[Page 2275]
In Christo sibi reverendissimae dominae ac prae cunctis mortalibus
diligendae sorori Agneti, illustris regis Bohemiae germanae,
sed iam summo caelorum Regi
sorori et
sponsae, Clara humillima
et indigna Christi ancilla et domina(rum) pauperum serva, salutis gaudia
in
auctore salutis et quidquid melius desiderari potest.
De sospitate tua, felici statu et successibus prosperis quibus te
in incepto cursu ad obtinendum caeleste bravium vigere intelligo tanto
repleor gaudio, tantaque in Domino exsultatione respiro, quanto te
novi et arbitror vestigiorum pauperis et humilis Iesu Christi tam in
me quam in aliis ceteris sororibus imitationibus mirifice supplere defectum.
Vere gaudere possum, nec me aliquis posset a tanto gaudio facere
alienam, cum, quod sub caelo concupivi iam tenens, callidi hostis
astutias et perditricem humanae naturae superbiam et vanitatem
humana corda infatuantem te quadam mirabili ipsius Dei oris sapientiae
praerogativa suffultam terribiliter ac inopinabiliter videam supplantare,
absconsumque in agro mundi et cordium humanorum
thesaurum incomparabilem, quo illud
emitur a quo cuncta de nihilo
[Page 2276]
facta sunt, humilitate, virtute fidei ac paupertatis brachiis amplexari;
et, ut proprie ipsius apostoli verbis utar, ipsius Dei te iudico
adiutricem et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum
sublevatricem.
Quis ergo de tantis mirandis gaudiis dicat me non gaudere?
Gaudeas igitur et tu
in Domino semper, carissima, nec te involvat
amaritudo et nebula, o in Christo dilectissima domina, angelorum
gaudium et corona sororum; pone mentem tuam in speculo
aeternitatis, pone animam tuam in
splendore gloriae, pone cor
tuum in
figura divinae
substantiae et
transforma te ipsam totam
per contemplationem
in imagine divinitatis ipsius, ut et ipsa sentias
quod sentiunt amici gustando
absconditam dulcedinem, quam
ipse Deus ab initio suis amatoribus reservavit. Et omnibus quae in
hoc fallaci mundo perturbabili suos caecos amatores illaqueant penitus
praetermissis, illum totaliter diligas, qui se totum pro tua dilectione
donavit, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, cuius
praemiorum et eorum pretiosita(ti)s et
magnitudinis non est finis;
illum dico Altissimi Filium, quem Virgo peperit, et post cuius partum
virgo permansit. Ipsius dulcissimae matri adhaereas, quae talem
genuit Filium, quem
caeli capere non poterant, et tamen ipsa
parvulo claustro sacri uteri contulit et gremio puellari gestavit.
Quis non abhorreat humani hostis insidias, qui per fastum momentaneorum
et fallacium gloriarum ad nihilum redigere cogit quod
maius est caelo? Ecce iam liquet per Dei gratiam dignissimam creaturarum
fidelis hominis animam maiorem esse quam caelum, cum
caeli cum creaturis ceteris
capere nequeant Creatorem, et sola fidelis
anima ipsius mansio sit et sedes, et hoc solum per caritatem
qua carent impii: Veritate dicente:
Qui diligit me diligetur a Patre
[Page 2277]
meo, et ego diligam eum, et ad eum veniemus et mansionem
apud eum faciemus.
Sicut ergo Virgo virginum gloriosa materialiter, sic et tu,
sequens eius vestigia, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et
virgineo corpore spiritualiter semper sine dubietate omni portare potes,
illum
continens, a quo et tu (et)
omnia continentur, illud
possidens quod et comparate cum ceteris huius mundi possessionibus
transeuntibus fortius possidebitis. In (quo) quidam mundani reges
et reginae falluntur, quorum
superbiae usque ad caelum licet
ascenderint, et caput earum nubes tetigerit, quasi sterquillinium in fine perduntur.
Super his autem quae me iam tibi reserare mandasti, quae
scilicet essent festa quae forte, ut te opinor aliquatenus aestimasse
in varietate ciborum gloriosissimus pater noster, sanctus Franciscus,
nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum.
Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas,
quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus
facere nos monuit et mandavit, nulla nostrum sana et valida
nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam
festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, exceptis diebus
dominicis et die Natalis Domini, in quibus bis in die comedere
deberemus. Et in diebus quoque Iovis solitis temporibus pro voluntate
cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. Nos
tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis.
In omni vero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festivitatibus
sanctae Mariae ac sanctorum apostolorum ieiunare etiam
[Page 2278]
non tenemur, nisi haec festa talia in sexta feria evenirent; et sicut
praedictum est, semper quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia
manducamus.
Verum quia
nec caro nostra
caro aenea est, nec fortitudo lapidis fortitudo nostra, immo fragiles et omni corporali sumus debilitati
proclivae, a quadam (in)discreta et impossibili abstinentiae
austeritate quam te aggressam esse cognovi, sapienter, carissima, et
discrete te retrahi rogo et in Domino peto, ut
vivens vivens confiteris Domino,
rationabile tuum Domino reddas
obsequium et
tuum
sacrificium semper
sale conditum.
Vale semper in Domino, sicut me valere peropto et tam me
quam meas sorores tuis sacris orationibus recommenda.