(unknown project)

Historia Romana

[Page 1]

DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE
SVMMAEQVE DVCTRICI
PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX
Cum ad imitationem excellentissimi comparis, qui nostra
aetate solus paene principum sapientiae palmam tenet, ipsa
quoque subtili ingenio et sagacissimo studio prudentium arcana
rimeris, ita ut philosophorum aurata eloquia poetarumque gemmea
dicta tibi in promptu sint, historiis etiam seu commentis
tam divinis inhaereas quam mundanis, ipse, qui elegantiae tuae
studiis semper fautor extiti, legendam tibi Eutropii historiam
tripudians optuli. quam cum avido, ut tibi moris est, animo
perlustrasses, hoc tibi in eius textu praeter immodicam etiam
brevitatem displicuit, quia utpote vir gentilis in nullo divinae
historiae cultusque nostri fecerit mentionem; placuit itaque
tuae excellentiae, ut eandem historiam paulo latius congruis
in locis extenderem eique aliquid ex sacrae textu Scripturae,
quo eius narrationis tempora evidentius clarerent, aptarem.
at ego, qui semper tuis venerandis imperiis parere desidero,
utinam tam efficaciter imperata facturus quam libenter arripui.
ac primo paulo superius ab eiusdem textu historiae narrationem
[Page 2]

capiens eamque pro loci merito extendens quaedam etiam
temporibus eius congruentia ex divina lege interserens eandem
sacratissimae historiae consonam reddidi. et quia Eutropius
usque ad Valentis tantummodo imperium narrationis suae in
ea seriem deduxit, ego deinceps meo ex maiorum dictis stilo
subsecutus sex in libellis superioribus, in quantum potui, haud
dissimilibus usque ad Iustiniani Augusti tempora perveni promittens,
deo praesule, si tamen aut vestrae sederit voluntati
aut mihi vita comite ad huiusmodi laborem maiorum dicta
suffragium tulerint, ad nostram usque aetatem eandem historiam
protelare.
vale divinis domina mater fulta praesidiis celso cum compare
tribusque natis et utere felix.
[Page 3]

LIBER PRIMVS
Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnavit Ianus,
deinde Saturnus Iovem filium e Graecia fugiens in civitate,
quae ex eius nomine Saturnia dicta est, cuius ruinae
hactenus cernuntur in finibus Tusciae haut procul ab urbe.
hic Saturnus quia in Italia latuit, ab eius latebra Latium appellata
est. ipse enim adhuc rudes populos domos aedificare,
terras incolere, plantare vineas docuit atque humanis moribus
vivere, cum antea semiferi glandium tantummodo alimentis
vitam sustentarent et aut in speluncis aut frondibus virgultisque
contextis casulis habitarent. ipse etiam eis nummos aereos
primus instituit. pro quibus meritis ab indocili et rustica multitudine
deus appellatus est.
post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod
a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius
amorem in avem sui nominis sit mutatus.
post hunc eius filius Faunus, qui fuit pater Latini, cuius
mater Carmentis Nicostrata creditur Latinas litteras repperisse; ||
quibus regnantibus centum quinquaginta anni referuntur
evoluti. ||
regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit et
Latinos de suo nomine appellavit, || Troia a Graecis capta est,
cum apud Hebraeos Labdon tertium sui principatus annum
ageret et apud Assyrios Tautanes, apud Aegyptios Thous
regnaret, expletis || a mundi principio annis quattuor milibus
XVIIII, a diluvio annis mille DCCLXXVII, || a nativitate Abraham
[Page 4]

et quadragesimo tertio anno Nini regis Assyriorum annis
DCCCXXXV, a nativitate Moysi annis CCCCX, || ante urbem autem
conditam annis CCCCIIII, || ante primam quoque olympiadem
annis ccccvi. ||
capta igitur Troia Aeneas Veneris et Anchisae filius ad
Italiam venit || anno tertio post Troiae excidium. || cum Turno
Dauni Tuscorum regis filio dimicans eum interemit eiusque
sponsam Laviniam Latini regis filiam in coniugium accepit, de
cuius etiam nomine Lavinium oppidum, quod construxerat,
appellavit. || regnavit igitur Aeneas Latinis annis tribus. ||
quo vita decedente regnum suscepit Ascanius, || qui et
Iulius, eiusdem Aeneae filius, quem apud Troiam ex Creusa
coniuge genuerat et secum in Italiam veniens adduxerat. || qui
Ascanius, derelicto novercae suae Laviniae regno Albam Longam
condidit et Silvium Postumum fratrem suum Aeneae ex
Lavinia filium summa pietate educavit. || deinde Ascanius Iulium
filium procreavit, a quo familia Iuliorum exorta est. parvulus
quia necdum regendis civibus idoneus erat, || Ascanius, cum
XXXVIII annis regnasset, || Silvium Postumum fratrem suum
regni reliquit heredem. ||
Silvius igitur Postumus regnavit annis XXVIIII, || qui
Postumus ideo est appellatus, quia post mortem patris est
editus, Silvius, quia ruri fuerat educatus; a quo omnes Albanorum
reges Silvii vocati sunt. ||
post quem regnavit Aeneas Silvius annis XXXI. ||
deinde Latinus Silvius annis quinquaginta, || quo etiam
tempore apud Hebreos David regnabat. ||
post cuius obitum regnavit Alba Silvius annis XXXIX. ||
post hunc Aegyptus sive Atys eius filius annis XXIIII. ||
deinde Capys Silvius superioris regis filius annis XXVIII, ||
qui Capuam in Campania condidit. ||
item Carpentus Silvius, Capis filius, annis tredecim. ||
[Page 5]

post quem Tiberinus Carpenti filius annis novem. ab
huius nomine Tiberinus fluvius dictus est || eo, quod in eum
decidens extinctus sit, || qui prius Albula dicebatur. ||
successit huic Agrippa Silvius regnans annis quadraginta,
cuius temporibus Homerus fuisse in Graecia perhibetur. ||
dehinc Aremus Silvius Agrippae superioris filius regnavit
annis XVIIII. iste praesidium Albanorum inter montes, ubi
nunc Roma est, posuit; qui ob impietatem fulmine ictus
interiit. ||
post hunc regnavit Aventinus Silvius annis XXXVII, qui
fuit Aremuli superioris regis filius quique in eo monte, qui
nunc pars urbis est, mortuus ac sepultus, aeternum loco vocabulum
dedit. ||
successor extitit Procas Silvius, eiusdem Aventini filius,
qui regnavit annis XXIII. || quo regnante Phidon Argivus mensuras
et pondera repperit, cum apud Hebraeos Azarias in Iuda
et Hieroboam in Israel regnarent. ||
isti quoque Amulius succedens eius iunior filius regnavit
annos quadraginta tres. Numitor Procae regis maior filius a
fratre Amulio regno pulsus in agro suo vixit; filia eius adimendi
partus gratia virgo Vestalis electa est; quae cum
septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta legem
in terra viva defossa est. verum parvulos prope ripam Tiberis
expositos Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam
uxorem suam detulit, quae ob pulchritudinem et rapacitatem
corporis quaestuosi lupa a vicinis appellabatur; unde
et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria
dicuntur. pueri cum adolevissent, collecta pastorum et latronum
manu interfecto apud Albam Amulio avum Numitorem in
regnum restituunt. ||
Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum
fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest
memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae
Vestalis virginis, ut praemissum est, filius et, quantum putatus est,
Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. is cum inter
pastores latrocinaretur, xviii annos natus urbem exiguam in
[Page 6]

Palatino monte constituit, x Kal. Maias, Olympiadis sextae anno
ccccxix post Troiae excidium || , sive, ut placet Orosio, cccciiii, ||
ante sex annos, quam decem tribus Israel a Sennacherib rege
Chaldeorum transferrentur in montes Medorum. ||
Condita ergo civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, ||
a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit. condito
templo, quod asylum appelavit, pollicitus est cunctis ad eum
confugientibus inpunitatem; quam ob causam multitudinem
finitimorum, qui aliquam apud suos cives offensam contraxerant,
ad se confugientem in civitatem recepit. || Latini denique Tuscique
pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, Arcades,
qui sub Euandro duce, influxerant. ita ex variis quasi
elementis congregavit corpus unum populumque Romanum
effecit. centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia
ageret, quos senatores propter senectutem, || patres ob similitudinem
curae nominavit; || mille etiam pugnatores delegit, quos
a numero milites appelavit. || tum cum uxores ipse et populus
suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas
urbis Romae nationes atque earum virgines rapuit || anno ab
urbe condita quarto. tunc una virginum pulcherrima cunctorum
acclamatione rapientium Talasso duci Romuli decernitur;
unde in nuptiarum sollemnitatibus Talasso vulgo clamitant, quod
scilicet talis nupta sit, quae Talassum habere mereatur. || commotis
bellis propter raptarum iniuriam Caecinenses vicit, Antemnates,
Crustumios, Sabinos, Fidenates, Bizentes. haec omnia
oppida urbem cingunt. tunc etiam || Tarpeia virgo Sabinorum
clipeis in monte obruta est, qui ab eius nomine Tarpeius est
appellatus; in quo postea Capitolium est constructum. || pepigere
tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerant,
amicitias adeo, ut Sabinorum rex Tatius pariter regnaret cum
Romulo Sabinique et Romani unus populus efficerentur. quo
[Page 7]

tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum
praeponebant nominibus et invicem Sabinis Romanorum;
et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque
praenomine. propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum
more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur,
Quirinus est dictus; || Romani vero, sive a cyribus, ||
id est hastis sive a Quirino Quirites nominari cueperunt. ||
Remus denique a Fabio duce Romuli || dubium an fratris
voluntate || rutro pastorali extinctus est; || causa autem eius
interitus haec fuit || , quod ad tutelam novae urbis vallum non
posse sufficere increpaverit eiusque angustias saltu transilierit. ||
Romulus vero cum apud paludem Caprae nusquam comparvisset
anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et Quirini nomine ||
consecratus. deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt
et his regnantibus annus unus completus est.
postea Numa Pompilius rex creatus est, || cum apud
Hebreos Ezechias regnaret. || qui bellum quidem nullum gessit,
sed non minus civitati quam Romulus profuit. nam et leges
Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam
latrones ac semibarbari videbantur, et annum descripsit in decem
menses prius sine aliqua supputatione confusum et infinita Romae
sacra ac templa constituit. morbo decessit XLI imperii
anno. || regnante Numa, Glaucus primus ferri inter se glutinum
excogitavit. ||
Huic successit Tullus Hostilius. || hic primus Romanorum
purpura et fascibus usus est, Manasse in Iudaea regnante. ||
hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma duodecimo
miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii septimo miliario
absunt ab urbe Roma, alii octavo decimo, bello superavit. urbem
ampliavit adiecto Caelio monte. cum XXXII annos regnasset,
fulmine ictus cum domo sua arsit. || his temporibus Byzantium
civitas est condita, || quae postea Constantinopolis est appellata. ||
Post hunc Ancus Marcius Numae ex filia nepos suscepit
imperium. || quo etiam tempore Iosias regnabat apud Hebraeos. ||
[Page 8]

contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et
Ianiculum, apud Ostiam civitatem supra mare sexto decimo
miliario ab urbe Roma condidit. vicesimo tertio anno imperii
morbo periit. || hoc tamen regnante Epidamnus est condita, quae
postea Dyrrachium est nominata.
Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. hic numerum
senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos
instituit, qui ad nostram memoriam permanent. vicit idem
etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum hisdem Romae
urbis territorio iunxit primusque triumphans Romam intrauit.
muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. XXXVII imperii
anno per Anci filios occisus est regis eius, cui ipse successerat. ||
regnante Tarquinio Arion Methymneus a delphino in Taenarum
dicitur transportatus || ; tunc est etiam Massilia condita. ||
eodemque tempore Hierusalem a Nabuchodonosor rege subversa. ||
Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex
nobili femina captiva tamen et ancilla. || regnavitque annis
triginta quatuor; || quo regnante Balthasar imperabat Chaldaeis,
sub quo Danihel scripturam mysticam in pariete legit
et interpretatus est. || hic quoque Sabinos subegit, montes tres
Quirinalem Viminalem Aesculinum urbi adiunxit, fossas citra
murum duxit. primus omnium censum ordinavit, qui adhuc
per orbem terrarum incognitus erat. sub eo Roma omnibus in
censum delatis habuit capita LXXXIIII milia civium Romanorum
cum his, qui in agris erant. occisus est scelere generi sui
Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae,
quam Tarquinius habebat uxorem.
L. dehinc Tarquinius Superbus septimus atque ultimus
regum invasit imperium. || quo tempore ad relaxationem Cyri
regis Persarum reversi sunt Hierosolymam Iudaei quadraginta
duo milia quadringenti. || iste primus excogitavit vincla taureas
fustes, lautumias carceres compedes catenas exilia metalla. ||
[Page 9]

Vulscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe
est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum
Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit.
postea Ardeam obpugnans in octavo decimo miliario ab urbe
Roma positam civitatem imperium perdidit. nam cum filius
eius et ipse Tarquinius iunior nobilissimam Conlatini uxorem
stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta
fuisset, in omnium conspectu se occidit. propter quam causam
Brutus parens et ipse Tarquinii populum concitauit et Tarquinio
ademit imperium. mox exercitus quoque eum, qui civitatem
Ardeam cum ipso rege obpugnabat, reliquid veniensque ad urbem
rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos || XXXV, ||
cum uxore et liberis suis fugit. ita Romae regnatum est per
septem reges annis ccxliii, cum adhuc Roma ubi plurimum vix
usque ad quintum decimum miliarium possideret. || Tarquinii
sane temporibus castissima Iudith Holofernem peremit. || isdemque
temporibus Pythagoras philosophus claruit, qui Samo
oriundus Crotone decuit novissime Metapontum adiit ibique
sepultus est. ||
Hinc consules coepere, pro uno rege duo hac causa creati,
ut, si unus malus esse voluisset, alter eum habens potestatem
similem coerceret. et placuit, ne imperium longius quam annum
haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur
sed civiles semper essent, qui se post annum scirent esse
privatos. fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules
L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur,
et Tarquinius Conlatinus maritus Lucretiae. sed Tarquinio Conlatino
statim sublata est dignitas. placuerat enim, ne quisquam
in urbe remaneret, qui Tarquinius vocaretur. ergo accepto omni
patrimonio suo ex urbe migravit et in loco ipsius factus est
L. Valerius Publicola consul. commovit tamen bellum urbi
Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus et collectis multis
gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. in prima
pugna Brutus consul et Arruns Tarquinii filius in vicem se
occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt.
Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi
communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola
[Page 10]

Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit Lucretiae patrem,
quo morbo mortuo iterum Horatium Pulvillum collegam sibi
sumpsit. ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius
Conlatinus propter nomen urbe cessisset, Brutus in proelio
perisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.
Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur
in regnum, bellum Romanis intulit auxilium ei ferente Porsenna
Tusciae rege et Romam paene cepit. verum tum quoque
victus est.
tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non
posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis
fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas
non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos privatus
cum uxore consenuit.
quarto anno post reges exactos cum Sabini Romanis bellum
intulissent, victi sunt et de his triumphatum est.
quinto anno L. Valerius, ille Bruti collega et quater consul,
fataliter mortuus est adeo pauper, ut collatis a populo
nummis sumptum habuerit sepulturae. quem matronae, sicuti
Brutum, per annum luxerunt.
Nono anno post reges exactos cum gener Tarquinii ad
iniuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova
Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior
quam consulatus. eodem anno etiam magister equitum factus
est, qui dictatori obsequeretur. neque quicquam similius potest
dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc
tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavius,
de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae
nomine atque honore regnaverint. dictator autem Romae primus
fuit Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius.
Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus
Romae fecit, tamquam a senatu atque a consulibus premeretur.
tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores
creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse
posset. || eodem tempore, concedente Xerxe Persarum rege, Neemias
Iudeam venit, muros urbemque restituit. ||
[Page 11]

Sequenti anno Vulsci contra Romanos bellum reparaverunt
et victi acie etiam Coriolos civitatem quam habebant optimam
perdiderunt.
Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant, expulsus
ex Urbe Q. Marcius dux Romanus, qui Coriolos ceperat Vulscorum
civitatem, ad ipsos Vulscos contendit iratus et auxilia
contra Romanos accepit. Romanos saepe vicit, usque ad quintum
miliarium urbis accessit, obpugnaturus etiam patriam suam
legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Vetueria
et uxor Velumnia ex urbe venissent, quorum et precatione
superatus removit exercitum. atque hic secundus post Tarquinium
fuit, qui dux contra patriam suam esset.
C. Flavio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles homines,
qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli
susceperunt promittentes senatui et populo per se omne certamen
implendum. itaque profecti omnes nobiles et qui singuli magnorum
exercituum duces esse deberent, in proelio conciderunt.
unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem
puerilem duci non potuerat ad pugnam. post haec census in
urbe habitus est, inventa sunt civium cxvii milia cccxviiii.
Sequenti tamen anno, cum in Algido monte ab Urbe duodecimo
fere miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quintius
Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum
possidens manibus suis colebat. is cum in opere et arans esset
inventus, sudore deterso togam praetextatam accepit et caesis
hostibus libreravit exercitum || iugumque boum Aequis imposuit
victoriamque quasi stivam tenens subiugatos hostes prae se
primus egit. ||
Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare
cessavit et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui
summam potestatem haberent ac decemviri nominati sunt. sed
cum primo anno bene egissent, secundo ex his Ap. Claudius
Virgini cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos
in monte Algido militabat, filiam virginem corrumpere voluit;
quam pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret, et egressus
[Page 12]

ad milites movit tumultum. sublata est decemviris potestas
ipsique damnati sunt.
Anno CCCXV ab urbe condita Fidenates contra Romanos
rebellaverunt. auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium
Tolumnius, quae ambae civitates tam vicinae urbi sunt,
ut Fidenae vel Veientium octavo decimo miliario absint. coniunxerunt
se his et Vulsci. sed Mam. Aemilio dictatore et L.
Quintio Cincinnato magistro equitum victi, etiam regem perdiderunt.
Fidenae captae et excisae.
Post viginti inde annos Veientani rebellaverunt. dictator
contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit
acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit antiquissimam
Italiae atque ditissimam. postea cepit et Faliscos, non minus
nobilem civitatem. sed commota est ei invidia, quasi praedam
male divisisset, damnatusque ab ea causa et expulsus est civitate.
statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos
undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti
etiam urbem occupaverunt. neque defendi quicquam nisi Capitolium
potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame
laborarent, a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, Gallis
superventum est gravissimeque victi sunt. postea tamen accepto
etiam auro || mille librarum, || ne Capitolium obsiderent, recesserunt,
sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum
fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret.
ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus
Romulus, quasi et ipse patriae conditor. || circa haec tempora
Hester putatur historia conscripta. || Plato quoque philosophus
his fuisse temporibus perhibetur || .
[Page 13]

LIBER SECVNDVS
Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post
captam autem primo, dignitates mutatae sunt et pro duobus
consulibus facti tribuni militares consulari potestate. hinc iam
coepit Romana res crescere. nam Camillus eo anno Vulscorum
civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit et
Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnes deletis earundem
exercitus occupavit et tres simul triumphos egit.
T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad
urbis Romae portas cum bello venerunt, persecutus ad flumen
Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit,
ipsam Praenestem adgressus in deditionem accepit; quae
omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi
decretus.
Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit.
nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe
ita fluxit, ut potestates ibi maiores non essent. praesumpserunt
tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et
triennium perseveraverunt; rursus consules facti.
L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus.
honor ei post Romulum secundus delatus est. || his temporibus
inmensa per continuum biennium Romanos pestis afflixit ||
sequentique anno secutum est satis triste prodigium, si quidem
in medio urbis terra dissiluit vastoque praerupto hiantia
subito inferna patuerunt. quod dum diutius ita maneret
[Page 14]

cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus haruspicibus,
quod vivi hominis sepulturam expeteret, M. Curcius
eques Romanus se in id baratrum armatus iniecit sicque conclusum
est. ||
interea T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam
venerant, missus est. hi ab urbe quarto miliario trans Anienem
fluvium consederunt. ibi nobilissimus de senatoribus invenis L.
Mallius provocantem Gallum ad singulare certamen progressus
occidit et sublato torque aureo colloque suo imposito in perpetuum
Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati
sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi. non multo
post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex
his in triumphum ducta.
Census iterum habitus est. et cum Latini, qui a Romanis
subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum
tirones lecti sunt factaeque legiones decem, qui modus sexaginta
vel amplius armatorum milia efficiebat. parvis adhuc Romanis
rebus tanta tamen in re militari virtus erat. quae cum profecta
essent adversum Gallos duce L. Fario, quidam ex Gallis
unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit. tum se M.
Valerius tribunus militum optulit, et cum processisset armatus,
corvus ei supra dextrum brachium sedit. mox commissa adversum
Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos
verberavit, ne rectum possit aspicere. ita a tribuno Valerio
interfectus non solum victoriam ei sed etiam nomen dedit.
nam postea idem Corvinus est dictus. ac propter hoc meritum
annorum trium et viginti consul est factus. || tunc siquidem
dilata nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est.
tunc etiam saxa de nubibus cecidere eodemque tempore
Magnus Alexander natus est. ||
Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis
exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum
populo crearetur. quod cum esset negatum, bellum
contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de
his perdomitis triumphatum est. statuae consulibus ob meritum
[Page 15]

victoriae in rostris positae sunt. eo anno etiam Alexandria ab
Alexandro Macedone condita est.
Iam Romani potentes esse coeperant. bellum enim in centesimo
et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur,
qui medii sunt inter Picenum Campaniam et Apuliam; ||
gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et
discolori veste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum fallaciam,
saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem
ac furorem, sacrilegis humanisque hostiis in exitium orbis
agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus
animosiorem. || denique priusquam cum Romanis confligerent,
Alexandrum regem Epirotarum germanum Olympiae matris
Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum adversus
Romanos parabat, Lucanis suffragium ferentes maximo
bello in Lucania vicere, in quo et ipse Alexander Epirota
extinctus est. || Romani igitur adversus Samnitas pro Campanis
et Sidicinis bellum suscepere. || omnium siquidem non
modo Italiae tantum sed paene toto orbe terrarum pulcherrima
Campaniae plaga est: nihil hospitalius mari; hic illi nobiles
portus Caieta Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus
et Avernus, quaedam maris ostia; hic amici vitibus montes
Gaurus Falernus Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesuvius,
urbes ad mare Formiae Cumae Puteoli Herculanium Pompeia
et ipsa caput urbium Capua quondam inter tres maximas
Romam Carthaginemque nominata. pro hac urbe, his regionibus
populus Romanus Samnitas invadit. || L. Papirius Cursor
cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. qui cum
Romam redisset, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem
apud exercitum reliquid, praecepit, ne se absente pugnaret. ille
occasione reperta felicissime dimicavit et Samnitas delevit. ob
quam rem a dictatore capite damnatus, quod se vetante pugnasset,
ingenti favore militum et populi liberatus est tanta Papirio
seditione commota, ut paene ipse interficeretur.
Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus,
[Page 16]

|| apud Caudinas furculas angustiis locorum conclusos ||
ingenti dedecore vicerunt. || quorum dux Pontius in tantum
usus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum
putaret, utrum clausos occideret an parceret subiugatis.
ut vivos tamen dedecori servaret, elegit; nam universum Romanum
exercitum turpiter captum armis etiam vestimentisque
nudatum tantum singulis vilioribus operimentis ob verecundiam
corporum tegendam concessis sub iugo missum servitioque
subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt.
sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis
oneratos ignominia, ceteris rebus vacuos consules remiserunt, ||
sub tali tamen condicione pacis, qualis facienda Samnitibus
placuit. || sed si fidem foederis, quam sibi Romani servari a
subiectis volunt, ipsi subiecti Samnitibus servavissent, hodie
aut omnino non essent aut Samnio dominante servirent.
posteriore siquidem anno || iubente senatu pax cum Samnitibus
firmata soluta est Luciusque Papirius consul adversus eos directus
est; || qui adeo tunc apud Romanos bellicosissimus habebatur,
ut cum diceretur Alexander in Italiam transgredi, Romani
inter ceteros duces hunc praecipue eligerent, qui Alexandri
impetum sustineret. || congressi itaque Samnites cum Papirio
superati sunt, quorum septem milibus sub iugum missis Papirius
de Samnitibus triumphavit. eo tempore Ap. Claudius censor
aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit. || circa haec
tempora Iaddus apud Hierosolymam pontifex extitit, || cuius
frater Manasses templum in monte Garizim construxit. || Samnites
reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus
hominum occisis. postea cum pater ei Fabius Maximus legatus
datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida
cepit. deinde P. Cornelius Rufinus, M. Curius Dentatus, ambo
consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere ||
ita ruinas ipsas diruentes, ut hodie Samnium in ipso
[Page 17]

Samnio requiratur nec inveniri facile possit. || tum bellum cum
Samnitibus per annos quadraginta novem actum sublatum est
neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem
magis fatigaverit.
Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra
Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam
tenderent, Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.
Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt,
bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent.
hi Pyrrum Epiri regem contra Romanos auxilium poposcerunt,
qui ex genere Achillis originem trahebat. is mox ad Italiam
venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt.
missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus.
qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci,
ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro,
quae cum Romanis agerentur. commissa mox pugna cum iam
Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani
expaverunt. sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen
per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et
eos summo honore tractavit, occisos sepelivit. quos cum adverso
vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad
caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum
esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.
Post id Pyrrus coniunctis sibi Samnitibus Lucanis Brittiniisque
Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam
populatus est atque ad Praeneste venit miliario ab urbe
octavo decimo. mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur,
in Campaniam se recepit. legati ad Pyrrum de redimendis
captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt. captivos
sine pretio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium
sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut
quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret,
contemptusque est a Fabricio. ob quae cum Pyrrus Romanorum
ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui
pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum Cineam
nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupaverat,
obtineret. || Cineas legatus postero die, quam ingressus
Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis
[Page 18]

nominibus salutavit, || pax tamen, quam offerebat, displicuit:
remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex
Italia recessisset, pacem habere non posse. tum Romani iusserunt
captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi,
quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum
reverti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent.
ita legatus Pyrri reversus est. a quo cum quaereret Pyrrus,
qualem Romam comperisset, Cineas dixit, regum se patriam
vidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus
apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.
missi sunt contra Pyrrum ducem P. Sulpicius et Decius
consules. certamine commisso Pyrrus vulneratus est, elephanti
interfecti, viginti milia caesa hostium et ex Romanis tantum
quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.
Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui
prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte
promissa. tum cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus
Pyrri nocte ad eum venit promittens veneno se Pyrrum
occisurum, si sibi aliquid polliceretur. quem Fabricius vinctum
reduci iussit ad dominum Pyrroque dici, quae contra caput eius
medicus spopondisset. tum rex admiratus eum dixisse fertur:
ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu
suo averti potest. tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius
victis Lucanis et Samnitibus triumphavit. consules deinde
Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi
sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit,
ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. ea die caesa hostium
viginti tria milia. Curius in consulatu triumphavit. primus
Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento
mox recessit et apud Argos Graeciae civitatem occisus est. ||
apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae
filius claruit, cui cognomentum Iusto fuit. || dehinc Tarentini
Pyrri morte comperta iterum nova arma adversum Romanos
sollicitant. Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque
accipiunt. Carthaginienses a Romanis vincuntur; quamvis
nondum hostes iudicati senserunt tamen se posse a Romanis
superari. ||
[Page 19]

C. Fabio Licinio, C. Claudio Cannia consulibus anno urbis
conditae quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini
a Ptolomaeo missi Romam venere et a Romanis amicitiam, quam
petierant, obtinuerunt.
Q. Gulone, Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere
et ab insequentibus consulibus P. Sempronio, Ap.
Claudio victi sunt; et de his triumphatum est. conditae a Romanis
civitates Ariminus in Gallia et Beneventum in Samnio. ||
tunc etiam a Romanis Cotrona invaditur. || eo tempore pluribus
locis e fontibus cruor fluxit et de nubibus in specie pluviae
lac descendit. ||
M. Atillio Regulo, L. Iulio Libone consulibus Sallentinis
in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul
Brundisini, et de his triumphatum est.
Anno quadringentesimo septuagesimo septimo cum iam
clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam
mota non fuerant. ut igitur cognosceretur, quae copiae Romanorum
essent, census est habitus; tum inventa sunt civium
capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta quattuor,
quamquam a condita urbe numquam bella cessassent. et contra
Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio, Q. Fulvio
consulibus. in Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius
de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit.
Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio consulibus in
Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani Catinenses
et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae.
tertio anno in Sicilia contra Hieronem regem Siculorum
bellum paratum est. cum omni nobilitate Syracusanorum pacem
a Romanis impetravit deditque argenti ducenta talenta. Afri in
Sicilia victi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est.
Quinto anno Punici belli quod contra Afros gerebatur,
primum Romani C. Duillo et Cn. Cornelio Asina consulibus
in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis, quas
Liburnas vocant. consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius
commisso proelio Carthaginiensium ducem vicit, triginta
et unam navem cepit, quattuordecim mersit, septem milia
[Page 20]

hostium cepit, tria milia occidit. neque ulla victoria Romanis
gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum
possent.
C. Aquilio Floro, L. Scipione consulibus Scipio Corsicam
et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum adduxit,
triumphum egit.
L. Mallio Vulsone, M. Atilio Regulo consulibus bellum in
Africam translatum est. contra HHamilcarem Carthaginiensium
ducem in mari pugnatum, victusque est. nam perditis sexaginta
quattruor navibus retro se recepit. Romani viginta duas
amiserunt. sed cum in Africam transissent, primam Clipeam
Africae civitatem in deditionem acceperunt. consules usque ad
Carthaginem processerunt, multisque vastatis Manlius victor Romam
rediit et viginti septem milia captivorum reduxit, Atilius
Regulus in Africa remansit. is contra Afros aciem instruxit.
contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor fuit, xviii
milia hostium cecidit, quinque milia cum xviii elephantis cepit,
septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. || inter haec apud
fluvium Bagrada Regulus serpentem mirae magnitudinis occidit,
cuius corium centum viginti pedum longitudinem habuit Romamque
delatum aliquandiu cunctis miraculo fuit. || tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt. quam cum Regulus
nollet nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis
petiverunt. et duce Xantippo, qui a Lacedaemoniis
missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima
pernicie. nam duo tantum ex omni Romano exercitu refugerunt,
quigenti cum imperatore Regulo capti sunt, trigenti milia
occisa, Regulus ipse in catenas coniectus. || hac tempestate Ptolomeus
Philadelfus Iudeos, qui in Aegypto erant, liberos
esse permisit et vasa Eleazaro pontifici Hierosolymorum votiva
transmittens divinas scripturas in Graecam vocem ex Hebraea
lingua per septuaginata interpretes transferre curavit, quas in
Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere
litteraturae comparaverat. ||
M. Aemilio Paulo, Ser. Fulvio Nobiliore consulibus ambo
Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium
classe. primum Afros navali certamine superant. Aemilius
[Page 21]

consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta
cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit
aut cepit, militem suum ingenti praeda ditavit. et subacta
Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus
exspectare non possit. consules cum victrici classe redeuntes
circa Siciliam naufragium passi sunt. et tanta tempestas
fuit, ut ex quadringentis sexaginta navibus octoginta servari
potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita
est. Romani statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo
animus his infractus fuit. || hoc tempore argenteus nummus
primum in urbe figuratus est.
Cn. Servilius Caepio, C. Sempronius Blaesus consules cum
duecentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. aliquot
civitates ceperunt. praedam ingentem reducentes naufragium
passi sunt. itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent,
decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et
tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.
L. Caecilio Metello, C. Furio Placido consulibus Metellus
in Siciliam Afrorum ducem cum cxxx elephantis et magnis copiis
venientem superavit, xx milia hostium cecidit, xxVI elephantos
cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat,
collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum cxxx
elephantorum numerus omnia itinera conpleret. post haec mala
Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt, Romam
proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem
captivorum faceret. ille Romam cum venisset, inductus
in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque se ex illa die,
qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse.
itaque et uxorem a conplexu removit et senatui suasit, ne pax
cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam
habere; tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum
se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent.
itaque obtinuit. nam Afros pacem petentes nullus admisit.
ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis, ut eum
Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua postquam
[Page 22]

Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. regressus igitur ad Africam, || circumcisis palpebris, ut usque
ad mortem cruciatu intolerabili ac dolore vigilaret, || demum
omnibus suppliciis extinctus est.
Post Claudio Pulchro, C. Iunio consulibus Claudius contra
auspicia pugnavit et a Carthaginiensibus victus est. nam ex
ducentis et vigenti navibus cum triginta fugit, nonaginta cum
pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. alius quoque consul
naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit,
quia vicina litora erant. || anno etiam consequenti classis Punica
in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque
vastavit. || dum haec gererentur, || apud Iudaeam pontificatum
post Eleazarum suscepit Manasses avunculus eius. ||
C. Luttatio Catulo, A. Postumio Allino consulibus anno
belli Punici vicesimo et tertio a Catulo bellum contra Afros
commissum est. profectus est cum trecentis navibus in Siciliam,
Afri contra ipsum quadrigentas paraverunt. numquam in mari
tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger
ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat. contra
Lilybaeum civitatem Siciliae pugnatum est ingenti virtute Romanorum.
nam lxxiii Carthaginiensium naves captae sunt, xxv
demersae, xxxii hostium captae, xiii occisa, infinitum auri argenti
praedae in potestatem Romanorum redactum. ex classe
Romana xii naves demersae. pugnatum est vi Idus Martias.
statim pacem Carthaginienses petiverunt, tributaque est his pax.
captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi
sunt. etiam Carthaginienses petiverunt, ut redimi eos
captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. senatus iussit
sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent; qui autem a
privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent
atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus
solveretur. || Carthaginienses sane sub hac conditione cum
Romanis pacem fecerunt, ut eis per continuos vigenti annos
persolverent argenti puri tria milia talentorum. || his diebus
Iudaeorum pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habebatur. ||
[Page 23]

tunc etiam Q. Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae
decuit contentus unius ancillae ministerio. ||
Q. Lutatius, A. Manlius consules creati sunt, bellum Faliscis
intulerunt, quae civitas Italiae opulenta quondam fuit, quod
ambo consules intra sex dies, quam venerant, transigerunt XV
milibus hostium caesis, ceteris pace concessa, agro tamen ex
medietate sublato.
LIBER TERTIVS
Finito igitur Punico bello, quod per XXII annos tractum
est, Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomeum
Aegypti regem miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae
Antiochus bellum ei intulerat. ille gratias Romanis egit, auxilia
non accepit. iam enim fuerat pugna transacta. eodem tempore
potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos et ducenta
modiorum tritici populo dono exhibuit.
L. Cornelio Lentulo, Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero
Romam venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum
gestum est. nam idem consules || primi trans Padum Romanas
duxere legiones. pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus,
quorum interfecta sunt XXIII milia, quinque milia capta
sunt || et de his triumphatum est. || sequenti anno in Piceno
flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere visum
est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae
apparuere. || Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant
Sardinienses, qui ex condicione pacis Romanis parere debebant,
ad rebellandum inpellentes. venit tamen Romam legatio Carthaginiensium
et pacem impetravit.
T. Manlio Torquato, C. Atilio Vulgo consulibus de Sardis
triumphatum est, et pacem omnibus locis facta Romani nullum
[Page 24]

bellum habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum
Numa Pompilio regnante contigerat.
L. Postumius Albinus, Cn. Fulvius Centummallus consules
bellum contra Illyrios gesserunt et multis civitatibus captis etiam
reges in deditionem acceperunt. ac tum primum ex Illyriis
triumphatum est.
Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt.
sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est
a Fabio historico, qui ei bello interfuit, DCC milia hominum
parata ad id bellum fuisse. sed res per consules tantum prospere
gesta est. XL milia hostium interfecta sunt et triumphus
Aemilio decretus. Gallorum quidem || animi feroces, corpora
plus quam humana erant, sed experimento deprehensum est,
quod virtus eorum sicut primo impetu maior quam virorum
est, ita sequens minor quam feminarum; Alpina corpora humenti
caelo educata habent quiddam simile nivibus suis, cum
mox calore pugnae statim in sudorem eunt et levi modo
quasi sole laxantur. hi Brittomaro duce non prius posituros
se baltea iuraverunt, quam Capitolium incendissent. factumque
est; nam victos eos Aemilius in Capitolio discinxit et
quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream
devotasset, de ipsius Ariobistonis reliquorumque Gallorum torquibus
aureum trophaeum Iovi erexit.
Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum
est, finitumque bellum M. Claudio Marcello Cn. Cornelio
Scipione consulibus. || Marcellus deinde cum inprudens in
manus Gallorum incidisset omniaque infesta vidisset neque,
qua evadere posset, haberet, in medium hostium inrupit; quibus
inopinata audacia perculsis regem quoque eorum Vitrodomarum
nomine occidit atque ubi spes salutis vix fuerat,
inde opima retulit spolia. || postea cum collega ingentes copias
[Page 25]

Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam
Romam pertulit. ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti
inposita humeris suis vexit.
Minucio Rufo, P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum
est, quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae
frumenta exhibebant, || ac multo Romanorum sanguine fuso ||
perdomiti sunt. || hac tempestate Iudaeorum pontifex Simon
Oniae filius extitit. || eodem anno bellum Punicum secundum
Romanis inlatum est per Hannibalem Carthaginiensium ducem,
qui || iamdudum Hamilcari patri ad aras iuraverat, cum adhuc
novem esset annorum, se, ut primum posset, adversus Romanos
pugnaturum. || Hannibal ergo Saguntum Hispaniae civitatem
Romanis amicam obpugnare adgressus est, annum agens
vicesimum aetatis, copiis congregatis centum quinquaginta milium.
huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret.
his legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem
miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra
socios populi Romani gereret. dura responsa a Carthaginiensibus
data sunt. Saguntini interea fame victi sunt captique ab
Hannibale ultimis poenis afficiuntur. || quibus hoc ante portenderat
triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset,
infans in uterum regressus civitatis excidium significavit, ||
huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur; tergiversantibus
Poenis dux legationis: quae, inquit, mora est? Fabius; in
hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis? succlamantibus:
bellum, igitur, inquid, accipite, et excusso in media
curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum
ferret, effudit. ||
Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus
est, Ti. Sempronius in Siciliam. bellum Carthaginiensibus
indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale
Pirinaeum transivit. Alpes adhuc tum ea parte invias sibi
patefecit. traditur ad Italiam LXXX milia peditum, X milia equitum,
septem et XXX elephantos adduxisse. interea multi Ligures
et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito
[Page 26]

ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum Ariminum
traiecit.
P. Cornelius Scipio Hannibali || apud Ticinum || primus
occurrit. commisso proelio fugatis suis || et paene omnibus extinctis
ipse a filio Scipione liberatus || saucius tamen in castra
rediit. || pugnatum deinde est eodem consule ad Trebiam fluvium
iterumque Romani superati sunt. Sempronius Gracchus et ipse
confligit apud eundem amnem. amissoque exercitu paene solus
evasit; in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. || tunc
se Hannibali multi Itali dedidere. || qui postea quam in Etruriam
primo vere transiret, in summo Apennino tempestate correptus
biduo continuo immobiliter stetit nivibus cum exercitu conclusus,
ubi magnus hominum numerus, iumenta quam plurima,
elephanti paene omnes frigore perierunt. diris tunc
etiam Romani prodigiis territi sunt; nam et solis orbis inminui
visus est et apud Arpos palmae in caelo visae, sol
quoque cum luna pugnasse, apud Capenas duae lunae ortae
sunt, in Sardinia sanguine duo scuta sudarunt, Faliscis caelum
scindi visum est, apud Antium cruentae spicae in corbem cecidere. ||
igitur Hannibal ad Tusciam veniens Flamminio consuli
occurrit. ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia
caesa sunt, cetera diffugerunt. missus adversus Hannibalem
postea a Romanis Q. Fabius Maximus. is eum differendo
pugnam ab impetu fregit; || nam per summa montium iuga et
abditos nemorum saltus castra ponens Hannibalis fervorem
elusit || moxque inventa occasione vicit. || victus quoque Hannibal
fertur de Fabio suis ita dixisse: num quid non dixi vobis,
quod montana haec nubes maxima nos in campo vi tempestatis
obrueret?
Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L.
Aemilius Paulus, P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur
Fabioque succedunt. qui Fabius ambos consules monuit,
ut Hannibalem callidum et inpatientem ducem non aliter vincerent
[Page 27]

quam proelium differendo. verum cum inpatientia Varronis
consulis contradicente altero consule id est Aemilio Paulo
apud vicum qui Cannae appellatur in Apulia pugnatum esset,
ambo consules ab Hannibale vincuntur. || nam cum comperisset
Hannibal Aufidum amnem ingentes auras mane proflare, quae
arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut
tota uis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret, ||
eaque de causa Romanorum exercitum stravit. in ea pugna
tria milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Hannibalis
sauciatur. nullo tamen Punico bello Romani gravius
accepti sunt. periit enim in eo consul Aemilius Paulus, || qui
dum sauciatus in quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo
equum, quo fugeret, ut cladi superesset, noluit atque ibi persedit,
donec ab hostibus peremptus est. || perierunt autem ibi
consulares aut praetorii XX, senatores capti aut occisi XXX,
nobiles viri CCC, militum XL, equitum III milia et quingenti. ||
Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. nec
dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse,
si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset. ||
Varro Romam rediit gratiaeque ei a senatu et populo
actae sunt, quod rem publicam non desperasset; non
autem vitae cupiditate sed rei publicae amore se superfuisse
reliquo aetatis suae tempore approbavit; nam barbam capillumque
summisit et postea numquam recubans cibum cepit;
honores quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens
felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. || in
omnibus his tamen malis nemo Romanorum pacis mentionem
habere dignatus est. servi, quod numquam ante, manumissi
et milites facti sunt.
Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis
parverunt, se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis
obtulit, ut captivos redimerent, responsumque est a senatu eos
cives non necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent.
ille omnes postea variis suppliciis interfecit et tres modios anulorum
[Page 28]

aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus equitum
Romanorum senatorum et militum detraxerat. || deinde Sempronio
Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus
ex praetore pro consule designatus Hannibalis exercitum
proelio fudit primusque post tantas rei publicae ruinas
spem fecit Hannibalem posse superari. || interea in Hispania,
ubi frater Hannibalis Hasdrubal remanserat cum magno exercitu,
ut eam totam Afris subigeret, a duobus Scipionibus Romanis
ducibus vincitur. perdit in pugna xxxv milia hominum:
ex his capiuntur x milia, occiduntur xxv milia. mittuntur ei
a Carthaginiensibus ad reparandas vires xii milia peditum, iiii
milia equitum, xx elephanti. || Centenius Paenula centurio decerni
sibi ultro bellum adversus Hannibalem petiit, a quo cum
octo milibus militum, quos in acie eduxerat, caesus est. post
hunc Cn. Fulvius praetor ab Hannibale victus amisso exercitu
vix evasit. ||
Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, || Cn.
Fulvium proconsulem undecim praeterea tribunos et XVII milia
militum interfecit. || Marcellus consul || cum Hannibale apud
Nolam triduum continuum dimicavit; primo die pari pugna
discessum est, sequenti victus consul, tertio victor VIII milia
hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in
castra compulit. || Hannibal multas civitates Romanorum per
Apuliam Calabriam Brittios occupavit. quo tempore etiam rex
Macedoniae Philippus ad eum legatos misit promittens auxilia
contra Romanos sub hac conditione, ut deletis Romanis ipse
quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. captis
igitur legatis Philippi et re cognita Romani in Macedoniam
M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in Sardiniam T. Manlium
Torquatum proconsulem. nam etiam ea sollicitata ab
Hannibale Romanos deseruerat. ita uno tempore quattuor locis
pugnabatur: in Italia contra Hannibalem, in Hispaniis contra
fratrem eius Hasdrubalem, in Macedonia contra Philippum, in
Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensem.
[Page 29]

is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat,
vivus est captus, occisa cum eo duodecim milia, capti mille
quingenti, et a Romanis Sardinia subacta. Manlius victor captivos
et Hasdrubalem Romam reportavit. interea etiam Philippus
a Laevino in Macedoniam vincitur et in Hispania a Scipionibus
Hasdrubal et Mago tertius frater Hannibalis.
Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, Pulvio
Sulpicio, Cn. Fulvio consulibus Hannibal || de Campania movit
exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedecinum Suessanumque
agrum via Latina || usque ad quartum miliarium urbis
accessit, equites eius usque ad portam. mox consulum cum
exercitu venientium metu Hannibal ad Campaniam se recepit.
in Hispania a fratre Hasdrubalis ambo Scipiones, qui per multos
annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer
mansit; casu enim magis erant quam virtute decepti.
quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars
capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana,
praeda ingens Romam perlata est. Laevinus in Macedonia
cum Philippo et multis Graeciae populis et rege Asiae
Attalo amicitiam fecit et ad Siciliam profectus est; Hannonem
quendam Afrorum ducem apud Agrigentum civitatem cum ipso
oppido cepit, eum Romam cum captivis nobilissimis misit. xl
civitates in deditionem accepit, xxvi expugnavit. ita omnis Sicilia
recepta est, Macedonia fracta. ingenti gloria Romam regressus
est. Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito adgressus
cum viiii milibus hominum interfecit.
Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus
Romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis
qui ibidem bellum gesserat, annos natus XXIV, vir Romanorum
omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. ||
iste etenim, dum senatores ob metum Hannibalis Italiam relinquere
deliberarent, cum tribunus militum esset, districto gladio
id fieri vetuit primusque iurans ut patriae defensor existeret,
universos similiter iurare coegit Romanosque ad spem vitae
quasi ab inferis reduxit. || is Carthaginem Hispaniae capit, in
qua omne aurum argentum et belli apparatum Afri habebant,
[Page 30]

nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem
etiam fratrem Hannibalis ibidem capit, quem Romam
cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium
fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit. || denique
dum quaedam adulto flore virgo pulcherrima ab eo comprehensa
fuisset, eam paterna pietate servavit concedens parentibus,
ut eam redimerent; ad se etiam puellae sponsum nobilissimi
generis virum venire persuadens ei ipsam quasi pius
in matrimonium genitor tradidit dotisque nomine puellae
pretium, quod a parentibus eius acceperat, condonavit; pro
quibus factis maxime adnitente puellae sponso eiusque parentibus ||
omnes fere Hispaniae ad eum transierunt. post quae
Hasdrubalem Hannibalis fratrem victum fugat et praedam maximam
capit.
Interea in Italia consul P. Fabius Maximus Tarentum
recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. et ibi etiam
ducem Hannibalis Carthalonem occidit, xxv milia hominum captivorum
vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum
venditorum ad fiscum retulit. tum multae civitates Romanorum,
quae ad Hannibalem transierant, rursus se Fabio Maximo
dediderunt. insequenti anno Scipio in Hispania egregias res
egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; septuaginta
civitates receperunt. in Italia tamen male pugnarunt. nam
Claudius Marcus consul ab Hannibale occisus est.
Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat,
rursus res inclitas gerit. regem Hispaniarum magno proelio
victum in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides
non poposcit.
Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius
posse retineri fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus
copiis evocavit. is veniens a consulibus Ap. Claudio Nerone
et M. Livio Salinatore apud || Metaurum fluvium || in insidias
conpositas incidit. strenue tamen pugnans occisus est, || LVIII
milia de eius exercitu perempta, V milia capta sunt. CCCCIIII
[Page 31]

milia civium Romanorum inter eos reperta et revocata sunt. ||
magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. || Hannibali
caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est,
quo viso et simul clade Poenorum cognita anno tertio decimo,
quam in Italiam venerat, refugit in Brittiam. || post haec Hannibal
diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus
accessit; itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium
Scipionem. is Romam cum ingenti gloria venit. || per
idem tempus Hierosolymis pontifex maximus Onias filius Simonis
fuit. ||
Q. Caecilio, L. Valerio consulibus omnes civitates, quae in
Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
Anno quarto decimo postea quam in Italiam Hannibal venerat,
Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est
factus et in Africam missus. cui viro divinum quiddam inesse
existimabatur adeo, ut putaretur etiam cum numinibus habere
sermonem. is in Africa contra Hannonem ducem Afrorum
pugnat, exercitum eius interficit. secundo proelio castra capit
cum quattuor et quingentis militibus, XI milibus occisis. Syphacem
Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra
eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis
spoliis Romam a Scipione mittitur. qua re audita omnis fere
Italia Hannibalem deserit. ipse a Carthaginiensibus redire in
Africam iubetur, quam Scipio vastabat.
Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est, ||
quam flens dicitur reliquisse. || legati Carthaginiensium pacem
a Scipione petiverunt. ab eo ad senatum Romam missi sunt.
XLV diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et
regredi possent. et triginta milia pondo argenti ab his accepta
sunt. senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus
fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam
triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent,
captivos et perfugas redderent.
Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa
hostilia ab Afris facta sunt. legati tamen eorum ex urbe venientes
a Romanis capti sunt et iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque
frequentibus proeliis victus a Scipione petere etiam ipse coepit
pacem. cum ventum esset ad colloquium, isdem conditionibus
[Page 32]

data est quibus prius, additis quingentis milibus ponderibus
argenti centum milia librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus
conditiones displicuerunt iusseruntque Hannibalem
pugnare. infertur a Scipione et Masinissa alio rege Numidarum,
qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum.
Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos
captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum
exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent
Hannibali, quae apud Romanos vidissent.
Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix
ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum
educerent. Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui
primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo cum
quattuor evasit. inventa in castris Hannibalis argenti pondo
viginti milia, auri octingenta, cetera supellectilis copiosa. post
id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam
rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo
appellari coeptus est. finem accepit secundum Punicum bellum
post annum nonum decimum quam coeperat.
LIBER QVARTVS.
Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra
Philippum regem quingentesimo et quinquagesimo et primo anno
ab urbe condita; T. Quintius Flamminius adversum Philippum rem
prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Graeciae
civitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret,
ut captivos et transfugas redderet, quinquaginta solas
naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna
milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum
Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. ducem
eorum Abidem vicit et quibus voluit conditionibus in fidem
accepit. ingenti gloria triumphavit, duxit ante currum nobilissimos
obsides Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis. ||
[Page 33]

Romani captivi, qui sub Hannibale per Graeciam venditi
fuerant, universi capitibus rasis ob detersam Servitutem currum
triumphantis secuti sunt. eodem tempore Insubres Boii, ||
a quibus Ticinum civitas condita est, || atque Cenomani contractis
in unum viribus Hamilcare Poenorum duce, qui in
Italia remanserat, Cremonam Placentiamque vastantes difficillimo
bello a L. Fulvio praetore superati sunt. || consul Marcellus
in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit;
cui postea Furius alter consul auxilio accessit atque ita
universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes propemodum
usque ad nihilum deleverunt. ||
Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra
Antiochum regem P. Cornelio Scipione, Acilio Glabrione consulibus.
huic Antiocho Hannibal se iunxerat Carthaginem patriam
suam, metu ne Romanis traderetur, relinquens. Acilius Glabrio
in Achaia bene pugnavit. castra regis Antiochi nocturna pugna
capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum
Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. || P. Scipione
Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus, apud
Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem
proelio undecim milia Gallorum, Romanorum vero quinque
milia occisa sunt. || Minucius a Liguribus in extremum periculi
adductus et insidiis hostium circumventus vix Numidarum equitum
industria liberatus est. ||
L. Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus, Scipio Africanus
fratri suo L. Cornelio Scipioni consuli legatus contra
Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat,
navali proelio victus est. ipse postea Antiochus circa Sipulum
Magnesiam Asiae civitatem a consule Cornelio Scipione ingenti
proelio fusus est. auxilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes
Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. quinquaginta
milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte
regis occisa sunt. tum rex pacem petit. hisdem conditionibus
data est a senatu quamquam victo, quibus ante offerebatur: ut
ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret,
decem milia talentorum et viginti obsides praeberet, Hannibalem
[Page 34]

concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu
omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis,
qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant,
multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria
triumphavit. nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis
accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter Africam
domitam Africanus appellabatur. || L. Baebius in Hispaniam
proficiscens a Liguribus circumventus cum universo exercitu
occisus est. unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat,
ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint.
Marcius consul adversus Ligures profectus superatusque
quattuor milia militum amisit. ||
Sp. Postumio Albino Marco Philippo consulibus M. Fulvius
de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne
Romanis traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus
etiam ab eo est per T. Quintium Flamminium. et cum tradendus
Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus
Nicomedensium sepultus est. || eodem anno Scipio Africanus ab
ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum morbo periit.
tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari est
edita. || his quoque diebus actum est, quod de Heliodoro Machabaeorum
narrat historia. ||
Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et adversus Romanos
bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum
auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit
ingentibus copiis ad bellum paratis. nam adiutores habebat Cotum
Thraciae regem et regem Illyrici Gentium nomine. Romanis
autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus
Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa
Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei
uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. dux Romanorum
P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio
victus. neque tamen Romani quamquam superati regi petenti
pacem praestare voluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos
senatui et populo Romano dederet. mox missus contra eum
L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum Gaionicius praetor
[Page 35]

contra Gentium. sed Gentius facile uno proelio victus mox se
dedidit. mater eius et uxor et duo filii frater quoque simul
in potestatem Romanorum venerunt. bello intra xxx dies perfecto
ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum
nuntiaretur.
Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul iii Nonas Sept.
dimicavit vicitque eum viginti milibus peditum eius occisis.
equitatus cum rege interfugit. Romanorum centum milites
amiserat. Romanis se dederunt. ipse rex cum desereretur ab
amicis, venit in Pauli potestatem. sed honorem ei Aemilius
Paulus consul non quasi victo habuit; nam et uolentem ad pedes
sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit. Macedoniis
et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent
et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent,
ut appareret populum Romanum pro aequitate magis
quam avaritia dimicare. itaque in conventu infinitorum populorum
Paulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium,
qui ad eum venerant, magnificentissimo convivio pavit dicens
eiusdem homines esse debere et bello vincere et in convivii apparatu
elegantes esse. mox septuaginta civitates Epiri, quae rebellabant,
cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa
rediit in nave Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur,
adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum.
triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus
filiis utroque latere adstantibus. ducti sunt ante currum
duo regis filii et ipse Perseus xlv annos natus. post eum etiam
Anicus de Illyriis triumphavit. Gentius cum fratre et filiis ante
currum ductus est. ad hoc spectaculum reges multarum gentium
Romam venerunt, inter alios etiam Attalus atque Eumenes
Asiae reges et Prusias Bithyniae. magno honore excepti sunt
et permittente senatu dona, quae adtulerunt, in Capitolio posuerunt.
Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendavit. ||
anno ab urbe condita sexcentesimo L. Licinio Lucullo
Postumio Altino consulibus cum omnes Romanos ingens
Celtiberorum metus invasisset et ex omnibus non esset qui
ire in Hispaniam vel miles vel legatus auderet, P. Scipio,
[Page 36]

qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam
obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset.
itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit
saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum
provocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem
Galba praetor a Lusitanis magno proelio victus est universoque
exercitu amisso ipse cum paucis vix elapsus evasit. ||
Insequenti anno L. Mummius in Lusitania bene pugnavit.
Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit.
Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sexcentesimo
et altero anno ab urbe condita, L. Manlio Censurino
et M. Mallio consulibus, anno LI primo postquam secundum Punicum
transactum est. hii profecti Carthaginem. || Carthaginiensibus
evocatis iussisque, ut arma et naves traderent, tanta vis armorum
repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset
armari. qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe
recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt.
Carthaginienses dolorem ad desperationem contulerunt aut
defensuri civitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi moxque
sibi duos Hasdrubales duces creaverunt armaque facere
aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque
fecere. consules cum aliquantam muri partem machinis diruissent,
a Carthaginiensibus victi sunt atque repulsi, quos
fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros
hoste defendit. || Famea dux alius equitatui Carthaginiensium
praeerat. igitur Scipio tunc Scipionis Africani nepos tribunus,
ut dictum est, militum ibi militabat. huius apud omnes ingens
metus et reverentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum
et consultissimus habebatur. itaque per eum multa a consulibus
gesta sunt, neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea
vitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi
Scipio dimicarat.
Per idem tempus Masinissa rex Numidarum, per annos
[Page 37]

sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo
septimo mortuus XLIIII filiis relictis Scipionem divisorem inter
filios suos esse iussit.
Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc
consul est factus et contra Carthaginem est missus. || contra quam
dum sex continuis diebus noctibusque pugnasset, ultima Carthaginienses
desperatio ad deditionem traxit petentes, ut, quos
belli clades reliquos fecisset, saltem servire liceret; ac primum
agmen mulierum satis miserabile, post virorum descendit; nam
fuisse mulierum viginti quinque milia, virorum triginta milia
traditum est. rex Hasdrubal se ultro dedidit, transfugae qui
Aescolapii templum occupaverant, voluntario praecipitio dati
igne consumpti sunt. uxor Hasdrubalis se suosque filios secum
femineo furore in medium iecit incendium. ipsa autem
civitas XVI diebus continuis arsit miserumque spectaculum suis
victoribus praebuit; multitudo omnis captivorum exceptis paucis
principibus venundata est. diruta est autem Carthago omni
murali lapide in pulverem comminuto. || cuius fuisse situs
huiusmodi dicitur: XXII milia passuum muro amplexa tota
paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus
passuum aperiebantur; is locus murum triginta pedes latum
habuit saxo quadrato in altitudine cubitorum quadraginta, a
saxo cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia
passuum tenebat; ex una parte murus communis urbis et
Byrsae imminens mari, quod mare stagnum dicitur, quoniam
obiectu protentae linguae tranquillatur. || spolia ibi inventa, quae
variarum civitatum excidiis Carthago colligerat, et ornamenta
urbium civitatibus Siciliae Italiae Africae reddidit quae sua
recognoscebant. ita Carthago septingentesimo anno postquam
condita erat deleta est. || ita quarto anno, quam coeptum
fuit, bellum tertium terminatum est. || Scipio nomen, quod avus
eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse
Africanus iunior vocaretur.
Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit
[Page 38]

et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem
vicit. post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis
contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus occisis Macedoniam
recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam
redegit.
Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae
civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. hanc
Mummius consul cepit et diruit. tres igitur Romae simul celeberrimi
triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum
ductus est Hasdrubal; Metelli ex Macedonia cuius currum praecessit
Andariscus idem qui et Pseudophilippus; Mummii ex Corintho
ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis
clarissimae ornamenta praelata sunt.
Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium
esse dicebat, collectis servitiis rebellavit, et cum iam XVI milia
armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. || his
diebus androginus Romae visus iussu aruspicum in mare
mersus est. ||
Eodem tempore Metellus in Celtiberiam apud Hispanos res
egregias gessit. successit ei Q. Pompeius. nec multo post
Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam
Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. quo metu Viriatus
a suis interfectus est, cum xiiii annos Hispanias adversus
Romanos movisset. pastor primo fuit, mox latro non dux,
postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra
Romanos Hispaniae putaretur. huic namque primus || Sex.
Vecilius praetor occurrit, qui toto exercitu caeso vix fuga
lapsus evasit; deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus
multis proeliis fractum fugavit, post haec Claudium Unimammium
cum omni exercitu superavit. || denique cum interfectores
eius praemium a Caepione consule peterent, responsum
est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus
interfici. || eo tempore Romae puer ex ancilla natus est quadrupes
quadrimanus oculis quattuor auribus totidem naturam
virilem duplicem habens. in Bononiensi agro fruges in arboribus
natae sunt.
[Page 39]

Q. Pompeius deinde consul a Numantinis, quae Hispaniae
civitas fuit opulentissima, superatus pacem ignobilem fecit.
post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis
pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi
atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo quasi auctorem
foederis vindicarent. || cumque per continuos annos quattuordecim
cum solis quattuor milibus quadraginta milia Romanorum
protrivissent, || post tantam igitur ignominiam, qua a
Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P. Scipio
Africanus secundo consul factus est et ad Numantiam missus
est. is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis
quam puniendo sine aliqua aceruitate correxit, || mox pugna
cum Numantinis commissa exercitus Romanus oppressus impetu
Numantinorum terga convertit; sed increpatione et minis
obiectantis sese consulis tandem indignatus in hostem rediit
et quem fugiebat, fugere compulit; unde quamvis Scipio laetatus
sit, tamen ultra bello adversus eos audendum non esse
professus est. itaque urbem obsidione conclusit, vallo circumdedit;
cumque diu conclusi fame laborarent pugnaeque facultatem
exposcerent, ut mori eis quasi viris liceret, novissime
larga prius potione calefacti, quae madefactis frugibus confici
solet, subito super Romanos inrupere. atrox diu certamen
ad periculum usque Romanorum fuit iterumque Romani pugnare
se adversum Numantinos fugiendo probassent, nisi sub Scipione
pugnassent. Numantini interfectis suis fortissimis bello cedunt,
compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem
revertuntur. corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere
noluerunt clausaque urbe cuncti pariter ferro veneno
atque igne consumpti sunt. Romani ex his nihil aliud quam
securitatem adepti sunt seque magis evasisse Numantinos quam
vicisse dixerunt. unum Numantinum victoris catena non tenuit,
quicquid supellectilis fuit, ignis consumpsit. tunc Scipio
Tyresum quendam Celticum principem consuluit, qua de causa
Numantia aut prius invicta aut post euersa fuisset; Tyresus
[Page 40]

respondit: concordia victoriam, discordia exitium praebuit. ||
hac tempestate apud Iudaeos occiso Iuda Machabeo || frater
eius Ionathas pontifex habetur. || tunc etiam claruit apud Brundisium
Pacuvius tragoediarum scriptor. || igitur Scipio multas
Hispaniae civitates partim cepit, partim in deditionem accepit,
Numantiam a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.
Eodem tempore Attalus rex Asiae frater Eumenis mortuus
est heredemque populum Romanum reliquit. ita imperio Romano
per testamentum Asia accessit.
Mox etiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis
magna gloria triumphavit. et post Scipio Africanus de Numantinis
secundum triumphum egit xiiii anno, postquam priorem de Africa
egerat. || interea in Sicilia bellum est Servile exortum ac per
Fulvium et Rutilium amplius quam viginti milia tunc servorum
trucidata sunt; Minturnis quadrigenti quinquaginta servi
in cruce suspensi sunt, apud Sinuessam vero quattuor milia
servorum a Q. Metello et Cn. Servilio oppressa narrantur.
Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis
filio, qui ex concubina exceptus fuerat. is Eumenis frater Attali
fuerat. adversus eum missus post Licinius Crassus habens infinita
regum auxilia; nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos
iuvit et Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum
fuit, et Ariarathes Cappadox et Polemenes Paphlagon. victus
est tamen Crassus et || ab hostibus captus est; qui magis
mori eligens quam a barbaro abduci virgam, qua equum agebat,
in oculum se tenentis iniecit moxque ab eo confossus est. ||
caput eius Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum est.
postea Perpenna consul Romanus, qui successor Crasso veniebat,
audita belli fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum
apud Stratonicensium civitatem, quo confugerat, fame
ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in
carcere strangulatus est. triumphari enim de eo non poterat,
quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat. ||
his diebus tanta per totam Africam lucustarum multitudo convaluit,
ut simul fruges herbas arborum folia corticesque conroderent;
[Page 41]

quae repentino vento sublevatae in Africano sunt
pelago demersae. sed cum earum acervos fluctus per extenta
litora pertulissent, pestiferum odorem putrefacta congeries exhalavit.
unde omnium animantium avium pecudumque ac
bestiarum pestis existens vitium corruptionis ampliavit; qua
pestilentia in Numidia octigenta milia hominum, circa Carthaginem
vero plus quam duecenta milia perierunt, Romanorum
vero militum, quae ibi ad praesidium erant, triginta milia extincta
sunt. ||
L. Caecilio Metello et T. Quintio Flamminio consulibus Carthago
in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet,
annis duobus et viginti evolutis, postquam a Scipione fuerat
eversa. deducti sunt cives Romani.
Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita C.
Cassius Longinus et Sex. Domitius Calvinus consules Gallis transalpinis
bellum intulerunt et Arvennorum tunc nobilissimae civitati
atque eorum duci Bituito infinitamque multitudinem iuxta
Rodanum fluvium interfecerunt. || denique cum Bituitus paucitatem
Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine
habebat, sufficere posse iactaret et ipse centum milia armatorum
haberet, conserta pugna a Romanis superatus est; ex
cuius exercitu partim in bello partim submersi cum ponte, quem
sibi iunctis navibus supra Rodanum extruxerant, centum quiquaginta
milia perierunt. || praeda ex torquibus Gallorum ingens
Romam perlata est. Bituitus se Domitio dedit atque ab
eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphaverunt.
Marcio Portio Catone et Q. Marca Rege consulibus sexcentesimo
tricesimo et tertio anno ab urbe condita Narbone in Gallia
colonia deducta est.
Annoque post a Licinio Metello et Q. Mucio Scevola consulibus
de Dalmatia triumphatum est.
Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato
consul Cordicis intulit bellum, ignominiose pugnavit.
C. Caecilio Metello Cn. Carbone consulibus duo Metelli
fratres eodem die alterum ex Tracia alterum ex Sardinia triumphum
egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italia
transisse.
[Page 42]

Post Scipione Nasica et Calpurnio Bestia consulibus Iugurthhae
Numidarum regi bellum inlatum est, quod Adherbalem
et Hiemsalem Micipsae filios fratres suos reges et populi Romani
amicos interemisset. missus adversus eum consul Calpurnius
Bestia. corruptus regis pecunia pacem cum eo flagitiosissimam
fecit, et a senatu inprobata est. postea contra eundem
insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. is quoque
per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit.
Tertio missus Q. Caecilius Metellus consul. is exercitum
ingenti severitate et moderations correctum, cum nihil in quemquam
cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham
variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit,
multas civitates ipsius cepit. et cum iam finem bello positurus
esset, successum est ei a C. Mario. is Iugurtham et Bocchum
Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter
superavit. aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque
terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium
Sullam ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham, qui pro eo
ante pugnaverat. a M. Iunio Silano collega Q. Metelli Cimbri
in Gallia victi sunt et a Minucio Rufo in Macedonia Cordisci
et Tribelli et a Servilio Caepione in Hispania Lusitani victi
sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus
per Marium, acti sunt. ante currum tamen Marii Iugurtha
cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis
in carcere strangulatus est. || his apud Hierosolymam diebus
Iohannes dux Iudaeorum et pontifex extitit, qui ab eo, quod
Hyrcanos bello vicerat, Hyrcani nomen accepit. || per id etiam
tempus Cicero Arpini nascitur matre Helvia nomine, patre
equestris ordinis ex regio Vulscorum genere. || eodemque tempore
quaedam virgo de Roma in Apuliam pergens ictu fulminis
exanimata est omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis
ac pectoris pedumque vinculis, monilibus etiam anulisque discussis
inlaeso corpore nuda iacuit; equus quoque eius pari
modo frenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis. ||
[Page 43]

LIBER QVINTVS
Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani
consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis
et Tigurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum
gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione
etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt.
timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis
tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam venirent. ergo
Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est factus,
bellumque ei contra Cimbros et Teutonas decretum est. tertio
quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum
protrahebatur. sed in quarto consulatu collegam habuit
Q. Lutatium Catulum. cum Cimbris itaque conflixit et duobus
proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem
eorum Teutomodum, propter quod meritum absens consul est
factus.
Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita
erat, ad Italiam transierunt. iterum a C. Mario et Q. Catulo
contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. nam
proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna
aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites ex
utroque exercitu trecenti perierunt. tria et triginta Cimbris
signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli
exercitus xxxi. || sed ab eorum mulieribus graviorem
paene quam ab ipsis pugnam Romani experti sunt; hae etenim
plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper
propugnantes diu obstitere Romanis. sed cum ab eis novo
caedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine cervicibus
inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in
hostes sumpserant, in se suosque verterunt. nam aliae concursu
[Page 44]

mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae,
aliae funibus ad sua colla ligatis equorumque cruribus
protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum
temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos
filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes vinxit. ita
his duobus proeliis trecenta quadiginta milia Gallorum occisa,
centum quadraginta milia capta sunt absque innumera multitudine
mulierum, quae femineo furore se suosque parvulos necaverunt. ||
his belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.
Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus sexcentesimo
quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope
alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes
Marsi Pelignique moverunt, qui cum annis numerosis
iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere
coeperunt. perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius
consul in eo occisus est, Caepio nobilis iuvenis, Porcius
Cato alius consul. duces autem adversus Romanos Picentibus
et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asianus, T. Legennius,
A. Cluentius. a Romanis bene contra eos pugnatum est a C.
Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime
tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium
hostium ducem cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum
amitteret. quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum
tractum est. quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium
Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa
strenue sed praetor gessisset. || ipso in tempore dira prodigia
visa sunt: nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis
cum maximo caeli fragore emicuit; apud Arretinos in
convivio cruor e panibus quasi e vulneribus corporum fluxit;
per septem continuos dies grando lapidum inmixtis etiam testarum
fragmentis terram latissime verberavit; in Samnitibus
e vastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum
extendi visa est. || tunc etiam omnium generum animalia, quae
inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque
cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque
fugerunt; canes quoque, quorum natura est extra homines
[Page 45]

esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt
nec mora post haec tam gravia prodigia civilia bella
secuta sunt. || apud Iudaeos ea tempestate primus Aristobolus
rex pariter et pontifex diadematis sumpsit insigne. ||
Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum
Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam
Mithridaticum. causam bello civili C. Marius sexies consul dedit.
nam cum Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum,
qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur, isque exercitum
in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo
diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur,
Marius adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur.
qua re Sulla commotus cum exercitu ad Urbem venit.
illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. primus urbem armatus
ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque
ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et
Cornelio Cinna ad Asiam profectus.
Mithridates, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem
et totum Ponticum mare in circuitu in Bosphoro tenebat, primo
Nicomeden amicum populi Romani Bithynia voluit expellere
senatuique mandavit bellum se ei propter iniurias, quas
passus fuerat, inlaturum. a senatu responsum Mithridati est,
si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. quare
iratus Cappadociam statim occupavit et ex ea Ariobarzanem
regem et amicum populi Romani fugavit. mox etiam Bithyniam
invasit et Paphlagoniam pulsis ex ea regibus amicis populi
Romani Polemene et Nicomede. inde et Ephesum contendit
et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicumqne inventi
essent cives Romani, uno die occiderentur.
Interea etiam Mathone civitas Achaiae ab Aristone Atheniensi
Mithridati tradita est. miserat enim iam ad Achaiam
Mithridates Archelaum ducem suum cum centum et viginti milibus
equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Graecia occupata
est. Sulla Archelaum apud Piraeum non longe ab Athenis
obsedit, ipsas cepit. postea commisso proelio contra Archelaum
ita eum vicit, ut ex CXX milibus vix decem Archelao superessent,
[Page 46]

ex Sullae exercitu xiii tantum homines interficerentur. hac
pugna Mithridates cognita septuaginta milia lectissima ex Asia
Archelao misit, contra quem Sulla iterum commisit. primo
proelio quindicim milia hostium interfecta sunt et filius Archelai
Diogenes; secundo omnes Mithridatis copiae extinctae
sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. hac re
audita Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.
Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos Scordiscos Dalmatas
et Moessos partim vicit, alios in fidem accepit. sed cum
legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter
se daturum Sulla esse respondit, nisi rex relictis his quae
occupaverat, ad regnum suum redisset. postea tamen ad colloquium
ambo venerunt. pax inter eos ordinata est, ut Sulla
ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet. nam
dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridatem vicit, Marius, qui
fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum
in Italia reparaverunt et ingressi urbem Romam nobilissimos
e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt,
ipsius Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam
compulerunt. universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad
Sullam in Graeciam venit orans, ut patriae subveniret. ille in
Italiam traiecit bellum civile gesturus adversus Norbanum et
Scipionem consules. et primo proelio contra Norbanum dimicavit
non longe a Capua. tum sex milia eius cecidit, sex cepit,
xxiiii suos amisit. inde etiam ad Scipionem se convertit
et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem
accepit.
Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius
ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra
Marium iuniorem dimicavit et XV milibus eius occisis CCCC de
suis perdidit. || Sulla deinde cum Campanio Samnitium duce
et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta
milia hominum occidit. || mox etiam Urbem ingressus || tria
milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque
magna crudelitate adversus sontes insontesque seuiret,
[Page 47]

Q. Catulus palam Sullae dixit: cum quibus tandem victuri
sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? ||
Sulla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum vinciri
iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis membris minutatim
exsectis vel fractis trucidari. || Marium Marii filium Praeneste
persecutus obsedit et ad mortem conpulit. rursus pugnam
gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces
partis Marianae ad portam Collinam. LXX milia hostium in
eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia se Sullae
dediderunt, ceteri in acie in castris in fuga insatiabili ira victoris
consumpti sunt. C. quoque Carbo consul alter ab Arimino
in Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus
est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum
cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus
a Sulla haberetur.
Occiso ergo Carbone Siciliam Pompeius recepit. transgressus
inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et
Hierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit.
post haec Sulla de Mithridate ingenti gloria triumphavit.
Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum
erat, quartum et vicesimum annum agens de Africa triumphavit.
hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod
et sociale dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per annos
decem. consumpserunt autem ultra CL milia hominum, viros
consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc.
|| post haec tamen Sulla mortuo Lepidus Marianae partis adversus
Catulum Sullanum ducem consurgens bellum reparavit;
bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti. Albanorum
civitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset,
expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam
fugiens apud Regium interfectus est. || hoc tempore Hierosolimis
Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos
rerum confusio et variae clades oppressere. ||
[Page 48]

LIBER SEXTVS
M. Aemilio Lepido, Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem
publicam conposuisset, bella nova exarserunt, unum in Hispania,
alium in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum
in Dalmatia. nam Sertorius, qui partium Marianarum
fuerat, timens fortunam ceterorum qui interempti erant, ad
bellum commovit Hispanias. missi sunt contra eum duces Quintius
Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vicit,
et L. Domitius praetor. a Sertorii duce Hirtuleio Domitius
occisus est. Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit.
postea cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn.
Pompeius ad Hispanias missus est. ita duobus ducibus adversis
Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. octavo decimo anno
per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium
adulescentem et Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae
in dicionem populi Romani redactae.
Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum.
levia proelia habuit contra varias gentes quae Rodopam provinciam
incolebant, atque ibi morbo mortuus est. missus ei
successor C. Scribonius Curio post consulatum. is Dardanos
vicit et usque ad Danuvium penetravit triumphumque meruit
et intra triennium bello finem dedit.
Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est post Servilius ex
consule, vir strenuus. is Siliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas
oppugnavit et cepit, in his Faselidam Olympum Coracum
Ciliciae. Isauros quoque adgressus ad deditionem redegit atque
intra triennium bello finem dedit. primus omnium Romanorum
in Tauro iter fecit. is revertens triumphum accepit et
nomen Isaurici meruit.
At in Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. is
multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito
bello Romam post biennium rediit.
[Page 49]

Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus Catuli collega
civile bellum voluit commovere, intra unam tamen aestatem
motus eius obpressus est. ita uno tempore multi simul
triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompei secundus ex Hispania,
Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria.
Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto L.
Licinnio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est
Nicomedes rex Bithyniae et testamento populum Romanum heredem
fecit. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus
voluit invadere. adversus eum ambo consules missi non unam
habuere fortunam. Cotta apud Calcedonem victus ab eo acie,
etiam intra oppidum coactus est et obsessus. sed cum se inde
Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capto totam Asiam
invaderet, Lucullus ei alter consul occurrit. ac dum Mithridates
in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit
fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium,
quae nunc Constantinopolis est, fugavit. navali quoque
proelio duces eius Lucullus obpressit. ita una hieme et aestate
a Lucullo ad centum fere milia regis exstincta sunt.
Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam
provinciam M. Licinnius Lucullus accepit consobrinus
eius, qui contra Mithridatem bellum gerebat. et in Italia novum
bellum subito commotum est. septuaginta enim et quattuor gladiatores
ducibus Partaco Crixo et Oenomao effracto Capuae
ludo fugerunt. || Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes
Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnaverunt
ipsoque in fugam acto cuncta in praedam averterunt.
inde per Consentiam et Metapontum circumducti
ingentia brevi agmina colligerunt; itaque cum caedibus incendiis
rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae
ob dolorem pudoris violati necassent, || paene non levius
bellum in ea, quam Hannibal, moverunt. nam multis ducibus
et duobus simul Romanorum consulibus victis sexaginta fere
milium armatorum exercitum congregaverunt victique sunt in
Apulia a M. Licinnio Crasso proconsule, et post multas calamitates
Italiae tertio anno bello huic finis impositus.
[Page 50]

Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae P. Cornelio
tantum gravia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum
et Macedonicum. haec duo Luculli agebant, L. Lucullus
et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua
vicerat Mithridatem, et navalem, qua duces eius obpresserat,
persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia etiam
regnum eius invasit, Sinopen et Amison civitates Ponti nobilissimas
cepit. secundo proelio apud Gaveran civitatem, quo
ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum xxx
milia lectissima regis a v milibus Romanorum vastata essent,
Mithridates fugatus et castra eius direpta. Armenia quoque
minor, quam tenuerat, eidem sublata est. susceptus tamen est
Mithridates post fugam a Tigrane Armeniae rege, qui tum ingenti
gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam
occupaverat et Syriam et Phoenices partem.
Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum
Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est. Tigranocertam
civitatem Artianenae nobilissimam regni Armeni accepit,
ipsum regem cum septem milibus quingentis glibanariis et centum
milibus sagittariorum et armatorum venientem decem et
octo milia militum habens ita vicit, ut magnam partem Armeniorum
deleverit. inde Nisibim profectus eam quoque civitatem
cum regis fratre cepit. sed hii, quos in Ponto Lucullus reliquerat
cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum
tuerentur, neglegenter se et avare agentes occasionem iterum
Mithridati in Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum
renovatum est. Lucullo paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem
successor est missus.
Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis
primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in
Haemo monte superavit. oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant,
eodem die, quo adgressus est, vicit, Cabulem cepit, usque ad
Danuvium penetravit. expugnavit etiam || gentes, quae Rhodopaeis
montibus circumfusae inter cetera dictu andituque horrida,
quae in captivos agebunt, raptis cum poculo opus esset
[Page 51]

humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac
per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis avide ac
sine horrore tamquam poculis utebantur. || inde multas supra
Pontum positas civitates adgressus est. illic Apolloniam evertit,
Galathiam Partenopolim Tomos Histrum Burziaonem cepit belloque
confecto Romam rediit. ambo tamen triumphaverunt,
Lucullus qui contra Mithridatem pugnaverat maiore gloria, cum
tantorum regnorum victor redisset.
Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente
Lucullo rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum
ortum est. ad id missus Caecilius Metellus ingentibus
proeliis intra triennium omnem provinciam cepit appellatusque
est Creticus atque ex insula triumphavit. quo tempore Libya
quoque Romano imperio per testamentum Appionis, qui rex eius
fuerat, accessit, in qua inclytae urbes erant Berenice Ptolomais
Cyrene.
Dum haec aguntur, piratae omnia maria infestabant ita,
ut Romanis toto orbe victoribus sola navigatio tuta non esset.
quare id bellum Cn. Pompeio decretum est. quod intra paucos
menses ingenti et felicitate et celeritate confecit. mox ei delatum
etiam bellum contra reges; Mithridaten in Armenia
minore nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia
eius occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos
centuriones. Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus.
neque multo post cum in suos saeviret || complures amicos suos
nec non Exipodram Magareque filios suos trucidasset, Pharnaces
alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad
persequendum se missum sibi conciliauit et mox adversus patrem
duxit. Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra
precatus ubi inexorabilem vidit, ita fertur exclamasse: quoniam
Pharnaces, inquit, mori iubet, vos, si estis dii patrii,
precor, ut quandocumque hanc vocem ipse audiat a liberis
suis, statimque descendens ad uxores pelices ac filias suas venenum
omnibus dedit; quod cum ipse novissimus hausisset
nec tamen propter remedia, quibus se praemunierat, confici
[Page 52]

possit, Gallum quendam militem invitavit eique iugulum praebuit. ||
hunc finem habuit Mithridates; periit autem apud Bosphorum.
vir ingentis industriae consiliique regnavit annis
sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum
habuit annis quadraginta.
Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. ille se ei dedit
et in castra Pompei XVI miliario ab Artaxata venit ac diadema
suum, cum procubuisset ad genua Pompei, in manibus ipsius
conlocavit. quod ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum
regni tamen parte multavit et grandi pecunia. adempta
est ei Syria Phonice Sophene sex milia praeterea talentorum
argenti, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis
commovisset.
Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem
Proden ter vicit, postremo per epistolas ac munera rogatus veniam
ei ac pacem dedit. Hiberiae quoque regem Artacen vicit
acie et in deditionem accepit. Armeniam minorem Deiotaro
Galatiae regi donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat. Attalo
et Polemini Paphlagoniam reddidit. Aristarchum Colchis
regem imposuit. mox Ituraeos et Arabas vicit. et cum venisset
in Syriam, Seleuciam vicinam Antiochiae civitatem libertatem
donavit, quod regem Tigranem non recepisset. Antiocensibus
obsides reddidit. aliquantum agrorum Damascensibus dedit, quo
locus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum
abundantia. inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolimam caput
gentis || obsedit non solum natura loci verum etiam ingenti
muro fossaque maxima munitam. cum alias aliis legiones die
nocteque succedere sine requie cogeret, vix || tertio mense expugnavit.
xiii milibus Iudaeorum occisis ceteris in fidem acceptis ||
muros civitatis everti aequarique solo imperavit, cuius
circuitus quattuor milium passuum dicitur fuisse. cumque aliquantos
principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcano
sacerdotium restituit, Aristobolum captum Romam duxit. hoc
bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse
[Page 53]

ipse Pompeius narravit. || his gestis in Asiam se recepit et finem
antiquissimo bello dedit.
M. Tullio Cicerone oratore et Cn. Antonio consulibus anno
urbis conditae sexcentesimo octogesimo nono L. Sergius Catilina
nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi ad delendam
patriam coniuravit cum quibusdam claris quidem sed audacibus
viris. a Cicerone Urbe expulsus est. socii eius deprehensi in
carcere strangulati sunt. ab Antonio altero consule Catilina
ipse victus proelio est et interfectus.
Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio
Silano et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit,
Pompeius de bello piratico et Mithridatico. nulla umquam
pompa triumphi similis fuit. ducti sunt ante eius currum filii
Mithridatis, filius Tigranis et Aristobolus rex Iudaeorum, praelata
est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. hoc
tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.
Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C.
Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est
factus. decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus denis.
primos vicit Helvetios qui nunc Sequani appellantur, deinde
vincendo bella gravissima usque ad Oceanum Brittanicum processit.
expugnavit namque in ea || Helvitios Tulingos Latobolos
Rauracos et Boios, ex quibus XLVII milia perempta sunt,
cetera diffugerunt. deinde Ariovistum regem, cui auxiliabantur
Arudes Marcomones Triboci Wangiones Nemetes Eduses et
Suebi, fugere compulit duasque uxores eius totidemque filias
cepit omnemque exercitum per quinquaginta milia passuum
insatiabiliter cecidit. post haec gentem Belgarum, cui adhaeserant
Bellovagui cum sexaginta milibus armatorum, Suessones
cum quinquaginta milibus, Nervii praeterea, quorum adeo indomita
feritas erat, ut numquam ad se mercatores accedere
sinerent, hi nihilominus quinquaginta milia armatorum habentes
Atrepates etiam et Ambiani Menappi Caleti Velocasses
Velomandi Atuatici Condurses Eburones Cerosi Cemani, qui
uno nomine Germani vocantur, quorum omnium cum his,
quos supra diximus, ducenta septuaginta duo milia fuisse
[Page 54]

referuntur. hi cum repente e silvis erumpentes exercitum
Caesaris perterritum in fugam vertissent, tandem hortatu Caesaris
exercitus restitit eosque usque ad internitionem paene
delevit. || dehinc Titurius Albinus legatus Caesaris Alvercos
Eburovices Lixoviosque incredibili caede delevit. P. Crassus
alter legatus ex Aquitanis et Cantabris triginta et octo
milia interfecit. Caesar rursus Germanos, qui Rhenum transierant
et totas Gallias sibi subicere parabant, bello adortus
usque ad internicionem cecidit, quorum feruntur quadringenta
quadraginta milia fuisse; deinde facto ponte Rhenum transgressus
Sueuos maximam et ferocissimam gentem, quarum esse
centum pagos multi prodidere, totamque Germaniam perterruit,
mox in Galliam se recepit. || domuit autem annis novem fere
omnem Galliam, quae inter Alpes flumen Rodhanum Rhenum
et Oceanum est et circuitu patet ad bis tricies centena milia
passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne
nomen quidem Romanorum cognitum erat. eos quoque victos
obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine
annuum imperavit sestertium quadringenties Germanosque
trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis vicit. inter tot
successus ter male pugnavit: apud Arbenos semel praesens et absens a Germania bis; nam legati eius duo Titurius et Aurunculeius
per insidias caesi sunt.
Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo
nonagesimo septimo M. Licinnius Crassus collega Cn. Pompei
Magni in consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum
circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena
Orodis regis duce victus ad postremum interfectus est cum filio
clarissimo et praestantissimo iuvene. reliquiae exercitus per
Cassium quaestorem servatae sunt, qui singulari animo perditas
res tanta virtute restituit, ut Persas rediens trans Euphraten
crebris proeliis vinceret.
Hinc iam bellum civile successit execrandum et lacrimabile,
quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi
Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia
[Page 55]

victor coepit poscere alterum consulatum atque ita, ut sine
dubietate aliqua ei deferretur. contradictum est a Marcello consule,
a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus
ad urbem redire || et ex Marcelli consulis auctoritate
ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio
missus est. || propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites
congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit.
consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas
ex urbe fugit et in Graeciam transiit. apud Epirum
Macedoniam Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem
bellum paravit.
Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. inde
Hispanias petiit. ibi Pompei exercitus validissimos et fortissimos
cum tribus ducibus L. Afronio, M. Petreio, M. Varrone,
superavit. inde regressus Graeciam transiit, adversum Pompeium
dimicavit. primo proelio victus est et fugatus, evasit
tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque
Caesar nec Pompeium scire vincere et illa tantum die se potuisse
superari. deinde in Thessalia apud Paleopharsacum productis
utrique ingentibus copiis dimicaverunt. Pompei acies
habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos,
in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam
nobilitatem, innumeros senatores praetorios consulares et qui
magnorum iam bellorum victores fuissent. Caesar in acie sua
habuit peditum non integra XXX milia, equites mille.
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores
neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem
facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. pugnatum
tamen est ingenti contentione, || cumque diu utrimque dubia
sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum
diceret: parce civibus, nec tamen faceret, ex alia vero
Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: miles faciem feri,
tandem universus Pompei fugit exercitus || castraque eius direpta
sunt. ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui
tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem,
[Page 56]

acciperet auxilia. qui fortunam magis quam amicitiam secutus
occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. quo
conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens
caput et generi quondam sui.
Mox Caesar Alexandriam venit. ipsi quoque Ptolomaeus
insidias paravit. || Caesar vi insistentium hostium pressus
scapham ascendit, qua mox pondere subsequentium gravata
ac mersa per ducentos passus ad navem una manu elevata,
qua chartas tenebat, natando pervenit. mox navali certamine
pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut cepit.
Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut amicitiam
magis Romanam quam arma experiri studeret; qui
tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit sed continuo cum
toto exercitu suo et ipse deletus est; nam viginti milia hominum
in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum
septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse
dicuntur. rex ipse adulescens scapha exceptus, ut
fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus
eius ad litus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. ||
Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei
sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat, quae postea ||
regio comitatu urbem ingressa est. || rediens inde Caesar Pharnacem
Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud
Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani
provincias occupantem, vicit acie, postea ad mortem coegit.
Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M.
Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum
fuerat. inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas
cum Iuba Mauritaniae rege bellum reparaverat. duces autem
Romani erant P. Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis
Africani (hic etiam socer M. Pompei fuerat), M. Petreiusque
Varus, M. Porcius Cato, L. Cornelius Faustus Sullae dictatoris
filius. contra hos commisso proelio post multas dimicationes
victor fuit Caesar. Cato Scipio Petreius Iuba ipsi se occiderunt.
Faustus Sullae quondam dictatoris filius Pompei gener a Caesare
interfectus est.
[Page 57]

Post annum Caesar Romam cum quattuor triumphis ingressus
quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est
profectus, ubi Pompei filii Cn. Pompeius et Sex. Pompeius
ingens bellum praeparaverant. multa proelia fuerunt, ultimum
apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est,
ut fugientibus suis se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris
gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et
quinquaginta veniret. denique reparatis suis vicit. ex Pompei
filiis maior occisus est, minor fugit.
Inde Caesar bellis civilibus toto orbe conpositis Romam
rediit. agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae
libertatis. cum ergo et honores ex sua voluntate praestaret,
qui a populo antea referebantur, nec senatui ad se venienti
adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret,
coniuratum est in eum a sexaginta vel amplius senatoribus
equitibusque Romanis. praecipue fuerunt inter coniuratos duo
Bruti ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat et
reges expulerat, et C. Cassius et Servilius Casca. ergo Caesar
cum senatus die inter ceteros venisset ad curiam, tribus et viginti
vulneribus confossus est. || vir, quo nullus umquam bellis
magis enituit. eius siquidem ductu undecies centum nonaginta
et duo milia hostium caesa sunt, nam quantum bellis
civilibus fuderit, noluit adnotare; signis conlatis quinquagies
dimicavit M. Marcellum solus supergressus, qui triginta
novem vicibus pari modo fuerat proeliatus. adhoc nullus
celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas
simul dictavit. tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat,
clementia magis vicerit. || eodem tempore Romae tres simul
exorti soles paulatim in eandem urbem coierunt; inter cetera
portenta, quae toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romae
ad arantem locutus est frustra se urgeri, non enim frumenta
sed homines breui defuturos. ||
[Page 58]

LIBER SEPTIMVS
Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare
civilia bella reparata sunt. percussoribus enim Caesaris senatus
favebat. Antonius consul partium Caesaris civilibus bellis
obprimere eos conabatur. ergo turbata re publica multa Antonius
scelera committens a senatu hostis iudicatus. missi ad
eum persequendum duo consules Pansa et Hirtius et Octavianus
adulescens annos XVII natus, || patre Octavio senatore genitus,
maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, ||
Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen
suum ferre iusserat. hic est, qui postea Augustus est dictus et
rerum potitus. quare profecti contra Antonium tres duces vicerunt
eum apud Mutinam. evenit tamen, ut victores consules ambo
morerentur. quare tres exercitus uni Caesari Augusto parverunt.
Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum,
qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias
grandes habebat. a quo susceptus est. mox Lepido operam dante
Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus patris
sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam
cum exercitu profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno consulatus
daretur. senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam
armis tenere coepit. per hos etiam Cicero orator occisus
est multique alii nobiles.
Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris ingens bellum
moverunt. erant enim per Macedoniam et Orientem multi
exercitus, quos occupaverant. profecti sunt igitur contra eos
Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius (remanserat enim
ad defendendam Italiam Lepidus) apud Philippos Macedoniae
urbem contra eos pugnaverunt. primo proelio victi sunt Antonius
et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo
[Page 59]

Brutum et infinitam nobilitatem, quod cum illis bellum gesserat,
victam interfecerunt. ac sic inter eos divisa est res publica,
ut Augustus Hispanias Gallias et Italiam teneret, Antonius
Asiam Pontum Orientem. sed in Italia L. Antonius consul bellum
civile commovit frater eius, qui cum Caesare contra Brutum et
Cassium dimicaverat. is apud Perusium Tusciae civitatem victus
et captus est neque occisus.
Interim a Sex. Pompeio Cn. Pompei filio ingens bellum in
Sicilia commmotum est his, qui superfuerant ex partibus Bruti
Cassiique, ad eum confluentibus. bellatum per Caesarem Augustum
Octavianum et M. Antonium adversus Sex. Pompeium est. pax
postremo convenit.
Eo tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere gessit.
et L. Bentilius Bassus inrumpentes in Syriam Persas tribus
proeliis vicit. Pastorum regis Orodis filium interfecit eo ipso
die, quo olim Orodis Persarum rex per ducem Surenam Crassum
occiderat. hic primus de Parthis iustissimum triumphum
Romae egit.
Interim Pompeius pacem rupit et navali proelio victus
fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et
Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani
Cleopatram reginam Aegypti duxit uxorem. contra Persas etiam
ipse pugnavit. primis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame
et pestilentia laboravit et cum instarent Parthi fugienti, ipse
pro victo recessit.
Hic quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore
Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam
in urbe regnare. victus est ab Augusto navali pugna clara et
inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in
Aegyptum, et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent,
ipse se interemit. Cleopatra || exornata diuersis ornamentis
ad Caesarem venit sperans eum, ut ceteros, sua specie
ad libidinem inlicere, sed ille se intra pudicitiam coartans ad
eius concupiscentiam minime inflexus, eam mox custodiri mandavit;
quae custodia elapsa in pretioso sepulcro iuxta Antonium
suum se collocans || sibi aspidem admisit et veneno eius
extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano
[Page 60]

adiecta est praepositusque ei Cn. Cornelius Gallus. hunc
primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam
rediit duodecimo anno, quam consul fuerat. ex eo rem publicam
per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit, ante
enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. denique ||
cum de Oriente victor reversus esset urbemque triplici
triumpho ingressus esset, tunc primum Augustus || eo, quod
rem publicam auxerit, || consalutatus est atque ex tunc summam
rerum potestatem, quam Graeci monarchiam vocant, adeptus
est. || his diebus trans Tiberim de taberna meritoria fons
olei e terra exundauit ac per totum diem largissimo rivo
fluxit || significans ex gentibus Christi gratiam. || tunc etiam
circulus ad speciem caelestis arcus circa solem apparuit. ||
igitur cum quadragesimo secundo anno || firmissimam verissimamque
pacem Caesar composuisset, || dominus Christus in
Bethleem natus est, || cuius adventui pax ista famulata est. ||
non ullo tempore ante Caesarem magis Romana res floruit.
nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano
adiecit imperio Aegyptum Cantabriam Delmatiam saepe ante
victam sed penitus tunc subactam, Pannoniam Aquitaniam
Illyricum Raetiam Vindilicos et Talassos in Alpibus omnes
Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas Bosphorum et Ponticappadocem.
vicit autem proeliis Dagos. Germanorum ingentes
copias cecidit, ipsos quoque trans Alvim fluvium summovit,
qui in barbarico longe ultra Rhenum est. hoc tamen
bellum per Drusum privignum suum administravit, sicut per
Tiberium privignum alterum Pannonicum quo bello cccc captivorum
milia ex Germania transtulit et supra ripam Rheni in
Gallia conlocavit. Armeniam a Parthis recepit. obsides, quod
nulli antea, Persae ei dederunt. reddiderunt etiam signa Romana,
quae Crasso victo ademerant.
[Page 61]

Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum
fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque
sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset,
primusque eam M. Lollius pro praetore administravit. tanto
autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani
amici in honorem eius conderent civitates, quas Caesareas nominarent,
sicut in Mauritania a rege Iuba et in Palaestina,
quae nunc urbs est clarissima. multi autem reges ex regnis
suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano togati
scilicet ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. || adeo denique
turbas bella simultates execratus est, ut nisi iustis de
causis numquam genti cuiquam bellum indixerit, iactantisque
esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob
lauream coronam id est folia infructuosa in discrimen per
incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare
neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem
congruere, satis celeriter fieri, quicquid commode gereretur,
armaque nisi maioris emolumenti spe nequaquam movenda
esse, ne compendio tenui iactura gravi petita victoria similis
sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum
nullo capturae lucro pensari potest. avunculi quoque
inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo
blandoque more appellans, dum affectat carior fieri, auctoritatem
principis emolliverat. denique erga cives clementissime
versatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui erant
ob taciturnitatem Maecenas, ob patientiam laboris modestiamque
Agrippa; diligebat praeterea Virgilium || Flaccumque || poetas.
rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus.
liberalibus studiis praesertim eloquentiae intantum
incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies,
quin legeret scriberet declamaret. auxit ornavitque Romam
aedificiis multis isto glorians dicto: urbem latericiam reperi,
relinquo marmoream. fuit mitis gratus civilis animi et lepidi,
corpore toto pulcher sed oculis magis quorum aciem clarissimorum
siderum modo vibrans libenter accipiebat cedi ab
[Page 62]

intendentibus tamquam solis radiis aspectui suo; a cuius facie
dum quidam miles averteret oculos et interrogaretur ab eo,
cur ita faceret, respondit: quia fulmen oculorum tuorum ferre
non possum. nec tamen vir tantus vitiis caruit; fuit enim
paululum inpatiens, leniter iracundus, occulte invidus, palam
factiosus, porro autem dominandi supra quam aestimari potest
cupidissimus, studiosus aleae lusor; cumque esset cibi ac vini
multum, aliquatenus tamen somni abstinens, serviebat tamen
libidini usque ad probrum vulgaris famae; nam inter duodecim
catamitos totidemque puellas accubare solitus erat. abiecta
quoque uxore Scribonia amore alienae coniugis possessus
Liviam quasi marito concedente sibi coniunxit, cuius Liviae
iam erant filii Tiberius et Drusus, cumque esset luxuriae serviens,
erat tamen eiusdem vitii severissimus ultor more hominum
qui in ulciscendis vitiis, quibus ipsi vehementer indulgent,
acres sunt. annos septem et septuaginta ingressus
Nolae morbo interiit, quamquam alii scribant dolo Liviae
extinctum metuentis, ne, quia privignae filium Agrippam, quem
odio novercali in insulam religaverat, reduci compererat, eo
summam rerum adepto poenas daret. igitur mortuum seu
necatum multis novisque honoribus senatus censuit decorandum;
nam praeter id, quod antea patrem patriae dixerat,
templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecravit
cunctis vulgo iactantibus: utinam aut non nasceretur aut
non moreretur. || vir qui non inmerito ex maxima parte deo
similis est putatus; neque enim facile ullus eo aut in bellis
felicior fuit aut in pace moderatior. quadraginta quattuor
annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos
liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos tantis evexerit honoribus,
ut paene aequaret fastigio suo. || imperavit annos
quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta vero
et quattuor solus; qui certe numquam aut rei publicae ad se
potentiam traxisset aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae
et studiorum bonis abundasset. || rem publicam beatissimam
Tiberio successori reliquit, qui privignus ei, mox gener,
[Page 63]

postremo adoptatione filius fuerat. || iste quia Claudius Tiberius
Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob
vinolentiam nominatus est. satis prudens in armis satisque fortunatus
ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito
rei publicae dominatus ei committeretur. inerat ei scientia
litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo truci avaro
insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus,
quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benivolus
apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam
meditatis. || nusquam ipse pugnavit, bella per legatos gessit suos.
quosdam reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit, in
quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae
formam redegit et maximum civitatem appellari nomine suo iussit,
quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea diceretur. hic tertio
et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo || cum inmani
furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis
militiae artibus Armenia per Parthos Moesia a Dacis Pannonia
a Sarmatis Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. || ipse
ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. || huius imperii
quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae
sumpsit initium, || octavo quoque et decimo eiusdem anno Iesus
Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est. ||
Successit Tiberio C. Caesar cognomento Calicula, Drusi privigni
Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam
Tiberii dedecora purgaverit. bellum contra Germanos suscepit et
ingressus Suaviam nihil strenue fecit. stupra sororibus intulit, ex
una etiam natam filiam cognovit. cum adversum cunctos ingenti
avaritia libidine crudelitate saeviret, interfectus in palatio est anno
aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo, dieque octavo.
Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi qui apud
Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Caligula nepus erat.
hic medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam
crudeliter et insulse. Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum
post C. Caesarem attigerat, eamque devicta per Cn. Sentium
et A. Plautium inlustres et nobiles viros triumphum celebrem
egit. quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano positas imperio
[Page 64]

Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo
Brittanici nomen inposuit. tam civilis autem circa quosdam amicos
extitit, ut etiam Plautum nobilem virum, qui expeditione Brittanica
multa egregie fecerat, triumphantem ipse proseqveretur et
conscendenti Capitolium laevus incederet. vixit annos iiii et lx,
imperavit xiiii. post mortem consecratus est divusque appellatus.
Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui
Romanum imperium et deformavit et minuit, inusitatae luxuriae
sumptuumque, ut qui exemplo C. Caligulae in calidis et frigidis
lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus
extrahebat. infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus
hostis fuit. ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret
et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. parricidia
multa commisit fratre uxore matre interfectis. urbem Romam
incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quale olim Troia
capta arserat. in re militari nihil omnino ausus Britanniam paene
amisit. nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa
sunt. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum
miserunt. duae tamen sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus
concedente rege Polemone et Alpes Cottio rege defuncto.
Per haec Romano urbi execrabilis ab omnibus simul destitutus
et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae
poena erat talis, ut nudus per publicum ductus furca capite eius
inserta virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur
saxo, e palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter
Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, interfecit.
aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae
nunc Alexandrinae appellantur. obiit xxxi aetatis anno, imperii
XIIII, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. || denique
omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos dei apostolos
Petrum Paulumque trucidavit.
Huic Serv. Galba successit antiquissimae nobilitatis senator,
cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis
et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter
acceptus. nam privata eius vita insignis fuerat militaribus
et civilibus rebus. saepe consul, saepe pro consule, frequenter
[Page 65]

dux gravissimis bellis. huius breve imperium et quod bona
haberet exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. insidiis
Othonis occisus est imperii mense septimo. iugulatus in
foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia via
non longe ab urbe Roma.
L. Otho occiso Galba invasit imperium, materno genere
nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. in privata vita
mollis et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non
potuit ostendere. nam cum isdem temporibus, quibus Otho
Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis
exercitibus imperator, bellum contra eum suscepto cum apud
Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen
copias ad bellum haberet, sponte semet occidit militibus,
ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non
esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur. voluntaria
morte obiit tricesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto
imperii die.
Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis
quam nobili. nam pater eius non admodum clare natus tres
tamen ordinarios gesserat consulatus. hic cum multo dedecore
imperavit et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate,
quippe cum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus.
notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei
Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia
piscium, septem milia avium adposita traduntur. hic cum
Neroni similis esse velit atque id adeo prae se ferret, ut etiam
exsequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret,
a Vespasiani ducibus occisus est interfecto in urbe prius Sabino
Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. interfectus
autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam
publice nudus, erecta coma et capite ei subiecto ad mentum
gladio stercore involuto et pectus ab omnibus obviis adpetitus,
postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit
sepultura. periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo,
imperii mense octavo et die uno.
Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam imperator,
princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus,
[Page 66]

privata vita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde
in Brittaniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas
validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam Brittaniae
proximam imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio
moderatissime gessit. pecuniae tantum avidior fuit ita, ut eam
nullis iniuste auferret. quam cum omni diligentiae provisione
colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus.
nec facile ante eum cuiusquam principis vel maior est liberalitas
conperta vel iustior. placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis
quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii
poenam. sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma,
quae fuit urbs nobilissima Palestinae. Achaiam Lyciam
Rhodum Byzantium Samum, quae liberae ante id tempus fuerant,
item Thrachiam Ciliciam Commaginem, quae sub regibus
amicis egerant, in provinciarum formam redegit.
Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, convicia a causidicis
et philosophis in se dicta leviter tulit, diligens tamen
coercitor disciplinae militaris. hic cum filio Tito de Hierosolymis
triumphavit. per haec cum senatui populo, postremo
cunctis amabilis ac iocundus esset, profluvio ventris extinctus
est in villa propria circa Sabinos annum agens aetatis sexagesimum
nonum, imperii nonum et diem septimum atque inter
divos relatus est. genituram filiorum ita cognitam habuit, ut
cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas
ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixit aut filios sibi
successuros aut neminem.
huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est
dictus, vir omnium viriutum genere mirabilis adeo, ut amor et
deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus,
moderatissimus. causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece
conposuit. in oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans
duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit.
Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino
puniret, convictos adversum se coniurationis dimisit et in eadem
familiaritate quam antea habuerit. facilitatis et liberalitatis tantae
fuit, ut cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur,
responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere,
praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nulli se
[Page 67]

illo die quicquam praestitisse, dixerit: amici, hodie diem perdidi.
hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia
ferarum in dedicatione eius occidit. per haec inusitato favore
dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post biennium et
menses octo, dies viginti, quam imperator erat factus, aetatis
anno altero et quadragesimo. tantus luctus eo mortuo publicus
fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. senatus
obitu ipsius circa vesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et
tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo
umquam egerat nec praesenti. inter divos relatus est.
Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior,
Neroni aut Caliculae aut Tiberio similior quam patri aut fratri
suo. primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad
ingentia vitia progressus libidinis iracundiae crudelitatis avaritiae
tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et fratris
aboleret. interfecit nobilissimos e senatu. dominum se et deum
primus appellari iussit. nullam sibi nisi auream aut argenteam
statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit.
superbia quoque in eo execrabilis fuit. expeditiones
quattuor habuit, unam adversus Sarmatas, alteram adversum
Chattos, duas adversus Dacos. de Dacis Chattisque duplicem
triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpavit. multas
tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia
legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus
consularis et Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis
exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in
his Capitolium et Forum transitorium, Divorum Porticus, Isium
ac Serapeum et Stadium. verum cum ob scelera universis exosus
esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio
anno aetatis tricesimo quinto, imperii quinto decimo. funus
eius ingenti dedecore per bispelliones exportatum et ignobiliter
est sepultum.
[Page 68]

LIBER OCTAVVS
Anno octingentesimo et quinquagesimo ab urbe condita Vetere
et Valente consulibus res publica ad prosperrimum statum
rediit bonis principibus ingenti felicitate commissa; Domitiano
enim exitiabili tyranno Nerva successit, ut in privata vita moderatus
et strenuus, nobilitatis mediae. qui senex admodum
operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Partenio
interfectore Domitiani imperator est factus. aequissimum se et
civilissimum praebuit. rei publicae divina provisione consuluit
Traianum adoptando. mortuus est Romae post annum et quattuor
menses imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et
altero anno, atque inter divos relatus est.
Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in
Hispania, familia antiqua magis quam clara. nam pater eius
primum consul fuit. imperator autem apud Agrippinam in Gallis
factus est. rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus
merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis.
Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat
quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. urbes
trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo
subegit provincia trans Danubium facta in his agris, quos
Taifali nunc Victoali et Tervingi habent. ea provincia decies
centena milia passuum in circuitu tenuit. Armeniam quam
occupaverant Parthi recepit Farmatosirie occiso qui eam tenebat.
Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum
et Bosphoranorum et Arabum et Osdroenorum et Cholchorum
in fidem accepit. Carduenos Marcomedos occupavit et Antemusium,
magnam Persidis regionem, Seleuciam et Tesifontem Babylonem,
Messenios vicit ac tenuit. usque ad Indiae fines et
mare rubrum accessit atque ibi tres provincias fecit, Armeniam Assyriam Mesopotamiam, cum his gentibus quae Madenam attingunt.
[Page 69]

Arabiam postea in provinciae formam redegit. in mari
rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.
Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit,
Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens,
amicos salutandi causa frequentans vel aegrotantes vel cum festos
dies habuisset, convivia cum isdem indiscreta vicissim habens,
saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil
iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos,
publice privatimque ditans omnes et honoribus augens quos vel
mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedificans,
multas inmunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillum
et placidum agens, adeo ut omni eius aetate unus senator damnatus
sit atque his tamen per senatum ignorante Traiano. ob
haec per orbem terrarum deo proximus nihil non venerationis
meruit et vivus et mortuus.
Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. amicis enim
culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit
talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores
privatus optasset. post ingentem igitur gloriam belli domique
quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae
profluvio ventris extinctus est. obiit autem aetatis anno sexagesimo
tertio, mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense
sexsto, die quinto decimo. inter divos relatus est. solus omnium
intra urbem sepultus est; ossa conlata in urnam auream in
foro quod aedificavit sub columna posita sunt, cuius altitudo
cxl pedes habet. huius tantum memoriae delatum est, ut usque
ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur,
nisi ‘felicior Augusto, melior Traiano’. adeo in eo gloria bonitatis
optinuit, ut vel adsentantibus vel vere laudantibus occasionem
magnificentissimi praestet exempli.
Defuncto Traiano Aelius HHadrianus creatus est princeps,
sine aliqua quidem voluntate Traiani, sed operam dante Plotina
Traiani uxore; nam eum Traianus quamquam consobrinae suae
filium vivus noluerat adoptare. natus et ipse Italicae in Hispania.
qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit,
quas Traianus addiderat, id est Syriam et Mesopotamiam
Armeniam, revocavit exercitus ac finem imperii esse voluit Euphraten.
idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt,
[Page 70]

ne multi cives Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus
victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum
transtulerat ad agros et urbes colendas; Daciae enim
diuturno bello Decibali res fuerant exhaustae.
Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum
per praesidem dimicavit. orbem Romanum circumiit. multa
aedificavit. facundissimus Latino sermone, Graeco eruditissimus
fuit. non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus
tamen circa aerarium et militum disciplinam. obiit in Campania
maior sexagenario imperii anno vicesimo primo, mense decimo,
die vicesimo. senatus ei tribuere noluit divinos honores,
tamen cum successor ipsius T. Aurelius Antonius Fulvius hoc
vehementer exigeret et universi senatores palam resisterent, tandem
optinuit.
Ergo Hadriano successit M. Antonius Fulvius Boionius,
isdem etiam Pius nominatus, genere claro sed non admodum
vetere, vir insignis et qui merito Numae Pompilio conferatur,
ita ut Romulo Traianus aequetur. vixit ingenti honestate privatus,
maior in imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re
militari moderata gloria defendere magis provincias quam amplificare
studens, viros aequissimos ad administrandam rem publicam
quaerens, bonis honorem habens, inprobos sine aliqua acervitate
detestans, regibus amicis venerabilis non minus quam
terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis
ad eum controversias suas litesque deferrent sententiaeque parerent.
hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas
stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, verum
aerarium opulentum reliquid. Pius propter clementiam dictus
est. obiit apud Orium villam suam miliario ab Urbe duodecimo,
vitae anno septuagesimo septimo, imperii vicesimo tertio, atque
inter deos relatus est et merito consecratus.
Post hunc imperavit M. Antonius Verus, haud dubie nobilissimus,
quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio,
materna a Solentino rege penderet, et cum eo L. Annius Antonius
Severus. tumque primum Romana res publica duobus aequo
iure imperium administrantibus paruit, cum usque ad eum
singulos semper habuisset Augustos.
Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. nam
[Page 71]

Verus Annius Antonius gener Antonini Pii fuit per uxorem
Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. hi bellum
contra Parthos gesserunt, qui post victoriam Traiani tum primum
rebellaverant. Verus Antonius ad id profectus est. qui
Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces suos et
ingentia patravit; Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum
quadrigentis milibus hominum cepit; Parthicum triumphum
revexit. cum fratre eodemque socero triumphavit. obiit tamen
in Venetia, cum a Concordia civitatem Maltinum proficisceretur
et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus casu
morbi, quem Graeci apoplexin vocant. vir ingenii parum civilis,
reverentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. cum
obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.
Post eum Antoninus solus rem publicam tenuit, quem mirari
facilius quisquam quam laudare possit. a principio vitae
tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque vultum nec ex
gaudio nec ex merore mutaverit. philosophiae deditus Stoicae,
ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus.
tantae admirationis adhuc iuvenis, ut eum successorem
paraverit Hadrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse voluerit, ut hoc ordine ad imperium
perveniret.
Institutus est ad philosophiam per Apollonium Calcedonem,
ad scientiam litterarum Graecarum per Chaeronensem Plutarchi
nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto orator nobilissimus
docuit. hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam
insolentiam elatus est imperii fastigio, liberalitatis promptissimae.
provincias ingenti benignitate moderatione tractavit. contra Germanos
eo principe res feliciter gestae sunt. bellum ipse unum
gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo
ut Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi
exercitus Romani perierant; sub hoc enim tantus casus
pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam Romae ac per Italiam
provinciasque maximas hominum pars, militum omnes fere
copiae languore defecerint.
Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum
iugi triennio perseverasset, bellum Marcomannicum confecit,
quod cum his Quadi Wandali Sarmatae Suevi atque omnis
[Page 72]

barbaria commoverat, multa hominum milia interfecit, ac Pannoniis
servitio liberatis Romae rursus cum Commodo Antonino
filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphavit. ad huius
belli sumptum cum aerario exhausto largitiones nullas haberet
neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum
regii cultus facta in foro divi Traiani sectione distraxit,
vasa aurea, pocula chrystallina et murrina, uxoriam ac suam
sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac
per duos continuos menses venditio habita est multumque auri
redactum. post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui
reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit qui, maluit
semel empta retinere.
Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo
ipse et ministris similibus exhiberent. in editione munerum
post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones
exhibuisse tradatur. cum igitur fortunatam rem publicam et
virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII anno imperii, vitae
LXI, et omnibus certatim adnitentibus inter divos relatus est.
Huius successor L. Antoninus Commodus nihil paternum
habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit.
Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est,
ut Commodus diceretur. sed uxoria obscenitate depravatus
gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphiteatro
cum huiusmodi hominibus dimicavit. obiit morte subita
atque adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus putetur,
cum annis xii post patrem et viii mensibus imperasset, tanta
execratione omnium, ut hostis generis humani etiam mortuus
iudicaretur.
Huic successit Pertinax grandaevus et qui septuagenariam
attigisset aetatem, praefecturam urbi tum agens, ex senatus consulto
imperare iussus. octogesimo die imperii praetorianorum
militum seditione et Iuliani scelere occisus est.
Post eum Salvivs Iulianus rem publicam invasit, vir nobilis
et iure peritissimus, nepos Salvii Iuliani, qui sub divo
Hadriano perpetuum conposuit edictum. victus est a Severo
apud Milvium pontem, interfectus in palatio. vixit mensibus
septem postquam ceperat imperare.
Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus
accepit, oriundus ex Africa, provincia Tripolitana, oppido Lepci.
[Page 73]

solus omni memoria et ante et postea ex Africa imperator
fuit. hic primum fisci advocatus, mox militaris tribunus, per
multa deinde et varia officia atque honores usque ad administrationem
totius rei publicae venit. Pertinacem se appellari
voluit in honore eius Pertinacis, qui a Iuliano fuerat occisus.
parcus admodum fuit, natura saevus. bella multa et feliciter
gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat,
apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit et Arabas interiores et
Azabenos; Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi
faceret: idcirco Parthicus Arabicus Aiabenicus dictus est. multa
toto orbe Romano reparavit. sub eo etiam Glodius Albinus, qui
in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, Caesarem se in
Gallia fecit victusque apud Lugdunum et interfectus.
Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus
studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad
plenum adeptus. novissimum bellum in Brittania habuit, utque
receptas provincias omni securitate muniret, vallum per
XXXII passuum milia a mari ad mare deduxit. decessit Tevoraci
admodum senex imperii anno sedecimo, mense tertio.
divus appellatus est. nam filios duos successores reliquid, Bassianum
et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit
inponi; itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus
patrique successit. nam Geta hostis publicus iudicatus confestim
periit.
M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla
morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. opus
Romae egregium fecit lavacri, quae Antonianae appellantur, nihil
praeterea memorabile. impatientis libidinis, qui novercam
suam Iuliam uxorem duxerit. defunctus est in Osdroena apud
Edessam moliens adversum Parthos expeditionem anno imperii
sexto, mense secundo, vix egressus quadragesimum tertium annum.
funere publico elatus est.
Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum
filio Diadumeno facti imperatores, nihil memorabile ex temporis
brevitate gesserunt. nam imperium eorum duum mensuum et
unius anni fuit. seditione militari ambo pariter occisi sunt.
Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. hic Antonini
[Page 74]

Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Heliogabali templi
erat. is cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione
venisset, probris se omnibus contaminavit. inpudicissime et obscenissime
vixit, biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus
est militari et cum eo mater Suriasera.
Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a
senatu Augustus nominatus, iuvenis admodum, susceptoque adversus
Persas bello Xeren eorum regem gloriosissime vicit.
militarem disciplinam severissime rexit; quasdam tumultuantes
legiones integras exauctoravit. adsessorem habuit vel scrinii
magistrum Ulpianum iuris conditorem. Romae quoque favorabilis
fuit. periit in Gallia militari tumultu tertio decimo imperii
anno et die octavo. in Mameam matrem suam unice pius.
LIBER NONVS
Post hunc Maximinus ex corpore militari primus ad imperium
accessit sola militum voluntate, cum nulla senatus intercessisset
auctoritas neque ipse senator esset. is bello adversus
Germanos feliciter gesto cum a militibus imperator esset appellatus,
a Puppieno Aquileia occisus est deserentibus eum militibus
suis cum filio adhuc puero, cum quo imperaverat triennio
et paucis diebus.
Postea tres simul Augusti fuerunt, Puppienus Balbinus
Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis,
quippe cuius pater senior Gordianus consensu militum,
cum proconsulatum Africae gereret, Maximiano imperante princeps
fuisset electus. itaque cum Romam venissent, Balbinus et
Puppienus in palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperium
reservatum. Gordianus admodum puer cum Tranquillinam Romae
duxisset uxorem, Ianum geminum aperuit et ad Orientem
profectus Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erumpere.
quod quidem mox feliciter gessit proeliisque ingentibus
Persas adflixit. rediens haud longe Romanis finibus interfectus
est fraude Philippi, qui post eum imperavit. miles ei tumulum
[Page 75]

vicesimo miliario a Circesso, quod castrum nunc Romanorum
est Eufrate inminens, aedificavit, exsequias Romam revexit, ipsum diuum appelavit.
Philippi duo filius ac pater Gordiano occiso imperium invaserunt
atque exercitu incolumi reducto ad Italiam ex Syria
profecti sunt. his imperantibus millesimus annus Romae urbis
ingenti ludorum apparatus spectaculorumque celebratus est. ambo
deinde ab exercitu interfecti sunt, senior Philippus Veronae,
Romae iunior. annis quinque imperaverunt. inter divos tamen
relati sunt. ex quibus iunior Philippus || adeo severi animi
fuit, ut nullo cuiusquam commento ad ridendum solui potuerit
patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem vultu
aversato notaverit. ||
Post hos Decius e Pannonia inferiore Bubaliae natus imperium
sumpsit. bellum civile, quod in Gallia motum fuerat,
oppressit. filium suum Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit.
cum biennio imperassent ipse et filius, uterque in barbarico
interfecti sunt. e quibus senior || gurgite paludis submersus
est ita ut nec cadaver eius potuerit inveniri; || digno
damnatus iudicio, qui || persecutionem in Christianos movens ||
inter ceteros beatissimum levitam et martyrem Laurentium
extinxit.
Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galli
filius Volusianus. sub his Aemilianus in Moesia res novas molitus
est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnae
interfecti sunt non completo biennio. nihil omnino clarum gesserunt.
sola pestilentia et morbis atque aegritudinibus notus
eorum principatus fuit.
Aemilianus obscurissime natus obscurius imperavit, siquidem ||
Maurus fuerat || ac tertio mense extinctus est.
Hinc Licinius Valerianus in Retia et Norico agens ab
exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque
Romae a senatu Caesar est appellatus. horum imperium
Romano nomini perniciosum et paene exitiabile fuit, ut vel infelicitate
principum vel ignavia Germani Ravennam usque
[Page 76]

venirent. Valerianus in Mesopotamiam bellum gerens a Sapore
Persarum rege superatus est, mox etiam captus apud Parthos
ignobili aervitute consenuit. || nam quamdiu vixit, rex eiusdem
provinciae incurvato eo pedem cervicibus eius inponens solitus
erat equum conscendere. ||
Gallienus cum adolescens factus esset Augustus, imperium
primum feliciter mox commode ad ultimum perniciose gessit.
nam iuvenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit occiso
apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, et Trebelliano.
diu placidus et quietus mox in omnem lasciviam dissolutus
tenendae rei publicae habenas probrosa ignavia et desperatione
laxavit: Alamanni vastatis Gallis in Italiam penetraverunt,
Dacia quae a Traiano ultra Danuvium fuerat adiecta tum
amissa est, Graecia Macedonia Pontus Asia vastata per Gothos,
Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est, Germani
usque ad Hispanias penetraverunt, Parthi Mesopotamia occupata
Syriam sibi coeperant vindicare.
Tam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano
Postumius in Gallia obscurissime natus purpuram sumpsit et
per annos decem ita imperavit, ut consumptas paene provincias
ingenti virtute moderatione reparaverit. qui seditione militum
interfectus est, quod Magontiacum, qui adversus eum rebellaverat
Lolliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere
noluisset. post eum Marius vilissimus opifex purpuram
accepit et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum
accepit imperium, vir strenuissimus, sed cum nimiae
libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae
occisus est actuario quodam dolum machinante imperii sui anno
secundo.
Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore
praesidis administrans absens a militibus imperator electus est
et apud Burdigalam purpuram sumpsit. seditiones multas militum
pertulit. sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per
Odenachum Persae victi sunt. defensa Syria recepta Mesopotamia
usque ad Tesiphontem Odenachus penetravit.
Ita Gallieno rem publicam deserente Romanum imperium
[Page 77]

in Occidente per Postumum, per Odenachum in Oriente servatum
est. Gallienus interea Mediolani || fraude Aureoli ducis ||
sui cum Valeriano fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque
ei successit a militibus electus a senatu appellatus Augustus.
hic Gothos Illyricum Macedoniamque vastantes ingenti
proelio vicit. parcus vir ac modestus et iusti tenax ac rei
publicae gerendae idoneus, || adversus trecenta milia Alamannorum
haut procul a lacu Benaco || in silva, quae Ligana dicitur, ||
dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia
superfuerit. || qui tamen intra imperii biennium morbo
interiit. divus appellatus est. senatus eum ingenti honore decoravit,
scilicet ut in curia clipeus ipsi aureus item in Capitolio
statua aurea poneretur.
Quintillius post eum Claudii frater consensu militum imperator
electus est, unicae moderationis vir et civilitatis, aequandus
fratri vel praeferendus; consensu senatus appellatus Augustus.
septimo decimo imperii die occisus est.
Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripensi
oriundus, vir in bello potens, animi tamen inmodici et ad
crudelitatem propensioris quique Gothos strenuissime vicit. ||
haut dissimilis fuit Magno Alexandro seu Caesari dictatori;
nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum
Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam
pervenerit et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos adversum
cives quadriennio congressus; iste in Italia tribus proeliis victor
fuit apud Placentiam iuxta amnem Metaurum ac Fanum Fortunae,
postremum Ticinensibus campis. huius tempore apud
Dalmatas Septiminus imperator effectus mox a suis obtruncatur.
iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit gemmisque
et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum
Romanis moribus visebatur, usus est. hic muris validioribus
urbem saepsit. templum Soli aedificavit, in quo infinitum auri
gemmarumque constituit. porcinae carnis usum populo instituit. ||
superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos ipso Tetrico
prodente exercitum suum, cuius adsiduas seditiones ferre non
[Page 78]

poterat. quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat
deprecatus, ut inter alia uersu Vergiliano uteretur: eripe me
his invicte malis. || quem Claudius correctorem Lucaniae
provexit aspergens hominem eleganti ioco, sublimius habendum
regere aliquam Italiae partem quam trans Alpes regnare. ||
Zenobiam quoque occiso Odenatho marito, qui Orientent tenebat,
haud longe ab Antiochia sine gravi proelio cepit ingressusque
Romam nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque
egit praecedentibus currum Tetrico et Zenobia. hoc imperante
etiam in Urbe monetarii rebellaverunt vitiatis pecuniis et
Felicissimo rationali interfecto, quos Aurelianus victos ultima
crudelitate compescuit. plurimos nobiles capite damnavit. saevus
et sanguinarius ac necessarius magis in quibusdam quam in
nullo amabilis imperator. trux omni tempore, etiam filii sororis
interfector, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum
magna ex parte corrector.
Provinciam Daciam, quam Traianus ultra Danuvium fecerat,
intermisit vastata omni Illyrico et Moesia desperans eam
posse retineri abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae
in media Moesia collocavit appelavitque eam Daciam, quae
nunc duas Moesias dividit et est dextera Danuvio in mare
fluenti, cum antea fuerit in laeva. occiditur servi sui fraude,
qui ad quosdam militares viros amicos ipsius nomina pertulit
adnotata falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos
pararet occidere; itaque ut praeveniretur, ab isdem interfectus
est in itineris medio, quod inter Constantinopolim et Heracliam
est stratae veteris; locus Caenophrurium appellatur. mors tamen
eius inulta non fuit. meruit quoque inter divos referri. || imperavit
annos quinque menses sex. ||
Tacitus post hunc suscepit imperium, vir egregie moratus
et rei publicae gerendae idoneus. nihil tamen potuit ostendere
intra sextum mensem imperii morte praeventus. Florianus, qui
[Page 79]

Tacito successerat, duobus mensibus et diebus XX in imperio fuit
neque quicquam dignum memoria egit.
Post hunc Probus, vir inlustris gloria militari, ad administrationem
rei publicae accessit. Gallias a barbaris occupatas
ingenti proeliorum felicitate restituit, quosdam imperium
usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente, Proculum et
Bonosum Agrippinae, certaminibus oppressit. vineas Gallos et
Pannonios habere permisit, opere militari Almam montem apud
Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem vineis conservit
et provincialibus colendos dedit. hic cum bella innumera gessisset,
pace parata dixit brevi milites necessarios non futuros.
vir acer strenuus iustus et qui Aurelianum aequaret gloria militari,
morum autem civilitate superaret. interfectus tamen est
Sirmio tumultu militari in turri ferrata. || imperavit annos
sex || menses quattuor. ||
Post hunc Carus est factus Augustus, Narbone natus in
Gallia. is confestim Carinum et Numerianum filios Caesares
fecit, || cum quibus regnavit annis duobus || sed dum bellum
adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem
profectus res contra Persas nobiles gessit; ipsos proelio
fudit, Sohenen et Tesifontem urbes notissimas cepit. et cum
castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus
quoque filius eius, quem secum Caesarem ad Persas
duxerat, adolescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus
in lecticula veheretur, inpulsore Apro, qui socer eius
erat, per insidias occisus est. et cum dolo occultaretur ipsius
mors, quousque Aper invadere possit imperium, foetore cadaveris
prodita est; milites enim, qui eum sequebantur, putore
commoti deductis lecticulae palleis post aliquot dies mortem eius
notam habere potuerunt. interea Carinus, quem Caesarem ad
Parthos proficiscens Carus in Illyrico Gallia Italia reliquerat,
omnibus se sceleribus inquinavit: plurimos innoxios fictis criminibus
occidit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis quoque
qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverunt perniciosus
fuit; atque omnibus honoribus invisus non multo post
poenas dedit. nam de Perside victor exercitus rediens cum
Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset,
[Page 80]

Dioclitianum imperatorem creavit Dalmatia oriundum,
virum obscurissime natum, adeo ut a plerisque scribae filius, a
nunnullis Anuli senatoris libertinus fuisse credatur.
Is primum militi in contione iuravit Numerianum nullo suo
dolo interfectum, et cum iuxta eum Aper, qui Numeriano insidias
fecerat, constitisset, in conspectu exercitus manu Diocletiani
percussus est gladio. postea Carinum omnium odio et decertatione
viventem apud Margum ingenti proelio vicit, proditum a
se exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum, inter
Viminacium atque Aureum montem. ita rerum Romanorum
potitus, cum tumultum rusticani in Gallia concitassent et factioni
suae Bacaudarum nomen inponerent, duces autem haberent
Amandum et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium
Caesarem misit, qui levibus proeliis agrestes domuit et
partem Galliae reformavit. per haec tempora etiam Carausius,
qui vilissime natus serenae militiae ordinem famam egregiam
fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Bellicae et
Armorici pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones
infestabant, multis barbaris saepe captis nec praeda integra aut
provincialibus reddita aut imperatoribus missa cum suspicio esse
coepisset consultu ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum
praeda exciperet atque hac se occasione ditaret, a Maximiano
iussus occidi purpuram sumpsit et Brittanias occupavit.
Ita cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent,
Carausius in Brittaniis rebellaret, Achilleus in Aegypto, Africam
Quinquegentiani infestarent, Narseus Orienti bellum inferret,
Dioclitianus Maximianum Herculium ex Caesare fecit
Augustum, Constantium et Maximianum Caesares, quorum Constantius
per filiam nepos Claudii traditur, Maximianum Galerium
etiam adfinitate coniungeret, Constantius privignam Herculi
Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres
habuit, Galerius filiam Dioclitiani Valeriam, ambo uxores habuerant
repudiare conpulsi. cum Carausio tamen, cum bella
frustra temptata essent contra virum rei militaris peritissimum,
ad postremum pax convenit. eum post septennium Adlectus
socius eius occidit, atque ipse post eum Brittanias triennio
tenuit. qui ductu Asclepiodoti praefecti praetorio oppressus est.
ita Brittaniae decimo anno receptae. per idem tempus a Constantio
[Page 81]

Caesare in Gallia bene pugnatum est. circa Lingonas
die una adversam et secundam fortunam expertus est. nam
cum repente barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus
tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus
tolleretur, vix quinque horis mediis adventante exercitu sexaginta
fere milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque
Augustus bellum in Africa profligavit domitis Quinquegentianis
et ad pacem redactis. Dioclitianus obsessum Alexandriae Achilleum
octavo fere mense superavit eumque interfecit. victoria
acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus proscriptionibus cedibusque
foedavit. ea tamen occasione ordinavit provide multa
et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Galerius Maximianus
primum adversus Narseum proelium insecundum habuit
inter Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis
quam ignave dimicasset; admodum enim parva manu cum copiosissimo
hoste commisit. pulsus igitur et ad Dioclitianum
profectus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Dioclitiano
fertur exceptus, ut per aliquot passuum milia purpuratus
tradatur ad vehiculum cucurrisse. mox tamen per Illyricum
Moesiamque contractis copiis rursus cum Narseo Hormisde
et Saporis avo in Armenia maiore pugnavit successu
ingenti nec minore consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam
speculatoris munus cum altero aut tertio equite susceperit. pulso
Narseo castra eius diripuit, uxores sorores liberos cepit infinitam
extrinsecus Persarum nobilitatem gazam Persicam copiosissimam.
ipsum in ultimi regni solitudines egit. quare ad
Dioclitianum in Mesopotamiam cum praesidiis tamen morantem
ovans regressus ingenti honore susceptus est. varia deinceps
et simul et viritim bella gesserunt Carpis et Basternis subactis,
Sarmatis victis, quorum nationum ingentes captivorum copias in
Romanis finibus locaverunt.
Dioclitianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum
subtilis ingenio et qui severitatem suam aliena invidia
vellet explere. diligentissimus tamen et sollertissimus princeps, etsi
imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis
quam Romanae libertatis invexerat, adorarique se iussit, cum
ante eum cuncti salutarentur. ornamenta gemmarum vestibus
calciamentisque indidit. nam prius imperii insigne in clamide
purpurea tantum erat, reliqua communia.
[Page 82]

Herculius autem propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem
suam etiam vultus horrore significans. hic naturae
suae indulgens Dioclitiano in omnibus et saevioribus consiliis
obsecutus. cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum
Dioclitianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio
fuit, ut in vitam privatam concederent et stationem tuendae
rei publicae viridioribus iunioribusque mandarent; cui aegre
collega obtemperavit. tamen uterque uno die privato habitu
imperii insigne mutavit, Nicomediae Dioclitianus, Herculius
Mediolani, post triumphum inclitum, quem Romae ex numerosis
gentibus pompa ferculorum illustri, qua Narsei coniuges
sororesque et liberi ante currum ducti sunt. concesserunt tamen
Salonam unus, alter in Licaonia. Dioclitianus privatus
in villa, quae haud procul a Salonis est, praeclaro otio senuit. ||
qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium
rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum
respondit: ‘utinam Salonae possetis visere olera nostris
manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis’.
vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu
prope novem egit. morte consumptus est, ut satis patuit,
per formidinem voluntariam; cum a Constantino atque
Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam, quominus
interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis,
quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans
necem dedecorosam venenum dicitur hausisse. || inusitata
virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum
imperium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque
remearet; contigit igitur ei, quod nulli post natos
hommes, ut, cum privatus obisset, inter divos tamen referretur.
[Page 83]

LIBER DECIMVS
His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius
et Galerius Augusti creati sunt divisusque inter eos ita
Romanus orbis, ut Gallias Italiam Africam Constantius, Illyricum
Asiam Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus.
Constantius tamen contentus dignitate Augusti Italiae
atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius
et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum
studens, fisci commoda non admodum adfectans dicensque
melius publicas opes a privatis haberi quam intra unum claustrum
reservari, adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si amicis
numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argentum ostiatim
petito triclinia sternerentur. hic non modo amabilis sed
etiam venerabilis Gallis fuit, praecipue quod Dioclitiani suspectam
prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio
eius evaserant. obiit in Brittania Eboraci principatus anno
tertio decimo atque inter divos relatus est.
Galerius, vir et probe moratus et egregius re militari, cum
Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse
sentiret, Caesares duos creavit Maximianum, quem Orienti
praefecit, et Severum, cui Italiam dedit. ipse Illyrico commoratus
est. verum Constantio mortuo Constantinus ex obscuriore
matrimonio eius filius in Brittania creatus est imperator et in
locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea
praetoriani excitato tumultu Maxentium Herculii filium, qui
haud procul ab urbe in villa publica morabatur, Augustum
nuncupaverunt. quo nuntio Maximianus Herculius ad spem
arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit
e Lucania, quam sedem privatus elegerat in agris amoenissimis
consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus
[Page 84]

est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille inritas
habuit. sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii
Severus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu venit
obsidensque urbem militum suorum scelere desertus est. auctae
Maxentio opes confirmatumque imperium. Severus fugiens Ravennae
interfectus est. Herculius tamen Maximianus post haec
in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem
et convicia militum tulit. inde ad Gallias profectus est
dolo composito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino
genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione
interficere, qui in Galliis et militum et provincialium ingenti
iam favore regnabat caesis Francis atque Alamannis, captis eorum
regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris
parasset, obiecit. detectis igitur insidiis per Faustam
filiam, quae dolum viro nuntiaverat, profugit Herculius Massiliaeque
oppressus (ex ea enim navigare ad filium praeparabat)
poenas dedit iustissimo exitu, vir ad omnem asperitatem saevitiamque
proclivis, infidus incommodus, civilitatis penitus expers.
Per hoc tempus a Galerio Licinnius imperator est factus Dacia
oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod adversus
Narseum gesserat, strenuus laboribus et officiis acceptus.
mors Galerium confestim secuta. ita res publica tum a novis
quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio filiis
Augustorum, Licinnio et Maximino novis hominibus. quinto
tamen Constantinus imperii sui anno bellum adversus Maxentium
civile commovit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum
postremo Romae adversum nobiles omnibus exitiis saevientem
apud pontem Mulvium vicit Italiaque est potitus. || Maxentium
suppositum ferunt arte muliebri tenere mariti animum laborantis
auspicio gratissimi partus coepti a puero. || non multo
deinceps in Oriente quoque adversus Licinnium Maximinus res
novas molitus vicinum exitium fortuita apud Tharsum morte
praevenit.
Constantinus tamen, vir ingens et omnia efficere nitens
quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis adfectans,
Licinio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas
[Page 85]

cum eo esset; nam soror Constantia nupta Licinnio erat.
ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu bellum
apud Cibalas instruentem repentinus obpressit omnique Dardania
Moesia Macedonia potitus numerosas provincias occupavit.
varia deinceps inter eos bella et pax reconciliata ruptaque est.
postremo Licinius navali et terrestri proelio victus apud Nicomediam
se dedit et contra religionem sacramenti Thessalonicae
privatus occisus est. || hic Licinius annum dominationis fere
post quartum decimum vitae proxime sexagesimum occidit,
avaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu
venerio, asper admodum, haut mediocriter inpatiens, infestus
litteris, quas per inscitiam inmodicam virus ac pestem publicam
nominabat, praecipue forensem industriam. agraribus
plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat,
satis utilis ac militiae custos, ad veterum instituta severissimus;
spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor tineas soricesque
palatii eos appellans. || eo tempore res Romana sub
uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam alias, fuit,
cum liberi Constantini Galliae Orienti Italiaeque praeessent.
verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus
ex illa favorabilis animi docilitate mutavit. primum necessitudines
persecutus egregium virum et sororis filium commodem
indolis iuvenem interfecit, mox uxorem, post numerosos amicos.
vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis
conparandus. innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt.
militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera
fuit, verum ita ut non superaret industriam. nam etiam
Gothos post civile bellum varie profligavit pace his ad postremum
data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam
conlocavit. civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, adfectator
iusti amoris, quem omnem sibi et liberalitate et docilitate
quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos
egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos
clarioresque praestaret. multas leges rogavit, quasdam ex bono
et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas, primusque
[Page 86]

urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut
Romae aemulam faceret. bellum adversus Parthos moliens, qui
iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii,
aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in villa publica obiit.
denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, quae inusitatae
magnitudinis aliquandiu fulsit, eam Graeci cometem vocant.
atque inter divos meruit referri.
Is successores filios tres reliquit atque unum fratris filium.
verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo obsimilis
haud multo post obpressus est factione militari et Constantio
patrueli suo sinente potius quam iubente. Constantinum
porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius
proelium adgressum Constantis duces interemerunt. ita res
publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum
aliquandiu et iustum fuit. mox cum et valitudine inprospera
et amicis pravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus,
cum intolerabilis provincialibus militi iniocundus esset,
factione Magnentii occisus est. obiit haud longe ab Hispaniis
in castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo,
aetatis tricesimo, per omne tempus sine gravi crudelitate
terribilis.
Diversa Constantii fortuna fuit. a Persis enim multa et
gravia perpessus saepe captis oppidis obsessis urbibus caesis
exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium
fuit, nisi quo apud Singarum haud dubium victoriam ferocia
militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem
belli die iam praecipiti poposcerunt. post Constantis necem
Magnentio Italiam Africam Gallias obtinente etiam Illyricum
res novas habuit Vetranione ad imperium consensu militum
electo. quem grandaevum iam et cunctis amabilem diuturnitate
et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt,
virum probum et morum veterum ac iocundae civilitatis, sed
omnium liberalium expertem adeo, ut ne elementa quidem primarum
litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.
sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile
commoverat, abrogatum est Vetranioni imperium; novo inusitatoque
[Page 87]

more consensu militum deponere insigne compulsus.
Romae quoque tumultus fuit Nepotiano Constantini sororis filio
per gladiatoriam manum imperium vindicante, qui saevis exordiis
dignum exitum nanctus est; vicesimo enim atque octavo
die a Magnentianis ducibus obpressus poenas dedit. caput eius
pilo per urbem circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones
et nobilium caedes fuerunt. non multo post Magnentius apud
Mursam profligatus acie est ac paene captus. ingentes Romani
imperii vires ea dimicatione consumptae sunt, atque libet bella
externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque
conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est datus patrui
filius Gallus. Magnentiusque diversis proeliis victus uim vitae
suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo,
frater quoque eius Senonis, quem ad tuendas Gallias Caesarem
miserat. per haec tempora etiam a Constantio multis incivilibus
gestis Gallus Caesar occisus est, vir natura ferus et ad tyrannidem
pronior, si suo iure imperare licuisset. Silvanus quoque
in Gallia res novas molitus ante diem tricesimum extinctus est,
solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et
Augustus fuit.
Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum,
Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa
oppida barbari expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda vastitas e
sset Romanumque imperium non dubia iam calamitate
nutaret. a quo modicis copiis apud Argentoratum Galliae urbem
ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus
captus, Galliae restitutae. multa postea per eundem Iulianum
egregia adversum barbaros gesta sunt summotique ultra Rhenum
Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum. neque
multo post cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio
tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est interiectoque
anno ad Illyricum obtinendum profectus Constantio
Parthicis proeliis occupato. qui rebus cognitis ad bellum civile
conversus in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno
imperii octavo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo meruitque
inter divos referri, vir egregiae tranquillitatis, placidus,
nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus
deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia
egerit, familiarum etiam locupletator neque inhonores sinens,
[Page 88]

quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad severitatem tum
propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis alias, et cuius
in civilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.
Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis
intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. aliquot
oppida et castella Persarum in deditionem accepit vel vi obpugnavit,
Assyriamque populatus castra apud Tesifontem stativa
aliquamdiu habuit. remeansque victor dum se inconsultus proeliis
inserit, hostili manu interfectus est ad VI. Kal. Iul. imperii
anno septimo, aetatis altero et tricesimo. atque inter divos relatus
est, vir egregius et rem publicam insigniter moderaturus,
si per fata licuisset. liberalibus disciplinis adprime eruditus,
Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditione quamquam cum
Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta, memoriae
tenacissimae atque amplissimae, in quibusdam philosopho
proprior. in amicos liberalis sed minus diligens quantum
principem decuit; fuerunt enim nonnulli, qui vulnera gloriae
eius inferrent. in provinciales iustissimus et tributorum, quatenus
fieri posset, repressor. civilis in cunctos, mediocrem habens
aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi plerumque inmodici,
nimius religionis Christianae insectator, perinde tamen,
ut cruore abstineret, M. Antonino non absimilis, quem etiam
aemulari studebat. ||
Iovianus genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis
provinciae Pannoniae. eius patri, cum liberos crebro
amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris
partu edendus foret, diceret Iovianum. hic fuit insignis corpore,
laetus ingenio, litterarum studiosus. || ad obtinendum
imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris
militibus quam sua notior. qui iam turbatis rebus exercitu
quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio victus
pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit multatus
finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. quod
[Page 89]

ante eum annis centum et duobus de viginti fere, ex quo Romanum
imperium conditum erat, numquam accidit. quin etiam
legiones nostrae ita et apud Claudium per Pontium Telesinum
et Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae
sunt, ut nihil tamen finium traderetur. ea pacis condicio non
penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum, cum
integrum fuit, mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his
bellis, quaecunque memoravi, factum est. nam et Samnitibus et
Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax
rata fuit. sed dum aemulum imperii veretur, intra Orientem
residens gloriae parum consuluit. isque intergressus atque Illyricum
petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, vir alias
neque iners neque imprudens. multi exanimatum opinantur
nimia crudelitate, inter cenan dum enim nimium epulis indulserat,
alii odore cubiculi, quod ex recenti textorio calcis grave quiescentibus
erat, quidam nimietate prunarum, quas gravi frigore adoleri
multas iusserat. decessit imperii mense septimo, quarto decimo
Kal. Mar., aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt,
tertio et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt,
inter divos relatus est. nam et civilitate proprior et
natura admodum liberalis fuit.
Is status erat Romanae rei Ioviano eodem et Varroniano
consulibus anno urbis conditae millesimo centesimo octavo decimo.
quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum
est, interim operi modum dabimus. nam reliqua stilo maiore
dicenda sunt. quae nunc non tam praetermittimus, quam ad
maiorem scribendi diligentiam reservamus.
[Page 90]

LIBER VNDECIMVS
Anno ab urbe condita millesimo centesimo octavo decimo
Valentinianus tricesimus octavus, || e Pannonia Civalensi editus,
cum esset tribunus scutariorum, apud Niceam Augustus appellatus
fratrem Valentem Constantinopolim in communionem regni
adsumpsit. || Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud
Cibalas, funarius appellatus est eo, quod uenalicium funem portanti
quinque milites nequierint extorquere; eo merito adscitus
in militiam usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit;
ob cuius apud milites commendationem Valentiniano
imperium resistenti inlatum est. || qui cum sub Iuliano Augusto
Christianitatis integram fidem gereret, cum, ut dictum est, scutariorum
tribunus esset, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare
idolis aut militia excedere sponte discessit; nec mora
Iuliano interfecto Iovianoque mortuo, qui pro nomine Christi
amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui accepit imperium.
qui cum iam anno tertio imperii cum Valente fratre ageret, ||
Gratianum filium necdum bene puberem oratu socrus et uxoris
Augustum creavit. ||
Eodem anno apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae
mixta defluxit. || Constantinopolim grande mirae magnitudinis
decidens nonnullos hominum extinxit. his diebus Procopius
[Page 91]

apud Constantinopolim tyrannidem invadens apud Frygiam Salutarem
extinctus est plurimique eius partis caesi atque proscripti
sunt. circa haec tempora terrae motu per totum orbem facto
mare litus egressum est, ut Siciliae multarumque insularum
urbes concussae et subrutae innumerabiles populos ruinis obpresserint.
Valens interea ab Eodoxio Arrianae haereseos episcopo baptizatus
in saevissimam haeresim dilapsus est conatusque catholicos
persequi fratris auctoritate conpressus est. ea tempestate Athanaricus
rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime
persecutus ad coronam martyrii sublimavit.
Valentinianus Saxones gentem in Oceani litoribus et paludibus
inviis sitam virtute atque agilitate terribilem Romanis
finibus eruptionem meditantem in Francorum finibus oppressit.
Burgundionum quoque plus quam octoginta milia armatorum
ripae Rheni fluminis insederunt, qui tamen non multo post
tempore Christiani effecti sunt. || valentinus inter haec in Brittania
antequam tyrannidem invaderet, oppressus est.
Valentinianus vero anno imperii sui undecimo cum Sarmatae
sese per Pannonias diffudissent easque vastarent, bellum
in eos parans dum apud Brigitionem oppidum || Quadorum legationi
responderet, anno aevi quinto et quinquagesimo || subita
effusione sanguinis, quae Graece apoplexis vocatur, || voce amissa
sensu integer expiravit. quod quidem intemperantia cibi ac securitate,
qua artus diffuderat, accedisse plures retulere. || fuit
autem imperator egregius, vultu decens, sollers ingenio, animo
gravis, moribus Aureliano similis, sermone cultissimus, quamquam
esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infestus
vitiis maximeque avaritiae. severitatem tamen eius nimiam et
parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur; ||
acer in his quae memoratus sum, Hadrianoque proximus, pingere
[Page 92]

venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera
seu limo simulacra, prudenter uti locis temporibus sermone
atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quibus
sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis
uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. ||
Anno ab urbe condita millesimo centesimo vicesimo octavo
Valens tricesimus nonus imperium Orientis quattuor annis Valentiniano
mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali
parte regnante, qui sibi Valentinianum fratrem parvulum
admodum socium creavit imperii. || hic enim Valentinianus
de Iustina secunda Valentiniani uxore natus erat; nam Valentinianus
senior dudum laudante uxore sua pulchritudinem Iustinae
sibi eam sociavit in matrimonio legesque propter illam concessit,
ut omnis, qui voluisset, inpune bina matrimonia susciperent; nam
ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas sollemne est.
accepta ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa
quattuor filios Valentinianum, quem sibi, ut praemisimus, Gratianus
sociavit in regno, et Gratam Iustamque et Gallam. ||
Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus fuerat,
operibus explens || lege data, ut monachi militarent, nolentes per
tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera
multitudo per vastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque
apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. ac per
singulas ubique provincias adversus catholicas ecclesias et rectae
fidei populos || diversa sunt inlata incommoda.
Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum
gentibus regem constituens Africam Mauritaniamque vastavit.
contra quem Theodosius Theodosii, qui post imperio praefuit,
pater a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis
proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem
coegit; qui postquam experientissima providentia Africam composuisset,
stimulante invidia iussus a Valente interfici apud
Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit
ac demum gloriosa morte occumbens percussori iugulum ultro
praebuit.
[Page 93]

Ea tempestate gens Hunnorum diu inaccessis seclusa montibus
repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque conturbatos
ab antiquis sedibus expulit, Gothi transito Danuvio fugientes
a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. deinde
propter intolerabilem avaritiam Maximi ducis fame conpulsi in
arma surgentes victo Valentis exercitu sese per Trachias infudere,
omnia caedibus incendiisque vastantes. quibus cognitis
Valens Antiochia egressus cum adversus Gothos exercitum aptaret,
sera peccati paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos
revocare de exiliis imperavit. || denique lacrimabili cum Gothis
bello commisso || ad primum Gothorum impetum perturbatae
Romanorum equitum turmae nudatos pedes deservere. qui mox
eqvitatu hostium septi ac sagittarum nubibus obruti cum amentes
metu huc illucque fugitarent, funditus interiere. ipse imperator
cum sagitta saucius uersusque in fugam || ob dolorem nimium
saepe equo laberetur || atque in vilissimam casulam deportatus
esset, supervenientibus Gothis ignique supposito concrematus est. ||
deniquepetentibus Gothis, ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei
rudimenta susciperent, Valens doctores ad eos Arriani dogmatis
misit, sicque universa illa gens Arriana effecta est. iusto itaque
dei iudicio ab illis igne crematus est, quos ipse perfidiae succenderat
igni. || Gothi vero imperatore occiso iam securi ad
urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc Dominica Augusta
Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis vastatione
hostem submovit, regnum cognatis fideliter viriliterqne
servavit. ||
Anno ab urbe condita millesimo centesimo tricesimo secundo
Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex
annis imperium tenuit, quamvis iamdudum antea cum patruo
Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. || igitur Gratianus
admodum iuvenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis
infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia longe
inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud
Argentariam oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili
felicitate confecit; nam plus quam triginta milia Alamannorum
minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta
[Page 94]

narrantur. || hoc denique ei recta fidei cultura contribuit;
nam cum usque ad id tempus Italia Arrianae perfidiae morbo
langueret, post Auxentii seram mortem cum Ambrosius ex pagano
iudice subito apud Mediolanum divino nutu episcopus
a cunctis fuisset electus moxque catholico baptismate tinctus
praesul esset ordinatus cumque pro fide catholica libros Gratiano
imperatori porrexisset ac veneratione, qua debuerat, susceptus
esset, universa statim ad rectam fidem Italia repedavit. ||
eo tempore in Galliis apud Turonos multis beatissimus Martinus
lampabat virtutibus || totoque orbi doctrinis et scientia
clarus apud Bethleem civitatem Palaestinae situs radiabat Hieronimus. ||
Porro Gratianus cum animadvertisset Traciam Daciamque
tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque atque
omni pernicie atrocioribus Hunis et Alanis extremum Romano
nomini periculum instare, || eadem provisione, qua quondam legerat
Nerva Hispanum virum Traianum, per quem res publica
reparata est, accitum et ipse nihilominus aeque ab Hispania
Theodosium faventibus cunctis apud Syrmium purpuram induit
aetatis annum tertium tricesimumque agentem, Orientisque et Traciae simul imperio praefecit. ||
Itaque Theodosius afflictam rem publicam ira dei reparandam
credidit misericordia dei; omnem fiduciam sui ad opem
Christi conferens maximas illas Scythicas gentes formidatasque
cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno evitatas, at
tunc extincto Romano exercitu Romanis equis armisque structissimas,
hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus
magnis multisque proeliis vicit. urbem Constantinopolim victor
intravit et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue
bellando deterreret, foedus cum Athanarico rege Gothorum percussit.
athanaricus Constantinopolim ad Theodosium venit, ||
quem ille mira animi iocunditate et affectione suscepit. denique
cum urbem Athanaricus intrasset et tam aedificia civitatis
quamque exornati quasi ad diem festum populi frequentiam
cerneret ac per singula mente inhaereret cumque deinceps
[Page 95]

imperatoris regiam ingressus obsequia officiaque diversa conspiceret:
‘Sine dubio’, inquit, ‘deus terrenus est imperator,
contra quem quicunque manum levare nisus fuerit, ipse sui
sanguinis reus existit’. nec mora tamen superveniente valitudine
rebus excessit humanis; cuius exequias imperator ipse
praecedens dignae eum tradidit sepulturae. at || universae Gothorum
gentes rege defuncto aspicientes virtutem benignitatemque
Theodosii Romano sese imperio dederunt. in hisdem etiam diebus
Parthi ceteraeque barbarae nationes Romano prius nomini
inimicae ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos
pacemque supplices poposcerunt iunctumque cum eis foedus est.
Interea cum Theodosius in Oriente subactis barbarorum
gentibus Trachias tandem liberas ab hoste reddidisset et Archadium
filium suum consortem fecisset imperii, Maximus vir
quidem strenuus et probus atque Augusto dignus, nisi contra
sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus
ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. || at
vero Gratianus dum exercitum neglegeret et paucos ex Alanis,
quos ingenti auro ad se transtulerat, veteri ac Romano militi
anteferret adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi,
ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum
excitavit. Maximus ergo ab infensis Gratiano legionibus
exceptus eundem || subita incursione perterritum atque in Italiam
transire meditantem dolis circumventum interfecit aetatis novem
et viginti annos habentem fratremque eius Valentinianum Augustum
Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens a
Theodosio paterna pietate susceptus mox etiam imperio restitutus
est. ||
Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus,
carmen facere, ornate loqui, explicare controuersias rhetorum
more, nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari
summaeque voluptatis divinaeque artis credere destinata ferire,
parcus cibi somnique ac libidinis victor, cunctisque esset plenus
bonis, si ad cognoscendam reipublicae gerendae scientiam animum
intendisset, a qua prope alienus non modo voluntate sed etiam exercitio fuit. ||
[Page 96]

LIBER DVODECIMVS
Anno ab urbe condita millesimo centesimo tricesimo octavo
Theodosius, genitus patre Theodosio matre Thermantia, quadragesimus
primus imperatorum, interfecto per Maximum Gratiano
imperium Romani orbis solus optinuit mansitque in eo annis
undecim, cum iam in Orientis partibus sex annis Gratiano vivente
regnasset. itaque iustis necessariisque causis ad bellum
civile permotus cum e duobus Augustis fratribus unius interfecti
ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese adversum
Maximum tyrannum sola fide maior (nam longe minor universi
apparatus bellici conparatione) proripuit. Aquileiae tunc Maximus
insederat, Andragathius comes eius summam belli administrabat;
qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes
Alpium ac fluminum aditus communisset, dum navali expeditione
incautum hostem praevenire parat et obruere, sponte eadem,
quae obstruxerat, claustra deseruit. ita Theodosius nemine sentiente
vacuas Alpes intravit atque Aquileiam inprovisus adveniens
magnum hostem Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque
Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis
exigentem sine controversia clausit cepit occidit. hanc Maximo
perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus
recepto Italiae potitus imperio est; Andragathius comes cognita
Maximi nece praecipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus
est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante
suscepit; Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem
pater Gallis infantili aetate reliquerat, extinxit.
Igitur Valentinianus iunior, cum in Galliam transisset
ibique tranquilla re publica in pace ageret, apud Viennam dolo
[Page 97]

Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut voluntariam sibi
conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto
Arbogastes tyrannum creavit Eugenium eligens hominem, cui
titulum imperatoris inponeret ipse aucturus imperium; vir barbarus
animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit
undique innumeras invictasque copias vel Romanorum
praesidiis vel auxiliis barbarorum, aliis potestate aliis cognatione
subnixus. denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus
idolorum. igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa
acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi
ac somni orationi incumbens totam noctem pervigil exegit; cum
tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum
nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum
proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor
futurus inmisit; || nam consultus Iohannes anachoreta eum
victurum spoponderat. || quem cum Arbitio hostilium partium
comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conversus mox
ad reverentiam Augusti eum non solum periculo libreravit, verum
etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem ventum esset,
vehemens turbo ventorum a parte Theodosii in ora hostium ruit,
qui et ab eius parte spicula missa valenter hosti infigeret et
hostili manu missa repelleret. nec mora parva suorum data
strage victori se Theodosio hostilis exercitus prostravit. Eugenius
captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit.
praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum
Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos
utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum
fuit. ad cuius laudem ob insignem victoriam poeta quidam
eximius sed infidelis inter cetera hos uersiculos cecinit: ‘o nimium
dilecte dei, tibi militat aether et coniurati veniunt ad classica
venti’. ||
Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacravisse,
quod in Latinum Adeodatum potest intellegi. de hoc etiam
oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius
[Page 97]

Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut voluntariam sibi
conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto
Arbogastes tyrannum creavit Eugenium eligens hominem, cui
titulum imperatoris inponeret ipse aucturus imperium; vir barbarus
animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit
undique innumeras invictasque copias vel Romanorum
praesidiis vel auxiliis barbarorum, aliis potestate aliis cognatione
subnixus. denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus
idolorum. igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa
acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi
ac somni orationi incumbens totam noctem pervigil exegit; cum
tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum
nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum
proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor
futurus inmisit; || nam consultus Iohannes anachoreta eum
victurum spoponderat. || quem cum Arbitio hostilium partium
comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conversus mox
ad reverentiam Augusti eum non solum periculo libreravit, verum
etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem ventum esset,
vehemens turbo ventorum a parte Theodosii in ora hostium ruit,
qui et ab eius parte spicula missa valenter hosti infigeret et
hostili manu missa repelleret. nec mora parva suorum data
strage victori se Theodosio hostilis exercitus prostravit. Eugenius
captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit.
praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum
Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos
utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum
fuit. ad cuius laudem ob insignem victoriam poeta quidam
eximius sed infidelis inter cetera hos uersiculos cecinit: ‘o nimium
dilecte dei, tibi militat aether et coniurati veniunt ad classica
venti’. ||
Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacravisse,
quod in Latinum Adeodatum potest intellegi. de hoc etiam
oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius
[Page 98]

nomen ΘΕΟ atque Δ litteris initiaretur; qua cognitione principii
deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret,
scelestae cupidinis supplicia persolvit. fuit autem Theodosius
propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et
corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae
docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra
eadem, par caesaries os absque eo, quod illi aliquantum vellendo
steriles genae, neque tam ingentes oculi erant; nescio an
et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in
incessu fuisset. mens vero prorsus similis adeo, ut nihil dici
queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. clemens
animus misericors communis solo habitu differre se ceteris putans;
in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos,
simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed innoxia,
largiri magno animo magna, amare cives vel privato contubernio
cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerari,
praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia
conprobasset. illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam
scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus, ut
bella non moverit sed invenerit. ministeria lasciva psaltriasque
commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias
tamquam sororum interdixit. litteris mediocriter doctus, sagax
plane multumque diligens ad noscenda gesta maiorum; execrabatur,
cum legisset superbiam dominantium praecipue perfidos et
ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde
quoque dilatione modica emolliebantur interdum severa praecepta;
habuitque a naturae munere, quod Augustus a philosophiae
doctore; qui cum vidisset eum facile commoveri, ne
asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor
atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio,
quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis
interiectu languesceret. melior haud dubie, quod est rare virtutis,
post auctam annis potentiam regalem auri argentique
[Page 99]

pondera sublata a tyrannis multis ex suo restituit. inerat ei
cura pielatis eximiae, colere patruum tamquam genitorem, fratris
mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos adfinesque
parentis animo conplecti. elegans letumque convivium dare
nec tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis studio
dignitatibus sermone cum gravitate iocundo, blandus pater, concors
maritus. exercebatur neque ad inlecebram neque ad lassitudinem;
ambulationibus, cum esset otium, animum reficiens
regebat ualitudinem continentia vescendi. || huius et apud homines
mansuetudo et quanta extiterit apud deum devotio, hoc
uno monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanum missarum
fruiturus sollemniis ecclesiam vellet intrare eumque beatus
Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice peniteret, non
admissurum se diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et
satisfactionem non erubescens indictum ab episcopo paenitentiae
modum deuotus excepit.
Huic sociata in coniugio Flacilla fuit, ex qua Archadium
et Honorium genuit; qua defuncta Gallam Valentiniani maioris
et Iustinae filiam Valentiniani quoque iunioris sororem in matrimonium
duxit, quae ei Placidiam peperit, cui postea de matris
nomine Gallae cognomentum accessit.
Itaque || quinquagesimum Theodosius annum agens aetatis
in pace apud Mediolanium rebus excessit humanis utramque rem
publicam utrisque filiis Archadio et Honorio quietam relinquens.
corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum
est. ||
Anno ab urbe condita millesimo centesimo quadragesimo
nono Archadius Augustus in Oriente, Honorius frater eius in
Occidente quadragesimo secundo loco commune imperium, divisis
tantum sedibus tenere coeperunt. || quorum pater curam viris
potentissimis mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae,
Stiliconi Occidentalis imperii. || vixitque Archadius post patris
[Page 100]

excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio
parvo admodum moriens tradidit.
Interea Gildo comes Africae cognita Theodosii morte arbitratus
minimam in parvulis spem fore Africam iuri proprio
coepit usurpare. huius frater Mascelzer germani perfidiam perhorrescens
in Italiam rediit; Gildo duos eius filios, quos pater
reliquerat, dolo circumventos occidit. ad hunc iam hostem bello
insequendum Mascelzer frater missus est. Mascelzer iam a
Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis
per fidem Christi clementiam dei impetraret, Caprariam
insulam adiit; inde secum sanctos viros abducens, cum quibus
orationibus ac ieiuniis dies aliquot continuavit et noctes, ante
triduum quoque, quam hosti contiguus fieret, cernit noctu beatum
Ambrosium paulo ante defunctum, quo vel quando victoriam
caperet, diem sibi indicantem et locum. ac tertio demum die
post noctem orationibus hymnisque pervigilem cum quinque solummodo
milibus adversus octaginta milia hostium pergens eos
dei nutu sine bello in deditionem accepit; quo viso auxiliarii
Gildonis barbari ilico terga dedere; Gildo et ipse fugam arripiens
ascensa navi, cum in Africam redisset, post aliquot dies
strangulatus interiit. sane idem Mascelzer rerum secundarum
insolentia tumens ecclesiam dei temerare ausus est atque ex ea
quosdam non dubitavit extrahere; secuta mox poena sacrilegium
est, nam post aliquantum temporis ipse punitus est.
Interea Rufinus, cui a Theodosio Orientalis aulae cura
commissa est, malo perfidiae depravatus, cum barbarorum solaciis
regnum temptaret invadere, morte iustissima poenas luit.
Stilico quoque Occidentis tutor imperii, inmemor conlatorum
beneficiorum inmemor adfinitatis (nam socer extabat Honorii)
regnum et ipse Eucherio filio affectans ingentia rei publicae
intulit mala; nam saepe cum delere posset barbaros, fovit, saepe
Alaricum cum Gothis suis vicit, saepe conclusit, semperque dimisit. ||
cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur.
Inter haec || omnium antiquorum praesentiumque hostium
longe inmanissimus Radagaisus rex Gothorum totam repentino
[Page 101]

inundavit Italiam impetu. nam fuisse in eius populo plus quam
ducenta milia Gothorum ferunt. hic supra hanc incredibilem
multitudinem indomitamque virtutem barbarus erat et Scytha,
qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat.
invadit ilico Romam pavor infinitus, fit omnium paganorum
in urbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo
perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum. magnis
querelis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque
tractatur; fervent tota urbe blasphemiae, nomen Christi
tamquam lues aliqua probris ingravatur. conducuntur a Romanis
adversus Radagaisum duo pagani duces Gothorum Sarus,
Uldin Hunorum. sed non sinit deus rem suae potentiae infidelium
virtutem videri; conterritus namque divinitus Radagaisus
in aspero Faesulani montis iugo urguente undique timore concluditur
agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia,
latendi spe in unum ac parvum verticem truduntur; quo cum
fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae
sumens captus a Romanis in vincla coicitur ac paulisper retentus
vita privatur. tanta vero multitudo captivorum Gothorum
fuisse fertur, ut vilissimorum pecudum modo singulis aureis
passim greges hominum venderentur. ||
Interea Alaricus Italiam ingressus cum ab Honorio sedes,
quo cum suo exercitu consistere possit, expeteret, Honorius
deliberato consilio ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam
pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam aliquantulum
resedisset, Stilico comes in perniciem rei publicae
Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli
summam Sauli pagano duci commisit. qui ipso sacratissimo
die Paschae || Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit
magnamque eorum partem prostravit, nam primum perturbati
Gothi ac || propter religionem || cedentes demum arma corripiunt;
more se solito cohortantur victoremque virtute potiori
prosternunt exercitum. hinc in rabiem furoris excitati coeptum
iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta, per quae
ierant, igni ferroque vastantes. nec mora venientes urbem
[Page 102]

capiunt devastant incendunt || dato tamen prius praecepto, ut
siqui in sancta loca praecipueque sanctorum apostolorum Petri
et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inviolatos securosque
esse sinerent, deinde in quantum possint praedae inhiantes
a sanguine temperarent. || capta itaque Roma est anno millesimo
centesimo sexagensimo quarto conditionis suae. || die sane tertia
sponte Gothi Urbe discedunt facto aliquantarum aedium incendio,
sed ne tanto quidem, quantum olim a Caesare factum est. ||
deinde per Campaniam Lucaniam Britiamque simili strage
bacchantes Regium pervenere in Siciliam transfretare cupientes.
quo cum transmeare ascensis navibus vellent, perpessi
naufragium plures suorum amisere. Alaricus inter haec dum,
quid ageret, deliberaret, apud Consentiam subita morte defunctus
est. Gothi Basentum amnem de alveo suo captivorum
labore derivantes Alaricum in medio eius alveo cum multis
opibus sepeliunt amnemque meatui proprio reddentes, ne quis
locum scire possit, captivos, qui interfuerant, extingunt.
Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi constituentes
Romam redeunt: siquid residui fuit, more locustarum
eradunt auferentes exinde Gallam || Placidiam Theodosii
principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud
Forum Cornelii coniugio sociavit. quae multo post rei publicae
commodo fuit. || nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio
subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret. ||
qui ad Gallias proficiscens dein || apud Barcilonem
fraude suorum occisus est. post quem Segericus regnum capiens,
dum pacem Romanis servare disponit, et ipse a suis
peremptus est. deinde Wallia regnandi iura suscepit ad hoc
electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus,
ut confirmaret. ||
Interea comes Stilico Wandalorum perfidae et dolosae gentis
genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium iam a puero
Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret, ||
[Page 103]

ante biennium Romanae inruptionis || gentes copiis
viribusque intolerabiles, hoc est Alanorum Suevorum Wandalorum
Burgundionum, ultro in arma suscitavit easque pulsare
Gallias voluit, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere
imperium possit. tandem ubi imperatori Honorio exercituique
Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto
iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum
purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit.
occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum
molitionum puniti sunt. || eodem tempore clarissima urbis
loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiverunt. ||
Inter haec || apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur
occiditur. huius in loco Constantinus ex infima militia
propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur. qui
ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus
detrimento rei publicae magis fuit quam augmento. tunc duo
iuvenes locupletes Didymus et Viridianus, adsumptis propriis servulis
ac vernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare
moliti sunt. adversus hos Constantinus Constantem filium ex
monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in
Hispanias misit. Constans barbarorum fultus auxilio eos primo
proelio peremit. quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis
commissa fuissent, ab eis tota illa, quae per Gallias bacchabatur,
ferocitas gentium Hispaniarum provinciis intromissa est.
itaque post multas strages incendia et rapinas tandem divisis
sedibus barbari ad aratra conversi Romanorum residuos coeperunt
ut socios amicosque fovere. ||
[Page 104]

LIBER DECIMVS TERTIVS
Igitur || imperator Honorius, dum vires rei publicae cotidianis
cerneret labefactari incommodis, virum strenuum et bellicosum
Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit.
is mox Galliam ingressus est, continuo Constantinum tyrannum
apud Arelatem extinxit, Constans vero eius filius a Gerontio
suo comite Viennae peremptus est. in cuius locum Gerontius
Maximum quendam substituens ipse a suis militibus iugulatus
est. Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens
obiit. exinde Iovinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit.
Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est.
Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus
est, pari nihilo minus exitu periit. Attalus a Gothis imperator
effectus, postmodum captus a Constantio missusque Honorio
truncata manu vitae relictus est. Heraclianus quoque cum Sabino
genero cum tribus milibus ac septingentis navibus ex Africa
Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam
versus arrepta navi solus Carthaginem rediit ibique peremptus
est. hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii
industria superavit, merito sane, nam his diebus praecipiente
Honorio favente Constantio sopitis apud Africam haereticis pax
ecclesiis redditur. || in qua fulgentissimus tunc apud Ipponiregium
totiusque magister ecclesiae florebat Augustinus.
Interea || Wallia Gothorum rex dei iudicio territus Placidiam
apud se honeste habitam exigente Constantio fratri Honorio
reddidit pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit
[Page 105]

seque pro Romanis adversus barbaros, qui Hispanias invaserant,
pugnaturum spopondit. mittunt e contrario Wandalorum Alanorum
Suevorumque reges principi Honorio legationem in his verbis: ‘tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe.
nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus, tuae erit
quaestus rei publicae, si utrique pereamus’. ||
His ita tantis incommodis deo favente sopitis Honorius
Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti fide
integerrimo et ingenti viro iam dudum promissam magno
cunctorum gaudio sociavit, ex qua Valentinianum filium Constantius
genuit, qui postea rei publicae imperium gessit. hoc
in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Wallia
Constantius pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam Galliae
provinciam eiusdemque provinciae quasdam civitates vicinas.
cernens itaque Honorius ubique se Constantii virtute et ingenio
seu per bella seu pacis moderatione tueri, eum cunctis
adnitentibus apud Ravennam in regni consortium adscivit, qui
necdum septem mensibus evolutis ex hac luce subtractus est.
His diebus apud Bethleem Palaestinae beatissimus Hieronymus
expletis nonaginta uno vitae annis ad Christum migravit.
Sequenti tempore Maximus apud Hispanias factione Ioviniani,
qui tunc in re militari clarus habebatur, tyrannidem
arripuit. nec multo post superati utrique et capti ab Honorii
exercitu eidem, cum apud Ravennam tricennalia sua perageret,
praesentantur.
Hac tempestate Brittanni Scottorum Pictorumque infestationem
non ferentes Romam mittunt ac sui subiectione promissa
contra hostes auxilia flagitant. quibus statim ab Honorio missa
militum legio magnam barbarorum multitudinem stravit ceterosque
Brittaniae finibus expulit. sed mox ut discessere Romani,
advecti iterum navibus hostes obvia quaeque sibi conculcant ac
devorant. rursumque advolant Romani caesumque hostem trans
maria fugant.
Hoc tempore dum Wandali Alanique Hispanias infestarent,
Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu
dirigit. qui Castinus praclarum virum Bonifatium ac
[Page 106]

bellicis artibus exercitum inepto et iniurioso imperio ab expeditionis
suae societate avertit. Bonifatius vero periculosum sibi
indignumque ratus eum sequi, quem discordem superbientemque
expertus esset, celeriter se ad portum urbis atque inde ad Africam
proripuit magnumque postmodum rei publicae detrimentum
totiusque Africae causa excidii extitit. Castinus vero tanto
collega ob suam intemperantiam privatus nihil dignum in Hispaniis
gessit.
Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa ad
Orientem cum Honoria et Valentiniano filiis profecta a Theodosio
Augusto, Archadii alterius germani sui filio, honorifice
libenterque suscepta est. Honorius vero postquam cum minore,
de quo praemissum est, Theodosio Archadii sui germani filio
annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis
tredecim ac sub patre duobus regnasset, rem publicam, ut
cupierat, pacatam relinquens apud urbem Romam vita exemptus
est corpusque eius iuxta beati Petri apostoli martyrium
in mausoleo sepultum est. huic soboles nulla fuit. nam
duae Stiliconis filiae id est Maria et Hermantia una post alteram
eius coniugio sociatae utraeque dei iudicio inopinata morte
praeventae ex hac luce virgines migravere. fuit sane Honorius
moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis.
cuius temporibus quamvis multa externa et civilia bella surrexerint,
vel nullo vel minimo sanguine quievere. exempto
rebus humanis Honorio fultus praesidio Castini magistri militum
Iohannes invadit imperium.
Anno ab urbe condita millesimo centesimo septuagesimo
septimo Theodosius Archadii filius quadragesimus tertius regum
Romanorum Orientale regebat imperium. qui conperto patrui
sui Honorii funere mox Valentinianum amitae suae Placidiae
filium Caesarem effectum cum matre Augusta ad recipiendum
Occidentis dirigit regnum. quo tempore Iohannes, dum Africam,
quam Bonifatius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem
sui infirmior factus est. denique venientes Placidia Augusta
[Page 107]

et Valentinianus Caesar mira eum felicitate continuo opprimunt
regnique gubernacula victores arripiunt; quorum tunc
milites crudeliter Ravennam depopulati sunt eo, quod illius
maxime cives tyrannicae parti Fabissent. Castinum vero magistrum
militum damnant exilio, cuius arripuisse factione Iohannes
tyrannidem credebatur, data Aetio venia eo, quod Hunni,
quos per ipsum Iohannes acceperat, eius studio remeassent ad
propria. Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator
efficitur itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur.
dum haec geruntur Achillas nobile oppidum Galliarum a Gothis
multa vi obpugnatum est, donec inminente Aetio non inpuniti
abscederent.
Bonifatius inter haec apud Africam potentia gloriaque
augebatur. mittuntur adversus eum Mabortius et Galbio; qui
dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt. exinde
gentibus, quae uti navibus nesciebant, dum a concertantibus
in auxilium vocantur, mare pervium factum est. rursus
contra Bonifatium Sigisvuldus comes dirigitur. Bonifatius vero
sentiens se non posse tuto Africam tenere cernensque sibi
periculum instare, in perniciem totius rei publicae effervescens
Wandalorum Alanorumque gentem cum Geiserico suo rege ab
Hispaniis evocatos Africae intromisit, qui cunctam paene Africam
ferro flamma rapinis crudelissime devastantes catholicam
insuper fidem Arriana inpietate subvertere. sub hoc turbine
beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus Hipponiensis
episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio eius obsidionis
mense sex et septuaginta vitae annis expletis, ex quibus
quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum
perrexit.
Eodem tempore pace totius orbis et consensione mirabili
Bonifatius ab Africa ad Italiam per urbem rediit accepta magistri
militum dignitate. qui cum resistentem sibi Aetio proelio
[Page 108]

superavisset, paucis interiectis diebus morbo extinctus est. Aetius
vero cum deposita dignitate in agro suo degeret ibique eum
quidam eius aemulus repentino incursu opprimere temptasset,
profugus ad urbem atque illinc ad Dalmatiam, deinde Pannonias
ad Hunnos pervenit, quorum amicitiis auxilioque usus pacem
principum et ius interpolatae potestatis optinuit nec multo post
patriciatus etiam dignitatem adeptus est. post eam igitur,
quae praemissa est, Africae cladem data per Trigetium ad
habitandum Wandalis Africae portione pax cum eisdem necessaria
magis quam utilis facta est.
His etiam temporibus Gundicarium Burgundionum regem
intra Gallias habitantem Aetius patricius bello obtrivit pacemque
ei supplicanti concessit. interea Gothi pacis placida perturbant
et pleraque municipia vicina suis sedibus occupant
cumque essent maxime oppido Narbonensi infesti civesque eius
longa obsidione et fame affligerent, adveniens comes Litorius
hostes in fugam uertit et civitatem adlata frumenti copia a fame
libreravit.
Dehinc anno sequenti bellum adversum Gothos Hunnis
auxiliantibus gestum est.
Hac tempestate Geisericus apud Africam intra habitationis
suae limites cupiens catholicam fidem Arriana inpietate subvertere
quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut eos
privatos iure basilicarum suarum etiam civitatibus pelleret, cum
ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet.
his denique diebus Valentinianus Augustus ad Theodosium principem
suum fratruelem Constantinopolim profectus est filiamque
eius in matrimonium accepit. per idem tempus piratae multas
insulas praecipueque Siciliam populati sunt.
Inter haec Litorius, qui secunda ab Aetio patricio potestate
Hunnis auxilianlibus praeerat, dum Aetii gloriam superare
appetit dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus
fidit, pugnam cum Gothis inprudenter conservit. ac primum
quidem magnam hostium stragem dedit, postmodum vero suis paene
omnibus trucidatis ipse a Gothis turpiter captus est. postremo
[Page 109]

pax cum eisdem facta est, cum eam Romani post huius lacrimabilis
belli perniciem humilius quam umquam antea poposcissent.
Aetio itaque rebus quae in Galliis conponebantur intento
Geisericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, Carthaginem, dolo
pacis invadit omnesque opes eius excruciatis diverso tormentorum
genere civibus in ius suum vertit nec ab ecclesiarum despoliatione
abstinens, quas sacris vasis exinanitas et sacerdotum
administratione privatas non iam divini cultus loca sed suorum
esse iussit habitacula, in universum captivi populi ordinem saevus,
sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni
omnino non possit, hominibus magis an deo bellum intulisset.
igitur Carthago a Wandalis hoc modo capta est annis quingentis
octoginta et quinque evolutis, postquam Romano coeperat
iuri parere. sequenti deinde anno Geisericus ad Siciliam
transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepto
nuntio de Sabastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet,
celeriter Carthaginem rediit ratus periculosum sibi ac suis fore,
si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. verum
ille amicum se magis quam hostem videri uolens, dum de
regis barbari amicitiis inprovise praesumit, infelici morte peremptus
est.
Post haec imperator Theodosius bellum contra Wandalos
movit Ariovindo et Ansila atque Germano ducibus magna cum
classe directis. qui longis cunctationibus negotium differentes
Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere.
Per haec tempora Hunnis Tracias et Illyricum saeva populatione
vastantibus exercitus, qui in Sicilia morabatur, ad
defensionem Orientalium provinciarum revertitur.
Sub his fere diebus tam terribili Roma terre motu concussa
est, ut plurimae eius aedes aedificiaque corruerint.
Brittani itaque, de quibus praemissum est, cum rursus
Scottorum Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio
epistolam lacrimis aerumnisque refertam eiusque quantocius
auxilium efflagitant. quibus dum Aetius minime annuisset, eo
[Page 110]

quod contra viciniores hostes occupatus existeret, quidam
Brittanorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam vero
coacti hostibus subiciuntur. denique subactam Picti extremam
eiusdem insulae partem eam sibi habitationem fecere nec ultra
exinde hactenus valuerunt expelli. at vero residui Brittanorum,
dum continue Scottorum impetus formidarent, ultra iam
de Romanorum praesidio diffidentes Anglorum gentem cum suo
rege Vertigerno ad defensionem suae patriae invitavere. quos
amicali societate exceptos versa in contrarium vice hostes pro
adiutoribus inpugnatoresque sensere. sequenti deinceps tempore
gens Anglorum sive Saxonum Brittaniam tribus longis
navibus advehitur. quorum dum iter prosperatum domi fama
retulisset, mittitur nihilo minus exercitus multiplex, qui sociatus
prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit,
deinde in Brittones arma convertens conficta occasione, quasi
pro se eis militantibus minus stipendia praeparassent, totam
prope insulam ab orientali eius plaga usque ad occidentalem
incendio sibi seu gladio subegit.
At vero Theodosius dum absque viginti uno superioribus
annis, quos cum Honorio patruo regnaverat, septem et viginti
annis imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero
viginti quinque transegit, apud Constantinopolim morbo consumptus obiit ibique sepultus est.
LIBER DECIMVS QVARTVS
Anno ab urbe condita millesimo ducentesimo quarto defuncto
Theodosio quadragesimus quartus in numero Marcianus
Orientali aulae praeficitur imperator.
Ceterum Valentiniani tempora huius vel superioris imperatoris
curriculis adscribuntur.
[Page 111]

Igitur Valentinianus occidui rector imperii pacis ea tempestate
foedera cum Geiserico Wandalorum rege firmavit certisque
spatiis Africa inter utrosque divisa est. Geisericus vero
dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret,
valida adversus eum suorum conspiratio facta est; quorum molitione
detecta diversis ab eo excruciati periere suppliciis. horum
si quidem funeribus non minus virium amisit, quam si exuperatus
belli certamine fuisset.
Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bleba
regnum intra Pannonias Daciamque gereret, Macedoniam Misiamque
et Achaiam utrasque etiam Tracias inmanissima rabie
devastaret, Blebam suum germanum regnique consortem peremit
eiusque sibi parere populos conpulit. fultus itaque fortissimarum
gentium, quas sibi subiugarat, praesidio ad occidentale demoliendum
animum intendit imperium. erant si quidem eius
subiecti dominio rex ille Gepidarum famosissimus Ardaricus,
Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat
rege nobilior, fortissimae nihilo minus gentes Marcomanni
Suevi Quadi, praeterea Eruli Turcilingi sive Rugi cum propriis
regulis aliaeque praeter hos barbarae nationes aquilonis
in finibus commanentes. horum omnium Attila superbus imperio
quamquam virium robore facile se posse adipisci putaret,
quod cuperet, non minori tamen consilii astutia quam armorum
fortitudine hostes adgredi satagebat. praevidens itaque sagacitate,
qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra
Gallias morabantur, Romanis auxilio iungerentur, amicum se
Gothis simulans adversum Romanos se asserit proeliaturum
Romanorumque e diverso quasi amicitias appetens in Gothos,
eorum videlicet hostes, se pollicetur arma moturum. agebat
itaque hoc versuta barbaries, quatenus, si hos posset a societate
dividere, facilius utrosque singulari certamine proculcaret. quas
eius astutias Aetius non minori acumine praevidens legatos ad
Theodoritum, qui eo tempore Gothis apud Tolosam regnabat,
dirigit, qui cum eo pacis foedera sociarent. annuit iuxta Aetii
votum Romanorum legatis Theodoritus iungitque cum eis non
[Page 112]

minus sibi prospiciens firmissimum foedus promittitque se pariter
pugnaturum. fuere interea Romanis auxilio Burgundiones
Alani cum Sangibano suo rege, Franci Saxones Riparioli
Briones Sarmatae Armoriciani Liticiani ac paene totius populi
Occidentis, quos omnes Aetius, ne inpar Attilae occurreret, ad
belli adsciverat societatem. convenitur ex utraque parte in
campos Catalaunicos, qui centum in longitudinem leuvas et ex
latitudine septuaginta leuuis, ut Gallis mos est metiri, feruntur.
Attila itaque primo impetu, mox ut Gallias introgressus est,
Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protrivit.
Deinde cum ad locum certaminis ventum esset, inquirit
aruspicem, si quid sibi de belli sorte venturum praediceret.
qui arte daemoniaca exta pecudum perscrutans Attilae infausta
denuntiat, hoc tamen quantulumcumque solacium fore, quod
summus de parte hostili in certamine ductor occumberet. Attila
vero dum haec Aetii interitu, cuius mortem sitiebat, denuntiari
putaret, non dubitavit vel cum suorum perditione bellum
committere, dummodo Aetium suis motibus fortiter obsistentem
possit extingvere. committit itaque pugnam iam in vesperum
die vergente, ut, si superaretur ab hostibus, inminentis se noctis
tenebris occuleret. conveniunt hinc et inde fortissimae nationes,
conseruntur acies, fit bellum acre nimis et pertinax,
quale vix ulla narratur historia. nec ante a proeliandi ardore
quievere, quam eis nox superveniens pugnandi voluntatem adimeret.
eo siquidem proelio centum octoginta milia hominum
caesa referuntur tantumque est sanguinis effusum, ut parvulus,
qui ibidem labebatur, rivulus inmodicus subito torrens effectus
cadavera secum traheret peremptorum. Attilam sane de morte
Aetii sua suspicio fefellit: nam incolomi Aetio rex ibi Gothorum
Theodoritus occubuit. In quo proelio quamvis neuter
cessisset exercitus, constat tamen Attilam fuisse superatum.
qui cum die altera intra plaustrorum munimenta se continens
erumpere non auderet nec tamen cessaret tubis et clamore
[Page 113]

perstrepere, Torismund Theodoriti regis filius dolens de paterno
funere statuit Attilam obsidione coartare, ut eum eiusque exercitum
ad internitionem usque deleret. tum Attila de vitae
fiducia iam desperans ex eqvitatoriis ingentem pyram sellis
construxit, ut ibidem se Gothis inminentibus supposito igne
cremaret, ne aut quisquam de eius laetaretur vulnere aut rex
tantarum gentium in potestatem hostium deveniret. Aetius
vero incaute perpendens Romanos a Gothis perempto Attila
deprimi nec deinceps adversum Gothos, si necessitas incumberet,
solacium habere, Theodorico quasi eius rebus consulens
persuadet, ut domum reverteretur regnum paternum arriperet,
ne, si ab eius invaderetur germanis, acerbius ei esset cum
suis quam cum hostibus dimicare. hoc ille consilium tamquam
pro sua salute prolatum libenter amplectens domum reversus
est regnumque paternum suscepit. ceterum Aetius ob hoc
talia machinatus est, ut Attilam ab eius inpressione subduceret.
inscia heu mens hominum, quantum hac provisione detrimentum
patriae, dum avertere cupit, ingessit.
At vero Attila cernens se relicto hostes ad propria remeasse,
erectis animis ac spe salutis elevatus Pannonias repedavit
multumque potiorem exercitum coacervans Italiam furibundus
introiit. ac primum Aquileiam civitatem in ipso Italiae
sitam principio expugnare adgressus est; quam continuo triennio
obsidens, cum adversus eam strenue civibus repugnantibus
nihil praevaleret iamque murmur sui exercitus non valentis
famis tolerare penuriam audiret, cum die quadam civitatem
circuit, ut ex qua parte eam facilius posset expugnare, inqvireret,
cernit repente aves in aedificiorum fastigiis nidificare
solitas, quae ciconiae vocantur, uno impetu ex urbe migrare
fetusque suos sublatos rostris per rura forinsecus deportare.
‘aspicite’ inquit ad suos ‘aves futurorum praescias perituram
relinqvere civitatem’. atatimque adhibitis machinis tormentisque
hortatur suos, acriter expugnat urbem ac sine mora capit:
diripiuntur opes, captivantur vel trucidantur cives, residuum
direptioni igni supposito flamma consumit. fuerat si quidem
[Page 114]

in ea civitate feminarum nobilissima Digna nomine forma quidem
eximia sed candore pudicitiae amplius decorata. haec
dum habitaculum super ipsa urbis moenia haberet turremque
excelsam suae domui imminentem, subter quam Natissa fluvius
vitreis labebatur fluentis, ne sordidissimis hostibus ludibrium
fieret animaeque pulchritudinem vel vi inlata libidine vitiaret,
mox ingressum hostium captamque urbem praesensit, e summa
se eadem turre obvoluto capite in gurgitem praecipitem dedit
metumque amittendae pudicitiae memorabili exitu terminavit.
plura praeterea eiusdem regionis castella inmanis hostis extinctis
vel captivatis civibus succendit ac diruit, Concordiam,
Altinum sive Patavium, vicinas Aquileiae civitates illius instar
demoliens solo coaequavit. exinde per universas Venetiarum
urbes, hoc est Vicentiam Veronam Brixiam Pergamum seu reliquas
nullo resistente Hunni bacchantur, Mediolanium Ticinumque
pari sorte diripiunt ab igni tamen abstinentes et ferro.
deinde Aemiliae civitatibus similiter expoliatis novissime eo
loco, quo Mincius fluvius in Padum influit, castra metati sunt.
ubi Attila consistens, dum utrum adiret Romam an desisteret,
animo fluctuaret, non urbi, cui infestus erat, consulens sed
Alarici exemplum pavens, qui captae a se urbi non diutius
supervixit, dum ergo has animo tempestates revolveret, repente
illi legatio placidissima a Roma advenit. nam per se vir
sanctissimus Leo papa ad eum accessit. qui cum ad regem
barbarum introgressus esset, cuncta ut optaverat obtinens non
solum Romae sed et totius Italiae salutem reportavit; territus
namque nutu dei Attila fuerat nec aliud Christi sacerdoti loqui
valuit nisi quod ipse praeoptabat. fertur itaque post discessum
pontificis interrogatum esse Attilam a suis, cur ultra solitum
morem tantam reverentiam Romano papae exhibuerit, quando
quidem paene ad omnia, quae ille imperasset, obtemperarit;
tum regem respondisse: non se eius, qui advenerat, personam
reveritum esse sed alium se virum iuxta eum in habitu sacerdotali
[Page 115]

adstantem vidisse forma augustiore, canitie venerabilem
illumque evaginato gladio sibi terribiliter mortem minitantem,
nisi cuncta, quae ille expetebat, explesset. igitur Attila tali
modo a sua sevitia repressus relicta Italia Pannonias repetit.
ad quem Honoria Valentiniani principis germana, dum a fratre
ob decus pudicitiae districte servaretur, suum eunuchum dirigit,
quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret. accepto
itaque hoc Attila nuntio, quia iam Italiae fines excesserat
nec statim fatigato exercitu regredi poterat, mandat Valentiniano
imperatori minitans peiora se proxime inlaturum Italiae,
nisi mox ei suam germanam cum parte regni debita transmisisset.
qui reversus ad proprias sedes supra plures, quas
habebat, uxores puellam valde decoram Ildicco nomine sibi in
matrimonium iunxit; ob cuius nuptias profusa convivia exercens
dum tantum vini quantum numquam antea insemel bibisset,
cum supinus quiesceret, eruptione sanguinis, qui ei de
naribus solitus erat effluere, suffocatus extinctus est. eadem
denique apud Constantinopolim nocte Marciano imperatori in
somnis Dominus apparens arcum Attilae fractum ostendit, quo
scilicet armorum genere gens illa fidere in bello maxime solet.
Dum haec geruntur, apud Brittaniam Pelagianae haereseos
adsertores Brittanorum temptatant subvertere fidem; qui a Gallorum
episcopis auxilium petentes ad rectae fidei defensionem
sanctissimum virum Germanum multisque iam virtutibus clarum
Altiodorensis ecclesiae episcopum accipiunt et Lupum Trecasenum
praesulem aeque apostolicae gratiae virum, qui non minus signorum
miraculis quam doctrinae verbis omnes ad sanae fidei
confessionem reduxere. ecce autem adhuc ibidem sanctis episcopis
consistentibus valida Saxonum Pictorumque manus Brittaniam
advehitur. nihilo minus Brittones mox arma corripientes
hostibus obviam pergunt, cum quibus beatissimus
Germanus sponte se offerens una pergit ad proelium, cumque
ipse dux belli ante consertam aciem constitisset iamque hostes
conglobati propius adventarent, non tubae clangoribus, non
gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut, cum
ipse prior inclamasset, omnes voce consona eundem responderent
[Page 116]

sermonem. moxque elevata magna voce Alleluia sonuit:
cumque omnis exercitus sublato ad sidera clamore Alleluia
respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent, continuo
tantus hostes pavor invadit, ut dissoluta acie fugam arripientes,
ac si singulorum cervicibus gladius immineret, tremebundi ad
propria refugerent.
Igitur quia semper virtus invidiam parit, Valentinianus
imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut
supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boethium
senatorem nobilissimum gladio peremit. ita vir bellicosissimus
Aetius et quondam Attilae regis potentissimi terror occubuit,
cum quo pariter et Occidentis imperium salusque rei publicae
corruit nec ultra hactenus valuit relevari. sed nequaquam
Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno
sequenti a Transila Aetii milite, cum triginta annis imperium
gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero
viginti quinque, cum Marciano quinque imperavit.
Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud urbem
invadens nec dum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus
est; continuo aduectus ex Africa navibus adest Geisericus
cum validissimo suae gentis exercitu fultus insuper
praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus
Leo ageret pontificatum. perculsis itaque Romanis tam terribili
nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex urbem fugientibus
urbem omni praesidio vacuam Geisericus obtenuit
occurrente sibi extra portam eodem sancto Leone episcopo, cuius
supplicatio ita eum deo adiuvante linivit, ut, cum omnia potestati
eius essent tradita, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione
omnibus opibus suis Roma vacuata est multaque milia
captivorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina
Eudoxia, quae Geisericum ad hoc facinus invitaverat, duabusque
eius filiabus Carthaginem abducta sunt. capta itaque hoc
modo a Geiserico Roma est, postquam eam primo Alaricus
invaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore quadraginta
quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo
[Page 117]

evolutis. relicta itaque urbe per Campaniam sese Wandali
Maurique effundentes cuncta ferro flammisque consumunt,
quicquid superesse potest diripiunt, captam nobilissimam civitatum
Capuam ad solum usque deiciunt captivant praedantur.
Nolam nihilo minus urbem ditissimam aliasque quam plures
pari ruina prosternunt. Neapolim praeterea quasque ob firmitatem
capere non poterant, rebus agrariis exinanitas relinquunt,
quicumque gladio superfuerant, captivitatis iugo subiciuntur.
inter has procellas vir piissimus Paulinus Nolanae urbis episcopus,
postquam quicquid habere poterat, in captivorum redemptionem
expendit, novissime, cum nihil ei aliud nisi ipse sibi
solummodo superesset, pro cuiusdam viduae filio maternas
non valens piis ferre visceribus lacrimas cum eadem ad Africam
proficiscens, quo iam hostes discesserant, sese barbaro
viro vice vicaria in servitium tradidit. cuius sanctitas cum
apud eandem barbaram gentem dei nutu cognita fuisset, demum
cum omnibus suis civibus ad urbem propriam remeavit.
At vero Geisericus postquam ditatus Italiae opibus ad
Africam regressus est, Valentiniani principis natam, quam ab
urbe captivitatis sorte abduxerat, Transamundo suo filio in
matrimonium copulavit, ex qua videlicet Hildericus natus est,
qui quartus postmodum a Geiserico Wandalis apud Africam
regnavit.
Recedente igitur ab urbe Geiserico Romani sequenti mense
exinanitae rei publicae imperatorem Habitum praeficiunt. Wisigothae quoque circa haec tempora cum rege suo
Theodorico Theodoriti filio transcensis Pyrenaei iugis Hispanias
invadunt.
Ast vero Marcianus imperator cum apud Constantinopolim
septem annis regnum administrasset, facta suorum conspiratione
peremptus est.
[Page 118]

LIBER DECIMVS QVINTVS
Anno ab urbis conditione millesimo ducentesimo undecimo
post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus
Romanorum regum apud urbem Constantinopolim
Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore
Leonem suum filium imperii consortem effecit.
Exempto quoque in Italia humanis rebus Avito Maiorianus
apud Ravennam invadit imperium. quod cum prope quattuor
annis obtinuisset, haud procul a Dertonensi civitate iuxta
Hiriam flumen occisus est statimque Severus apud Ravennam
imperator efficitur atque Augustus appellatur.
Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum
exercitu adveniens occurrente patricio Ricimere superatus non
longe a Bergamo civitate Venetiae atque extinctus est. Severus
vero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud
urbem occubuit.
Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis
aedium strage cremata est.
Dehinc totius consensu militiae post Severi mortem iura
imperii Anthemius suscepit.
Sequenti anno Servandus Galliarum praefectus imperium
temptans invadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est.
Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam
fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente
Anthemio capite caesus est.
His quoque diebus Geisericus iterum ad Italiam navibus
[Page 119]

adventare cupiens a Basilisco patricio navali superatus certamine
Carthaginem inglorius repedavit.
At vero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto
insidias moliens suum filium Caesarem effecit. Leo
victorem exercitum statim ex Sicilia evocans Asparem patricium
cum novello Caesare filio alioque eius germano digno
vitae multavit excidio.
Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem
eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani
positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus
est, quibus se vir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis
episcopus interponens eos primum ad concordiam revocavit.
deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens - erat
Gothus prosapia - cum manu mox valida urbem contendit
atque apud Anicionis pontem castra composuit. divisa itaque
Roma est et quidam favebant Anthemio, quidam vero Ricimeris
perfidiam sequebantur.
Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad urbem
venit vivoque adhuc Anthemio regiam adeptus est potestatem.
Bilimer Galliarum rector cognita adversus Anthemium
conspiratione Ricimeris Anthemio ferre praesidium cupiens
Romam properavit. is cum Ricimere apud Hadriani pontem
proelium committens continuo ab eo superatus atque occisus
est. extincto Bilimere mox victor Ricimer urbem invadens
quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium gladio
trucidavit. praeter famis denique morbique penuriam, quibus
eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam gravissime depraedata
est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer
cum suis manebat, cetera omnia praedatorum sunt aviditate
vastata. sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer. nam
post mensem tertium excruciatus languoribus et ipse interiit.
mortuo Ricimere Olibrius imperator Gundibarum eius nepotem
patricium effecit. Olibrius quoque dum septem menses imperium
gessisset, morte propria Romae defunctus est. post huius
[Page 120]

funus Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam
voluntate exercitus apud Ravennam imperator efficitur.
Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum
exercitu veniens Licerium regia exuit potestate eumque apud
Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinavit.
Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis
Euricus regnaret ac pro Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem
et Euricum litium fomenta crevissent bellumque e
diverso utrique praepararent, interveniente Epiphanio, de quo
praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura
firmata sunt.
Haud procul ab his temporibus Theodoricus cognomento
Strabo Triarii filius cum magna Ostrogotharum multitudine
usque ad quartum urbis miliarium armatus advenit, nulli tamen
Romanorum noxius, continuoque in Illyricum reversus
extinctus est.
Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum
alii Ostrogothe, alii vero Wisegothae sint dicti, oportunumque
est aliquantulum ad superiora tempora regredi, quatenus
horum ratio vocabulorum possit exponi. temporibus Valentiniani
superioris Augusti cum intra Traciae fines Gothorum
tunc populi communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac
Fridigernum divisi decreverunt, ut utramque rem publicam id
est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus vero cum suo
exercitu Occidentalem opprimeret. hi ergo, qui cum Fridigerno
in Orientali remanserant parte, lingua patria ab oriente
Ostrogothae id est orientales Gothi sunt dicti; isti vero, qui
occiduas petierant regiones, ab occidente Wisigothae id est
occidentales sunt appellati.
Leo igitur Augustus postquam Orientale decem et septem
annis rexit imperium, diem clausit extremum. mortuo Leone
Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem. Leonem
itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni
adsciverat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans
occulte clericum fecit exigentique vehementer Zenoni, ut filium
[Page 121]

proderet, pro eo alium forma similem optulit. qui Leo deinceps
in clericatu ad Iustiniani usque tempora vixit.
Ipso denique anno Augustulus apud Italiam adversus
Nepotem cum exercitu veniens effugato eo imperii regimen invasit.
Annali deinceps circulo evoluto cum rege Wandalorum
Geiserico foedus initum est ab Oreste patricio.
Haec dum apud Romanos geruntur, Odovacer cum fortissima
Herolorum multitudine fretus insuper Turcilingorum
sive Scirorum auxiliis Italiam ab extremis Pannoniae finibus
properare contendit. qui dum adhuc per Noricorum rura
exercitum duceret, cognita Severini fama Christi domini servi,
qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem
petiturus accessit. qui dum benedictione percepta ab eius
egredi cellula vellet et caput, ne in superliminari ostii, eo
quod procerae esset staturae, adlideret, inclinasset, a dei viro
futurorum praescio mox talia audivit ‘vade nunc ad Italiam,
vade Odovacer, vilissimis interim animantium pellibus indutus,
multis cito plura largiturus’. haec ille verba rerum exitu
conprobavit. nam aliquantis postmodum annis totius Italiae
insuper et urbis usus est potestate. ingresso ergo Italiam
Odovacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius
occurrit, qui adversus fortissimam multitudinem nihil se praevalere
conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum
deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia
concludit. mox adveniens cum exercitu Odovacer expugnatam
fortiter ingreditur civitatem: vastantur universa rapinis, saevit
ubique gladius, divina quoque privataque aedificia ignis absumit,
captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque
perducitur ibique gladio detruncatur. exinde per universas
idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam
iuri proprio subdidere multasque tunc civitates parantes
resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere.
Odovacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere
[Page 122]

statim regiam arripuit dignitatem. Augustulus siquidem, qui
imperii praesumpserat potestatem, cernens universam Italiam
Odovacris viribus subdi inopinabili metu perterritus sponte
miserabilis purpuram abiciens, cum vix undecim mensibus
rem publicam obtinuisset, imperialem deposuit maiestatem.
ita Romanorum apud Romam imperium toto terrarum orbe
venerabile et Augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam
Octaviano coepta est, cum hoc Augustulo periit anno ab
urbis conditione millesimo ducentesimo nono, a Gaio vero
Caesare, qui primo singularem arripuit principatum, anno
quingentesimo septimo decimo, ab incarnatione autem domini
anno quadringentesimo septuagesimo quinto. igitur deiecto
ab Augustali dignitate Augustulo urbem Odovacer ingressus
totius Italiae adeptus est regnum. quod dum per annos quattuordecim nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus
adveniens Gothorum rex Theodericus Italiam possessurus
intravit.
Sed ut ad liquidum, quam ob causam vel unde advenerit,
possit agnosci, necesse est aliquantisper ad superiora
repedare.
Walamir Ostrogotharum rex, de quo superiori libello
praemissum est, quod Attilae Hunnorum regi subiectus extiterit,
mox ut Attila occubuit, ab Hunnorum se suosque dominio
avitae libertatis memor excussit. idem quoque et Gepidarum
rex Ardaricus ceteraeque Hunnis subiectae faciunt
nationes. Hunni vero dolentes Walamirem eiusque exercitum
non solum se a suae ditionis iugo excussisse, sed etiam ceteris
nationibus, ut similia facerent, incentores fuisse, mox ut
fugitiva mancipia eos insequentes ad servitutem pristinam armis
adgressi sunt revocare. conglobatis itaque suis super Hunnos
Walamir irruit tantaque in eos caede grassatus est, ut de
Reliquo, qui superfuerant Hunni, Ostrogotharum arma formidarent.
Leo denique imperator cum Gothis post haec Illyricum
vastantibus foedus iniit ac Theodoricum Thiodimeris filium
ex Arileuva concubina genitum a Walamere eius patruo obsidem
[Page 123]

accepit. occiso deinde a Sciris Walamere Thiodimer
eius germanus regia iura suscepit. diviso deinceps regno
Thiodimer Orientis, Widimer vero occidui sortitur imperium
devastandum, sed mox Widimer Italiam ingressus est, rebus
excessit humanis successorem regni Widimer filium relinquens.
Widimer vero acceptis a Glycerio tunc imperatore muneribus
Gallias contendit seseque cum parentibus Wisegothis iungens
unum populum effecit. interea dum de Suavis patrata victoria
Widimer domum revertitur, Theodoricum filium a Leone imperatore
remissum gratanter excepit. qui Theodericus, dum
iam octavum decimum annum aetatid ageret, inscio patre aliquantis
secum eius satellitibus adscitis vicinam sibi Sarmatarum
gentem invadens opima ex eorum manubiis patri spolia praedamque
copiosam reportavit. Thiudimere itaque vita decedente
universis adnitentibus ad regni gubernacula Theodoricus
ascendit. quod factum dum ad Zenonem Augustum perlatum
esset, gratanter accepit eumque ad se rursus evocatum Constantinopolim
magno simul honore et divitiis extulit in tantum,
ut etiam consularibus eum fascibus sublimaret, quae
dignitas post imperiale fastigium prima est, aereamque illi
equestrem statuam ante suum palatium collocaret. at vero
dum huiuscemodi Theodoricus deliciis apud Constantinopolim
afflueret, gens illius id est Ostrogothae, dum eis propter fidei
sanctionem praedas agere more solito non liceret nec tamen
ab imperatore oblata stipendia sufficere possint, coepere non
minimam egestatis penuriam pati, execrantur foedus conpositum,
vituperant inutilem pactionem mittuntque continuo ad
Theodoricum, qui dicerent quas, dum ipse Graecorum epulis
superflveret, inopiae miserias sustinerent; hortantur, ut si suis
sibique consulere velit, citius redeat, quatenus, ne cuncta gens
pessumdetur, novas ad habitandum terras exqvirant. His Theodoricus
cognitis ad Augustum Zenonem accedit, questus
[Page 124]

penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem
efflagitat, adiciens quia, si superare Odovacrem possit
Italiamque obtinere, ad eius redundaret gloriam, a quo directus
fuisset, sin in bello superatus foret, eius nihilo minus
lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum
exactoribus careret. talia Zeno audiens contristatus quidem
est eo quod eum nollet amittere, at tamen deliberato consilio
rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque
ei per pragmaticum tribuens sacri etiam velaminis
dono confirmavit, senatum illi populumque Romanum commendans
abire permisit. egressus igitur Constantinopolim Theodoricus
ad Ostrogothas revertitur hortaturque continuo, ut quam
primum parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur.
at tamen prius quam Italiam adventaret, Trapstilam Gepidarum
regem insidias sibi molientem bello superans extinxit, Busan
quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus
caede prostravit. egressus itaque a Misia cum omni Ostrogothorum
multitudine universaque supellectili per Sirmium
Pannoniasque iter faciens ad Italiam venit. ac primum iuxta
Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra
componens dum uberrimis, quae eo loco habentur, pascuis
fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret,
ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odovacer
Italiae viribus occurrit. quem Theodoricus alacriter excipiens
magno superatum proelio postremo in fugam convertit. exinde
Theodoricus movens cum Veronam venisset, iterum adversus
eum Odovacer non minori quam prius belli sese apparatu
opponit. contra quem Theodoricus haud procul a Veronensi
urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque
pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit.
qui dum fugae metu se praecipites in Atesim fluvium mergunt,
ex magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.
Theodoricus vero dum ipso impetu subsequitur fugientes,
[Page 125]

Veronam ilico pavore civibus consternatis invadit. Odovacer
autem cum his, qui evaserant, fugiens Romam contendit sed
obseratis continuo portis exclusus est. qui dum sibi denegari
introitum cerneret omnia quaeque adtingere potuit gladio
flammisque consumpsit. inde quoque egrediens Ravennam ingressus
est ibique, quibus se tueri adversum hostes possit, munitionum
praeparare obstacula coepit. Theodoricus itaque a
Verona digrediens Mediolanum pervenit. ubi dum consisteret,
magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi convenere.
sed paucis interiectis diebus rursus dediticius exercitus
Tuffa quodam nomine instigante Odovacris se partibus
reddidit. ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se
suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret. talium
rerum varietates Burgundionum rex Gundubadus aspiciens Liguriam
cum ingenti exercitu ingressus cuncta, quae reperire
poterat, pro voluntate diripiens infinitam secum ad Gallias
captivorum multitudinem abduxit. Theodoricus itaque aliquandiu
intra munitiones exercitum retinens demum relictis ibi
matre sororibus universi vulgi multitudine nihil plane dubius
de Epiphanii viri sanctissimi fide cum expeditis armatorum
cuneis ad Odovacris obsidionem Ravennam perrexit dumque
eo loco, cui Pinetum nomen est, non procul ab urbe castra
posuisset, per continuum paene triennium Odovacrem obsedit.
qui dum frequenter ex urbe cum suis egrediens eius exercitus
inquietaret, novissime noctu in castra inruens magna
Theodorici exercitum strage prostravit. victus ad extremum
fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec multo
post a Theodorico in fidem susceptus ab eo truculente peremptus
est. egressis denique a Ticinensi urbe post triennium
Gothis eandem mox urbem Rugi invasere cuncta per circuitum
loca simulque et civitatem per continuum biennium populatione
vastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset,
cuius in tantis periculis sanctitate cives replebantur afflicti.
[Page 126]

hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captivis
redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus
pretium tribuit, sex milia captivorum ob solam sanctitatis suae
reverentiam concessa secum reduxit. igitur Theodoricus extincto
apud Ravennam Odovacre totius Italiae adeptus est ditionem
nec multo post Romam profectus a Romanis magno
gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium
annis centum viginti milia modiorum concessit.
Dum haec apud Italiam geruntur, a Bulgaris universa
Thracia crudeliter devastatur. Constantinopolis etiam ipsis diebus
maximo conflagravit incendio.
At vero apud Africam Hunuricus, qui mortuo Geiserico
in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque
amplius quam trecentis triginta quattuor catholicis episcopis
ecclesias eorum clausit, plebem variis suppliciis affecit et
quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec
tamen loqvellam catholicae confessionis eripere potuit.
Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus
forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, purpuram
induit victoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe
superavit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt,
donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula
potirentur.
Theodoricus interea, ut sui regni vires constabiliret, Audefledam
Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium
iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Hunurico,
eiusdem Amalafredae filiam Amalabergam Turingorum
regi Hermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina
filias alteram Alarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo
Burgundionum consociat, Amalasuintham vero tertiam
filiam Eutharico ex Amalorum stirpe venienti evocato ab Hispania
tradidit. nec fuit aliqua vicina Italiae gens, quae Theodorico
[Page 127]

aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere sociata
non fuerit.
Zeno itaque Augustus cum per annos decem et septem
rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim vitae
terminum accepit.
LIBER DECIMVS SEXTVS
Cessante iam Romanae urbis imperio utilius aptiusque
mihi videtur ab annis dominicae incarnationis supputationis
lineam deducere, quo facilius, quid quo tempore actum sit,
possit agnosci.
Anno ab incarnatione domini quadringentesimo nonagesimo
secundo post Zenonis excessum Anastasius purpuram
induit, qui septimus et quadragesimus in regum numero extitit.
hic Romani decus imperii Eutycianae hereseos inluvie maculavit.
Huius temporibus tanta propter Symmachi ac Laurentii
electionem Romae dissensio facta est, ut Festus senatorum
nobilissimus et exconsul et alius exconsul Probinus Laurentii
partibus faventes adversus Faustum exconsulem ceterosque,
qui Symmacho adhaerebant, pontifici bellum inferrent multasque
caedes et homicidia in medio urbis facientes plerosque
ex sacerdotali numero, multos etiam clericorum, perplures
civium Romanorum extinguerent.
Eo tempore Transamundus, qui fratri Hunurico apud
Africam in Wandalorum regno successerat, fratris vel patris
Geiserici secutus perfidiam clausis catholicorum ecclesiis ducentos
viginti episcopos in Sardinia exilio religavit, quibus beatus papa
Symmachus cotidiana subsidia ministrare non destitit.
[Page 128]

Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et scientia floruit.
His ipsis apud Africam diebus, dum Arrianus quidam
Olympius nomine corpus aquis balnealibus abluens indigna quaedam
et blasphema de sanctae trinitatis fide verba evomeret,
veniente subito ignito caelitus iaculo visibiliter conbustus est.
Barbas quoque quidam Arrianus episcopus dum contra regulam
fidei minorem scilicet patri filium sanctumque spiritum asserere
cupiens baptizaturus dixisset ‘baptizo te Barbas in nomine patris
per filium in spiritu sancto’, statim aqua, quae ad baptizandum
allata fuerat, nusquam conparvit; quod aspiciens qui baptizandus
erat, confestim ad ecclesiam catholicam fugiens iuxta morem
fidei baptismum Christi suscepit.
Theodoricus vero dum per idem tempus pacifice apud
Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia
sibi habitacula construxit.
Anastasius itaque dum in hearesi, qua delapsus fuerat,
perseveraret duasque in Christo naturas, deitatis videlicet et
humanitatis, Eutychium haeresiarcem sequens denegaret, Hormisda
papa, qui Symmacho successerat, direxit Ennodium
Ticinensem episcopum aliosque cum eo Constantinopolim legatos
cum catholicae fidei scripto, quatenus Anastasium ad
ecclesiae reducerent gremium. is non solum salubria eorum
monita sprevit, sed insuper etiam a suis conspectibus non
sine contumelia expulit navique fragili inpositos mandat, ne
uspiam per totam Graeciam ad aliquam civitatem accederent.
quam eius impiam temeritatem divina continuo ultio subsecuta
est; nam cum iam septimum et vicesimum imperii annum
ageret, vi fulminis percussus interiit.
Anno ab incarnatione domini quingentesimo octavo decimo
punito Anastasio haeretico Iustinus catholicus Augustali
potitus est solio. ad hunc ob causam redintegrandae fidei
directus ab Hormisda pontifice vir sanctitate praecipuus Germanus
[Page 129]

Capuanae urbis episcopus digne susceptus est multorumque
dubia corda in fide solidavit.
Eo tempore apud Africam defuncto Transamundo Wandalorum
rege Arrianae perfidiae Heldericus eius filius ex
captiva Valentiniani principis filia ortus Wandalorum adeptus
est regnum. qui non patrem haereticum, sed matris catholicae
monita sequens rectae fidei cultor enituit. hunc pater Transamundus
ad mortem veniens, quia cernebat eum catholicae
parti favere, sacramenti nodis adstringere curavit, ne umquam
in suo regno catholicis consuleret. qui mox ut suus genitor
vita caruit, prius etiam quam regni iura adsumeret, universos
episcopos, quos Transamundus in exilium coegerat, regredi
fecit eisque ecclesias reformare praecepit, septuaginta iam et
quattuor annis evolutis, ex quoa Geiserico primitus apud
Africam ecclesiae fuerant distractae.
At vero in Orientis partibus, dum adhuc eo tempore per
loca singula Arriana haeresis vigeret, Iustinus ardore orthodoxae
fidei omnimodis satagere coepit, ut haereticorum nomen
extingveret, statuitque, ut ubique eorum ecclesias catholica
religione consecraret. quod dum in Italia rex Theodoricus
Arriana lue pollutus audisset, Iohannem papam simulque cum
eo Theodorum Inportunum atque Agapitum consulares viros
aliumque Agapitum patricium Constantinopolim ad Iustinum
principem dirigit: mandat per eos interminans, ut, nisi quantocius
haereticis suas ecclesias redderet eosque in pace degere
sineret, universos Italiae populos ipse gladio extingveret.
qui pervenientes ad Augustum cum ab eo digne, ut conpetebat,
suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute
solliciti fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quamquam
esset iniusta, libenter exciperet Italiaeque periturae consuleret.
quorum fletibus Iustinus permotus eis, quod petebatur, concessit
Arrianosque suo iuri reliquid. dum hi in itinere demorantur,
Theodoricus rabie suae iniquitatis stimulatus Symmachum
[Page 130]

exconsulem ac patricium et Boetium senatorem et
exconsulem catholicos viros gladio trucidavit.
His diebus extincto a Francis Alarico Visigotharum rege
Theodoricus per Ibbam suum comitem plus quam triginta
milia Francorum caedens Thiodem suum armigerum post mortem
Alarici [tutorem Athalarici] nepotis constituit.
Iohannes vero pontifex revertens a Constantinopoli dum
cum his, cum quibus ierat, profectus ad Theodoricum Ravennam
fuisset, Theodoricus ductus malitia, quod eum Iustinus
catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum
sociis carceris afflictione peremit. sed hanc eius inmanissimam
crudelitatem mox animadversio divina secuta est; nam nonagesimo
octavo post hoc facinus die subita morte defunctus
est, cuius animam solitarius quidam apud Liparam insulam
vir magnae virtutis aspexit inter Iohannem papam et Symmachum
patricium deduci et in Vulgani ollam, quae ei loco
proxima erat, demergi.
Igitur Theodorico tali modo punito Gothi sibi Athalaricum,
de quo praemissum est, ex Theodorici regis filia procreatum
cum eadem Amalasuinta matre sua in regnum praeficiunt.
At vero Iustinus, cum Augustalem dignitatem annis undecim
amministrasset, apud Constantinopolim in pace quievit.
Anno ab incarnatione domini quingentesimo vicesimo
nono Iustinianus sororis Iustini filius Romanorum principum
nonus ac quadragesimus Augustalem adeptus est principatum.
qui mox imperialia iura suscepit, ad reparandum rei publicae
statum animum intendit. ac primum per Belisarium patricium
ingentem virum Persas aggressus est, qui transgressis Romanorum
terminis eorum regiones graviter populabantur; quos
[Page 131]

Belisarius magnis proeliis fudit atque ex voluntate principis
Constantinopolim triumphans ingressus est.
Interea Athalaricus Gothorum rex, cum necdum expletis
quattuor annis regnasset, inmatura morte praeventus vitae
subtractus est. cuius mater Amalasuinta post eius funus
Theodatum sibi socium adscivit in regnum. sed Theodatus
isdem inmemor conlati beneficii eam post dies aliquot in balneo
strangulari praecepit. et quia ipsa dum adviveret, se
suumque filium commendaverat principi, audita Iustinianus
Augustus eius morte, gravi mox adversus Theodatum iracundia
exarsit. sentiens se Theodatus infensum habere principem
beatum papam Agapitum Constantinopolim dirigit, quatenus
ei apud Iustinianum facti inpunitatem impetraret. qui sanctus
pontifex dum Iustinianum principem adisset, facta cum eodem
de fide collatione repperit eum in Eutychetis dogma corruisse,
a quo primitus graves beatus antistes minas perpessus est.
sed cum illius inconcussam in fide catholica Iustinianus constantiam
cerneret - siquidem ad hoc usque verbis progressus
fuerat, ut talia a praesule audiret ‘ego ad Iustinianum
imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed Diocletianum
inveni’ - tandem ex voluntate dei eius monitis adquiescens
ad catholicae fidei confessionem cum multis pariter,
qui similiter desipiebant, regressus est. Anthimum quoque
eiusdem regiae civitatis episcopum praefatae haereseos defensorem
convictum publice communione privavit ac persuaso
principe in exilium coegit. nec multum post idem pontifex
apud eandem urbem diem obiit.
Interea ad Africam, quam iam multis labentibus annis
Wandali possidebant, a Iustiniano cum exercitu Belisarius missus
est, qui mox proelio cum Wandalis commisso eorum
magnas copias fudit regemque ipsorum Gelismerum vivum capiens
Constantinopolim misit. Carthago quoque post annum suae excisionis
nonagesimum sextum recepta est. porro dum Agapitus
[Page 132]

pontifex, qui a Iustiniano principe pacem Theodato postularat,
apud Constantinopolim obisset, Iustinianus Belisarium patricium
multis iam proeliis gloriosum adversus Theodatum dirigit,
utque etiam Italiam a Gothorum servitio liberaret. Belisarius
itaque dum aliquantum temporis apud Siciliam moram faceret,
rex Gothorum Theodatus extinctus est. huius in locum Witigis
successit, qui mox ut regnum invasit, Ravennam profectus
Amalasuintae reginae filiam per vim auferens sibi in matrimonium
iunxit. conceptas ergo contra Theodatum Belisarius
belli vires in Witigis convertit egressusque e Sicilia ad Campaniam
Neapolim venit. quem Neapolitani cives noluerunt
excipere. qui indignatus acriter ad eiusdem urbis expugnationem
totis se viribus erexit aliquantisque fortiter inpugnatam
diebus tandem per vim capiens ingressus est tantaque non
solum in Gothos, qui ibi morabantur, sed etiam in cives ira
desaevit, ut non aetati, non sexui, postremo non sanctimonialibus
vel ipsis etiam sacerdotibus parceret; viros in conspectu
coniugum miserabile visu perimens superstites matres
ac liberos captivitatis iugo abduxit cuncta rapinis diripiens
nec a sacrosanctis ecclesiis expoliandis abstenuit. indeque
egrediens Romam properavit. quo Romam ingresso Gothi,
qui in urbe morabantur, noctu egressi relictis patentibus portis
Ravennam confugiunt. Witigis ut talia comperit, mox adversum
Belisarium Romam cum ingenti exercitu venit. Belisarius
non aptum sibi bellandi tempus coniciens intra urbis
se moenia clausit eamque munitionibus circumsepsit. Gothi
urbem obsidentes universa per circuitum direptionibus et incendiis
absumunt, quoscumque Romanorum reperiunt, gladio
extingunt; cuncta sacra loca denudantes ipsis etiam venerabilium
martyrum tumulis manus impias inferunt. continue
urbem inpugnant, sed cauta Belisarii defensatur industria.
praeter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria;
tanta siquidem per universum mundum eo anno maximeque
[Page 133]

apud Liguriam fames excreverat, ut, sicut vir sanctissimus
Datius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium
natorum membra comederent. cumque per annum Gothi
Romam obsedissent, demum territi Ravennam rediere. Belisarius
vero proficiscens Neapolim eamque, ut competebat,
ordinatam relinquens Romam regressus est. statimque ei a
Theodora Augusta praeceptio allata est, ut papam Silverium
convictum accusatione falsorum testium in exilium truderet,
eo quod Anthimum haereticum Constantinopolitanum episcopum
recuperare noluisset. quod Belisarius licet nolens nihil
moratus effecit. pulsus denique papa Silverius ad Pontiam
insulam est, in qua et exulans obiit. Witigis vero coacto
rursus in unum magno Gothorum exercitu cum Belisario conflixit
factaque maxima suorum strage in fugam conversus est.
quem Iohannes magister militum cognomento Sanguinarius
noctu fugientem persequens vivum conprehendit Romamque
ad Belisarium adduxit. patrata Belisarius victoria Constantinopolim
rediit secum Witigis deferens. quo viso Iustinianus
valde laetatus est eumque non multum post patricium effectum
administrationem illi iuxta Persarum terminos tribuit ibique
Witigis degens vitam finiuit. Belisarius vero dignis evectus
honoribus iterato ad Africam adversus Guintarit mittitur, qui
Wandalos rursus sollicitans apud eos arriperat regnum. Belisarius
ut Africam attigit, Guintarit sub dolo pacis ilico peremit
residuosque Wandalorum rei publicae iugo substravit.
victor exinde Belisarius Romam venit, auream crucem centum
librarum praetiosissimis gemmis exornatam, in qua suas victorias
descripserat, beato Petro per manus papae Vigilii optulit.
His ipsis apud Casinum temporibus post solitariam vitam
sancto degens cenobio stupendis beatissimus pater Benedictus
nec minus futurorum praescius radiabat virtutibus.
Hac etiam aetate gens Langobardorum amica tunc populi
Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo
[Page 134]

Audoin praeerat. is eo tempore cum Turisendo Gepidarum
rege confligens per Alboin suum filium iuvenem
strenuum victoriam nanctus est. denique inter ipsas Alboin
sese acies Turismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter
adgressus extinxit perturbatisque hac occasione Gepidis
suis victoriam peperit.
At vero apud urbem Romam papa Vigilius ob eandem,
qua et decessor suus, causam indignatione Augustae per Antimum
scribonem ductus Constantinopolim indeque in exilium
actus est.
Capto igitur Witigis Gothi Transpadani Heldebadum sibi
regem constituunt, qui eodem anno perimitur. cui succedit
Erarius et ipse necdum anno expleto iugulatur. dehinc sibi
Baduilam, qui et Totila dicebatur, in regnum praeficiunt.
moxque collecto undique exercitu universam rursus Italiam
invadunt. exinde per Campaniam virique dei Benedicti patris
coenobium iter facientes perque Lucaniae ac Britiorum fines
Rhegium proficiscuntur nec mora Siculum transgressi fretum
Siciliam invadunt. inde quoque revertentes Romam petunt
eamque obsidionibus circumcludunt. quae tantam tunc famis
penuriam perpessa est, ut prae magnitudine inopiae natorum
suorum carnes comedere vellent. fessis nimium Romanis nec
valentibus moenia tueri Totila a porta Ostensi urbem ingressus
est. qui parcere Romanis cupiens per totam noctem
clangere bucinam iubet, quo se a Gothorum gladiis aut ecclesiis
tuerentur aut quibuscumque modis occulerent. habitavitque
aliquantum temporis cum Romanis quasi pater cum filiis.
hanc illi, ut datur conici, animi benignitatem, qui nimiae
antea crudelitatis extiterat, beati patris Benedicti, quem olim
adierat, monitio contulit. elapsi sane ex urbe aliqui e numero
senatorum Constantinopolim afflicti properant, quibus
[Page 135]

calamitatibus Roma subiceretur, principi narrant. qui statim
Narsem eunuchum suum cubicularium cum manu valida dirigit,
ut afflictae Romae quantocius subveniret. is ad Italiam
veniens magno cum Gothis certamine conflixit. quibus ad
internicionem paene consumptis regem Totilam, qui ultra iam
decem annos regnaverat, interfecit universamque Italiam ad
rei publicae iura reduxit.
Quia vero restant adhuc quae de Iustiniani Augusti felicitate
dicantur, insequenti deo praesule libello promenda sunt.
Paulus Diaconus. Date: 28/01/2015