuitatem, in qua maxima multitudo Sarracenorum et Turcorum et Arabum et aliorum Paganorum erat congregata: ipseque crastina die comes inuasit eam. 15.23 Non post multum temporis Boamundus cum suo exercitu secutus est comitem et ad eum applicatus est in die dominica. 15.24 Secunda uero feria uehementer et nimis fortiter inuaserunt undique ciuitatem tam acriter, quod scalae stabant erectae ad murum ciuitatis; sed tam maxima Paganorum uirtus erat, quod nostri in illa die illis nichil [offendere aut] nocere potuerunt. 15.25 [XCII] Uidentes [autem seniores], quod [nequaquam agere poterant et] frustra laborabant, fecit Raymundus, comes Sancti Egidii, fieri quoddam ligneum castrum nimis forte et ualde altum. 15.26 Quod castrum ingeniatum atque edificatum erat super quattuor rotas, super quod stabant plures milites et Hemirandus uenator tubam fortiter sonando; subter uero erant armati milites, qui illud duxerunt usque prope ciuitatis murum iuxta quandam turrem. 15.27 Tunc uidens hoc gens Pagana, statim fecit instrumentum, cum quo iactabat maximos lapides super nostrum castrum, ita quod pene nostri milites conquassabantur. 15.28 Et similiter adhuc ruebant Grecos ignes super illud, eo quia putabant illud ardere et dissipare; castrum uero nostrum imminebat super omnes muros ciuitatis. 15.29 Milites igitur Christi, qui erant sursum in solario superiori, uidelicet Guilielmus de Monte Pislerio, et alii multi, iactabant immensos lapides super illos, qui stabant in ciuitatis muro, et ita percutiebant eos super clippeos, quod clippeus et inimicus cadebat in ciuitatem mortuus. 15.30 Isti sic faciebant, et alii tenebant in astis honorabilia uexilla et cum lanceis et armis ferreis putabant illos trahere ad se; et sic preliati fuerunt usque ad uesperam. 15.31 Retro namque castello stabant presbiteri et clerici, sacris uestibus induti, orantes Dominum, ut suum defenderet populum in sancta Christianitate exultantem et Paganitatem deponentem. 15.32 In alia uero parte certabant nostri milites cotidie cum illis, erigentes scalas ad murum ciuitatis; sed uirtus Paganorum erat tanta, quod nichil proficere poterant nostri. 15.33 Tamen Golferius de Lasturs primus ascendebat per scalam in sed fuit fracta scala prae multitudine aliorum. 15.34 Tunc Golfemurum; rius confestim apprehendit quandam turrim, eique alii detulerunt adiutorium. 15.35 Illi ergo, qui ascenderant, expediebant aliis murum; alii uero detulerunt aliam scalam, erexeruntque festinanter ad murum et ascenderunt per eam multi milites et pedites, tantique ascenderunt, quod uix capiebat eos murus. 15.36 Sarraceni ergo tam robuste inuaserunt illos per murum et per terram sagittando et iaculando [cum suis lanceis], quod multi ex nostris timore perterriti demiserunt se per murum. 15.37 Tandiu uero illi prudentissimi uiri, qui remanserunt in muro, sufferebant illorum persecutionem, quandiu alii, qui subter castrum erant, foderunt murum ciuitatis. 15.38 Uidentes autem Sarraceni, quod nostri fodissent murum ciuitatis, statim timore perterriti inierunt fugam in ciuitatem. 15.39 Hoc totum est factum in die sabbati ad horam uesperae, iam occidente sole, undecimo die intrante mense Decembri. 15.40 Boamundus igitur fecit per interpretem loqui Sarracenis maioribus, quod ipsi cum suis mulieribus et infantibus et aliis substantiis misissent se in uno palatio, quod est supra portam, ipseque defenderet eos de mortali sententia. 15.41 Intrauerunt autem nostri omnes in ciuitatem, et quicquid boni inuenire potuerunt in domibus et in foueis, hoc unusquisque ad suum continebat proprium. 15.42 Facto autem die, ubicumque repperiebant quemquam illorum, siue masculum siue feminam, capitalem continuo eis dabant sententiam. 15.43 Nullus angulus ciuitatis deerat uacuus Sarracenorum cadaueribus. 15.44 Boamundus quoque illos, quos iusserat in palatium intrare, apprehendit illisque abstulit omnia, quae habebant, aurum et argentum et alia ornamenta, quae illi habebant; alios fecit occidi, alios iussit conduci ad uendendum Antiochiam. 15.45 Mora autem Francorum fuit in illa ciuitate per unum mensem et quattuor dies; ibique fuit mortuus Oriensis episcopus. 15.46 Fuerunt ibi ex nostris, qui non inuenerunt, sicuti eis opus erat, quantum ex longa mora quantumque ex districtione famis, quod foris nichil nequibant ad capiendum inuenire. 15.47 Scindebant corpora mortuorum, eo quod in interioribus eorum inueniebant bisantios reconditos. 15.48 Alii autem cedebant carnes eorum per frusta et decoquebant ad manducandum; alii quoque portabant ad plateam ad uendendum. 15.49 [XCIII] Boamundus autem non potuit se concordare cum comite Sancti Egidii, quod de eo querebat; et iratus reuersus est Antiochiam. 15.50 Comes igitur Raymundus non diu moratus mandauit suos legatos Antiochiam duci Gottifredo et Flandrensi comiti et Robberto Normanno et Boamundo, quod ipsi uenirent ad Russam ciuitatem loqui cum eo. 15.51 Ueneruntque illuc omnes illi [seniores], et concilium fecerunt per tres dies, quo honeste possent tenere uiam Sancti Sepulchri, propter quam moti sunt. 15.52 Nequiuerunt Boamundum concordare simul cum comite, nisi comes Antiochiam ei dimitteret omnino; sed noluit hoc comes assentire pro fiducia, quam fecerat imperatori. 15.53 Comites itaque, uidelicet Robbertus Flandrensis et Robbertus Normannus, dux Gottifredus et Boamundus reuersi sunt Antiochiam. 15.54 Comes uero Raymundus reuersus est ad Marram, ubi peregrini erant, mandauitque suos homines, Guilielmum Ermengareum et alios, honestare palatium et turrim, quae est supra pontis portam. 15.55 Boamundus, uolens habere totam Antiochiam, eiecit omnes [comitis] homines foras. 15.56 Uidens autem comes Raymundus, quod nullus seniorum uellet secum ire in Sancti Sepulchri uiam, exiuit de Marra in die sancti Hilarii et processit usque Caphardam fuitque ibi per tres dies. 15.57 Ideoque festinauit comes ire ante alios, quia pauperes peregrini moriebantur fame, et ille cupiebat illos conducere in illa loca, ubi feliciter uiuere ualerent. 15.58 Illic adiunxit se Robbertus Normannus comiti Raymundo. 15.59 Rex autem Cesareae multotiens mandauerat suos nuntios comiti in Marram et Caphardam, ut cum eo pacem uellet habere; et de suo pretio ei daret, et Christianos peregrinos diligeret, fiduciam faceret, quod, quantum per suum totum continet imperium, peregrinos non offenderet, et mercatum de [equis aut] corporalibus alimentis eis daret. 15.60 Exierunt namque nostri et uenerunt ospitari iuxta Cesaream, super flumen Farfar. 15.61 Cumque uidisset rex Francorum contubernium tam prope ciuitatem fore ospitatum, in suo doluit animo et iussit illis deuetari mercatum, nisi cessarent a ciuitatis propinquis. 15.62 [XCIV] Crastina autem die rex Cesareae mandauit cum illis duos Turcos, uidelicet suos nuntios, qui eis monstrarent fluminis uadum eosque conducerent, ubi inuenire possent ad capiendum. 15.63 Denique uenerunt in uallem quandam subter quoddam castellum: illic depredauerunt plusquam quinque milia animalia et satis frumentum et alia bona, unde ualde fuit refecta tota Christi militia. 15.64 Tamen illud quoque castrum reddidit se comiti, eique donauit equos et aurum purissimum; et iurauerunt sua lege, quod peregrinis nunquam nocerent amplius. 15.65 Exinde peruenimus gaudentes ospitari ad quoddam Arabum castrum: exiuit igitur dominus castri, et concordatus est cum comite. 15.66 [XCV] Exeuntes uero inde, peruenimus ad quandam ciuitatem pulcerrimam et omnibus bonis refertam, in quadam ualle sitam, nomine Kephaliam. 15.67 Habitatores uero illius audientes Francos uenisse, dimiserunt ciuitatem et hortos plenos oleribus et domos plenas alimentis corporalibus, et fugerunt. 15.68 Egressi nos tertia die ab illa ciuitate transiuimus per altam et immensam montaneam, et intrauimus in uallem Densem, in qua erat maxima ubertas. 15.69 Pagana uero gens fugiebat in montes et in ualles et dimittebat domos et casales et castella plena omnibus bonis; fuimusque ibi fere per quindecim dies. 15.70 Hic prope nos erat quoddam castrum, in quo erat congregata immensa Paganorum multitudo; quod aggressi fuerunt nostri peregrini, idque fortiter superassent, nisi Sarraceni iactassent foras immensas turmas animalium. 15.71 Reuersi sunt ergo nostri deferentes omnia bona ad sua tentoria. 15.72 Summo autem diluculo collegerunt nostri [suos] papiliones, et uenientes ad castrum iam supradictum obsidere ibi putabant et tentoria extendere. 15.73 Sed gens Pagana omnino dedit sese fugae et dimiserunt castrum [vacuum illis nostris hominibus]. 15.74 Intrantes autem nostri inuenerunt ibi de rore celi omnem abundantiam, scilicet frumentum, uinum, farinam, oleum atque quicquid eis opus erat. 15.75 [XCVI] Illic deuotissime celebrauimus festiuitatem Purificationis sanctae Mariae, quae est postridie Kalendas Februarii. 15.76 Uenerunt autem illuc nuntii de Camela ciuitate, per quos rex illorum mandauit comiti equos et aurum et pactus est cum eo, quod Christianis nullo modo offendat sed eos ubique diligat et honoret. 15.77 Rex autem Tripolis mandauit comiti, quoniam fideliter cum eo pactum inisset et amicitiam habuisset et, si ei placeret, misit ei decem equos et quattuor mulas et aurum. 15.78 Sed comes ait nullo modo cum eo pacem recipere, nisi ille Christianus efficeretur. 15.79 Exeuntes autem de optima ualle peruenimus ad quoddam castrum, quod dicitur Arche, in die Lunae, tertia scilicet feria ad medietatem Februarii ; circa quod tentoria tetenderunt. 15.80 Quod castrum plenum erat innumerabili Paganorum gente, uidelicet Turcorum, Sarracenorum et Arabum et Publicanorum; et mirabiliter munierant castrum illud et defendebant se fortiter. 15.81 Postea uero exeuntibus nostris militibus, ierunt contra Tripolim ciuitatem, quae secus nos erat. 15.82 Isti milites fuerunt Raymundus de Taurina et Petrus de Castillone et Bego della Riuera et Amanec de Lubens, et Guilielmus Buti et Sicardus. 15.83 Isti quattuordecim milites inuenerunt sexaginta intra Turcos et Sarracenos et Arabes et Curtos, qui habebant ante se collectos, intra homines et animalia, plusquam mille quingentos. 15.84 Quos signo Crucis muniti audacter inuaserunt et, Deo adiuuante, mirabiliter superauerunt illos et occiderunt sex ex illis et sex equos apprehenderunt. 15.85 De exercitu comitis exierunt Raymundus Piletus et Raymundus uicecomes de Taurina et uenerunt ante Tortosam ciuitatem, et aggressi fuerunt fortiter illam, quae nimis erat munita de multitudine Paganorum. 15.86 Sero autem iam facto, recesserunt in quendam angulum; ibi ospitati sunt feceruntque innumerabiles ignes, quasi totus Christi exercitus esset ibi. 15.87 [XCVII] Pagani autem, timore perterriti, nocte latenter fugerunt et dimiserunt ciuitatem plenam omnibus bonis et ualde optimum portum quod mare in se retinet. 15.88 Crastina autem die uenerunt nostri putantes undique inuadere illam, eamque inuenerunt uacuam; intrantes uero habitauerunt in ea, usque dum obsessio esset ante Arche. 15.89 Prope istam est alia urbs, quae dicitur Maraclea. 15.90 Ammirarius, qui eam regebat, pactus est cum nostris; et misit nostros intra ciuitatem et nostra uexilla. 15.91 Dux Gottifredus et Boamundus et Flandrensis comes uenerunt usque ad Lichiam ciuitatem; inde separauit se Boamundus ab eis et reuersus est Antiochiam. 15.92 Illi uero ierunt et obsederunt quandam ciuitatem, cui nomen Gibellum. 15.93 Audiens itaque Raymundus, comes Sancti Egidii, quod innumerabilis Paganorum gens rueret super nos ad tertium bellum, continuo consiliatus cum suis hominibus, mandauit illis senioribus, qui in obsessione Gibelli sunt, quatenus nobis subuenirent. 15.94 Statim illi audientes hoc pacti sunt cum ammirario et fecerunt pacem cum eo, et ceperunt equos et aurum et dimiserunt ciuitatem, et uenerunt usque ad nos in adiutorium. 15.95 Sed illi minime uenerunt ad bellum contra nos. 15.96 Uenientes itaque illi comites ospitati sunt ultra flumen, ibique obsederunt castrum illud; non post multos dies equitauerunt nostri contra Tripolim [et] inuenerunt extra ciuitatem Turcos et Arabes et Sarracenos; quos inuaserunt continuo, et miserunt illos in fugam et occiderunt maximam partem nobilium ciuitatis. 15.97 Tanta fuit Paganorum occisio et sanguinis effusio, quod etiam aqua, quae in ciuitate fluebat, uidebatur rubea ruere in cisternas illorum sanguine, unde nimis fuerunt alii tristes ac dolentes. 15.98 Iam uero erant tanto exterriti timore, quod nullus eorum audebat exire extra ciuitatis portam. 15.99 Alia autem die equitauerunt nostri ultra uallem et inuenerunt boues et asinos et oues et multa animalia; camelos uero depredauerunt fere tria milia. 15.100 Ita tenuimus obsessum castrum illud supradictum per tres menses minus una die, ibique Pascha Domini celebrauimus. 15.101 Naues quoque nostrae uenerunt prope nos in quendam portum, quandiu fuimus in illa obsessione, deferentes nobis maximum mercatum, scilicet frumentum, uinum et carnem et caseum et ordeum et oleum; unde nimia ubertas fuit in tota militia. 15.102 In illa tamen [feliciter] obsessione acceperunt martyrium plures ex nostris, uidelicet Pontius de Balau et Anselmus de Ribomundo et Guilielmus Pichardus et alii, quos nominare nequeo. 15.103 Rex interea Tripolis sepe mittebat nuntios nostris senioribus, ut dimitterent castrum et cum eo concordarent. 15.104 Audientes itaque hoc nostri seniores, uidelicet dux Gottifredus et Raymundus,comes Sancti Egidii et Robbertus Normannus et Flandrensis comes, et uidentes fructus nouos properasse, quoniam in medio Martio manducabamus nouellas fabas et in medio Aprili nouum manducabamus frumentum, tunc consiliati sunt [nostri dicentes: 15.105 «Ualde bonum est] Ierusolymitanum cum nouis fructibus explere iter» . 15.106 [XCVIII] Discessimus igitur a castro et peruenimus Tripolim in sexta feria, tertia decima die intrante Madio; ibique fuimus per tres dies. 15.107 Concordatus tandem est rex Tripolis cum senioribus illisque continuo dissoluit plusquam trecentos peregrinos, qui illic capti erant, et dedit illis quindecim milia bisantios et quindecim equos magni pretii. 15.108 Et pepigit cum illis quod, si bellum, [quod eis ammirarius Babyloniae] parabat, deuincere possent et Ierusalem apprehendere, ille Christianus efficeretur et terram ab eis recognosceret. 15.109 Talique modo nos discessimus a ciuitate in secunda feria medii Madii et transiuimus per uiam artam et arduam tota die ac nocte, et peruenimus ad castrum, cui nomen Bethelon. 15.110 Dein appropinquauimus ciuitati, quae dicitur Zebari, secus mare, in qua passi fuimus nimiam sitim; et sic defessi peruenimus ad flumen cui nomen Braym. 15.111 Deinde transiuimus nocte ac die Ascensionis Domini per montem quendam, in quo uia est nimis angusta. 15.112 Illic putauimus inimicos insidiantes nobis inuenire; sed, Deo annuente, nullus illorum properare audebat se ante nos. 15.113 Precedentes itaque nos nostri milites liberauerunt ante nos uiam illam et applicuimus ad ciuitatem iuxta mare, quae uocatur Baruth; et de illa uenimus ad aliam ciuitatem quae dicitur Sagata; et hinc ad aliam, quae dicitur Sur; et de Sur ad Acram ciuitatem; et de Acra uenimus ad castrum cui nomen Cayphas. 15.114 Ac deinceps ospitati fuimus iuxta Cesaream, ibique Pentecosten celebrauimus, tertia die exeunte Madio. 15.115 Deinde uenimus ad ciuitatem, quae uocatur Ramora, quam Sarraceni uacuam dimiserunt propter metum Francorum. 15.116 Iuxta quam erat honorabilis ecclesia, in qua requieuit pretiosissimum sancti Georgii corpus, quia illic a perfidis Paganis pro Christi nomine feliciter martyrium suscepit. 15.117 Continuo consiliati sunt nostri maiores, uti illic deuotissime eligerent episcopum, qui hanc custodiret et regeret ecclesiam. 15.118 Cui suas dederunt decimas et auro et argento honorabiliter ditauerunt eum animalibus et equis, quo honestissime uiuere posset simul cum illis, qui cum eo essent. 15.119 Remansitque episcopus illic cum gaudio. 16.1 [XCIX] Per idem tempus legati a Babylonia reuertuntur, quos Boamundus aliique principes ab exordio obsidionis Antiocenae illuc direxerant, reddituros ex parte ipsorum responsa congruentia uerbis, quae eisdem rex Babylonius miserat. 16.2 Nam ipse, audito quod Franci uenientes iam Antiochiam obsiderent, timens ne, ea capta atque Ierusalem, super se irruerent, dolose eis citius promisit ut, si uellent, ipse eorum socius in omnibus, immo frater, fieri cuperet, opemque eis in cunctis deferret, terrasque, quas habebat, uel cum eis communiter haberet uel ab ipsis eas ex tunc se tenere cognosceret. 16.3 Hoc autem illis ideo misit, ut hac occasione legati ipsi totum exercitum, qualis quantusque esset, uel quid agerent quicque essent in antea acturi explorantes, omnia, cum reuerterentur, sibi notificarent. 16.4 At Francorum principes, doli ipsius ignari, singuli singulos nuntios simpliciter remittunt, annuentes per eos omnia, quae ipse mandauerat. 16.5 Qui cum ad eum uenissent, per unum iam ab eo annum quanquam honorifice retenti, licentiam ad suos regrediendi habere nunquam potuerunt. 16.6 Sed cum Deo post placuisset, ut redeundi optionem a rege acciperent, capta iam Antiochia Marraque dein euersa, tandem cum magnis muneribus, quae rex ipse singulis principibus miserat, conductu ipsius regressi sunt. 16.7 Boamundo enim, quem plus omnibus aliis personabat, plus cunctis pretiosa munera contulit, uidelicet sexaginta sciphatorum milia et quinquaginta pallia imperialia uasaque aurea plurima, atque tapetia nonnulla grandia ac splendidissima; ad ultimum equam uelocissimam ingentissimi pretii, aureis laminis totam opertam. 16.8 Duci uero Gottifredo sciphatorum quadraginta milia largitus est palliaque triginta, atque nonnulla tapetia uasaque aurea et argentea plurima: inter quae urceus aureus unus miro opere conditus erat, qui uiginti libras auri appendebat. 16.9 Ceteris uero singulis quibusque, secundum quod unumquemque decebat, singula munera preclara contulit. 16.10 Qui uidelicet legati quaedam tunc Christi magnalia, quae in Babylone et Ierusalem oculis suis cospexerunt, fideliter recitabant, quae opusculo huic inserere dignum ducimus ad laudem Dei in perpetuum commemoranda. 16.11 Nulli igitur sit onerosum, quod facere aliquantulum digressionem uidemur, quoniam, si ea scripto memoriae tradentur, multis reuera profuturam arbitramur. 16.12 [C] Referebant namque quia, cum Babylonem uenissent, inuenerunt ibi Christianorum multos in uinculis teneri; inter quos Tarentinus, Beluacensis, Remensis duoque alii episcopi erant, atque simul cum eis heremita quidam, Guilielmus nomine, uir religiosissimus, sapientissimus atque eloquentissimus. 16.13 Porro in aula regia erat uir quidam, Ursus nomine, qui olim Barensium episcopus fuerat, sed captus post in peregrinationis itinere Babylonem ductus est; sicque dein, penis costrictus, fidem Christianam negauerat. 16.14 Rex enim ualde eum diligebat, in tantum ut fere nichil sine ipsius consiliis ageret. 16.15 Factum est autem, ut quadam die regem adiens diceret ei: «Si uis» inquit «legatos captiuosque Christianos iuste perimere, ex fide sua, quam ostendere non possunt, deprehensi merito interfici poterunt. 16.16 Fac ergo episcopos illos, qui uincti tenentur, uocari atque, astantibus aliis uinctis captiuis, simulque cum ipsis Francorum legatis, ab eis sciscitare, utrum sit uerum, quod Christus eorum sic in Euangelio suo illis pollicetur: Si habueritis, inquit, fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transfer te, et transferetur. 16.17 Si autem illud uerum esse confitebuntur, ostendant ergo opere, quod credunt. 16.18 Si autem, secundum quod credunt, non agere poterunt, quod quidem certum est eos facere non posse, tali modo ipsi deprehensi, spectantibus cunctis tuis, ad confusionem Christianorum omnium merito interficientur!» . 16.19 At rex, his auditis, letus effectus, episcopos uinculatos simulque Guilielmum heremitam ante cospectum suum uenire precepit. 16.20 Qui, per interpretem eis loquens, ipsos interrogauit, si uerbum illud, quod Christus sic in Euangelio suo dixit, uerum esse confiterentur, uidelicet: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis huic monti: Transfer te, et transferetur. 16.21 Tunc Guilielmus pro omnibus respondens dixit ei: «Hoc quidem, rex, omnino uerum esse fatemur, nec Christianus esse potest, qui hoc uerum esse non credit» . 16.22 At rex: «Si» inquit «hoc uerum esse creditis, uolo, ut opere me presente probetur; alioquin preter legatos uos cunctosque captiuos capitibus plecti iubeo!» . 16.23 Quo Guilielmus audito, confidenter ait ad regem: «Dentur nobis trium dierum induciae, quibus Dominum deprecemur ut, quod a te a nobis exigitur, in eius nomine demonstrare possimus» . 16.24 Concessis itaque acceptisque induciis, iterum ad uincula redire iubentur. 16.25 Ceterum Guilielmus, cum suos pauentes et quasi diffidentes aspiceret, ait ad illos: 16.26 «Nolite, fratres et domini mei, de uerbo Christi quicquam diffidere, sed eum toto corde rogemus, quatenus uerbum suum, quod locutus est, uerum esse patefaciat non nobis, qui credimus, sed infidelibus, uel ad ipsorum conuersionem uel ad gloriam nominis sui. 16.27 Si autem ei istud non agere placuerit, nos tamen uerbum illud uerum esse non negantes, pro ipsius fide morti succumbamus libenter mercede eterna donandi!» . 16.28 [CI] Triduo itaque ieiunantibus illis et orantibus, ecce rex mittens pro illis aliisque concaptiuis ad se eos uenire fecit; quibus rex per transducem, legatis predictis astantibus, ait: «Quid dicitis de hoc, quod a me exigitur?» . 16.29 Tunc Guilielmus heremita clara uoce costanter respondit: «Quod» inquit «a nobis requiritur, nos in Christi nomine, qui uerbum illud fidelibus suis ore suo protulit, opere uere monstrauerimus» . 16.30 Tunc rex, congregatis multis magnatibus cunctoque fere Babylonico populo fideli et infideli, cum illis captiuis atque Francorum legatis extra urbem non longe egreditur. 16.31 Qui ad montem quendam mediocrem ueniens: «Eia» inquit «Christicolae, modo probabitur, utrum sit uerum, quod creditis: nam aut uita modo uos comitabitur, aut mors amara nunc separabit!» . 16.32 Tunc Guilielmus, seruus Dei in loco eminentiori, ut ab omnibus audiri posset, positus clara uoce ait: 16.33 «Audiat rex ac omnes dignitates Babylonis, uniuersique, populus fidelis et infidelis, qui regis precepto ad ueritatem cognoscendam conuenistis. 16.34 Dominus noster Iesus Christus, sicut uerus Deus est, de Deo uero Patre ante omnia secula genitus et post in fine seculorum de uirgine uerus homo factus, uere pro salute humani generis ad terras de celo descendit ac mori uoluit. 16.35 Ita etiam non solum uerbum hoc, uidelicet Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transfer te, et transferetur, sed et quaecumque alia in Euangeliis locutus est, uera esse omnino costant!» . 16.36 Cumque sic, audientibus cunctis, locutus fuisset, conuersus ad montem, ait: 16.37 «Ut ergo hoc, quod dixi, et regi omnibusque, qui cum eo hic astant, uerum esse probetur, idcirco precipio tibi, mons, in nomine et uirtute ipsius, qui natus est de Maria uirgine in Bethleem, pro cuius amore hic uincti tenemur, et qui tentus est a Iudeis ibique passus, mortuus et sepultus in sepulchro, quod usque hodie ibi est, et tertia die resurrexit, deinde post quadraginta dies ascendit in celum, suisque discipulis postmodum Spiritum Sanctum dedit eosque deinde predicare fidem nominis sui per uniuersum mundum misit, ut de loco tuo, quo es modo, mouearis, et in alium locum mittaris» . 16.38 Cumque locum, quo mittendus esset, digito suo designasset, omnesque fideles circumstantes cum lacrimis Deum exorantes respondissent «Amen» , ecce subito tonitruum ingens factum est, ita ut omnes ex eo terrerentur. 16.39 Moxque mons statim de terra erigitur atque usque ad locum designatum per aerem, qui utique tunc serenus erat, leuitate incedens proicitur! 16.40 Uerum Ursus apostata, qui regi consilium dederat, uidens tanta mirabilia amens effectus est ueludque mortuus in terra aliquantulum iacuit. 16.41 Rex uero cum suis omnibus cernens tam magnum signum ualde obstupuit; qui etiam omnes captiuos territus continuo absoluit, eisque munera contulit. 16.42 Erat enim ingens gaudium non solum Christianis, qui uincti fuerunt, uerum etiam ceteris fidelibus indigenis, a quibus etiam, uiso tanto prodigio, prae nimio gaudio lacrimae effundebantur. 16.43 [CII] Eo tempore Ierusalem regi ipsi subdita erat, quam iam regi Egypti bellando abstulit, qui eam inuasam, Christiano expulso dominio, per sedecim annos tenuerat. 16.44 Quamobrem placuit ei, ut illuc tendens urbem ipsam aliasque circa se ciuitates melius premuniret, quatenus, Christianis principibus, si super eas irruituri essent, obsistere ualens, ab illis non caperentur. 16.45 Cum ergo Ierusalem petisset, uenerunt cum eo legati ipsi Francorum simulque captiui illi superius dicti, scilicet Tarentinus, Remensis, Beluacensis duoque alii episcopi atque Guilielmus heremita, putantes illum Ierusalem iccirco iturum, ut eam Latinis ducibus, sicut promiserat, subderet. 16.46 Erat enim tunc quadragesimalis ieiunii tempus. 16.47 Deinde, cum solempnitatis Paschalis dies appropinquasset, rex predictos captiuos aduocans, ait illis: «Non possum credere, quod sabbato uigiliarum Paschae ignis ille, ut fertur, apud Sepulchrum Dominicum per semetipsum in lampadibus accendatur» . 16.48 Ad haec Guilielmus heremita sociique eius aliique indigenae Christiani uerum esse illud firmiter asserebant. 16.49 At rex: «Si uerum est» inquit «quod dicitis, uolo, ut rei ipsius probatione, me astante atque cernente, uerum esse monstretur, ita tamen ut lampades a me ipso preparatae ignem illum recipiant; sin autem, a me nunquam alio modo uerum esse credetur» . 16.50 Cumque Guilielmus ac socii eius ceterique fideles rem illam per uirtutem Christi se penitus opere probaturos pollicerentur, rex, appropinquante solempni die Paschae, lychinos tenues de ferri acie fabrefactos in lampadibus, quae ipse ante se aptari oleoque repleri fecerat, sabbato mitti iussit. 16.51 Ceterum Christiani cognoscentes, quod lychinos ferreos in lampadibus rex poni ius- serit, in infidelitatem quandam modice demerguntur. 16.52 At Guilielmus heremita, uir fide plenus Deoque deuotus, intuens eos in fide paululum esitare, in ipsius firmitate fidei illorum animum uerbis exhortatoriis consolidauit. 16.53 [Cumque] omnes plus solito Dominum precarentur, ut solitus ignis in lampadibus preparatis ad gloriam nominis sui accenderetur, repente hora nona celitus ignis adueniens per omnes lampadas in lychinis ferreis accensus est atque ita in eis clarissime ardere cepit, ac si papyri depilati fuissent. 16.54 Tanto itaque miraculo diuinitus ostenso, et rex ingenti stupore atque ammiratione excipitur et omnis [plebs] Christiana, ut uidit, dedit laudem Deo. 16.55 [CIII] Post haec uero rex, Ierusalem aliisque ciuitatibus, quae circumquaque erant, premunitis, predictos, qui secum uenerant, captiuos liberos abire dimisit, Francorumque legatis conductum suum tribuens, illos, sicut iam dictum est, cum muneribus, quae singulis principibus mittebantur, securos redire fecit. 16.56 Sicque eisdem ducibus uerbis suis delusis, Babylonem reuersus est. 16.57 [CIV] Sed pius Dominus, qui nolens peccatorum mortem tot signa infidelibus, ut conuerterentur, ostendit, seruis suis, ut in eius militia firmarentur, suae stipendio seruitutis reuelauit. 16.58 Erat in exercitu illo quidam heros nobilis, cui probitas, genus atque honestas magnum contulerat nomen, cuius nimirum uocabulum Ansellus uocabatur. 16.59 Is, cum quadam die meridiei hora, ut est consuetudo, lassa membra sopori dedisset, sompnium uidit, quod experrectus sapienti uiro Arnulfo uicepresuli mox indicauit: 16.60 «Uidebam me» inquit «per sompnium super sterquilinium stare, unde palatium excelsum suspiciebam, cuius spaciositas, celsitudo, materia, forma, soliditas ornatusque quam maxime excellebat, cuius fundamentum marmore, ebore, argento firmabatur: reliquum uero corpus auro prorsus et gemmis costruebatur. 16.61 Deambulabant per atria, quae erant in excelso, personae innumerabiles, qui speciosi, proceri, ornati atque per omnia uenusti proceres eminebant. 16.62 Cumque perspicacius intuens ammirarer, deprehendi personas quasdam michi precognitas, quas militiae huius nostrae comites fuisse animaduertebam. 16.63 Cumque corde studiosius inhiarem, si quis forte aditus michi anelanti coscendendi patuisset, apparuit quidam, cuius nomen atque figuram locumque et diem obitus recolo. 16.64 Ille michi inquam taliter ait: “Anselle, cognoscis horum beatorum turbam?” . 16.65 At ego respondens: “Uix, inquam, agnosco” . 16.66 Tunc ille: “Hi sunt” inquit “Ierusolymitae, qui uiam Dei, in qua adhuc et tu laboras, ab initio aggressi a seculo transmigrarunt merueruntque habere coronas perpetuas. 16.67 Ad quos tu quoque in proximo absque dubio eris ascensurus: Bonum certamen certasti, cursum consumasti“ . 16.68 Ad haec me stupefactum sopor cum uisione dimisit: unde, domine, precor, ut michi timenti tua sapientia consulat» . 16.69 Tunc Arnulfus a uiri pectore uerbis consolatoriis metum excludens, monet illum confiteri peccata sua, penitentiam accipere et post haec Eucharistiam dominici corporis sumere. 16.70 Deinde ministris suis atque commilitonibus stipendia reddere. 16.71 Cumque ille eius monitis libenter obediens ista peregisset, iam intrepidus equum ascendens, circumdante eum militum caterua, circa muros oppidi, ut solitum est, deducebatur, cum subito silex improuisa de turribus elapsa Anselli capud percutit cerebrumque dispergit. 16.72 Moxque milites labentem illum excipiunt illucque corpus reportant cum lacrimis, unde modo ante gaudentes exierant; de quo dubium non est, quia anima eius, sicut ei promissum fuerat, ad beatitudinem supernam ascendit. 16.73 [CV] Sepulto itaque, prout decuit, tanto illustri uiro, cum Latinorum exercitus nichil in obsidendo proficeret, immo Ierusalem uia, propter quam potius uenerat, penitus negligeretur, Arnulfum uicepresulem monent quatenus, Antiochiam citius reuertens, Gottifredi ducis Robbertique Flandrensis comitis quietem longam increpet, eisque nuntiet iam bellum Damascenorum adesse. 16.74 Arnulfo autem, ut erat semper promptissimus ad perquirendum reipublicae commoda, libens scapham ascendens propter hostilia Tortuosae, Eracliae, Valoniae, necnon Gybel ciuitatum uitanda tandem Laodiciam peruenit, inde Antiochiam per multa pericula, paucis eum comitantibus. 16.75 Tunc principibus qua causa ad eos festinauerit insinuans, monet illos iam expergisci: nam Damascenorum exercitum imminere dicebat, unde fratribus suis, qui eorum expectabant auxilium, mature succurrerent. 16.76 [CVI] Accidit per idem tempus in Antiochiam quoddam inopinabile prodigium, quod nec ante nec post seculum factum esse memini. 16.77 Quadam die, cum Boamundus ad cenam sederet, Robbertus comes Flandrensis a dextra illius assistebat, Boloniensis autem a leua; erat autem in eodem palatio multa plebis frequentia, quarum pars una cum eo discumbebat, altera uero ministrabat. 16.78 Cumque post cenam adhuc illi, ut sepe fit, ad mensam loquentes sederent, Boamundus manu dextra cultellum librabat; quod cum comes Flandriae perspexisset, alludens sic ait: 16.79 «Quid sibi uult, o princeps, quod tuus a te cultellus ita libratur? 16.80 Haec quidem libratio sollicitum te fore significat: hoc quidem tempus, Antiochia capta, hoste superato, non eget curis, haec hora gaudii est non curarum» . 16.81 Ad haec Boamundus: «Immo» inquit «domine comes, alia res est. 16.82 Non eram sollicitus, dum cultellum trutinabam, sed me illum librante, haec michi cogitatio erat, quod hunc cereum, qui coram nobis ardet, cuius grossitudo ceteros excedit, in duos uno ictu dispertiri possim» . 16.83 Quod cum comites audissent, uisus est eis sermo illius delirus, utpote quem nulla facultas effectus sequi ualeret. 16.84 Quapropter subiecit Flandrensis comes: «Fac ergo, princeps, quod te facturum iactas ; nam, si uerbum tuum effectus sequetur, clamidem meam pro certo tibi ero daturus; sin autem, tuam michi dabis !» . 16.85 Pacto itaque utrinque concesso atque firmato, mox Boamundus accipiens cereum ex obliquo illum cultello, quem antea librauerat, semel ictu percutiens per medium secuit. 16.86 Cumque cereus ita diuisus fuisset, mirabile dictu, pars inferior a semetipsa ardere cepit, sicut et superior. 16.87 Quo uiso miraculo, omnes, qui aderant, in stuporem uersi sunt: unde et ipse Boamundus plurimum terretur. 16.88 Deinde, discurrente per populum huiuscemodi fama, ex omni atrio omnique officina cuncti ad uidendum accurrunt, quorum corda prae magnitudine signi non possunt expleri cernendo. 16.89 Adhuc autem stupentibus illis atque mirantibus, ille cereus, qui subito igne accensus fuerat, subito quoque estinguitur. 16.90 Hoc itaque prodigio ab aruspicibus tunc portendebatur quod, si cera et flamma simul finem in ardendo fecissent, longa hereditas longaque successio generis usque ad finem seculi perducenda Boamundo promitteretur. 16.91 Quia uero ignis subito in cera ardens subito estinctus est, futurae sobolis spes, sed mox finiendae, pollicebatur. 16.92 Quod ita in nece Boamundi Iunioris , filii eius, completum uidimus. 16.93 Qui, dum ad illam etatem peruenisset, qua principatum Antiocenum ex successione paterna regere debuisset, non multo post, cum ad quoddam oppidum ingens atque munitissimum illud recepturus paucis comitatus iret, diuertit in locum quendam ubi, dum se omnino securum cum suis esse putaret, a Turcis subito insilientibus circumuentus, post multos agones atque triumphos, quos iam in eis utpote adolescentulus exercuerat, capite gladio plexus, cum pluribus suorum interiit. 16.94 Uisa itaque tanta prodigii nouitate, Boamundus stupefactus clamidem, quam comes Flandrensis ei iure debebat, non solum non exigit, uerum etiam munere illum, eo quod in quibusdam egebat, plurimo donat. 16.95 [CVII] Denique cena letissime et copiosissime finita, cum alternatim tam de prodigii nouitate quam de Boamundi largitate nimium mirati fuissent, ispirati Sancto Spiritu, quo inflammati tot labores grauiter susceperant, decernunt, quatenus imago Saluatoris auro ex purissimo efficiatur. 16.96 Ad cuius exprimendam figuram omnis populus, secundum quod unusquisque ualuerit, aurum uel argentum uel gemmas uel aliud quid, quod operi ipsi necessarium fuerit, offerat. 16.97 Huius itaque consilii Arnulfus prae ceteris auctor predicabat omnibus, quatenus ad costructionem eiusdem imaginis, quam fiendam proposuerant, operam darent. 16.98 Ordinato itaque ad suscipiendum munera Marchanensi episcopo, cum unusquisque oblatum uenerit, ipse manum dexteram eleuans salutari signo eos benedicebat. 16.99 Cumque opus celeriter consummatum fuisset, decretum est, ut eadem imago, cum ad Sepulchrum Domini accederent, communi uoto ibidem offerenda deportaretur. 17.1 [CVIII] Iam quartus mensis obsidionis inchoabatur, cum principes tantarum morarum penitet pudetque eos tandiu frustra excubasse circa oppidulum illud, propter quod Ierusalem iter, pro quo magis uenerant, ita negligeretur. 17.2 Quocirca obsidionem illam superuacuam penitus dimittentes, Ierusalem, pro qua magis peregrinati fuerant, adire unanimiter ex toto proponunt a Gentilibus illam Domino cooperante liberaturi. 17.3 [CIX] Igitur Tancredus pernox castra mouet ante lucanum, socios preuenit, Ierusalem peruenit, muros circumuenit. 17.4 Post haec Bethleem ueniens a Gentilium eam obsidione liberat, quae per legatum, ut sibi succurreretur, pridie ad eum clamauerat. 17.5 Deinde Ierusalem eminus uidens, positis in terram genibus, eam gaudens salutat: 17.6 «Aue» inquit «Ierusalem tu, quae es gloria mundi, in qua Christus patiendo salutem nostrum inuenit, qui etiam per eandem passionem et resurrectionem Adam omnesque iustos ab inferis traxit!» . 17.7 Post haec ad montem Oliueti respiciens, eo quod in eo Christus celos ascendit, illum similiter collaudans salutat. 17.8 Nec mora, cum et sanctam Syon uidisset, eo quod in ea Spiritus Sanctus repente ueniens discipulorum Christi corda repleuit, similiter salutando adorat. 17.9 Denique ad uallem Iosaphat oculos figens, uirginis Matris Christi sepulchrum, quod in ea erat, capite inclinato, supplici corde ueneratur. 17.10 [CX] Post haec autem inde mouens, ueniensque ad illam partem, quae turri Dauiticae uicinior erat, castra sua ibi figi precepit. 17.11 Deinde solus sine armigero ac sine comite equitans ad montem Oliueti, quo Christus ad Patrem ascendit, ausus est pergere. 17.12 Cum ergo illuc peruenisset, Iosephat ualle tantum distante ab ipso monte, ciuitatem totam perspicacius considerabat: inspiciebat enim populum per urbem discurrentem, turres armatas, milites frementes, ciuitatem uero cunctam propter exercitum iam imminentem eiulatu, strepitu, clangore intonantem. 17.13 Mirabatur pulchram et arduam rotunditatem Templi Domini, insolitam longitudinem Salomonici Templi, girum spatiosae porticus, quae ita sibi uidebatur, ut quasi altera urbs esset in urbe. 17.14 Sepius uero ad Caluariam basilicamque Dominici Sepulchri oculos reducebat, quod, licet remotius esset, tamen ex celsitudine sua patulum uidebatur. 17.15 Ipse namque, quamuis loci positione sublimior staret, illud tamen corde suspirans capudque sepius inclinans humiliter adorat. 17.16 [CXI] Erat enim in eodem monte tunc quidam Dei seruus, qui in turri quadam pro diuino amore solitarius manebat. 17.17 Quem cum uidisset Tancredus, sciscitatus est ab eo, quatenus sibi digito ostenderet, ubi pretorium Cayphae fuerit; ubi Iudas se laqueo suspenderit; quae porta dicebatur Aurea; quae Speciosa; ubi Petrus claudum curauit; de quo loco Iacobus in preceps datus est; ubi etiam Stephanus protomartyr lapidibus obrutus est. 17.18 Cumque haec et alia singillatim ei indicasset, interrogauit eum, quis esset uel unde uenisset uel cuius stirpe processerit, seu quo nomine uocaretur siue cuius patriae uel sectae existeret. 17.19 At ille: «Christianus» inquit «sum genereque Normannus atque Robberti Guiscardi, ducis Apuliae, nepos ex sorore illius genitus, nomen habens uidelicet Tancredus». 17.20 Uerum ille, cum de tanti ducis genere illum fore cognouisset, stupuit ac diligentius ipsum intueri cepit dicens: «Uere de sanguine magno illius ducis es, quem uelud fulmen tota Grecia tremuit; quem, dum bellaret, Alexius imperator fugit; cuius imperio tota Bulgaria usque Bardal paruit. 17.21 Primo quidem obstupui, quod solus sine cohorte armatus huc ascendisti; sed nunc, te cognito, stupor abscessit, quia sanguinis natura illius te ad hoc presumendum coegit. 17.22 Unde non minor, si stupenda feceris, immo multum est mirandum, si ea non egeris: te quippe ex illa ortum progenie ad nulla peragenda terreri condecet» . 17.23 Illis itaque alternatim sermocinantibus, Tancredus a ciuitate uisus exploratum uenisse creditur. 17.24 Quamobrem quinque milites Sarracenorum de porta bene armati exierunt, ut ad illum expugnandum seu capiendum uenirent: qui tanto fiducialius accelerabant, quanto illum alterius societate non uti cernebant. 17.25 Quorum alius alium preuenire cupiebat, quatenus illum prius extinguens spolia eius primus diriperet. 17.26 At solitarius cospiciens equites ab urbe propter Tancredum uenientes protinus monuit eum, ut sibi attenderet, ne ab eis ibi repertus in aliquo lederetur; tunc Tancredus ualedicens illi continuo ab eo recessit. 17.27 Et ecce unus ex illis equo celerius cursitans armatus illum insequebatur; ad quem Tancredus conuersus in eumque exiliens, lancea perforauit atque sine mora extinxit. 17.28 Ueniens ergo alter, putans ferire Tancredum, antequam eum attingeret, equo pede lapso, confestim cum ipso corruit. 17.29 At ille non intendens ad eum, qui ceciderat, tertio iam imminenti, qui sequebatur, occurrens, simili nece prostrauit. 17.30 Duo quoque alii, qui sequebantur, uidentes suos ita prostratos, exterriti ualde retro fugam expetunt, ad urbem perniciter regredientes. 17.31 Uerum ille eos ad portam usque insecutus est, sicque mox uictor reuersus [super] spoliis eorum, quos prostrauerat, non curans, suos repetit, eisque, quid uel quale quantumque egerit per ordinem pandit. 17.32 Nempe illi longo ipsius abscessu multum contristati fuerant uerentes, ne quid ei sinistri contigisset; sed, reuerso eo incolumi, mestitia eorum a mente gaudio subsequenti detersa est. 17.33 [CXII] His ita peractis, principes exercituum, qui sequebantur, adueniunt urbemque Ierusalem, quo ordine obsidere debeant, prius decernunt. 17.34 Normannus itaque et Flandrensis comites ei portae opponuntur, quae adhuc Sancti Stephani dicitur esse. 17.35 A dextris istorum Tancredus imminet, cui illa pars urbis expugnanda contigit, 17.36 qua turris quaedam, ab ipso expugnata, usque hodie turris Tancredi appellatur . 17.37 At uallis quaedam Gottifredi ducis castra suscipit, cuius frons Tancredi uicinia pertingebat. 17.38 Porro Raymundus comes ad obsidendum montem Syon costituitur, remotus ab Ierusalem solo obice muri ipsius. 17.39 At uallis Iosaphat remansit libera, siquidem pars illa penitus non timebat, eo quod, ualle reducta, aggere arduo muroque inexpugnabili muniebatur. 17.40 [CXIII] Uerum exercitus peregrinus partim bellis partimque morbis attritus, presertim Gallorum comitum, uidelicet Stephani, Ugonis Magni, necnon Boamundi principis absentia in tantum minoratus erat, ut non dicam turres natura munitas tentaret obsidione cingere, sed etiam ad expugnandum murum humiliorem non sufficiebat. 17.41 Tribus itaque portis tantum deputata est obsidio, quarum scilicet portarum duae e regione erant; tertia uero, id est Occidentalis, erat ex obliquo: quam subiecta uallis ab occursibus obsidentium faciebat liberam, illae uero uicina planitie assultibus oportunae ministrabantur. 17.42 Erat autem tunc mensis Iunii: castra denique fame, sole, labore, bellis, uigiliis acrius laborabant. 17.43 Illos autem, qui erant in ciuitate saties, umbra, quies tenebat. 17.44 [CXIV] Igitur, quia milites Christi quietis iam habendae auidissimi erant, labori insistebant querentes solliciti ligna, unde machinae fierent, quibus proximo die Ueneris muri ciuitatis, quia humiliores erant, scandi ualerent. 17.45 Quo scilicet die scansionem illam predictus solitarius potius fieri mandauit. 17.46 Unde perlustrata circumquaque uicinia, nullum inuentum est lignum siccum uel uiride, ut ad scalarum fabricam posset proficere. 17.47 Cumque Tancredus lignum quodlibet per regionem illam in circuitu repperiri non posse uidisset, secedens aliquantulum longius, inuenit latebras quasdam, infra quas aliquantae trabes celabantur, quae quidem ipsius animum fallere nequiuerunt. 17.48 At ille pro his, quae inuenerat, gaudens confestim illas inde abstrahi et afferri fecit, quibus dumtaxat scala una efficitur. 17.49 Qua quoque peracta, ad fabricandum aliam spatium non dabatur, quoniam dies Ueneris, qui ad ascendendum ciuitatis murum a predicto monacho institutus fuerat, in biduo iam propinquare cernebatur. 17.50 [CXV] Ueniente igitur Ueneris die, quanquam machinas aliasque scalas non preparauerint, nolentes preterire uerbum senis, cum secundum dictum illius melius preparari debuissent, ultra modum presumentes, scalam illam solam menibus applicuerunt. 17.51 Tancredus ergo, cum primus omnium toto mentis conamine per illam ascendere uellet, a principibus, ne se mortis precipitio daret, uix retinetur; nam turba Gentilium illuc ad murum tuendum tota confluxerat. 17.52 Erat autem in eadem expeditione iuuenis quidam miles, nomine Raymbaldus, mente et corpore robustissimus, genere nobilis, Francigena de ciuitate Carnoto: is statim ad subeundum murum libenter se offerens, per scalam manu tenens gladium intrepidus graditur. 17.53 Cumque sursum ascendens manum iam ad apprehendendum murum extendisset, mox eadem manus subcisa demergi illum compellit omnibusque de sui membri succisione magnum merorem incussit, 17.54 quippe qui antea, sicut dictum est, uir illustris milesque ualentissimus fuerat; ducitur itaque ad castra curandus, non iam amplius militaturus. 17.55 Scala uero, quae muro apposita fuerat, aufertur; quae tandiu seruatur, donec et aliae, quae ad opus illud sufficiant, efficerentur. 17.56 Statuitur ergo a principibus, ut ubique perscrutaretur, si forte, undecumque ligna afferri possent, inueniretur. 17.57 Cumque ad hoc repperiendum omnes laborarent nec desiderium eorum sequeretur effectus, Tancredus tamen a suo non est fraudatus desiderio: mirum namque, quod narrabimus, esse uidetur, quod tu si bene consideras, actum diuinitus non negabis. 17.58 [CXVI] Sane tunc Tancredus grauiter fluxu uentris torquebatur. 17.59 Cumque ad ligna querenda uix equo insidens equitando sibi non parceret, pestis illa crebro eum secessum petere compellebat. 17.60 Sepe autem, dum hac molestaretur angustia, cum sodalibus, qui quesitum ligna frustra laborauerant, labori cedere reuertique disponebat, cum ecce languore ipso grauatus ab aliis elongatus equo descendit. 17.61 Cumque des- sociorum oculos ob uerecundiam se euasisse putaret, ecce respicendens ciens comperit se non esse euasum; qui rursus latebras alibi querens alios denuo passim per agros aspicit uagantes. 17.62 Cumque iam sic ter uel quater locum mutasset, tandem secessum longum petens sub rupe cauata, quae erat circum clausa arboribus umbrisque horrentibus, quietem inuenit: mira dicturus sum. 17.63 [CXVII] Nam mox, ubi secessum peregit, huc illucque per speluncam inspiciens, trabes quattuor intro latentes uidit, quae proposito operi aptissimae esse uidebantur. 17.64 Fertur namque, quod hae ipsae trabes fuerunt, quarum ope rex Egyptius Ierusalem expugnans ceperat. 17.65 Quibus uisis, Tancredus mox hilarescit; qui tamen, nec sibi nec oculis adhuc credens surgit, accedit, palpat, rem diligentius prospicit. 17.66 Reperto itaque desiderio suo: «Heus! Heus!» inquit «o socii, huc, huc accurrite, clamat: en Deus plusquam petimus donat: quesiuimus rude, ecce repperimus fabrefactum!» . 17.67 Tunc socii uocati continuo adsunt, undeque gemuerant, gaudent. 17.68 At ille mox mittit nuntium, per quem exercitum adhuc tristantem de lignorum repertione consolari festinet. 17.69 Promulgato itaque per populum gaudio inuentionis trabium, uox letitiae et exultationis fit in tabernaculis Francorum; ex quibus pars maxima, sicut in letaniis, cantando obuiam afferentibus illa procedunt. 17.70 [CXVIII] Sed quia trabes predictae ad opus ipsum faciendum aliorum lignorum supplementis egebant, eligitur Robbertus, comes Flandrigenorum, quatenus eidem artificio insistens, ipse solus in capite suo illud efficeret, ceteri uero obsidioni operam darent. 17.71 Tunc ille, comitantibus eum ducentis loricis, cum aliquantis fabris lignariis ad nemus quoddam ultra Neapolim, quae olim Sebastia, ante autem Sichar dicta est, contemptis circum manentibus hostibus, equitauit. 17.72 Dum ergo, reperto luco, sub militum tuitione ligna cederentur, comes interim uenatum pergens carnem ferinam copiose afferebat, qua fabri, ut magis labor exerceretur, epulabantur. 17.73 Itaque labor ille et comiti erat cum utilitate uoluptas, et artificibus parata sine metu refectio. 17.74 Ut autem ligna sufficienter succisa fuissent, comes sapienter cum commilitonibus suis armis premunit uulgus et ligna, dum redeunt, tuetur. 17.75 Reuersus itaque ad castra nichil sinistri, dum iret ibique moraretur atque rediret, licet undique circumstarent hostes, se habuisse denunciat; quapropter fauorem maximum, laudemque ingentem ab omnibus confestim meretur. 17.76 Dum ergo turris lignea fabricaretur, consilium principum erat, quatenus eam preparatam ad illam partem, quae cunctis munitior esse uidebatur, impellendo transferrent, ut dum illi, qui erant de intus, contra eam suam erigerent, ipsi subito, ubi inferior murus uidebatur, inopinantibus illis, et suam attraherent. 17.77 [CXIX] Interea, dum molimen illud preparando mora ageretur, bellum ab Egypto et Arabia, a Palestinis et Damasco [per] eos, qui minabantur, iam instare sentiebant. 17.78 Ipse etiam exercitus panis inopia et aquae plurimum costringebatur: terra autem per circuitum tota depopulata omne iam alimenti subsidium illis negabat. 17.79 Sed et ipsis ad querendum utcumque cibos a castris nec ad horam recedere propter hostes iam imminentes licebat. 17.80 Quid ergo agerent, cum nichil preter mortem uiderent, quid dicerent, cum ipsi obsidentes Ierusalem ab aliis multo plus in proximo iam obsidendi essent? 17.81 Unicus quidem planctus per uniuersum erat exercitum dicens: «Frustra Romaniae bella, frustra Antiochiae famem, frustra reliquos labores nunc usque perpessi superauimus, cum nos modo in litore positos iam totum pelagus naufragos facit!» . 17.82 Fuerunt namque nonnulli ex eis, qui muros Ierusalem tanquam citius morituri brachiis amplectentes osculari preueniebant. 17.83 In quorum scilicet oscula, modo ferrum modo saxa interdum sudes necem subitam desuper ruentia inferebant. 17.84 Uerum nec sic deuotio illorum semel incepta potuit terreri; nam alii mortis illorum exemplum sumentes, ad osculandos similiter muros, ut uel sic morerentur priusquam ab hostibus occuparentur, desiderantes precurrunt. 17.85 Iam triginta quinque dies ab exordio obsidionis, mense Iulio intrante, euoluti erant, cum iam opus predictum consummatum esset. 17.86 Cumque in eo loco, quo ciuitas fortior erat, adhuc machina posita esset, subito, quadam nocte costituta, nescientibus illis, in eandem partem, qua murus urbis humilior esse uidebatur, paulatim impellendo, molimen illud transferunt. 17.87 At illi, qui erant de intus, cum, clarescente die, machinam illam, ubi non putabatur, translatam uidissent, nimio merore affecti sunt, quod eos suam, quam iam patrauerant, oportebat destruere, iterumque in ea parte illam reficere, qua contraria exteriori machinae existere posset. 17.88 Dum ergo illi reparandum opus suum operam daret, forensis exercitus ad custodiendum machinam suam totus transfertur eamque, in quibus necesse erat, ex toto preparare accelerant. 17.89 Cum ergo et ipsi suam preparassent, ceperunt utrique inter se pugnare. 17.90 Isti cum ariete muros et turres impellentes quassant; illi contra arietem menia terebrantem petras eiciunt. 17.91 Denique saxa, sagittae ex utraque parte uolant; scuta, galeae, crates, muri ad iactus utrorumque remugiunt. 17.92 Sonitus uero utrinque intorquentium iacula ita maximus erat, ut, ex eo aures omnium repletae, uicissim non intelligerentur. 17.93 [CXX] Interim, dum haec utrinque sic gererentur, moles lignea paulatim mouendo approximat; at, ubi illuc usque appropriatum est, ut alternae lanceae iam inter se ferro tinnirent, aries ligneae turri astans antemuralis obiectione, quod uulgo barbacanus dicitur, procedere eam non permittit. 17.94 At uero machina, quae sequebatur, arietem retrocedere prohibebat; dextrorsum autem seu sinistrorsum diuerti effectus ipsius negabat: quid ergo agerent Christicolae, cum eorum machinam ultra tendere nequirent? 17.95 Datur ergo consilium, ut aries ipse totus combustus uiam transiturae machinae daret. 17.96 Cumque ad hoc intenderent, ut igne combureretur, uidentes hoc, qui erant de intus, ut illum extinguerent, aquas proiciendo in illum operam dabant, qui prius pice et sulfure et face, ne preualere posset, ab illis ustulatus fuerat. 17.97 At ille, cum propter aquarum affluentiam maneret illesus, ecce iterum Christicolae sumpto igne illum incendunt. 17.98 Ad haec Machumicolae, rursus amphoras aquae a machina sua iactantes, ignem ardere incipientem, ne ardere possit, prepediunt. 17.99 Quid moror in uerbis? Ad ultimum Christiani dum, Deo cooperante, aquis fluentibus instantius obstarent, aries totus incenditur; unde Christo uictori laudes referuntur. 17.100 Patefacto namque aditu, qui prius ab ipso ariete impediebatur, machina semel atque iterum feliciter procedit; deinde, cum tertio moueretur, quae ante felix ibat, nunc flebilis redditur. 17.101 Nam molimen illud ex parte maxima lignis recentibus operatum atque connexum, sub onere fatiscens iam uergere incipit, quod ita pede uno leso immobile stabat, ut nec ultra progredi nec retrocedere quiret. 17.102 Ecce iterum dolor maximus ex tanto casu accidens Christi milites arripit; quid enim facerent, penitus nesciebant: nam illam destruere iterumque reparare, propter instantiam hostium nec temporis spatium nec facultas dabatur. 17.103 Qui quoque tanta circumuallati angustia: «Bene» inquiunt «hoc nobis contigit quia, cum illud sine dubio futurum credebamus, ab eo ne nobis accideret, in primis nos custodire negleximus» . 17.104 Inter hos tamen gemitus preparauerunt perticam sufficienter longam, in cuius culmine falcem efficacissimam affixere. 17.105 Quam cum ipsi ad funes usque, quibus molimem illorum innexum erat, quo lapides mittebantur, extenderent, ab ea comprehensi fortiusque abstracti, continuo succiduntur; quibus succisis, ligna, quae eorum nexibus alligata fuerant, statim dissoluerunt, dissoluta uero ad terram ruunt. 17.106 [CXXI] Erant enim duae turres, quarum una stans ad dexteram alia uero ad sinistram nullum solatium eis, qui erant in machina, in proximo iam periclitaturis, prestare poterant, eo quod unam illorum paululum remotiorem Tancredus, aliam uero, quae erat propior, comes Normanniae fundarum balearium iactibus instanter fatigabant. 17.107 Quamobrem illi, qui eas tuebantur, ad hoc ipsum solummodo intenti, aliis succurrere non ualebant. 17.108 Cumque illi de machina iactus suos, succisis funibus, non haberent, tremefacti ualde, saccis paleis plenis menibus innexis, a uolatu lapidum ea defendunt. 17.109 Francis itaque sine effectu laborantibus, planctus plurimus immo risus nullus erat in eis. 17.110 Quod cum presbiteri, qui erant inter ipsos, uidissent nullaque Christicolas uictoria sequeretur, continuo in albis et stolis flentes et psallentes atque Kyrie eleyson cantantes, machinam, quae ante moueri non poterat, impellentes mouent. 17.111 Tunc milites, qui prae labore casso, quem antea passi sunt, in castris torpere uidebantur, confidentiam presbiterorum ipsorum intuentes mox redeunt illosque, cum eisdem ipsis Kirie eleyson cantantes, adiuuare contendunt. 17.112 Quid amplius dicemus? Benedictus Deus, qui non derelinquit confidentes in se, spem bonam illorum considerans, statim modo consolatus est illos; atque, ubi iam spes exciderat, illuc machina sine magno labore ab illis aduecta est. 17.113 Transuecta itaque mole illa ad locum, quem iam longe preuiderant, illi, sicut supra dictum est, cum saccis paleis plenis muros a iactibus illorum tuebantur. 17.114 At Franci sagittas ignitas ab arce lignea trahentes, saccos perfodientes accendunt. 17.115 Uerum turricolae eiusdem incendii uires non ferentes cedunt flammis, qui nec iaculis ante cesserant nec balistis. 17.116 Cumque muri propter ignem tutoribus uacuarentur, exteriores hostes securius scalas mox menibus applicant. 17.117 Sed et trabe continuo inter murum et machinam posita, sine mora iuuenes feruidi manibus pedibusque hac ope repunt in urbem, a multis procellis eruti, portum quietis iam adepturi. 17.118 [CXXII] Horum primus quidam miles strenuissimus,Bernardus nomine cognomento de Sancto Ualerio, clarus genere, tenens manu gladium, trabem predictam inter duo femora transmeauit. 17.119 Simulque alii, uidelicet duo fratres, quorum unus uocabatur Letholdus, alter uero Ingelbertus, ambo Flandrigenae, sine mora per scalas murum ascendentes, Bernardum mox preueniunt atque a menibus enses strictim gerentes intra urbem descendunt. 17.120 Quos Bernardus sequens et ipse introgressus est; deinde alii atque amodo audaciores, uidentes illos ascendisse, strictis ensibus, loricis muniti, galeis capita cooperti, illos subsequuntur. 17.121 Cumque Bernardus unam tenens uiam ab illis duobus fratribus diuideretur, sequentibus se aliis, cepit obuios quosque quosdam repellere, alios uero trucidare. 17.122 Illi uero duo fratres, per alteram partem ciuitatis euntes, sequentibus aliis, eadem agebant. 17.123 Bernardus denique, cum quendam Gentilem audacter resistentem obuium habuisset, animo accensus, uiribusque collectis, ceruicem ense percutiens, capud cum scapula per medium ab alia diuisit ita ut, dum capud cum scapula cadens in terra iaceret, truncus cum altera adhuc rectus staret. 17.124 Fit strepitus magnus in urbe magnusque timor arripit omnes. 17.125 Tunc nonnulli Sarracenorum, metu Christianorum cogente, ut mortem euaderent, arces ascendunt; alii, quamuis frustra, insequentibus se resistere temptant. 17.126 [CXXIII] Alii uero Christiani milites et populi omnes, qui erant in castris, non ualentes per muros ascendere, accedentes ad portam uallis Iosaphat, quae eis uicinior erat, solis humeris a cardine illam extrahentes euertunt. 17.127 Tunc, patefacto aditu, principes omnisque plebs militaris et pedestris intrantes urbem capiunt. 17.128 Uerum Gentiles intrantibus illis non ualentes obsistere, quidam huc alii illuc fugiunt; nonnulli uero sursum, alii uero deorsum terga uertentes tendunt. 17.129 Plures autem per sata alii per sepes quidam per tecta plerique per arua, alii uero per hortos mortis periculum trepidantes diffugiunt, sed frustra: nam, ubicumque ipsi inueniebant, penitus interficiebantur. 17.130 At Christiani quique, secundum quod animus illorum desiderabat, ad hoc tantum sibi capiendum intenti erant. 17.131 Nam quidam aurum uel argentum, alii gemmas, alii purpuram, alii oricalcum, alii seruos uel domos, alii autem equos uel quodibet aliquid animal sumebant; alii quoque, nichil horum desiderantes, panes, uinum, aquas, eo quod multum esurierant uel sitierant, tantum querebant. 17.132 Nobiles uero uiri ad nichil aliud intendunt, nisi ut cedere possint; uulgus uero non ad hoc, sed ut spoliare possit, omnino laborat. 17.133 Milites uero ad effundendum Gentilium sanguinem solummodo intendunt; duces uero ad exhortandum et urgendum suos ad stragem insistere non desinunt. 17.134 Illinc Robbertus Normanniae, istinc alius Robbertus, comes Flandrigenarum, stabant; huic Gottifredus, dux celeberrimus, illinc Raymundus, magnanimus comes Sancti Egidii, consistunt, singuli suos incitantes, quatenus Sarracenorum cedi omnino intenderent. 17.135 Qui uidelicet Raymundus turrem Dauid cum suis circumdedit non sine multorum nece, qui refugi de muris ad arcem illam tuendi gratia se traxerant. 17.136 [CXXIV] Uerum Tancredus, qui non sicut homo, sed tanquam rugiens leo furebat, uenit ad Templum Salomonis, ad quod tota pene multitudo Gentilium confluxerat, uidelicet palatium spatiosum, capacissimum, menibus altis circumdatum, quod etiam quindecim magnas domus infra se continebat. 17.137 Qui ui fractis ingreditur portis atque, quos obuios habuit, mox percutiens trucidauit. 17.138 At uulgus ipsum Sarracenorum metu ipsius introrsum recedens, in ipsis predictis domibus, ianuis serratis obicibusque firmatis, se claudunt. 17.139 Hoc quidem templum tam amplum per circuitum erat, ut quasi alia urbs intra Ierusalem esse uideretur. 17.140 Tunc Tancredus reminiscens totum aes Sarracenorum reconditum esse in Templo Domini, interim relictis illis, qui se clauserant, illuc se tota agilitate uertit, ne forte, ipso quoque modo morante, alius ad illud diripiendum eum preueniret. 17.141 Patefacto itaque templo, ille ingressus ecce uidet simulacrum argenteum Machumethi, quod erat fusile, stans in excelso throno, quod uidelicet tanti ponderis erat, ut uix sex uiri fortissimi ad portandum, uix etiam decem ad leuandum sursum sufficerent. 17.142 Quod curiosius Tancredus intuens: «Proh pudor!» inquit «quid sibi uult presens imago, quae stat in sublimi, quid sibi uult haec effigies, quid gemma, quid aurum, quid sibi uult ostrum?» . 17.143 Erat quippe ipse Machumet omnibus his redimitus. 17.144 Rursusque ait: «Nunquid enim haec figura Christi est? 17.145 Non: nam, Christus cum in ligno suspensus fuisset, pedes eius clauis affixi sunt, latus uero illius lancea perfossum. 17.146 Ergo non est hic Christus sed est prauus Machumeth, pristinus Antichristus: o si ille Antichristus, qui futurus est, hic esset cum isto! 17.147 Ambo uere pedibus meis cito nunc supprimerentur. 17.148 Heu dolor!, Machumeth, qui modo apud inferos torquetur, nunc in Templo Domini per imaginem ipsius dominari uidetur! 17.149 Qui uernaculus est baratri, nunc in Templo Dei, tanquam sit deus, sedere cospicitur!» . 17.150 Dixitque ad suos circumstantes: «Ascendite ergo cito eumque deorsum mittite: quod utinam iamdudum fuisset! 17.151 Nam ita ipse superbus stare uidetur, ac si deus nos absorbere uellet!» . 17.152 Tunc milites ius- ipsius audientes confestim ascendunt, abripiunt, trahunt, dirumpunt atque obtruncant. 17.153 Mox ergo metallum, quod erat earum materia et forma uile, postquam dissectum est, de uili factum est pretiosum. 17.154 Denique interior paries Templi Domini per circuitum ad honorem ipsius Machumeth lamina argenti radiabat, quae fere uno cubito lata atque quasi police uno densa cernebatur; pondus uero ipsius erat quasi septem milia marchae. 17.155 Hoc quoque uir sapiens Tancredus, quasi segne et inutile manens, conuertit in usum: nam hinc et nudos uestiuit et pauit, egentes et inermes armauit, hinc et militiae numerum auxit. 17.156 Repperiuntur et ibi quingentae caldariae de argento diuersae quantitatis, quae ad officium Machumeth deputatae fuerant; sed diuersa uasa argentea absque numero, quae illic seruabantur, reperta sunt, quae cuncta ab eo accipiuntur. 17.157 Paries et columpnae templi sub gemmis multaque alia sub auro et argento latitabant, quae excrustata a Tancredo diripiuntur; sed et alia quaeque pretiosa, quae longo tempore ibi clausa fuerant, sub oculis omnium ad lucem prodeunt, quae ipse rursus omnia accipit. 17.158 [CXXV] Igitur, dum haec fierent, fremitu belli resonante per urbem, plures Christianorum ad Templum Salomonis conueniunt: quorum alios spes cedendi, alios autem amor lucrandi impelleret. 17.159 Qui etiam ui portis fractis intrantes, alii iugulabant senes, alii paruulos; aliis quoque fuit cura gemmatas inaures a quorumdam auribus uiolenter dirimere. 17.160 Quod cum fieri milia Sarracenorum uidissent, non sufficientes sine numero et ordine a latebris suis prodeuntes exiliunt, spicula mille in Christianos se insequentes iaciunt eisque resistunt. 17.161 E contra grex Francorum, quia pusillus erat, non ualentes tanto numero obuiare, cedunt. 17.162 At illi uidentes eos terga prebere, magis cedentibus instant; rursus et illi animum resumentes uertunt se ad illos eosque retrocedere cogunt ; itemque illi, eo quod numero preualebant, contra illos redeunt eisque obsistunt. 17.163 Contra quos Christicolae, dum mori non timent, iterum uertuntur, eosque rursus cedere compellunt. 17.164 Cumque sic hi et illi totiens uersa uice cederent, ad ultimum bellatores Christi, quia numero et armis deficiebant, instantibus illis, fortius retroire iam ex toto coguntur. 17.165 Quos cum cessisse Hebrardus Pusiatensis, uir bellicosissimus, illuc ueniens comperisset, quem non casus, sed Dei uoluntas adduxit, clara uoce arguit eos dicens: 17.166 «Quid est hoc, quod agitis recedendo, nonne ad bellandum uenistis? 17.167 Certe, ut uideo, sicut pueri uos ludere putatis; uel ita uos agitis, ac si puellae in choro rotare uideremini. 17.168 Nunquid non estis uiri Franci, nonne propter mortem subeundam uenistis? 17.169 Auferte ergo a uobis metum patriasque uires resumite, meque cito reuertentes sequimini!» . 17.170 At illi, hoc audito, mox conantur cumque corde uno eademque uoluntate, licet sine clippeis essent, illum sequuntur. 17.171 Tunc ille clippeo protectus et galea, dextra ensem tenens, obicit se multitudini Gentilium, eos solus repellit: cuius exemplo alii sequebantur prouocati, hoc ipsum similiter peragunt, ipso tamen precedente. 17.172 Facta est ergo ibi magna strages, in tantum ut Sarracenorum milia ab eis cesa referantur. 17.173 [CXXVI] At Tancredus, dispositis omnibus quae disponenda, ex his uidelicet rebus, quas in Templo inuenerat, ab ipso mox Templo regreditur eosque, quos in Templo Salomonis ad tempus dimiserat, repetit. 17.174 Qui cum interiores domus, quibus milia Gentilium latebant, penetrasset, sine ulla miseratione cum suis in eos irruens cedit: quorum alius per capud, alius per uentrem, alius per ilia, alius per cossas, alius per collum, alius uero per dorsum gladio percussus prosternitur. 17.175 Quippe ipsa multitudinis eorum costipatio seipsam persequebatur: nam, dum alii alios costipantur, perimunt, ipsa quippe corpora sauciata sanos in se ruentes sternebant; et quanto magis uulgus ipsum densabatur, tanto plus debilitabantur. 17.176 Nam cadens stantem, et stans cadentem suffocat. 17.177 Facta est ergo ibi tam ingens cedes, adeo ut nec unus ex tam magna multitudine uiuus superstes remanserit. 17.178 Sanguine uero occisorum in tantum domorum illarum uniuersa spatiositas repletur, ut nostri quis in eum submersus usque ad genua per pauimentum ire non posset. 17.179 Sed et limina, maceries, tabulata atque columpnae sanguine cuncta madebant. 17.180 Quibus quoque deletis, quis enarrare sufficiat, quanta gaudia Christianorum fuerint, cum de tantis dampnis Gentilium tanta eis commoda surgerent? 17.181 Quis uerbis potest exprimere, quanta tunc eis letitia, cum illi, qui Christum in suis membris aliquando dilacerauerant, modo in suis corporibus taliones ab ipsis excipiunt? 17.182 Gaudebant etiam, quod cursum itineris peregrinationis, quem deuouerant, iam consummatum esse cernebant, gratis agentes Deo, qui eis in cunctis, misericordia eius preueniente atque subsequente, cooperator extiterit. 18.1 [CXXVII] Ciuitate ergo a Paganorum dominio expurgata, sola turris Dauitica expugnanda restabat: nam adhuc Sarraceni in ea commorantes erant, qui eam ad custodiendam susceperant. 18.2 Hi uidentes urbem esse comprehensam, consilium, quomodo euadere possint, exquirunt. 18.3 Miserunt itaque ad Raymundum, Sancti Egidii comitem, qui a principio turrem eandem obsederat, dicentes: 18.4 «Nos tibi eo pacto arcem istam trademus, quatenus nos securos liberosque usque ad Ascalonem conduci facias» . 18.5 Quo audito, ille securitate eis pollicita atque iureiurando firmata, arcem illam suscepit, sicque eos, ut illis promiserat, securos abire suorum conductu fecit. 18.6 Capta est ergo ciuitas die iduum Iulii, sexta feria, uidelicet ab obsidionis exordio tricesimo nono die, ab incarnatione autem Christi anno millesimo nonagesimo nono. 18.7 Costitutum est itaque ab omnibus atque firmatum, ut predictus dies captionis, immo liberationis, Ierusalem singulis annis in memoria habitus solempniter celebretur. 18.8 Post haec autem inter principes aduersus Tancredum orta est inuidia, eo quod ipsi uni habundauerit Deus. 18.9 Quorum quidem inuidia Arnulfus, occasione accepta, super eo, cunctis proceribus congregatis, ualde conquestus est, quod thesaurus templi contra se, qui templi eiusdem ceterarumque ibi ecclesiarum minister erat, abstulit. 18.10 Querelae autem, quas auribus ipsorum principum de eo ingerebat, tali modo proferebantur: 18.11 «Uos me» inquit «o patres, de humili in sublime promouistis, uos de ignoto sublimem exhibuistis; uos me quasi unum ex uobis creastis; et haec quidem non meis meritis, sed gratia uestra. 18.12 At Tancredus solus me persequitur, in me tyrannides exercet, in me omnino seuit. 18.13 Quod communis michi assensus uester confirmauerat, solus etiam ipse derogat: uos michi iura pontificis dedistis, ipse aufert; uos me inuestistis, ipse spoliat. 18.14 Tuemini igitur, o fortissimi proceres, ius uestrum, ulciscimini iniuriam uestram, punite iniuriae illatorem: nemo putet haec contumeliam meam solummodo esse, sed uestram. 18.15 Michi quidem res imminuta est, sed uobis aucta iniuria; ad me dampnum redundat, ad uos dedecus. 18.16 Nam qui dispensationem diuinam conculcat, nempe uestram omnino dispensationem dampnat; scriptum est enim: Qui contempnit legem, spernit regem. 18.17 Cur autem uos non spernet, qui Deum spernit, cur uobis parceret, qui altaribus non pepercit, cur uos patitur egros, qui templum Domini excrustauit? 18.18 At non est mirum, si Tancredus hoc fecit; secutus est enim patrum suorum uestigia. 18.19 Quis inter amplexus et oscula compatrem suum a menibus castri rotando deiecit? Nempe Robbertus Guiscardus. 18.20 Quis uiuus pro mortuo ad tumulandum in monasterio Montis Casini prolatus est? Utique Robbertus Guiscardus. 18.21 Quis nepotem suum ad concordiam persuasum, prius calida deinde mox gelida aqua perfudit? 18.22 Idem ipse Robbertus Guiscardus, qui tamen fertur ecclesiarum fuisse fundator, non subuersor, nec alias ecclesias aliquando denudasse, sed multas ditasse!» . 18.23 [CXXVIII] Cumque haec et alia plurima contra eum locutus fuisset, Tancredus ad haec rationem reddens sic ait: 18.24 «Scitis, o proceres, studium meum, quia militia tantum fuit, non uerborum persuasio; nec linguositas me promouit, sed ensis et lancea. 18.25 Proinde indulgendum michi est, si positus in loquendo rationem excessero, si rudis eloquens aut minus aut plus dicam. 18.26 Hinc quidem, ut opinor, aduersarius meus Arnulfus me ledendum considerauit, quia meum sermonem imperitum attendit. 18.27 Sicut enim scorpius in cauda, ita quoque ille omnem suam malitiam habet in lingua: uere, inquam, uere lingua ipsius cauda est scorpii. 18.28 Audistis uos ipsi, quod uiperino dente genus meum corroserit. Robberto Guiscardo, tanto duci, uidelicet secundo Alexandro, nunc detraxit homo, de cuius germine princeps quispiam nunquam descendisse uisus est. 18.29 Quippe Robberti Guiscardi acta nota sunt cuncto orbi; non est ergo, qui ei possit detrahere. 18.30 Quid? Quod iste infamat me Templum excrustasse, quod uidelicet est pauperibus opitulari, delicias necessitati postponere, captiuorum uitam redimere, conculcare Gentiles hostes, ad pugnandum milites creare. 18.31 Nonne hic est qui, laudari appetens, alios clamare facit ea certe, quae ipse nequaquam agit? 18.32 Nempe ego ad reipublicae tutelam, ad infideles debellandos, urgente periculo, instante bello, necessitate coactus, es, quod in Templo uacabat et quasi dormiebat, excitaui, ut Gentilibus, quibus seruierat fulgens, melius nobis seruiret bellans. 18.33 Non illud abstuli, ut inde neptibus meis murenulas cuderem! 18.34 Res sane, quae sine commodo manebant, ad proficuum commune transtuli, eas non consumpsi sed promoui, ut fructum multiplicent: si non ita mouerentur, in augumentum aliorum non surgerent; seminaui ut metam et ut creditori meo decuplum persoluam» . 18.35 [CXXIX] Cumque haec et alia uerborum plurimorum dissonantia auribus principum insonuisset, ipsi iam ad respondendum unanimes redditi, sopita inuidia, iustitiam scrutantur. 18.36 Uidelicet medium quiddam tale inueniunt, quo nec incassum Arnulfus reclamauerit nec paratis proprio sudore opibus frustraretur Tancredus. 18.37 Iudicant ergo ubera non debere relinqui arida, quae tantum lactis effuderint, cum presertim Tancredi liberalitas aliis Dei non desit ecclesiis, sed et hanc precipue ecclesiam, id est Templum Domini, quae ipsum indigentem ditauit, debet et ipse uersa uice fouere illam indigentem. 18.38 Quid plura? Consilio ergo principum Tancredus septingentas marchas templo libens redonat. 18.39 Atque sic pace coniunguntur ipsi duo, qui abiuncti discordia fuerant, ambo uidelicet uiri cospicui, ambo potentes, ambo aliorum omnium inuidia, cum eorum neuter cuilibet nisi forte alterutrum inuidet. 18.40 [CXXX] Post haec autem ortum est inter proceres consilium, quis eorum in ciuitate Ierusalem rex haberetur: non enim decebat, ut amodo tanta talisque ciuitas sine rectore maneret. 18.41 Interrogatur ergo Robbertus, comes Normanniae, utrum uelit pro diuino amore in eadem urbe regni iura tenere. 18.42 At ille respondens: «Non enim» inquit «comitatum meum, quamuis pro Deo huc uenerim, omnino dimisi, ut hic manere debeam; nunc itaque, quia uotum meum compleui, si Dominus dederit, ad meos reuerti desidero» . 18.43 Ad ducem autem Gottifredum cum uentum fuisset, sciscitatur ab eo, si regnum Ierusalem pro Dei dilectione et Christianitate ibi augenda accepturus esset. 18.44 At ille: «Ego» inquit «ducatum meum ea intentione reliqui, ut huc ueniens illuc ultra remeare non debeam; nunc igitur, si uoluntati Dei uestraeque placitum est, Ierusolymitanum regnum, non pro meo honore meaque uoluntate utenda, sed ad Christi amorem simulque honorem solummodo, accipere consentiam» . 18.45 Quibus auditis, mox omnes uno uoto eodemque animo illum in regem eligentes, ciuitatem ei subdiderunt. 18.46 Qui tamen, ut fertur, quandiu uixit in corpore, adeo humiliatus est, ut in capite suo corona nunquam usus sit, prae illius reuerentia, qui spineam in capite coronam ibi gestauit. 19.1 [CXXXI] Nec mora, rex Egypti comperiens urbem Ierusalem a Christianis esse inuasam, conturbatus est ualde: qui timens sibi misit trecenta sexaginta milia equitum Sarracenorum, ac peditum numerum uelud arena maris, quatenus aduenas hostes bello comprimentes expellerent. 19.2 At ubi de aduentu illorum nuntiatum est, Franci, antequam iidem Sarraceni ad illos accessissent, eis ad Ascalonem occurrerunt, belloque inito, Deo cooperante, datur uictoria Francis: nam eorum alios sauciant, alios trucidant, alios uero fugam subire compellunt. 19.3 [CXXXII] Denique Ascalonitae cernentes illos, quorum auxilio tueri putabantur, oppressos atque superatos fuisse, antequam a Francis obsessi inuaderentur, consilium euadendi alterutrum expetunt. 19.4 Miserunt ergo ad comitem Sancti Egidii ab eo obnixe flagitantes, ut sicut turris Dauiticae custodibus fecerat, eadem et ipsis fierent, uidelicet ut Ascalona ei dedita, illis ob hanc causam omnibus parceretur. 19.5 Quod cum comperisset, libentissime, quod quesiuerant, annuit; sicque, posito super turrem uexillo suo, Ascalonem obtinuit. 19.6 [CXXXIII] Rex quoque Gottifredus aliique proceres, cognito quod Raymundus Ascalonem adeptus sit, leti effecti dixerunt ad illum: «Glorificetur Deus, qui tibi Ascalonem subdidit. 19.7 Nunc ergo uolumus et precamur ut, quia urbs eadem iuri Ierusalem pertinet, regi ipsius Gottifredo, quod equum esse uidetur, restituatur. 19.8 Si autem tibi hoc fieri displicuerit eaque potiri uolueris, Ierusolymitano regi subdaris, eamque ab illo innate tenere te recognoscas. 19.9 Non enim decet nec etiam cosentiendum est, ut duo reges alterutrum diuisi hic habeantur; sed unus rex, quod iustum esse cernitur, et tibi ceterisque omnibus presit» . 19.10 At ille, audito de subditione sui, indignatus est ualde eisque respondit dicens: «Potius Ascalonem eis, quorum fuit, restituam quam Gottifredo, qui compar meus est, summittar!» . 19.11 Quapropter continuo mittens Ascalonem Gentilibus reddidit; sicque urbs neophyta in apostasiam reuersa, a Sarracenis nunc usque possidetur. 19.12 Unde Raymundus in redditione illius plurimum peccauit, quoniam cunctis Ierusalem petentibus nimis impediuit iter. 19.13 Haec enim ciuitas euntibus illuc et redeuntibus peregrinis portus rectus esse solebat. 19.14 [CXXXIV] Nec multo post ambo Robberti comites, sicut mente conceperant, ad suos redeunt atque de omni multitudine illa uix ducentae galeae remanserunt. 19.15 Raymundus uero comes, cum quadringentis uiris belligeris inter pedites et equites Tripolim pergens, eam obsedit, mirabile dictu, tam paruo numero contra tot milia pugnaturus. 19.16 Qui quoque tantae audaciae fuit, ut eo solummodo fretus numero, licet illi resisterent, colliculum quendam urbi uicinum muro et turribus muniret, quem etiam nunc usque Montem Peregrinum uocant. 19.17 Erat autem ciuitas ualde inclyta, mari adiacens, menibus fortibus munita turribusque excelsis circumcincta, opibusque ditissima. 19.18 Comes ergo in predicto monticulo, quem contra eam munierat, cum suis residens, illam crebris assultibus tandiu infestauit, quousque ui capta ab ipso obtineretur. 20.1 Uerum Tancredus, pro diuino amore ac Christianitate ibi augenda simulque tuenda, sub nouo rege Ierusolymitano militare non dedignatur. 20.2 Qui, assumptis ex illis ducentis, qui remanserant, octoginta, cum eis ipsis huc et illuc prelia Domini exercebat. 20.3 Nam centum uiginti in urbe Ierusalem ad custodiendum eam remanserunt. 20.4 Igitur Tancredus, zelo Dei tantummodo ductus, aliquando Damascum aliquando in Arabiam, et ubicumque posset, predatum pergens, Ierusalem spoliis, quae obsidione iam pauperata fuerat, ditabat. 20.5 Qui postmodum locum quendam aptum ad inferendas usquequaque predas inuenit, qui nunc Bizan, olim Bethsamis, ut in Primo Regum legitur, appellatus est. 20.6 Hunc quoque locum sibi ille aggere ualde premuniens, cuncta municipia cunctasque urbes per circuitum predando uel mercatoribus siue uenditoribus uiam tollendo, atrociter arcebat. 20.7 Per quem etiam locum urbs Cayphas munitissima, multis plagis ab eo afflicta, ad ultimum, quamuis mari turribusque sepiebatur, tamen obsidetur, multisque balearibus tormentis obruta, per funes et scalas, immissis militibus, capitur. 20.8 [CXXXV] His diebus Boamundus et Baldoynus, Gottifredi regis frater, de quo supra dictum est, uotum eundi Ierusalem complere cupientes, cum non parua militum manu iter arripiunt. 20.9 Qui dum per uallem Camelae et Damasci uiciniam necnon per Cesaream Philippi incederent, mirabile dictu, per medios hostes, qui circumquaque exploraturi discurrebant, liberi transierunt. 20.10 Erat autem quadragesimalis ieiunii tempus. 20.11 Qui cum Ierusalem properassent, gaudia ibi Paschalia cum rege Gottifredo celebrarunt. 20.12 Quo uidelicet tempore Daybertus, Pisanorum episcopus, uir in litteris potentissimus atque eloquentissimus, qui in multis nauibus Ioppen aggressus fuerat, eodem Boamundo iuuante, in patriarchatum Ierusalem sublimatur. 20.13 Arnulfus autem, magnae indolis uir, quanquam dignitatis huius electione donatus fuerat, tamen libentissime annuit, sperans Christianitatem ibi magis in illo quam in se profuturam. 20.14 Ordinantur ibi quattuor episcopi, scilicet Roggerius Tharsi, Mamystae Bartholomeus, Bernardus Artasii, Benedictus Edessae, qui cum Boamundo et Baldoyno in presbiteratus officio positi uenerant. 20.15 Expleta itaque solempnitate Paschali, Boamundus cum tribus suis patribus reuertitur, reddens singulis ciuitatibus presules suos. 20.16 Baldoynus quoque cum suo archiepiscopo Benedicto Edessam, cuius ipse comitatum tenebat, rediit. 20.17 [CXXXVI] Nec mora Boamundus ipse, cum audisset a relatoribus urbem Meletaniam Turcorum armis circumdatam esse, quae decem dierum itinere aut plus ab Antiochia distabat, coacto in unum exercitu, ad liberandum eam ire conatur. 20.18 Uerum Turci, cognoscentes illum iam in proximo adesse, obsidionem ex industria dimittentes, ut eorum est consuetudo, recesserunt. 20.19 Magis enim ipsi ad tempus uel horam terga uertendo quam accedendo preualent: nam et fugiendo spicula eiciunt, seseque insequentes taliter uulnerant. 20.20 Boamundus ergo, cum ciuitati appro- Turcorum aciem non repperisset, consultum est sibi a suis, quapinquans tenus urbem ingressus paululum ibi prius requiesceret, ac sic postea, quiete refotis uiribus suis, contra Turcos ad debellandum exiret. 20.21 Qui non credidit eorum consiliis, sed ex stulta audacia immoderanter presumens: 20.22 «Absit» inquit «ut Boamundus, quod nunquam fecisse meminit, modo facturus sit! 20.23 Hoc enim faciunt uulpes, quae mox ubi latrantes canes audierint, latebras querentes absconduntur» . 20.24 Iuit igitur post Turcos, eosque inueniens cum eis prelium, quod utinam nunquam inisset, mox inchoauit. 20.25 Cumque hi et illi simul preliarentur, Boamundus retinetur, ligatur, Machumicolis magnum gaudium, uae miserabile Christianis facturus. 20.26 Qui deinde in Romaniam a Danisman rege uinculis mancipandus perducitur. 20.27 De cuius post captione Antiochia misera facta ita manebat, ut non esset, qui adiuuaret eam neque consolaretur. 20.28 [CXXXVII] Sequitur e uestigio miserrimus casus, quo Ierusalem non minori luctu affligebatur. 20.29 Nam Gottifredus, rex optimus et timens Deum, capto mox Boamundo, ex hac luce migrauit. 20.30 Erat iam annus unus euolutus, ex quo regnare ceperat, cum ad obitum peruenisset. 20.31 Qui tamen antequam presenti luce caruisset, dum corporis infirmitate teneretur, ad se patriarcham Daybertum atque Arnulfum ceterosque accersiri iubet. 20.32 Quibus ille: «Ecce» inquit «uiam uniuersae terrae ingredior. 20.33 Modo ergo me adhuc uiuente consilium inter uos habeatur, et quis uice mei in Ierusalem regnare debeat, preuideatur» . 20.34 At illi respondentes: «Nos» inquiunt «magis hoc in tua prouidentia ponimus, et quem nobis ad hoc ipsum elegeris, ei procul dubio subdemur» . 20.35 At ille: «Si» inquit «in mea dispositione statuitur, Baldoynum fratrem meum ad hoc culmen suscipiendum idoneum iudico» . 20.36 At illi Baldoynum audientes continuo omnes unanimiter consentiunt, laudant eique iureiurando fidelitate firmata subduntur, quoniam illum uirum liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magnanimitate sublimem cognouerant. 20.37 Haec quippe omnia natura ipsa, ut ita dicamus, in eo manu propria exculpserat. 20.38 Erat enim ille, sicut superius dictum est, in Rages, quae et Edessa dicitur, dux costitutus, ibique tunc morabatur. 21.1 [CXXXVIII] Interea casu accidente Tancredus solito more predatum iuerat. 21.2 Qui denique comperiens regem obiisse, nesciens, quod Baldoynus in regnum electus fuisset, Ierusalem reuersus est. 21.3 Qui antequam portae ciuitatis appropinquasset, ea sibi continuo clauditur, nec ualuit ingredi. 21.4 At ille ammirans dixit: «Quid sibi uult, quod porta michi serratur? 21.5 Commisi ergo aliquid, propter quod intrare non debeam?» . 21.6 Mox ergo sibi responsum est, quod non ob aliud aditus ei negatus est, nisi quia Baldoynum elegerant eique fidelitatem iureiurando firmatam fecerant: 21.7 «Nunc ergo, si tibi intrare placuerit, securitatem prius sacramento roboratam Baldoyno, cui omnes iurauimus, facias; alioquin ciuitatis huius introitum non obtinebis» . 21.8 At ille indignans potius intrare neglexit, quam Baldoyno sacramento subiceretur. 21.9 Quod utique non casu, sed diuina uoluntate hoc actum esse cernitur: nam statim illis pro Baldoyno mittentibus, ecce Antioceni proceres ad Tancredum miserunt dicentes: 21.10 «Ueni ad nos properanter quoniam, nostro domino Boamundo capto, consilio tuo, quid super hoc agere debeamus, perfrui cupimus» . 21.11 Quo audito, ille tristis effectus iter arripuit. 21.12 Qui cum aliquantum itineris spatium peregisset, ecce Baldoynus ueniebat uidensque Tancredum mox ab eo diuertit, qui Ierusalem, ut missum fuerat, festinabat. 21.13 At ille diuersionem eius uilipendens nec paulum substitit, sed iter, ac si eum non uidisset, incessanter agebat. 21.14 Ita quidem tanti proceres alterutrum transierunt, ut nec unus cum altero, simultate pristina recordata, uel modicum loqueretur. 21.15 [CXXXIX] Tancredus itaque cum Antiochiam peruenisset, portae mox illi clauduntur. 21.16 Qui cum accedens intrare nequisset, ammirans ualde ait: «Cur ergo uocatus accessi, si portae michi serrari debuerunt?» . 21.17 At illi de intus responderunt dicentes: «Non ob aliud ciuitatem clausimus, quia uolumus, ut prius te Boamundo fidelem iureiurando exhibeas, sicque postea ingrediaris» . 21.18 Quod cum fecisset, ingressus urbem, omnibus uolentibus Antiochia ei ad custodiendum e fidelitate Boamundi traditur, quousque ipse a captione libertati rediret. 21.19 Baldoynus uero Ierusolymam ueniens in ea mox consensu ac uoluntate omnium, sicut iam ab ipsis coniuratum fuisse, uiuente Gottifredo, prescribitur, rex costituitur, cunctis hostibus undique magnum timorem incutiens. 21.20 Uerum Boamundus, tribus annis uinculis tentus, tandem uix centum milibus michelatorum, quos Antiochia pro eo dedit, redemptus, libenter regreditur urbemque suam, Tancredo fideliter cedente, recepit. 21.21 [CXL] Sed quia Boamundi acta, quae nunc usque gessit, recoluimus, debemus et ipsius finem, qualiter habitus sit, uel summatim reserare. 21.22 Itaque non multo post Boamundus reminiscitur uotum, quod Deo et beato Leonardo, dum in uinculis teneretur, uouerat, 21.23 uidelicet ut, si Deus per merita et intercessiones eiusdem confessoris eum de captione illa eriperet, ipse in Gallias ad ecclesiam ipsius, qua corpus eius quiescebat, proficisceretur, oblaturus ei bolas argenteas ad instar earum editas, quibus uinctus fuerat. 21.24 Ex cuius scilicet itineris occasione et ipse gentium nonnullos Gallicanarum incitaret, quatenus secum trans mare pergentes contra Gentiles et imperatorem Alexium, quibus tunc incessanter infestabantur, pugnaturi essent. 21.25 Accersitis itaque Tancredo ceterisque proceribus, aperuit illis desiderium, quod animo eius insidebat. 21.26 Sicque Tancredo principatum Antiocenum eo tenore sub iureiurando commisit, ut aut sibi redeunti aut heredi eius, quem de coniuge legitima habiturus esset, eiusdem principatus ciuitatis restitueretur. 21.27 Sumpto itaque Boamundus Dayberto patriarcha Ierusolymitano, cuius superius mentio habita est, mare ingressus est sicque in cospectu classis, quam idem imperator contra ipsum suosque pugnaturam direxerat propter Laodiciam aliasque urbes, quas sibi Tancredus, dum in uinculis Boamundus ipse haberetur, abstulerat, decem liburnis tribusque aliis ratibus, quae uulgo sandaliae uocantur, aduectus, Barim reuersus est. 21.28 Qui dum postmodum in Gallias iter ageret, a pluribus urbibus per Italiam cum processione et laudibus tanquam uerus miles martyrque Christi, predicante illum eodem patriarcha, uiro facundissimo, suscipiebatur. 21.29 Sed et omnes per quoscumque transiturus esset, ac si ipsum Christum essent uisuri, certatim illum intueri inhiabant. 21.30 Cum ergo Romam petiisset, dimisso, nescimus qua causa, Dayberto patriarcha, ex precepto Paschalis papae secundi, qui tunc Romanam regebat Ecclesiam, adhibitus est uir uitae uenerabilis atque eloquentissimus Bruno, Signiensis episcopus, cuius ipse in tam longo itinere prudentia consiliisque fultus, cuncta bene esset acturus. 21.31 Qui dein ueniens, ut proposuerat, ad monasterium Sancti Leonardi Confessoris uotum suum perfecit, uidelicet supra memoratas bolas aliaque ibi preclara munera offerens. 21.32 [CXLI] Deinde pergens in Franciam filiam Philippi, regis Francorum, duxit uxorem, sollicitans etiam omnes, quatenus, ueris redeunte tempore, pro diuino amore trans mare secum abirent, Gentilium multitudinem obpugnaturi. 21.33 Facta itaque in Ultramontanis regionibus tanta incitatione, cum coniuge sua, quam acceperat, equitibus comitatus Barim regreditur prestolans illos, quos trans Alpes sollicitauerat. 21.34 [CXLII] Quibus quidem ad costitutum terminum uenientibus, non modica ad eum peditum equitumque multitudo confluxit, quos Boamundus secum postea ducens transfretauit, ueniensque super Durachii urbem, illam obsedit. 21.35 Imperator uero Alexius audiens Boamundum super se irruisse, missis nuntiis, ab eo inquirit, cur contra se bellum iniset. 21.36 Qui respondens dicebat, quod bellum ideo contra illum ageretur, quoniam iusiurandum, quod olim sibi aliisque principibus de securitate fecerat, ab eo uiolatum fuerat, cunctisque Ierusalem petere desiderantibus contrarius extiterat. 21.37 Quibus auditis, imperator remisit ei se sub iureiurando cuncta emendaturum: quod uidelicet iusiurandum et alii non- nulli de suis maioribus secum pariter essent acturi. 21.38 Inde etiam postulabat eum, ut ad quendam locum ad hoc aptum ambo conuenirent, atque securitate alterutrum renouata inter illum cunctosque Ierusolymipetas, presentes et futuros, pax perpetua conseruaretur; placuit itaque hoc Boamundo. 21.39 Conuenientes ergo utrique ad locum condictum, federis pactum, secundum quod preordinatum fuerat, costituentes, sacramentis interpositis, illud confirmauerunt. 21.40 Quin etiam imperator Boamundum in filium sibi adoptans quam plurima magnificaque ei munera ad ultimum contulit. 21.41 His ita peractis, Boamundus Barim reuertitur, Greciam uel Antiochiam ulterius non reuisurus. 21.42 Alii autem qui cum eo iuerunt, pars, qui poterant, Ierusalem ad Sepulchrum Domini oraturi eunt; pars uero, sumptus non habentes, eo quod diu pro Dirachio obsidendo retenti fuerant, in Galliis redire compelluntur. 21.43 Denique ei nati sunt duo filii, quorum, primo defuncto, alter superfuit, cui ab eo impositum est nomen suum Boamundum. 21.44 Nec multo post languore correp- tus obiit, cuius corpus Canusium delatum, in ecclesia Sancti Sabini honorifice sepultum est. 21.45 Tancredus autem in fidelitate filii Boamundi Antiochiam seruans, post multos agones plurimasque uictorias atque oppidorum plurimorum urbiumque multarum aggressiones, quae nimia sunt ad memorandum, ex hac luce subtractus est, Antiochiam Roggerio, filio Riccardi, nepoti suo, sub eadem fidelitate, quam ipse seruauerat filio Boamundi, relinquens. 21.46 Puer autem Boamundus, cum adoleuisset uenissetque ad etatem illam, qua principatum Antiocenum regere posset, Antiochiam mare transiens perrexit: qui ex successione paterna princeps in eadem urbe mox costituitur. 21.47 Deinde, cum patris strenuitatem contra Gentiles dimicans imitari cepisset, secundum prodigium, quod superius dictum est, cito uitam finiuit. 21.48 Ceterum Baldoynus, regno Ierusolymitano uoluntate omnium, sicut iam predictum est, accepto, quomodo in eo egerit uel quot prelia uicerit, seu quot urbes inuaserit quantas uirtutesque alias exercuerit, quoniam proprio indigent uolumine, pretermittere cogimur. 21.49 Scripta sunt autem ista tantum ad excitationem fidelium futuro- rum, et laudem Domini nostri Iesu Christi, qui tantam suis uictoriam prestitit, cui honor et gloria in secula seculorum. Amen.