[Page 2311]
Testamentum
Incipit Testamentum sanctae Clarae virginis.
]In nomine Domini. Amen.
Inter alia beneficia quae a largitore nostro
Patre misericordiarum recepimus et cotidie recipimus, et unde ipsi glorioso Patri
gratiarum actiones magis agere debemus, est de vocatione nostra,
quae quanto perfectior et maior est tanto magis illi plus debemus.
Unde Apostolus: Agnosce
vocationem tuam! Factus est nobis Filius
Dei
via, quam
verbo et
exemplo ostendit et docuit nos beatissimus
pater noster Franciscus, verus amator et imitator ipsius.
Igitur considerare debemus, sorores dilectae, immensa beneficia
Dei in nobis collata. Sed inter cetera quae per servum suum dilectum
[Page 2312]
patrem nostrum beatum Franciscum in nobis Deus dignatus
est operari, non solum post conversionem nostram, sed etiam dum
essemus in saeculi misera vanitate. Nam cum ipse Sanctus adhuc
non habens fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam,
cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret et consolatione divina
totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto relinquere; prae
magna laetitia et illustratione Spiritus Sancti de nobis prophetavit,
quod Dominus postea adimplevit.
Ascendens enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae,
quibusdam pauperibus ibi iuxta morantibus, alta voce lingua francigena
loquebatur: Venite et adiuvate me in opere monasterii Sancti
Damiani, quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum famosa vita
et conversatione sancta
glorificabitur Pater noster
caelestis in universa
Ecclesia sua sancta.
In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei
in nobis, qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam
de nostra
vocatione et electione per Sanctum suum dignatus est ista
loqui. Et non solum de nobis ista pater noster beatissimus Franciscus
prophetavit, sed etiam de aliis quae venturae erant in vocatione
sancta, in qua Dominus nos vocavit.
Quanta ergo sollicitudine quantoque studio mentis et corporis
mandata Dei et patris nostri servare debemus, ut cooperante Domino
[Page 2313]
talentum multiplicatum reddamus! Ipse enim Dominus non solum
nos posuit et formam aliis in exemplum et speculum, sed etiam
sororibus nostris quas ad vocationem nostram Dominus advocabit,
ut et ipsae sint conversantibus in mundo in speculum et exemplum.
Cum igitur nos vocaverit Dominus ad tam magna, ut in nobis
se valeant speculari quae aliis in speculum sunt et exemplum,
tenemur multum benedicere Deum et laudare et ad benefaciendum
in Domino confortari amplius. Quapropter si secundum formam
praedictam vixerimus
exemplum nobile aliis
relinquemus et
aeternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.
Postquam altissimus Pater caelestis per misericordiam suam et
gratiam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi
patris nostri Francisci poenitentiam facerem, paulo post
conversionem ipsius una cum paucis sororibus, quas Dominus mihi
dederat, paulo post conversionem meam, obedientiam voluntarie sibi
promisi, sicut Dominus lumen gratiae suae nobis contulerat per
eius vitam mirabilem et doctrinam. Attendens autem Franciscus
quod essemus fragiles et debiles secundum corpus, nullam tamen necessitatem,
paupertatem, laborem, tribulationem vel vilitatem et contemptum
saeculi recusabamus; immo pro magnis deliciis reputabamus,
sicut exemplis Sanctorum et fratrum suorum, examinaverat
nos frequenter, gavisus est multum in Domino. Et ad pietatem erga
[Page 2314]
nos motus obligavit se nobis, per se et per religionem suam, habere
semper de nobis tamquam de fratribus suis curam diligentem et
sollicitudinem specialem.
Et sic de voluntate Dei et beatissimi patris nostri Francisci ivimus
ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae, ubi Dominus in brevi
tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut
impleretur quod Dominus praedixerat per Sanctum suum; nam antea
steteramus in loco alio, licet parum.
Postea scripsit nobis formam vivendi et maxime ut in sancta
paupertate semper perseveraremus. Nec fuit contentus in vita sua
nos
hortari multis sermonibus et exemplis ad amorem sanctissimae
paupertatis et observantiam eiusdem, sed plura scripta nobis tradidit,
ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa, sicut et
Dei Filius, dum vixit in mundo, ab ipsa sancta paupertate numquam
voluit declinare. Et beatissimus pater noster Franciscus,
eius vestigia imitatus, sanctam paupertatem suam, quam elegit per se et
per suos fratres, exemplo suo et doctrina dum vixit ab ipsa nullatenus
declinavit.
Considerans igitur ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii
Sancti Damiani ancilla, licet indigna, et plantula sancti patris
cum aliis meis sororibus tam altissimam professionem nostram
et tanti patris mandatum, fragilitatem quoque aliarum quam timebamus
[Page 2315]
in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat
columna nostra et unica consolatio nostra post Deum et
firmamentum iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominae nostrae
sanctissimae paupertati, ne post mortem meam sorores quae
sunt et quae venturae sunt ab ipsa valeant ullatenus declinare.
Et sicut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem,
quam Domino et patri nostro beato Francisco promisimus, observare
et ab aliis facere observari, sic teneantur usque in finem
illae quae mihi succedent in officio sanctam paupertatem cum Dei
auxilio observare et facere observari. Immo etiam ad maiorem
cautelam sollicita fui a domino papa Innocentio, sub cuius tempore
coepimus, et ab aliis successoribus suis nostram professionem sanctissimae
paupertatis, quam Domino et beato patri nostro promisimus,
eorum privilegiis facere roborari, ne aliquo tempore ab ipsa declinaremus
ullatenus. Quapropter flexis genibus et utroque homine
inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae, summo Pontifici et praecipue
[Page 2316]
domino cardinali, qui religioni fratrum minorum et nobis fuerit
deputatus, recommendo omnes sorores meas, quae sunt et quae venturae
sunt,
ut amore illius Dei,
qui pauper
positus est
in praesaepio,
pauper vixit in saeculo
et nudus remansit in patibulo,
semper
gregi suo
pusillo, quem Dominus Pater genuit in Ecclesia
sua sancta verbo et exemplo beatissimi patris nostri Francisci,
insequendo paupertatem et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae
virginis Matris suae, sanctam paupertatem, quam Domino et beatissimo
patri nostro Francisco promisimus, faciat observari, et in ipsa
dignetur favere ipsas semper et conservare.
Et sicut Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum
Franciscum in fundatorem, plantatorem et adiutorem nostrum in servitio
Christi et in his quae Domino et beato patri nostro promisimus,
qui etiam dum vixit sollicitus fuit verbo et opere semper excolere
et fovere nos plantulam suam; sic recommendo et relinquo sorores
meas, quae sunt et quae venturae sunt, successori beatissimi patris
nostri Francisci et toti religioni, ut sint nobis in adiutorium
[Page 2317]
proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et observandam praecipue
melius sanctissimam paupertatem.
Si vero contigerit aliquo tempore dictas sorores locum dictum
relinquere et ad alium se transferre, praedictam formam paupertatis,
quam Domino et beatissimo patri nostro Francisco promisimus, post
mortem meam ubicumque fuerint, observare nihilominus teneantur.
Sit tamen sollicita et providens, tam illa quae erit in officio
quam aliae sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant
vel recipiant, nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda
olera poposcit. Si autem ab aliqua parte pro honestate et remotione
monasterii extra saepta horti oportet plus haberi de terra,
non permittant plus acquiri vel etiam recipiant, nisi quantum extrema
necessitas poscit; et illa terra penitus non laboretur nec seminetur,
sed semper solida et inculta permaneat.
Moneo et exhortor in Domino Iesu Christo omnes sorores meas,
quae sunt et quae venturae sunt, ut semper studeant imitari viam
sanctae simplicitatis, humilitatis, paupertatis ac etiam honestatem
sanctae conversationis, sicut ab initio nostrae conversionis a Christo
edoctae sumus et a beatissimo patre nostro Francisco. Ex quibus
non nostris meritis, sed sola misericordia et gratia largitoris, ipse
Pater misericordiarum tam his qui longe sunt quam his qui prope
sunt, bonae famae sparsit
odorem. Et ex caritate Christi invicem
diligentes amorem quem intus habetis foris per opera demonstretis,
[Page 2318]
ut ex hoc exemplo provocatae sorores semper crescant in amorem
Dei et in mutuam caritatem.
Rogo etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat
praeesse aliis virtutibus et sanctis moribus quam officio; quatenus
eius exemplo provocatae sorores suae, non tantum ex officio obediant,
sed potius ex amore. Sit etiam provida et discreta circa sorores
suas sicut bona mater erga filias suas, et praecipue ut de
eleemosynis quas Dominus dabit eis secundum necessitatem uniuscuiusque
studeat providere. Sit etiam tam benigna et communis,
ut secure possint manifestare necessitates suas et recurrere ad
eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se
quam pro sororibus suis.
Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter
Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde volo quod obediant
suae matri sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate, ut
mater earum videns caritatem, humilitatem et unitatem, quam invicem
habent, omne onus quod de officio tollerat levius portet; et
quod molestum est et amarum propter earum sanctam conversationem
ei in dulcedinem convertatur.
Et quoniam
arcta est via et semita
et angusta est
porta per
quam itur et intratur
ad vitam et pauci sunt qui ambulant et
intrant per eam; et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi
[Page 2319]
sunt qui perseverant in ea. Beati vero quibus datum est
ambulare per eam et
perseverare usque in finem!
Caveamus ergo, quia si per viam Domini intravimus, quod culpa
nostra et ignorantia aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus,
ne tanto Domino et suae virgini Matri et patri nostro beato
Francisco, Ecclesiae triumphanti et etiam militanti iniuriam deferamus.
Scriptum est enim:
Maledicti qui declinant a mandatis tuis!
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, suffragantibus meritis gloriosae virginis sanctae Mariae
matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium Sanctorum,
ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium,
det incrementum,
det etiam finalem perseverantiam. Amen.
Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis carissimis
et dilectis sororibus meis praesentibus et venturis, in signum
benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci et benedictionis
meae, matris et ancillae vestrae.
Explicit Testamentum beatae Clarae virginis.