[Page 227]
INCIPIT HISTORIA MONGALORUM
QUOS NOS TARTAROS APPELLAMUS Prologus. <1>. Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit,
frater Iohannes de Plano Carpini, Ordinis fratrum Minorum,
sedis apostolice nuntius ad Tartaros et ad nationes alias Orientis,
Dei gratiam in presenti et gloriam in futuro et de inimicis Dei et
domini nostri Iesu Christi victoriam triumphalem.
<2>. Cum ex mandato sedis apostolice iremus ad Tartaros et ad
nationes alias Orientis et sciremus domini pape ac venerabilium
cardinalium voluntatem, elegimus prius ad Tartaros proficisci. Timebamus
enim ne per eos in proximo Ecclesie Dei periculum immineret.
Et quamvis a Tartaris vel ab aliis nationibus timeremus
occidi vel perpetuo captivari, vel fame, siti, algore, estu, contumeliis
et laboribus nimiis quasi ultra vires affligi, que omnia multo
[Page 228]
plus quam prius crediderimus, excepta morte vel captivitate perpetua,
nobis multipliciter evenerunt, non tamen pepercimus nobis
ipsis ut voluntatem Dei secundum domini pape mandatum adimplere
possemus, et ut proficeremus in aliquo Christianis vel saltem,
scita veraciter voluntate et intentione ipsorum, possemus illam patefacere
Christianis ne, forte subito irruentes, invenirent eos impreparatos,
sicut peccatis hominum exigentibus alia vice contigit et
facerent magnam stragem in populo christiano.
<3>. Unde quecumque pro vestra utilitate vobis scribimus ad cautelam,
tanto securius credere debetis, quanto nos cuncta vel ipsi
vidimus oculis nostris, quia per annum et quatuor menses et
amplius ambulavimus per ipsos, pariter et cum ipsis ac fuimus inter
eos, vel audivimus a christianis, qui sunt inter eos captivi et,
ut credimus, fide dignis. Mandatum enim a summo pontifice habebamus,
ut cuncta perscrutaremur et videremus omnia diligenter.
Quod tam nos quam frater Benedictus Polonus eiusdem Ordinis,
qui nostre tribulationis fuit socius et interpres, fecimus studiose.
<4>. Sed si aliqua scribimus propter notitiam legentium, que in
vestris partibus nesciuntur, non debetis propter hoc nos appellare
mendaces, quia vobis referimus illa que ipsi vidimus vel ab aliis
pro certo audivimus, quos esse credimus fide dignos; immo est
valde crudele ut homo, propter bonum quod facit, ab aliis
infametur.
[Page 229]
De terra Tartarorum et situ et qualitate ipsius
et dispositione aeris in eadem. Cap. I. <1>. Volentes igitur facta scribere Tartarorum, ut lectores valeant
facilius invenire, hoc modo per capitula describemus. Primo quidem
dicemus de terra, secundo de hominibus, tertio de ritu, quarto
de moribus, quinto de ipsorum imperio, sexto de bellis, septimo
de terris quas eorum dominio subiugarunt, octavo quomodo
bello occurratur eisdem, ultimo de via quam fecimus et curia imperatoris
et testibus qui in terra Tartarorum nos invenerunt.
<2>. De terra proposuimus hoc modo tractare: in principio quidem
dicemus de situ ipsius, secundo de qualitate, tertio de dispositione
aeris in eadem.
<3>. Terra quidem predicta est in ea parte posita orientis, in qua
oriens, sicut credimus, coniungitur aquiloni. Ab oriente autem est
terra posita Kytaorum et etiam Solangorum; a meridie terra Sarracenorum;
[Page 230]
inter occidentem et meridiem terra est posita Huyrorum;
ab occidente provincia Naimanorum; ab aquilone mari oceano
circumdatur.
<4>. Hec vero in parte aliqua nimium est montuosa et in aliqua
est campestris, sed fere tota est admixta glarea plurimum arenosa.
In aliqua parte terre sunt alique modice silve, alia vero est sine lignis
omnino. Cibaria autem sua decoquunt, et sedent tam imperator
quam principes et alii omnes ad ignem, factum de boum stercoribus
et equorum. Terra etiam predicta non est <nisi> in parte centesima
fructuosa, nec etiam illa potest fructum portare nisi aquis fluvialibus
irrigetur, sed aque ac rivi ibidem sunt pauci, flumina vero
rarissima. Unde ibidem ville non sunt nec alique civitates, excepta
una, que dicitur esse satis bona, que Caracoron nominatur. Nos
autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem
cum apud syram ordam essemus, que curia maior est imperatoris
eorum. Et licet alias infructifera sit, quamvis non multum, tamen
competenter est alendis pecoribus apta.
<5>. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media enim estate,
quando in aliis partibus solet calor maximus habundare, ibi
sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines plurimi occiduntur;
[Page 231]
cadunt etiam ibi eodem tempore maxime nives. Ibi etiam
sunt frigidissimorum ventorum tam maxime tempestates, quod
cum labore aliquando possunt homines equitare. Unde cum essemus
ante ordam, sic enim stationes imperatoris apud eos et principum
appellantur, iacebamus in terra pre magnitudine venti prostrati
et propter pulveris multitudinem videre minime poteramus.
In ea etiam in hyeme nunquam pluit, sed in estate sepe et tam
modicum quod vix potest aliquando pulverem et radices graminum
madidare. Grando etiam ibi sepe maxima cadit. Unde eo
tempore quando fuit electus et in sede regni poni debuit imperator,
nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita
resolutione, sicut plenius intelleximus, plus quam centum et sexaginta
homines in eadem curia fuerint submersi; res etiam et habitacula
plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in estate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte
cadunt maxime nives, in aliqua autem parve.
<6>. Et ut breviter de terra ipsa concludam: magna est, sed aliter,
sicut vidimus oculis nostris, quia per ipsam circumeundo quinque
mensibus et dimidio ambulavimus, multo vilior est quam dicere
valeamus.
[Page 232]
De personis, de vestibus, de habitaculis, de rebus,
de ipsorum coniugio. Cap. II. <1>. Dicto de terra, de hominibus dicendum est. Primo quidem
formas describemus personarum, secundo de ipsorum coniugio
supponemus, tertio de vestibus, quarto de habitaculis, quinto de
rebus eorum.
<2>. Forma personarum ab omnibus aliis hominibus est remota.
Inter oculos enim et inter genas plus quam alii homines sunt lati.
Gene etiam satis prominent a maxillis; nasum habent planum et
modicum, oculos habent parvos et palpebras usque ad supercilia
elevatas. Graciles sunt generaliter in cingulo, exceptis quibusdam
paucis; pene omnes mediocris sunt stature. Barba fere omnibus
minime crescit: aliqui tamen in superiori labio et in barba modicos
habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis, in
modum clericorum, habent coronas et ab aure una usque ad aliam
ad latitudinem trium digitorum generaliter omnes radunt; que rasure
corone predicte iunguntur. Super frontem etiam, ad latitudinem
duorum digitorum, similiter omnes radunt; illos autem capillos,
qui sunt inter coronam et pretaxatam rasuram, crescere usque
[Page 233]
ad supercilia sinunt et, ex utraque parte frontis tondendo plus
quam in medio, medio crines faciunt longos; reliquos vero crines permittunt
crescere ut mulieres, de quibus faciunt duas cordas et ligant
unamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent.
<3>. Uxores vero habet unusquisque quot potest tenere: aliquis
centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures, aliquis
pauciores. Et omnibus parentibus generaliter coniunguntur,
excepta matre, filia et sorore ex eadem matre; sororibus autem ex
patre tantum; et uxores etiam patris post mortem ducere possunt;
uxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de
parentela iunior, ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine
ulla differentia ducunt uxores et emunt eas valde pretiose a parentibus
suis. Post mortem maritorum de facili ad coniugia secunda non
migrant, nisi quis velit suam novercam ducere in uxorem.
<4>. Vestes autem, tam virorum quam mulierum, sunt uno modo
formate: palliis, cappis vel caputiis vel pellibus non utuntur,
tunicas vero portant de bucarano purpura vel baldachino in hunc
modum formatas: a summo usque deorsum sunt scisse et ante pectus
duplicantur, a latere vero sinistro una et in dextro tribus ligaturis
nectuntur, in latere etiam sinistro usque ad bracale sunt
[Page 234]
scisse. Pellicia cuiuscumque sunt generis, in eumdem modum formantur:
superius tamen pellicium exterius habet pilos, sed a posterioribus
est apertum; habet tamen caudulam unam usque ad
genua retro.
<5>. Mulieres vero que sunt maritate habent unam tunicam valde
amplam et usque ad terram ante scissam. Super caput habent
unum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum, quod in
longum protenditur ad unam ulnam, et in summitate desinit in
quadrum, et ab imo usque ad summum in amplitudine semper
crescit, et in summitate habet virgulam unam longam et gracilem
de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam, et est assutum
super unum pilleolum quod protenditur usque ad humeros.
Et tam pilleolum quam instrumentum predictum est tectum
de bucarano seu purpura vel baldachino, sine quo instrumento coram
hominibus nunquam vadunt, et per hoc ab aliis mulieribus
cognoscuntur. Virgines autem et iuvenes mulieres cum magna difficultate
a viris possunt discerni, quoniam per omnia vestiuntur ut
viri. Pilleola habent alia quam alie nationes, quorum formam intelligibiliter
describere non valemus.
<6>. Stationes habent rotundas in modum tentorii preparatas, de
virgis et baculis subtilibus factas. Supra vero in medio rotundam
habent fenestram, unde lumen ingreditur et ut possit fumus exire,
quia in medio faciunt ignem semper. Parietes autem et tecta filtro
sunt cooperta, hostia etiam de filtro sunt facta. Quedam stationes
[Page 235]
sunt magne et quedam parve, secundum dignitatem vel hominum
parvitatem; quedam solvuntur subito et reparantur et super summarios
deferuntur; quedam dissolvi non possunt sed in curribus deferuntur.
Minoribus autem in curru ad deferendum unus bos, maioribus
tres vel quatuor vel etiam plures, secundum quod magna est,
sufficiunt ad portandum. Quocumque vadunt sive ad bellum sive
alias semper illas deferunt secum.
<7>. In animalibus sunt divites valde, in camelis, bobus, ovibus,
capris; de equis et iumentis tantam multitudinem habent, quantam
non credimus habere alium totum mundum; porcos et bestias
alias minime habent.
<8>. Imperator, duces et alii magnates in auro et argento et serico
et lapidibus pretiosis et gemmis multum abundant.
De cultu, de iis que credunt esse peccata,
de divinationibus et purgationibus et ritu funeris. <Cap.> III. <1>. Dicto de hominibus supponendum est de ritu, de quo tractabimus
in hunc modum: primo dicemus de cultu, secundo de
[Page 236]
iis que credunt esse peccata, tertio de divinationibus et purgationibus
peccatorum, quarto de ritu funeris.
<2>. Unum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium
visibilium et invisibilium, et credunt ipsum tam bonorum, in hoc
mundo, quam penarum esse datorem; non tamen orationibus vel
laudibus aut ritu aliquo ipsum colunt. Nichilominus habent idola
quedam de filtro ad imaginem hominis facta, et illa ponunt ex
utraque parte ostii stationis, et subtus illa ponunt quiddam de
filtro in modum uberum factum, et illa credunt esse pecorum custodes,
ac eis beneficium lactis et pullorum prestare. Alia vero faciunt
de pannis sericis et illa multum honorant. Quidam ponunt
illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis, et quicumque in
illo curru aliquid furatur, sine ulla miseratione occiditur. Sed
quando volunt illa idola facere, omnes maiores domine conveniunt,
que sunt in stationibus illis, et cum reverentia faciunt illa;
et cum fecerint interficiunt ovem et illam manducant, et ossa eius
igne comburunt. Et cum etiam puer aliquis infirmatur predicto
modo faciunt idolum, et ligant super lectum ipsius. Duces, millenarii
et centenarii hyrcum semper habent in medio stationis.
<3>. Predictis vero idolis offerunt primum lac omnis pecoris et
iumenti. Et quando primo comedere vel bibere incipiunt, primo
eis offerunt de cibariis vel de potu. Et quando aliquam bestiam
[Page 237]
interficiunt, offerunt cor idolo, quod est in curru, in aliquo cipho,
et usque mane dimittunt, et tunc auferunt de presentia eius et decoquunt
et manducant. Primo etiam imperatori fecerunt idolum
quod ponunt in curru ante stationem honorifice, sicut vidimus ante
ordam imperatoris istius, cui offerunt munera multa; equos
etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere usque ad mortem.
Alia etiam animalia eidem offerunt; que si occidunt ad manducandum,
nullum os confringunt ex eis sed igni comburunt. Ei etiam
ad meridiem tamquam Deo inclinant, et inclinare faciunt aliquos
nobiles qui se reddunt eisdem.
<4>. Unde nuper contigit quod Michael, qui fuit unus de magnis
ducibus Ruscie, cum ivisset ad reddendum se Bati, fecerunt eum
prius inter duos ignes transire. Post hec dixerunt ei quod ad meridiem
Chingiscan inclinaret; qui respondit quod Bati et servis suis
inclinaret libenter sed imagini hominis mortui non inclinaret,
quia non liceret hoc facere Christianis. Et cum sepe diceretur ei
quod inclinaret, et nollet, mandavit ei dux predictus per filium Ierozlai
quod occideretur si non inclinaret. Qui respondit quod potius
vellet mori, quam facere quod non licet. Ac ipse satellitem
[Page 238]
unum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce percussit,
quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus qui astabat,
confortavit eum dicens: «Esto constans, quia pena hec non diu tibi
durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum». Post hec fuit
ei caput cutello precisum. Militi vero predicto fuit caput etiam
cutello amputatum.
<5>. Solem insuper lunam, ignem et aquam venerantur et adorant
et terram, eis ciborum et potus primitias offerentes, et mane
potissime antequam comedant vel etiam bibant. Et quia de cultu
Dei nullam legem observant, neminem adhuc, quod intelleximus,
coegerunt suam fidem vel legem negare, excepto Michaele, de
quo dictum est supra. Quid ulterius faciant ignoramus; presumitur
tamen a quibusdam quod si monarchiam haberent, quod Deus
avertat, facerent quod omnes isti idolo inclinarent.
<6>. Accidit etiam, dum adhuc essemus in terra eorum, quod Andreas
dux de Chernegloue, quod est in Ruscia, fuit apud Bati accusatus
quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias,
[Page 239]
et cum tamen non esset probatum, fuit occisus. Quod audiens iunior
frater eius, venit cum uxore occisi ad ducem predictum Bati,
volentes supplicare ne terra tolleretur eisdem; qui dixit puero
quod uxorem fratris carnalis predicti duceret in uxorem, et mulieri
precepit ducere illum in virum, secundum consuetudinem Tartarorum;
qui respondit dicens quod prius vellet occidi quam facere
contra legem. At ille nichilominus tradidit eam illi, quamvis renuerent
quantum possent; et duxerunt eos ambos in lecto et posuerunt
puerum super illam clamantem et plorantem et coegerunt
eos commisceri, coatione non conditionali sed absoluta.
<7>. Quamvis de iusticia facienda vel peccato cavendo nullam
habeant legem, nichilominus tamen habent aliquas traditiones,
quas dicunt esse peccata, quas confixerunt ipsi vel antecessores eorum.
Unum est figere cutellum in igne, vel etiam quocumque modo
tangere ignem cutello, vel cum cutello extraere de caldario carnes,
iuxta ignem etiam ligna incidere cum securi: credunt enim quod sic
auferri debeat caput igni. Item appodiare se ad flagellum cum
quo percutitur equus: ipsi enim calcaribus non utuntur; item tangere
flagello sagittas; item iuvenes aves occidere vel accipere; item
cum freno equum percutere; item os cum alio osse frangere; item
lac, vel aliquem potum vel cibum, super terram effundere; in statione
mingere: sed si voluntarie facit, occiditur; si autem aliter, oportet
[Page 240]
quod pecuniam multam solvat incantatori qui purificet eos, et faciat
et stationem et ea que in ipsa sunt, inter duos ignes transire,
sed antequam sic purificetur nullus audet intrare nec de ipsa aliquid
exportare. Item si alicui morsellus imponitur et deglutire non
potest, et de ore suo eicit eum, fit foramen sub statione et extrahitur
per illud foramen, et sine ulla miseratione occiditur; item si
quis calcat limen stationis alicuius ducis, interficitur eodem modo.
Et multa habent his similia, de quibus longum esset enarrare.
<8>. Sed homines occidere, aliorum terras invadere, res aliorum
accipere quocumque iniusto modo, fornicari, aliis hominibus iniuriari,
facere contra prohibitiones et Dei precepta, nullum peccatum
est apud eos.
<9>. De vita eterna et damnatione perpetua nichil sciunt. Credunt
tamen quod post mortem in alio seculo vivant, greges multiplicent,
comedant, bibant et alia faciant que in hoc seculo a viventibus
hominibus fiunt.
<10>. Divinationibus, auguriis, aruspiciis, veneficiis, incantationibus
multum intendunt, et cum a demonibus eis respondetur,
credunt quod Deus ipsis loquatur; quem Deum nominant Utoga,
sed Comani Kam ipsum appellant, quem mirabiliter timent et reverentur
[Page 241]
ac ei oblationes offerunt multas et primitias ciborum et
potus, et secundum responsum ipsius faciunt universa. In principio
lunationis vel in plenilunio incipiunt quicquid novi agere volunt,
unde illam magnum imperatorem appellant, eique genua
flectunt et deprecantur. Solem etiam dicunt esse matrem lune, eo
quod lumen a sole recipiat. Et, ut breviter dicam, per ignem credunt
omnia purificari. Unde quando nuntii veniunt ad eos vel
principes, vel qualescumque persone, oportet ipsos, et munera que
portant, per duos ignes transire ut purificentur, ne forte veneficia
fecerint, aut venenum vel aliquid mali portaverint. Item si cadit
ignis de celo super pecora vel super homines, quod ibidem sepe
contingit, sive aliquid talium eveniat eis, per quod immundos seu
infortunatos se reputent, oportet simili modo per incantatores
mundari: et quasi omnem spem suam in talibus posuerunt.
<11>. Quando aliquis eorum infirmatur ad mortem, ponitur una
hasta, et circa illam filtrum circumvolvitur nigrum, et ex tunc nullus
audet alienus terminos stationum eius intrare. Et quando incipit
agonizare, quasi omnes recedunt ab eo, quoniam nullus de iis
qui morti eius assistunt potest ordam alicuius ducis vel imperatoris
usque ad novam lunationem intrare.
<12>. Cum autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occulte
[Page 242]
in campo ubi placuerit eis. Sepelitur autem cum una de stationibus
suis sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum,
et alveolum carnibus plenum et ciphum lactis iumentini. Sepelitur
etiam cum eo unum iumentum cum pullo et equus cum freno et sella,
et alium equum comedunt et stramine corium implent, et super
duo ligna vel quatuor altius ponunt, ut habeat in alio mundo stationem
ubi moretur, et iumentum de quo habeat lac et possit sibi
etiam equos multiplicare et equos in quibus valeat equitare. Et ossa
illius equi quem comedunt pro anima eius comburunt; et sepe
etiam conveniunt mulieres ad comburendum ossa pro animabus
hominum, ut nostris vidimus oculis et ab aliis intelleximus ibidem.
Vidimus etiam quod Occodaican, pater istius imperatoris,
dimisit unum virgultum crescere pro anima sua. Unde precepit
quod nullus incideret ibi, et quicumque incidit ibi aliquam virgam,
ut ipsi vidimus, verberatur, expoliatur et male tractatur. Et
cum nos multum indigeremus ad equum percutiendum, non fuimus
ibi ausi incidere unam virgam. Aurum et argentum sepeliunt
eodem modo cum ipso; currus in quo ducitur frangitur, nec nomen
[Page 243]
proprium eius usque ad tertiam generationem audet aliquis
nominare.
<13>. Alius est etiam modus sepeliendi quosdam maiores. Vadunt
in campo occulte et ibi gramina removent cum radicibus, et
faciunt foveam magnam et in latere illius fovee faciunt unam foveam
sub terra, et illum servum quem habet dilectum ponunt sub
eo; qui iacet tam diu sub ipso quod incipit quasi agonizare;
deinde extrahunt eum ut valeat respirare, et sic faciunt ter; et si
evadit, est postea liber et facit quicquid placuerit ei et est magnus
in statione ac inter parentes illius. Mortuum autem ponunt in fovea,
que est in latere facta, cum iis que superius dicta sunt.
Deinde replent foveam que est ante foveam suam, et desuper gramina
ponunt ut fuerant prius, ad hoc ne locus ulterius valeat inveniri.
Alia etiam faciunt ut superius dictum est, sed tentorium
suum exterius relinquunt in campo.
<14>. In terra eorum sunt cimiteria duo. Unum in quo sepeliuntur
imperatores, duces et nobiles omnes, et ubicumque moriuntur, si
congrue fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum
et argentum multum. Aliud est in quo sepulti sunt illi qui in
[Page 244]
Hungaria interfecti fuerunt; multi enim ibidem fuerunt occisi. Ad
illa cimiteria nullus audet accedere preter custodes, qui ad custodiendum
positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, expoliatur,
verberatur et valde male tractatur. Unde nos ipsi inscienter
intravimus terminos cimiterii eorum qui in Hungaria fuerunt occisi,
et venerunt super nos, nos sagittare volentes. Sed quia eramus
nuntii et nesciebamus consuetudinem terre, nos liberos dimiserunt
abire.
<15>. Parentes autem et omnes alios qui morantur in stationibus
suis oportet purificati per ignem. Que purificatio fit hoc modo: faciunt
duos ignes, et duas hastas ponunt iuxta ignes et unam cordam
in summitate hastarum, et ligant super cordam illam quasdam
scissuras de bucarano; sub qua corda et ligaturis inter illos
duos ignes transeunt homines, bestie ac stationes. Et sunt due mulieres,
una hinc et alia inde, aquam proicientes et quedam carmina
recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibidem
alique cadunt, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur a
tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis
oportet predicto modo per ignes transire; statio, lectus, currus, filtra
et vestes et quicquid talium habuit a nullo tanguntur, sed tamquam
immunda ab omnibus respuuntur.
[Page 245]
De moribus bonis et malis, et cibis
et consuetudinibus eorum. Cap. IV. <1>. Dicto de ritu, dicendum est de moribus, de quibus tractabimus
isto modo: primo dicemus de bonis, secundo de malis, tertio
de cibis, quarto de consuetudinibus.
<2>. Predicti homines, videlicet Tartari, sunt magis obedientes dominis
suis quam aliqui homines qui sunt in mundo, sive religiosi
sive seculares, et magis reverentur eosdem, neque de facili mentiuntur
eis. Verbis ad invicem raro aut nunquam contendunt, factis
vero nunquam; bella, rixe, vulnera, homicidia inter eos nunquam
contingunt. Predones etiam et fures rerum magnarum non
inveniuntur ibidem: unde stationes et currus eorum ubi habent
thesaurum suum, seris aut vectibus non firmantur. Si alique bestie
perduntur, quicumque invenit eas, vel dimittit sic esse, vel
ducit eas ad homines illos qui positi sunt ad hoc: homines autem
quorum sunt bestie, apud eosdem illas requirunt, et absque ulla
difficultate recipiunt eas. Unus alium satis honorat et ad invicem
[Page 246]
sibi satis sunt familiares; et cibaria, quamvis sint apud eos pauca,
tamen satis inter se competenter communicant illa. Et etiam satis
sunt sufferentes: unde cum ieiunant una die vel duobus nichil comedentes
omnino, de facili non videntur impatientes sed cantant,
ludunt quasi comederint bene. In equitando multum sustinent frigus,
etiam et calorem nimium patiuntur. Nec sunt homines delicati;
invidiosi ad invicem non videntur, inter eos quasi nulla placita
sunt; nullus alium spernit, sed iuvat et promovet quantum
congrue potest.
<3>. Mulieres eorum sunt caste, nec de impudicitia ipsarum aliquid
inter eos auditur; verba tamen quedam ex eis in ioco satis
habent turpia et impudica. Seditiones inter eos raro vel nunquam
habere videntur. Et quamvis multum inebrientur, in ebrietate tamen
sua verbis vel factis nunquam contendunt.
<4>. Descriptis eorum moribus bonis, de malis est supponendum.
Superbissimi sunt aliis hominibus et despiciunt omnes, immo
quasi pro nichilo reputant eos, sive nobiles sive ignobiles sint.
<5>. Vidimus enim in curia imperatoris nobilem virum Ierozlaum,
[Page 246]
sibi satis sunt familiares; et cibaria, quamvis sint apud eos pauca,
tamen satis inter se competenter communicant illa. Et etiam satis
sunt sufferentes: unde cum ieiunant una die vel duobus nichil comedentes
omnino, de facili non videntur impatientes sed cantant,
ludunt quasi comederint bene. In equitando multum sustinent frigus,
etiam et calorem nimium patiuntur. Nec sunt homines delicati;
invidiosi ad invicem non videntur, inter eos quasi nulla placita
sunt; nullus alium spernit, sed iuvat et promovet quantum
congrue potest.
<3>. Mulieres eorum sunt caste, nec de impudicitia ipsarum aliquid
inter eos auditur; verba tamen quedam ex eis in ioco satis
habent turpia et impudica. Seditiones inter eos raro vel nunquam
habere videntur. Et quamvis multum inebrientur, in ebrietate tamen
sua verbis vel factis nunquam contendunt.
<4>. Descriptis eorum moribus bonis, de malis est supponendum.
Superbissimi sunt aliis hominibus et despiciunt omnes, immo
quasi pro nichilo reputant eos, sive nobiles sive ignobiles sint.
<5>. Vidimus enim in curia imperatoris nobilem virum Ierozlaum,
[Page 247]
magnum ducem Ruscie, filium etiam regis et regine Georgianie,
et soldanos multos et magnos, ducem etiam Solangorum
nullum honorem debitum recipere apud eos; sed Tartari qui erant
eis assignati, quantumcumque erant viles, antecedebant eos et
semper primum locum et summum tenebant; immo sepe oportebat
eos post eorum posteriora sedere.
<6>. Iracundi sunt hominibus aliis multum et indignantis nature,
et etiam aliis hominibus sunt mendaces, et fere nulla veritas invenitur
in eis. In principio quidem sunt blandi, sed ultimo pungunt
ut scorpio. Subdoli sunt et fraudulenti et, si possunt, astutia circumveniunt
omnes. Homines sunt immundi in sumendo cibum et
potum et in aliis factis suis. Quicquid volunt facere hominibus
aliis mali, miro modo occultant, ut sibi providere non possint, vel
contra eorum astutias remedium invenire. Ebrietas honorabilis est
apud eos, et cum aliquis multum biberit, ibidem reicit, nec propter
hoc dimittit quin iterum bibat. Valde sunt cupidi et avari,
exactores maximi ad petendum et tenacissimi retentores et parcissimi
donatores. Aliorum hominum occisio pro nichilo est apud
eos. Et ut breviter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatem
in scripto redigi minime possunt.
[Page 248]
<7>. Cibi eorum sunt omnia que mandi possunt: comedunt
enim canes, lupos, vulpes et equos, et in necessitate carnes humanas
manducant. Unde quando pugnaverunt contra quamdam civitatem
Kytaorum, ubi morabatur imperator ipsorum, quam obsederunt
tam diu quod defecerunt ipsis Tartaris omnino expense, et
quia non habebant quid manducarent omnino, tunc accipiebatur
de decem hominibus unus ad manducandum. Alluviones etiam
que egrediuntur a iumentis cum pullis manducant. Immo vidimus etiam
eos pediculos manducare. Dicebant enim: «Nunquid eos <non>
debeo manducare, cum mei filii carnes manducent et ipsius
sanguinem bibant?». Vidimus etiam eos comedere mures.
<8>. Mensalibus et manutergiis non utuntur. Panem non habent
nec olera nec legumina nec aliquid aliud, nisi carnes, de quibus
etiam tam paucas manducant, quod alie nationes vix inde vivere
possent. Cum pinguedine carnium polluunt multum manus,
quando vero comedunt, eas ad ocreas suas vel ad gramina vel ad
aliquid talium tergunt; solent etiam honestiores habere aliquos
panniculos parvos cum quibus ultimo tergunt manus quando carnes
[Page 249]
manducant. Unus eorum incidit et alius accipit cum puncta
cutelli morsellos, et unicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam
minus, secundum quod eos magis et minus cupiunt honorare.
Scutellas non lavant, et si aliquando cum brodio carnium lavant,
iterum brodium cum carnibus in ollam reponunt. Ollas etiam vel coclearia
vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lavant.
Apud eos magnum peccatum est si aliquid de potu vel de cibo
perire aliquo modo permittitur; unde ossa, nisi prius extrahatur
medulla, dare canibus non permittunt. Vestes suas etiam non lavant
nec lavari permittunt, et maxime ab illo tempore quando tonitrua
incipiunt, usque quo desinat illud tempus. Lac iumentinum
bibunt in maxima quantitate; si habent, bibunt et ovinum etiam et
vaccinum, caprinum et etiam camelorum. Vinum, cervisiam, medonem
non habent, nisi ab aliis nationibus mittatur vel donetur
eisdem. In hyeme quoque, nisi divites sint, lac iumentinum non
habent. Milium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt,
quod non comedere sed bibere possunt. Et unusquisque ex eis bibit
ciphum unum vel duos in mane, et nichil plus in die manducant;
in sero autem unicuique parum de carnibus datur, et brodium
[Page 250]
de carnibus bibunt. In estate autem, quia habent satis de
lacte iumentino, carnes raro manducant, nisi forte donentur eisdem,
aut venatione aliquam bestiam ceperint sive avem.
<9>. Legem etiam sive consuetudinem habent occidendi virum et
mulierem quos in adulterio inveniunt manifeste; similiter et virginem:
si fornicata fuerit cum aliquo, virum et mulierem occidunt. Si
aliquis invenitur in preda vel in furto manifeste in terra potestatis
eorum, sine ulla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum denudat
consilia, maxime quando volunt ire ad bellum, centum plage
ei dantur super posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno
unus rusticus potest. Item quando aliqui de minoribus offendunt
in aliquo, a suis maioribus non parcitur eis, sed verberibus graviter
affliguntur. Inter filium concubine et uxoris nulla est differentia,
sed dat pater eorum unicuique quod vult; et si est de genere ducum,
ita est dux filius concubine sicut est filius uxoris legitime. Et
cum unus Tartarus habet multas uxores, unaqueque per se suam
stationem et familiam habet, et cum una comedit et bibit et dormit
una die, et altera die cum alia. Una tamen ex ipsis maior inter
alias est, et frequentius cum illa quam cum aliis commoratur. Et
[Page 251]
cum tamen multe sint, inter se de facili nunquam contendunt.
<10>. Viri nichil operantur omnino exceptis sagittis, et etiam aliquantulum
de gregibus habent curam; sed venantur et se exercitant
ad sagittandum. Omnes enim a parvo usque ad magnum sagittarii
sunt boni; et statim pueri eorum, quando sunt duorum vel
trium annorum, incipiunt equitare, equos regunt et currunt in eis,
et dantur eis arcus secundum suam etatem, et instruuntur ad sagittandum:
agiles enim sunt valde, necnon et audaces.
<11>. Virgines et mulieres equitant et agiliter currunt in equis,
ut viri. Vidimus etiam eas pharetras et arcus portare. Et tam viri
quam mulieres diu in equitando possunt durare; brevissimas habent
strepas, equos bene valde custodiunt, immo rerum omnium
sunt maximi conservatores. Mulieres eorum omnia operantur: pellicia
vestes, calceos, ocreas et omnia opera que de corio fiunt;
currus etiam ducunt et reparant, camelos onerant, et velocissime
sunt et strenue in omnibus operibus suis; femoralibus omnes
utuntur, et alique sicut viri sagittant.
[Page 252]
De principio imperii Tartarorum et principibus eius
et dominio imperatoris et principum eius. <Cap.> V. <1>. Dicto de consuetudinibus, de ipsorum est imperio subnectendum;
et primo dicemus de ipsius principio, secundo de principibus
eius, tertio de dominio imperatoris et principum.
<2>. Terra quedam est in partibus orientis, de qua dictum est supra,
que Mongal nominatur. Hec terra quondam populos quatuor
habuit: unus Yeka Mongal, id est magni Mongali, vocabatur; secundus
Sumongal, id est aquatici Mongali; ipsi autem se ipsos
Tartaros appellabant, a quodam fluvio qui currit per terram eorum
qui Tartar nominatur; alius appellabatur Merkit; quartus Mecrit.
Hi populi omnes unam formam personarum et unam linguam habebant,
quamvis inter se per provincias et principes essent divisi.
<3>. In terra Yeka Mongal fuit quidam qui vocabatur Chingis. Iste
incepit esse robustus venator coram Domino, didicit enim homines
[Page 253]
furari, capere predam. Ibat autem ad alias terras, et quoscumque
poterat capere et sibi associare non dimittebat. Homines autem
sue gentis ad se inclinavit, qui tamquam ducem ipsum sequebantur
ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongal
sive Tartaris, postquam homines aggregaverat sibi, et interfecit
ducem eorum, et multo bello sibi omnes Tartaros subiugavit et in
suam servitutem redegit. Post hec cum omnibus istis pugnavit:
cum Merkitis qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam
bello sibi subiecit; inde procedens pugnavit contra Mecritas et
etiam illos devicit.
<4>. Audientes Naimani quod Chingis erat taliter elevatus, indignati
fuerunt; ipsi enim habuerant imperatorem qui fuerat strenuus
valde, cui dabant tributum omnes nationes predicte. Quo
debitum universe carnis exsolvente, filii eius successerunt loco illius;
sed iuvenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere, sed ab
invicem divisi erant et scissi; unde medio tempore Chingis predictus
erat taliter exaltatus, nichilominus tamen faciebant insultum in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant et
capiebant predam eorum.
[Page 254]
<5>. Chingis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines congregavit.
Naimani etiam et Karakytai, id est nigri Kytai, ex adverso in
quamdam vallem strictam inter duos montes, per quam nos euntes
ad imperatorem eorum transivimus, similiter convenerunt: et
commissum est prelium, in quo Naimani et Karakytai a Mongalis
sunt devicti. Et maior pars eorum fuit occisa, et alii qui evadere
non potuerunt in servitutem redacti fuerunt.
<6>. In terra autem predictorum Karakytaorum, Occodaican filius
Chingiscan, postquam positus fuit imperator, quamdam civitatem
edificavit, quam Emil appellavit, prope quam ad meridiem
est quoddam desertum magnum, in quo silvestres homines pro
certo habitare dicuntur; qui nullo modo loquuntur, nec in cruribus
habent iuncturas; et si quandoque cadunt, per se surgere sine
aliorum adiutorio minime possunt; sed tantam habent discretionem,
quod faciunt filtra de lana camelorum quibus vestiuntur, et
ponunt etiam contra ventum. Et si aliquando Tartari vadunt ad
[Page 255]
eos et vulnerant eos sagittis, ponunt gramina in vulnus et fortiter
fugiunt ante eos.
<7>. Mongali autem, in terram eorum revertentes, se contra Kytaos
ad prelium preparaverunt; qui, castra moventes, terram Kytaorum
intraverunt. Imperator autem Kytaorum hoc audiens venit
cum suo exercitu contra eos, et commissum est prelium durum, in
quo prelio Mongali fuerunt devicti, et omnes nobiles Mongalorum
qui erant in predicto exercitu fuerunt occisi, usque ad septem. Unde
adhuc quando aliquis eos minatur dicens: «Occidemini si in illam
iveritis terram, quoniam populi multitudo ibidem moratur et
sunt homines ad prelium apti», respondent: «Quondam etiam fuimus
occisi et non remansimus nisi septem, et modo crevimus in
multitudinem magnam, quare de talibus non terremur».
<8>. Chingis vero et alii qui remanserunt in terram suam fugerunt,
et cum aliquantulum quievisset Chingis predictus, preparavit
se rursum ad prelium et contra terram Huyrorum processit ad bellum.
Isti homines sunt christiani et de secta Nestorianorum erant, quos
[Page 256]
etiam bello devicit, et eorum litteram acceperunt; nam prius scripturam
non habebant, nunc autem eamdem appellant litteram
Mongalorum. Inde procedens contra terram Sarruyur et contra terram
Karanitarum, et contra terram Voyrat, et contra terram Canana,
quas terras omnes bello devicit.
<9>. Inde est in terram suam reversus. Et cum aliquantulum
quievisset, convocatis omnibus hominibus suis, contra Kytaos pariter
processerunt ad bellum. Et cum diu contra ipsos pugnassent,
magnam partem terre Kytaorum interemerunt; imperatorem autem
eorum concluserunt in suam civitatem maiorem, quam tam longo
tempore obsederunt quod exercitui omnino defecerunt expense; et
cum non haberent omnino quid manducarent, precepit ille Chingiscan
quod de decem hominibus unum darent ad manducandum.
Illi autem de civitate pugnabant viriliter contra istos machinis et sagittis;
et cum deficerent lapides, pro lapidibus argentum proiciebant,
et maxime liquefactum: civitas enim hec multis divitiis erat
[Page 257]
plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello minime vincere possent,
fecerunt unam magnam viam sub terra ab exercitu usque ad
medium civitatis et prosilierunt in medio civitatis et pugnaverunt
cum hominibus civitatis; et ilii qui erant extra, eodem modo
etiam contra eos pugnabant et, concidentes portas, intraverunt
civitatem et, occidentes imperatorem et homines plures, civitatem
possederunt, et aurum et argentum et omnes divitias eius abstulerunt;
et cum predicte terre Kytaorum suos homines prefecissent,
in terram propriam sunt reversi. Et tunc primo, imperatore
Kytaorum devicto, factus est predictus Chingiscan imperator.
Quamdam tamen partem terre Kytaorum, quia posita erat in mari,
usque in hodiernum diem, nullatenus devicerunt.
<10>. Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt
pagani qui habent litteram specialem, et habent novum et vetus
testamentum, et habent vitas patrum et eremitas et domos quasi
ecclesias factas, in quibus ipsi orant temporibus suis, et dicunt se
quosdam sanctos habere. Deum unum colunt, dominum Iesum
Christum honorant, et credunt vitam eternam; sed minime baptizantur.
[Page 258]
Scripturam nostram honorant et reverentur, christianos diligunt
et elemosinas faciunt plures. Homines benigni et humani
satis esse videtur. Barbam non habent et in dispositione faciei
satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati.
Linguam propriam habent. Meliores artifices non inveniuntur in
mundo in omnibus operibus, in quibus homines solent exercitari.
Terra eorum est opulenta valde in frumento, vino, auro, argento
et serico, et omnibus rebus ex quibus solet sustentari humana
natura.
<11>. Et cum aliquantulum quievisset, suos exercitus divisit.
Unum de filiis suis Tossu nomine, quem etiam Can appellabant,
id est imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos,
quos multo bello devicit. Et postquam devicerat eos, in terram
suam est reversus.
<12>. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui
Minorem Indiam devicit. Hi autem nigri sunt Sarraceni, qui
Ethiopes nominantur. Hic autem exercitus contra christianos, qui
sunt in India Maiori, ad pugnam processit. Hoc autem audiens, rex
[Page 259]
terre illius, qui vulgo Iohannes Presbyter appellatur, venit contra
eos exercitu congregato, et faciens imagines hominum cupreas, in
sella posuit super equos, ponens ignem interius, et posuit hominem
cum folle post imaginem cupream super equum; et cum
multis imaginibus talibus et equis taliter preparatis venerunt contra
predictos Tartaros ad pugnandum. Et cum ad locum prelii pervenissent,
istos equos unum iuxta alium premiserunt; viri autem qui
erant retro posuerunt, nescio quid, super ignem, qui erat in predicta
imagine et cum follibus fortiter sufflaverunt. Unde factum
est quod ex igne greco homines comburebantur et equi, et ex fumo
aer est denigratus; et tunc super Tartaros iecerunt sagittas, ex
quibus multi homines vulnerati fuerunt et interfecti, et sic cum
confusione eos de suis finibus eiecerunt, nec unquam audivimus
quod ultra ad ipsos redierint.
<13>. Cum autem per deserta redirent, in quamdam terram venerunt
in qua, ut nobis ad curiam imperatoris, per clericos rutenos
et alios qui diu fuerunt inter ipsos, firmiter dicebatur,
quedam monstra imaginem femineam habentia repererunt. Et
[Page 260]
cum interrogassent ea per multos interpretes ubi essent viri illius
terre, responderunt quod in illa terra quecumque femine nascebantur
habebant formam humanam, masculi autem speciem habebant
caninam. Et dum moram protraherent in terra predicta, canes
in alia fluvii parte convenerunt in unum, et dum esset hiems
asperrima, se omnes proiecerunt in aquam, et post hoc incontinenti
in pulverem volvebantur, et ita pulvis admixtus aque super eos
congelabatur. Et dum sepe ita fecissent, glacies densa facta est super
eos, et cum magno impetu cum Tartaris convenerunt ad pugnam.
At illi cum sagittas iactabant super eos, ac si super lapides
sagittassent, retro sagitte redibant; alia etiam arma eorum in nullo
ledere poterant ipsos. Canes vero insultum facientes in eos, morsibus
vulneraverunt multos et occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus
suis. Et de hoc adhuc est proverbium inter eos: «Pater tuus,
vel frater, a canibus fuit occisus». Mulieres autem eorum, quas ceperant,
duxerunt in terram eorum et usque ad diem mortis earum
ibidem fuerunt.
<14>. Et dum reverteretur exercitus ille, videlicet Mongalorum,
venit ad terram Burithabet quos bello vicerunt; qui sunt pagani;
qui consuetudinem mirabilem immo potius miserabilem habent,
[Page 261]
quia cum alicuius pater humane nature debitum solvit, omnem
congregant parentelam et comedunt eum, sicut nobis dicebatur
pro certo. Isti pilos in barba non habent, immo quoddam ferrum
in manibus portant, sicut vidimus, cum quo semper barbam depilant
si forte aliquis crinis crescit in ipsa, et multum etiam sunt deformes.
Inde exercitus ille in terram suam est reversus.
<15>. Chingiscan etiam eo tempore quo divisit alios exercitus,
ivit cum expeditione contra orientem per terram Kergis, quos
bello non vicit et, ut nobis dicebatur ibidem, usque ad Caspios
montes pervenit. Montes autem illi in ea parte ad quam applicuerunt
sunt de lapide adamantino, unde eorum sagittas et arma ferrea
attraxerunt. Homines inter Caspios montes conclusi clamorem
exercitus, ut creditur, audientes, montem frangere inceperunt. Et
cum alio tempore post decem annos reverterentur, montem invenerunt
confractum. Sed cum ad illos Tartari accedere attentassent,
potuerunt minime, quia nubes quedam erat posita ante ipsos,
ultra quam accedere non poterant ullo modo, quia visum
amittebant omnino statim cum perveniebant ad illam. Illi autem
[Page 262]
ex adverso credentes quod Tartari ad illos accedere formidarent,
insultum contra eos fecerunt, sed statim, cum pervenerunt ad nubem,
procedere non potuerunt, propter causam superius pretaxatam.
Sed antequam pervenirent ad montes predictos, plus quam
per mensem per vastam solitudinem transierunt.
<16>. Inde procedentes adhuc contra orientem, plus quam per
mensem per magnum desertum iverunt, et pervenerunt ad quamdam
terram, ut nobis certissime dicebatur, ubi videbant vias tritas,
sed nullum hominem poterant invenire; sed tantum quesiverunt
per terram quod invenerunt unum hominem cum sua uxore, quos
ante Chingiscan adduxerunt. Et cum interrogasset eos, ubi essent
homines terre illius, responderunt quod in terra sub montibus habitarent.
At Chingiscan predictus, retenta uxore, misit virum illum
mandans hominibus illis quod venirent ad mandatum ipsius.
Ille autem vadens ad eos, narravit omnia que Chingiscan mandaverat
eis. Qui respondentes dixerunt quod tali die venirent ad ipsum,
ad faciendum mandatum ipsius. Ipsi autem medio tempore
congregaverunt se per vias occultas sub terra, et venerunt contra
istos ad pugnam, et irruentes subito super eos, plurimos occiderunt.
At illi, Chingiscan videlicet et sui, videntes quod nichil proficerent,
[Page 263]
sed potius perderent homines suos, et quia etiam solis sonitum
sustinere non poterant (immo eo tempore quo sol oriebatur,
oportebat eos ponere unam aurem ad terram et superiorem
obturare fortiter ne terribilem illum sonum audirent, nec sic tamen
cavere poterant, quin propter hoc ex eis plurimi necarentur),
fugerunt et terram exierunt predictam. Illos tamen homines,
virum videlicet cum uxore, secum duxerunt; qui usque ad mortem
in terra Tartarorum fuerunt. Interrogati vero quare habitarent sub
terra, dixerunt quod uno tempore anni, cum sol oritur, tantus sonitus
erat quod homines nulla ratione poterant sustinere, ut superius
de Tartaris dictum est. Immo etiam tunc percutiebant in organis
et timpanis et in aliis instrumentis, ut illum sonitum non
audirent.
<17>. Et dum Chingiscan et sui de terra illa reverterentur, defecerunt
eis victualia et habebant maximam famem. Et tunc recentia
interiora unius bestie eos contigit invenire; que accipientes, depositis
tantum stercoribus, decoxerunt, et coram Chingiscan portantes,
cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit a Chingiscan,
[Page 264]
ut nec sanguis nec interiora nec aliquid de bestia quod manducari
potest, exceptis stercoribus, proiciatur.
<18>. Et inde in terram propriam est reversus et ibidem leges et
statuta multiplicia fecit, que Tartari inviolabiliter observant; ex
quibus tantum duo dicemus. Unum est quod quicumque in superbiam
erectus, propria auctoritate, sine electione principum, voluerit
esse imperator, sine ulla miseratione debet occidi. Unde, ante
electionem istius Cuyuccan, propter hoc unus de principibus, nepos
ipsius Chingiscan, fuit occisus. Volebat enim sine electione regnare.
Aliud statutum est quod sibi subiugare debeant omnem terram,
nec cum aliqua gente pacem habere debeant, nisi subdatur eis,
quousque veniat tempus interfectionis eorum.
<19>. Quadraginta duobus quidem annis pugnaverunt; et ante
decem et octo annis debent regnare; post hec, ut dicunt, ab alia
natione, tamen nesciunt que sit illa, debent devinci, ut vaticinatum
est eis. Et illi qui evadere poterunt, ut dicunt, debent illam legem
tenere quam tenent illi, qui eos bello devincunt. Statuit etiam
quod per millenarios et centenarios et decanos et tenebras, id est
decem milia, debeat eorum exercitus ordinari. Multa etiam alia
[Page 265]
statuit de quibus longum est enarrare, et nos etiam ignoramus.
Post hec ab ictu tonitrui est occisus, peractis suis ordinationibus et
statutis.
<20>. Hic autem habuit quatuor filios: unus vocabatur Occodai,
secundus vocabatur Tossucan, alter vocabatur Chiaadai et nomen
quarti ignoramus. Ab his quatuor omnes duces Mongalorum descenderunt.
Primus, vicelicet Occodaican, hos filios habuit: primus
est Cuyuc, qui nunc est imperator, Cocten et Sirenen, et si plures
habuit filios ignoramus. Filii vero Tossucan: Bati, iste est ditior et
potentior post imperatorem; Ordu, iste est senior omnium ducum;
Siban, Bora, Berca, Tanuht; aliorum filiorum Tossucan nomina
[Page 266]
ignoramus. Filii Chiaadai sunt: Burin, Cadan; nomina aliorum
filiorum eius ignoramus. Alterius autem filii Chingiscan, cuius
nomen nescimus, filiorum nomina sunt hec: unus vocatur Mengu
cuius mater est Seroctan; ista domina inter omnes Tartaros,
excepta matre imperatoris, magis est nominata et potentior omnibus,
excepto Bati; alius vocatur Bechac; alios filios habuit plures,
sed eorum nomina ignoramus.
<21>. Hec sunt nomina ducum: Ordu - iste fuit in Polonia et in
Hungaria -, Bati, Burin, Cadan, Siban, Buyget - isti omnes fuerunt
in Hungaria -, Chirpodan - iste est adhuc ultra mare contra soldanum
Damasci - et alios qui sunt ultra mare. Isti alii remanserunt in terra:
[Page 267]
Mengu, Cocten, Sirenen, Hubilai, Sirenum, Sinocur, Thuatemyr,
Caragai, Sibedei senex, qui dicitur inter eos miles, Bora, Berca, Moucy,
Choranca, sed iste inter alios minimus est. Alii vero duces sunt plures,
sed eorum nomina ignoramus.
<22>. Imperator autem Tartarorum habet mirabile dominium super
omnes. Nullus audet in aliqua parte morari, nisi ubi ipse assignet.
Ipse autem assignat ubi maneant duces, duces vero assignant
millenariis loca, millenarii centenariis, centenarii vero decanis. Insuper
quicquid precipitur eis quocumque tempore, quocumque loco, sive
ad bellum, sive ad mortem, sive ad vitam, sine ulla contradictione
obediunt. Etiam si petit filiam virginem vel sororem, sine contradictione
dant ei. Immo singulis annis aut intermissis aliquibus
annis virgines colligit ex omnibus finibus Tartarorum, et si ipse
[Page 268]
vult sibi aliquas retinere, retinet; alias dat suis hominibus, sicut videtur
ei expedire.
<23>. Nuntios quoscumque et quotcumque et ubicumque transmittit;
oportet quod dent eis sine mora equos subducticios et expensas.
Undecumque etiam veniunt ei tributa vel nuntii, oportet
quod equi, currus et expense similiter dentur. Sed nuntii qui veniunt
aliunde, in magna miseria sunt in victu pariter et vestitu,
quia expense eorum viles sunt et pauce; et maxime cum veniunt
ad principes, et ibi debent moram contrahere: tunc ita parum datur
decem hominibus, quod vix inde possunt vivere duo. Nec
etiam in curiis principum nec in via datur eis comedere, nisi semel
in die et satis parum. Insuper si alique sibi iniurie fiunt, conqueri
de facili minime possunt; unde oportet eos illa patienter portare.
Insuper multa munera tam a principibus quam ab aliis maioribus
et minoribus petuntur ab eis, et si non dantur vilipendunt eos,
immo quasi pro nichilo habent ipsos; et si a magnis viris mittuntur,
nolunt ab eis modicum munus habere, sed dicunt: «A magno
homine venitis et tam modicum datis?». Unde accipere dedignantur,
et si nuntii bene volunt facere facta sua, oportet eos dare
maiora. Iccirco magnam partem rerum, que nobis pro expensis a fidelibus
erant donate, oportuit nos de necessitate in muneribus dare.
[Page 269]
<24>. Et hoc sciendum est, quod ita omnia sunt in manu imperatoris,
quod nemo audet dicere «hoc meum est vel illius», sed omnia
sunt imperatoris, res scilicet homines et iumenta; et super hoc
etiam nuper emanavit imperatoris statutum. Idem dominium habent
duces per omnia super homines suos; divisi enim sunt homines,
Tartari scilicet et alii, inter duces. Nuntiis etiam ducum, quocumque
eos transmittant, homines tam imperatoris quam alii omnes,
equos subducticios et expensas et qui equos custodiunt
et etiam nuntiis servant, sine contradictione dare tenentur. Imperatori
autem iumenta, ut habeat lac ex eis ad annum, vel ad duos
vel ad tres sicut placuerit ei, tam duces quam alii, pro redditu, dare
tenentur; et homines ducum idem tenentur facere dominis suis;
inter eos enim nullus est liber. Et ut breviter dicam, quicquid imperator
et duces volunt, et quantum volunt, de rebus eorum accipiunt;
de personis etiam eorum disponunt per omnia, secundum
beneplacitum suum.
<25>. Mortuo imperatore, ut superius dictum est, convenerunt
duces et elegerunt Occodai, filium Chingiscan predicti in imperatorem.
Qui habito consilio principum eius divisit exercitus. Bati,
[Page 270]
qui in secundo gradu attinebat eidem, misit contra terram Altisoldani
et contra terram Biserminorum; hi enim Sarraceni erant, sed
comanicum loquebantur. Et cum intrasset terram eorum, pugnavit
cum eis et bello eos sibi subiecit. Quedam autem civitas, nomine
Barchin, diu restitit ei; fecerant enim foveas multas in circuitu
civitatis et operuerant illas, et quando illi veniebant ad civitatem,
cadebant in foveas; unde non potuerunt illam civitatem habere
antequam predictas foveas implevissent.
<26>. Homines autem de quadam civitate, que vocatur Ianikint,
hoc audientes exierunt obviam eis, sponte se in manu eorum tradentes;
unde civitate eorum non fuit destructa, sed plures eorum
occiderunt et alios transtulerunt. Et acceptis spoliis civitatis, ipsam
aliis hominibus repleverunt, et iverunt contra civitatem Ornas. Ista
civitas erat nimium populosa; erant enim ibi Christiani plures, Gazari
videlicet et Ruteni et Alani et alii, necnon et Sarraceni; Sarracenorum
tamen erat dominium civitatis. Hec autem civitas erat divitiis
multum plena; est enim posita super fluvium quemdam, qui
currit per Ianikint et terram Biserminorum, qui intrat mare; unde
est quasi portus, et forum maximum habebant de illa civitate alii
[Page 271]
Sarraceni. Et cum non possent eos aliter devincere, preciderunt fluvium
qui currebat per civitatem, et illam cum rebus et hominibus
submerserunt. Quo facto, postea intraverunt terram Turcorum, qui
sunt pagani.
<27>. Quam devincentes, iverunt contra Rusciam, et fecerunt
magnam stragem in terra Ruscie, civitates et casta destruxerunt et
homines occiderunt, et Kioviam, que est metropolis Ruscie, obsederunt;
et cum diu obsedissent illam ceperunt et occiderunt homines
civitatis. Unde quando per terram illam ibamus, inveniebamus
innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum super campum
iacere. Fuerat enim civitas valde magna et nimium populosa, et
nunc quasi in nichilum redacta est. Vix enim ducente domus sunt
ibi modo, et illi homines tenentur in maxima servitute. Inde procedentes
pugnando, destruxerunt totam Rusciam.
<28>. De Ruscia autem et de Comania processerunt duces predicti,
et pugnaverunt contra Hungaros et Polonos, ex quibus Tartari
in Polonia et in Hungaria plures interfecti fuerunt; et si non fugissent,
et viriliter restitissent Hungari, exivissent Tartari de finibus
[Page 272]
suis, quia Tartari habuerunt talem timorem, quod omnes fugere
attentabant. Sed Bati, evaginato gladio, in faciem restitit eis dicens:
«Nolite fugere, quia si fugitis nullus evadet, et si debemus
mori moriamur omnes, quia futurum est, ut Chingiscan predixit,
quod interfici debeamus; et si nunc tempus est, sustineamus».
Et sic animati sunt, et remanserunt et Hungariam
destruxerunt.
<29>. Inde revertentes, venerunt in terram Morduanorum, qui
sunt pagani, et eos bello vicerunt. Inde procedentes contra Byleros,
id est Bulgariam Magnam, et ipsam destruxerunt omnino. Inde
procedentes ad aquilonem adhuc contra Bascart, id est Hungariam
Magnam, eos etiam devicerunt.
<30>. Inde egredientes, iverunt amplius ad aquilonem, et venerunt
ad Parossitas, qui habent parvos stomachos et os parvulum,
ut nobis dicebatur, nec manducant, sed decoquunt carnes; quibus
decoctis, ponunt se super ollam et fumum recipiunt, et de hoc solo
reficiuntur. Sed si aliquid manducant, hoc valde modicum est.
<31>. Inde procedentes, venerunt ad Samogedos. Hi autem homines,
[Page 273]
ut dicitur, tantum de venationibus vivunt; tabernacula
etiam et vestes habent tantummodo de pellibus bestiarum. Inde
ultra procedentes, venerunt ad quamdam terram super oceanum,
ubi invenerunt quedam monstra, ut nobis firmiter dicebatur, que
per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in
pedes bovinos, et humanum caput habebant, sed faciem habebant
ut canis. Duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant
ut canis, et sic, per intervalla temporum, latratum interponebant,
tamen ad naturam suam redibant, et sic intelligi poterat
quid dicebant. Inde redierunt in Comaniam, et usque nunc quidam
ex eis morantur ibidem.
<32>. Chirpodan vero eodem tempore misit Occodaican cum exercitu
ad meridiem contra Kergis, quos in bello devicit. Hi autem
homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent; quorum consuetudo
talis est: cum pater alicuius moritur, pre dolore quasi
unam corrigiam, in signum lamenti, ab aure usque ad aurem de facie
sua levant.
<33>. Quibus devictis, ad meridiem ivit contra Armenos. Sed cum
per deserta transierunt, quedam etiam monstra, ut nobis dicebatur
pro certo, effigiem humanam habentia, invenerunt, sed nonnisi
[Page 274]
unum brachium cum manu in medio pectoris et unum pedem habebant,
et duo sagittabant cum uno arcu; et isti ita fortiter currebant,
quod equi eos investigare non poterant: currebant enim saltando
super illum unum pedem, et cum essent fessi taliter eundo,
ibant super manum et pedem revolvendo se quasi in circulo. Istos
autem homines Isidorus ciclopedes appellavit. Et cum essent sic fessi,
iterum currebant secundum modum priorem. Aliquos tamen
occiderunt ex eis et, sicut nobis apud imperatoris curiam a rutenis
clericis dicebatur, qui cum imperatore predicto morantur,
venerunt plures ex eis nuntii in legatione ad curiam imperatoris
superius annotati, ut pacem habere possent cum eo. Inde procedentes,
venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgianie,
et alia pars venit ad mandatum eorum. Et quadraginta milia
yperperorum singulis annis dederunt pro tributo et adhuc faciunt
illud idem.
<34>. Inde procedentes ad terram soldani de Urum, qui erat satis
magnus et potens, cum quo pugnaverunt et devicerunt. Et processerunt
ultra, debellando et vincendo, usque ad terram soldani Damasci
et nunc etiam terram illam optinent, et alias terras ultra illas
proponunt impugnare; nec postea usque ad presentem diem in
[Page 275]
terram suam fuerunt reversi. Alius exercitus ivit contra terram calif
de Baldac, quam etiam sibi subdiderunt; et quadringenta bisantia,
exceptis baldachinis et aliis muneribus, omni die dant pro tributo.
Et omni anno pro calif, ut ad eos veniat, nuntios mittunt; qui cum
tributo munera magna mittit, rogans ut eum supportent. Ipse vero
imperator munera accipit, et nichilominus ut veniat mittit pro eo.
De bello, et ordinatione acierum,
et armis, et astutiis in congressione,
et crudelitate captivorum, et oppugnatione munitionum,
et perfidia eorum in iis qui se reddunt eisdem. <Cap.> VI. <1>. Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello: primo
de ordinatione acierum, secundo de armis, tertio de astutiis in congressione,
quarto de crudelitate quam faciunt de captivis, quinto
de oppugnatione castrorum et civitatum, sexto de perfidia quam
exercent cum iis qui se reddunt eisdem.
<2>. De ordinatione acierum, hoc modo Chingiscan ordinavit, ut
decem hominibus preponeretur unus, et ille secundum nos appellatur
decanus; decem autem decanis preponeretur unus, qui centenarius
[Page 276]
nominatur; decem vero centenariis preponeretur unus, qui
millenarius appellatur; decem millenariis preponeretur unus, et ille
numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto vero exercitui preponuntur
duo duces vel tres, ita tamen quod habeant respectum ad
unum.
<3>. Cum acies sunt in bello, si de decem hominibus fugit
unus vel duo vel tres etiam plures, omnes occiduntur; et si
omnes decem fugiunt, nisi fugiant alii centum, omnes occiduntur.
Et ut breviter dicam, nisi comuniter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur.
Item si unus vel duo aut plures audacter accedunt ad
pugnam et decem alii non sequuntur, occiduntur etiam; et si unus
de decem vel plures capiuntur, et alii socii sui non liberant eos,
etiam occiduntur.
<4>. Arma autem ista ad minus omnes debent habere: duos arcus
vel tres, vel unum bonum ad minus, et tres pharetras magnas plenas
sagittis, et unam securim, et funes ad machinas trahendas. Divites
autem habent gladios acutos in fine, ex una parte tantum
incidentes, et aliquantulum curvos; et habent equum armatum,
crura etiam tecta, galeas et lorica. Quidam loricas et etiam cooperturam
equorum habent de corio, in hunc modum formatas: habent
quasdam corrigias de bove vel alio animali ad latitudinem
[Page 277]
unius manus, et bituminant tres vel quattuor simul, et ligant illas
corrigiolis sive cordulis; in corrigia superiori ponunt cordulas
in fine, in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt usque
ad finem. Unde quando se inclinant, inferiores corrigie superiores
ascendunt, et sic duplicantur super corpus vel etiam triplicantur.
<5>. De coopertura equi faciunt quinque partes, ex una parte
equi unam, et ex alia parte aliam, que protenduntur a cauda
usque ad caput, que ligantur ad sellam, et post sellam in dorso et
etiam in collo; super renes etiam aliam partem ponunt, ubi duarum
partium ligature iunguntur, in qua pecia faciunt unum foramen
per quod caudam exponunt; et ante pectus ponunt etiam
unam; que omnes protenduntur usque ad genua vel usque ad crurum
coniuncturas. Et ante frontem laminam ferream ponunt, que
ex utraque parte colli partibus predictis ligatur.
<6>. Lorica vero etiam quatuor habet partes: una pars protenditur
a femore usque ad collum, sed est facta secundum dispositionem
humani corporis, quia ante pectus est stricta et a brachiis inferius,
in rotundum obvolvitur circa corpus; retro autem ad renes habent
aliam peciam, que protenditur a collo usque ad aliam peciam que
revolvitur circa corpus; super humeros autem iste due pecie, anterior
videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas, que sunt in utroque
humero, fibulis conectuntur; et in utroque brachio unam habent
peciam. Que ab humeris protenduntur usque ad manus, que
[Page 278]
etiam inferius sunt aperte; et in unoquoque crure unam peciam
habent; que pecie omnes fibulis coniunguntur.
<7>. Galea autem est superius ferrea vel de chalybe, sed illud quod
protegit in circuitu collum et gulam de corio est; et omnes iste pecie
de corio sunt formate, secundum modum superius annotatum.
<8>. Quidam autem omnia illa, que superius diximus, habent de
ferro in hunc modum formata: unam laminam tenuem ad latitudinem
unius digiti faciunt et ad longitudinem palme unius, et in
hunc modum faciunt laminas multas; et in unaquaque lamina octo
foramina parvula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes
ponunt; et laminas unam super aliam ponunt quasi ascendendo
per gradus, et ligant laminas predictas ad corrigias tenuibus
corrigiolis, quas mittunt per foramina superius annotata, et in superiori
parte consuunt corrigiolam unam, ut lamine predicte bene
et firmiter cohereant simul; et faciunt ex laminis quasi corrigiam
unam, et postea ligant per pecias, per omnia, sicut superius
dictum est; et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas,
et faciunt ita illa lucere quod potest homo faciem suam
in eis videre.
<9>. Aliqui eorum lanceas habent, et in collo ferri lancee habent
unum uncum, cum quo detrahunt hominem de sella si possunt.
Longitudo sagittarum suarum est duorum pedum et unius palme
[Page 279]
et duorum digitorum. Et quia diversi sunt pedes, mensuram pedis
geometrici ponimus: duo grana hordei pollicis transversio est, sexdecim
pollices transversi faciunt unum geometricum pedem. Ferramenta
sagittarum sunt acutissima, et ex utraque parte incidentia
quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad
acuendum sagittas. Ferramenta predicta caudam habent acutam
ad longitudinem digiti, quam imponunt in lignum.
<10>. Scutum habent de viminibus vel de virgulis factum, sed
non credimus quod portant nisi ad castra et ad custodiam imperatoris
et principum, sed hoc tantum de nocte. Sagittas etiam alias
habent ad sagittandum aves et bestias et homines inermes, ad
trium digitorum latitudinem; sagittas autem alias habent diversimodas
ad aves et bestias sagittandas.
<11>. Cum ad bellum procedere volunt, precursores premittunt,
qui nichil secum portant preter filtra sua et equos et arma. Isti nichil
rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt, sed
tantum homines vulnerant et mortificant et, si non possunt aliud,
mittunt in fugam. Multo libentius tamen occidunt quam fugant.
Post istos sequitur exercitus, qui cuncta que invenit accipit; et homines
etiam, si inveniri possunt, capiunt vel occidunt. Nichilominus
tamen principes exercitus ex omni parte mittunt predones post
hoc ad inveniendum homines et iumenta, qui valde sagaces sunt
ad querendum.
[Page 280]
<12>. Quando autem ad flumina perveniunt, hoc modo transeunt
illa, etiam si sunt magna. Maiores unum rotundum et leve
corium habent, in quo in summitate per circuitum crebas faciunt
ansas, in quibus funem imponunt et stringunt, ita quod in circuitu
faciunt quemdam ventrem quem replent vestibus et aliis rebus,
et fortissime ad invicem comprimunt; post hec in medio ponunt
sellas et alias res duriores. Homines etiam in medio sedent,
et ligant ad caudam equi navem hanc taliter preparatam. Et unum
hominem, qui equum regat, faciunt pariter cum equo ante natare;
vel habent aliquando duos remos et cum illis remigant ultra
aquam, et sic transeunt flumen. Equos vero pellunt in aquam, et
unus homo iuxta unum equum quem regit natat, et alii equi
omnes illum sequuntur; et sic transeunt aquas et flumina magna.
Alii vero pauperiores unam bursam habent de corio bene consutam
(unusquisque tenetur habere), in qua bursa vel in quo sacco,
vestes et omnes res suas imponunt, et in summitate saccum fortissime
ligant, et suspendunt ad caudam equi et transeunt, ut superius
dictum est.
<13>. Sciendum est quod quando vident hostes, tunc vadunt ad
eos, et unusquisque iacit tres sagittas vel quatuor contra adversarios
suos; et si vident quod eos superare non possunt, retro regrediuntur
ad suos. Et hoc faciunt in fraudem, ut adversarii eos sequantur
[Page 281]
ad loca ubi insidias paraverunt. Et si eorum inimici sequuntur
ipsos ad predictas insidias, circumdant eos et sic vulnerant et occidunt.
Item si vident quod magnus exercitus sit contra eos, aliquando
divertunt ab eo per unam dietam vel per duas, et aliam
partem terre invadunt et expoliant et interficiunt homines et terram
destruunt et devastant. Et si vident etiam quod hoc facere
non possint, cedunt retro ad decem vel ad duodecim dietas aliquando,
et morantur in loco tuto, quousque adversariorum exercitus
separetur, et tunc furtim veniunt et depopulant totam terram.
In bellis enim astutissimi sunt, quia iam per quadraginta annos
et amplius cum aliis gentibus dimicarunt.
<14>. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant
sicut debent pugnare. Duces sive principes exercitus bellum
non intrant, sed stant a longe contra inimicorum exercitum, et
iuxta se habent pueros in equis et mulieres et equos; et faciunt aliquando
imagines hominum et ponunt super equos. Hec ideo faciunt
ut multitudo bellantium magna esse credatur. Contra faciem
inimicorum unam aciem captivorum et aliarum gentium, qui sunt
inter eos, transmittunt et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis.
Alias acies fortiorum hominum mittunt a dextris et a sinistris, ut
non videantur ab adversariis suis, et sic circumdant adversarios et
colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum
[Page 282]
sint aliquando pauci, putantur ab adversariis, qui circumdati sunt,
esse multi, et maxime cum videant illos qui sunt cum duce vel
principe exercitus pueros et mulieres et equos et homines ficticios,
ut dictum est supra, quos credunt esse pugnatores, et per hoc terrentur
et confunduntur. Et si forte adversarii bene pugnant, faciunt
eis viam ut fugiant; et statim cum fugere incipiunt et ab invicem
separari, insequuntur eos, et plures tunc occidunt in fuga
quam mortificare possint in bello. Sciendum est tamen quod, si
aliud possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis
vulnerant et occidunt. Et cum iam homines et equi sunt debilitati
sagittis, tunc congrediuntur cum eis.
<15>. Munitiones in hunc modum expugnant. Si est talis munitio,
ipsam circumdant, immo aliquando sepiunt, ut nullus possit
ingredi vel exire. Et pugnant fortissime machinis et sagittis, et nec
die nec nocte cessant a prelio, ut illi qui sunt in munitionibus non
quiescant; ipsi tamen Tartari quiescunt, quia acies dividunt et una
succedit alteri in pugna, ut non nimium fatigentur. Et si eam taliter
habere non possunt, grecum prohiciunt ignem; immo solent
aliquando accipere arvinam hominum quos occidunt, et liquefactam
proiciunt super domos. Et ubicumque venit ignis super pinguedinem
illam, quasi inextinguibiliter ardet. Extingui tamen potest,
ut dicitur, cum vino vel cervisia superfusa. Et si super carnem
ceciderit, confricatione palme manus potest extingui.
[Page 283]
<16>. Et si ita non prevalent, et civitas illa vel castrum habeat
flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alveum et submergunt
illam munitionem si possunt. Si autem non possunt, suffodiunt
illam, et sub terra armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intraverint,
una pars ignem imponit ut comburatur, et alia pars cum
illius munitionis hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere
possunt, castrum vel munitionem suam faciunt contra illam, ut ab
inimicorum iaculis non graventur; et contra illam multo tempore
iacent, nisi forte exterius adiutorium habeat exercitus qui pugnet
cum eis et vi removeat ipsos. Sed cum iacent ante munitionem,
blande eis loquuntur et multa eis promittunt, ad hoc ut se eorum
manibus tradant. Et si illi se eis reddiderint dicunt: «Exite ut secundum
morem nostrum vos numeremus». Et cum illi ad eos
exeunt, querunt qui sunt artifices inter eos et illos reservant; alios
autem, exceptis illis quos volunt habere pro servis, cum securi occidunt.
Et si aliquibus aliis parcunt, ut dictum est, nobilibus et honestis
hominibus nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente
reservant aliquos nobiles, nec prece nec pretio ultra de captivitate
possunt exire.
<17>. In bellis autem quoscumque capiunt occidunt, nisi forte
velint aliquos reservare, ut habeant eos pro servis. Occidendos autem
dividunt per centenarios, ut cum bipenni interficiantur ab eis;
[Page 284]
ipsi vero post hec dividunt per captivos, et unicuique servo ad interficiendum
dant decem aut plures aut pauciores secundum quod
maioribus placet.
Quomodo faciunt cum hominibus pacem,
et de terrarum nominibus quas subiugaverunt,
et de terris que eis viriliter restiterunt,
et de tirannide quam exercent in hominibus suis. <Cap.> VII. <1>. Descripto quomodo pugnant, dicendum est de terris quas
eorum dominio subiugarunt, de quo isto modo scribemus: primo
dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem, secundo de terrarum
nominibus quas subdiderunt, tertio de terris que eis viriliter
restiterunt, quarto de tirannide quam exercent in eos.
<2>. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem nisi
subdantur eis, quia, ut dictum est supra, a Chingiscan habent
[Page 285]
mandatum et cunctas, si possunt, sibi subiciant nationes. Et hec
sunt illa que petunt ab eis: ut vadant in exercitu cum eis contra
omnem hominem quando placet, et ut dent decimam de omnibus,
tam de hominibus quam de rebus. Computant enim decem pueros
et unum accipiunt, et de puellis faciunt iilud idem, quos in
terram ipsorum deducunt et tenent eos pro servis; reliquos numerant
et ordinant secundum morem eorum.
<3>. Sed quando plene dominium habent super eos, si aliquid
promiserunt eis, nichil observant, sed quascumque congrue, possunt,
occasiones inveniunt contra eos. Nam cum essemus in Ruscia,
missus fuit unus sarracenus ex parte Cuyuccan, ut dicebatur,
et Bati; et ille prefectus a quolibet homine qui habebat tres pueros
unum accipiebat, ut postea nobis dicebatur; et quicumque viri
non habebant uxores, illos deducebat; et faciebat de mulieribus
etiam illud idem, que viros legitimos non habebant. Pauperes
etiam, qui mendicando suum victum querebant, simiiiter deportabat.
Reliquos autem, secundum eorum cosuetudinem, numeravit,
precipiens ut unusquisque, tam parvus quam magnus, etiam infans
unius diei, sive pauper esset sive dives, tale tributum preberet: ut
scilicet daret unam peliem albi ursi et unum nigrum castorem et
unum nigrum zabulum et unam nigram pellem cuiusdam animalis,
quod in terra latibulum habet, cuius nomen in latinum transferre
[Page 286]
nescimus (Poloni autem et Ruteni illam bestiam appellant
dochori), et unam nigram pellem vulpinam. Et quicumque ista non
dat, inter Tartaros debet duci et in eorum redigi servitutem.
<4>. Mittunt etiam pro principibus terrarum, ut ad eos veniant
sine mora. Et cum venerint, ibi debitum honorem nullum recipiunt,
sed habentur ut alie viles persone, et oportet ut eis munera
magna presentent tam ducibus quam uxoribus eorum et officialibus
millenariis et centenariis; immo omnes generaliter, et ipsi
etiam servi, ab eis cum magna importunitate munera petunt, et
non solum ab ipsis, sed etiam a nuntiis eorum cum mittuntur ad
ipsos.
<5>. Aliquibus etiam inveniunt occasiones ut eos occidant, sicut
de Michaele et aliis dictum est; aliquos vero, ut alliciant alios, permittunt
redire; alios etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum
enim intentio est ut ipsi soli dominentur in terra. Iccirco
querunt occasiones contra nobiles ut eos occidant. Ab illis vero
quos redire permittunt, petunt eorum filios aut fratres, quos ulterius
nunquam dimittunt, sicut actum est de filio Ierozlai et de
quodam alio duce Alanorum et aliis pluribus. Et si moritur pater
vel frater sine herede, filium vel fratrem nunquam dimittunt, immo
[Page 287]
illius principatum totaliter accipiunt sibi, sicut de quodam duce
Solangorum vidimus esse factum.
<6>. Bascakos sive prefectos suos ponunt in terris illorum quos redire
permittunt, quibus oportet ut ad nutum tam duces quam alii
debeant obedire. Et si homines alicuius civitatis vel terre non faciunt
quod volunt, isti bascaki opponunt eis quod sint Tartaris infideles,
et sic civitatem illam vel terram destruunt et homines qui
sunt in ea occidunt per manum validam Tartarorum, qui ex mandato
principis illius cui obedit terra illa veniunt, eis nescientibus,
et subito irruunt super eos; sicut nuper contigit, cum adhuc in terra
Tartarorum essemus, de quadam civitate quam ipsimet de Rutenis
in terra fecerant Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum,
qui terram usurpavit, vel prefectus ipsius, sed quicumque
Tartarus nobilis per civitatem sive terram illam transit quasi
dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos.
<7>. Insuper aurum et argentum et alia que volunt, et quando libet,
et quantum placet, absque ulla contradictione petunt et accipiunt.
Insuper si sunt aliqua placita inter illos principes qui reddiderunt
se ipsis, oportet ut ad imperatorem Tartarorum vadant ad
placitandum, sicut nuper contigit de duobus filiis regis Georgianie.
[Page 288]
Unus enim erat legitimus et alter de adulterio natus, qui vocabatur
David; legitimus autem Melic nominabatur. Filio autem
adultere, terre partem reliquerat pater; alius vero qui iunior erat,
veniebat una cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod
David predictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius
scilicet Melic, regina videlicet Georgianie, per quam maritus regnum
tenebat, quoniam regnum illud per feminas tenebatur, mortua
fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera,
et maxime legitimus filius qui repetebat terram quam reliquerat
pater filio suo David, cum non deberet habere quia adultere
filius erat; ille vero respondebat: «Licet sim filius concubine,
peto tamen ut fiat michi iustitia secundum consuetudinem Tartarorum,
qui nullam differentiam faciunt inter filios legitime ac ancille».
Unde fuit data sententia contra filium legitimum, ut illi
David, qui maior erat, subesset et terram haberet quiete ac pacifice
quam dederat ei pater. Et sic donaria que dederat, et causam
quam contra fratrem suum David habuerat, amisit.
<8>. Ab illis etiam nationibus, que longe sunt ab eis et sunt
coniuncte aliis nationibus, quas aliquo modo timent, que non sunt eis
subiecte, tributum accipiunt, et quasi misericorditer agunt cum
[Page 289]
eis, ut non adducant exercitum super eos, vel etiam ut alii non
terreantur se tradere ipsis; sicut factum est de Obesis sive Georgianis,
a quibus quinquaginta vel quadraginta milia yperperorum
sive bisantium accipiunt pro tributo. Alias adhuc eos in pace esse
permittunt; tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare
proponunt.
<9>. Terrarum nomina quas vicerunt sunt hec: Kytai, Naimani,
Solangi, Karakytai sive nigri Kytai, Canana, Tumat, Voyrat, Karaniti,
Huyur, Sumoal, Merkiti, Mecriti, Sarihuyur, Bascart id est
Magna Hungaria, Kergis, Cosmir, Sarraceni, Bisermini, Turcomani,
[Page 290]
Byleri id est Magna Bulgaria, Corola, Comuchi, Burithabet, Parossiti,
Cassi, Alani sive Assi, Obesi sive Georgiani, Nestoriani, Armeni,
Kangit, Comani, Brutachi, qui sunt Iudei, Mordui, Torci,
Gazari, Samogedi, Perses, Tati, India Minor sive Ethiopia, Circassi,
Ruteni, Baldac, Sarti. Alie terre sunt plures, sed earum nomina
ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus
terris superius nominatis.
<10>. Hec autem sunt nomina terrarum que eis viriliter restiterunt,
nec sunt adhuc subdite eis: India Magna, Mangia, quedam pars
Alanorum, quedam pars Kytaorum, Saxi. Quamdam enim civitatem
Saxorum predictorum, ut nobis dicebatur ibidem, obsederunt et
[Page 291]
debellare temptaverunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas
eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt; nec civitati
appropinquare poterant ad pugnam propter machinas et balistas;
tandem unam viam sub terra fecerunt, et prosilierunt in civitatem,
et alii temptabant incendere civitatem, et alii pugnabant.
Homines autem civitatis unam partem ad extinguendum ignem
posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum iis qui intraverant
civitatem, et multos occiderunt ex eis, alios vulneraverunt, compellentes
eos ad suos redire. Ac ipsi, videntes quod nichil possent eis
facere et quod multi homines morerentur, recesserunt ab eis.
<11>. In terra Sarracenorum et aliorum, qui quasi sunt inter eos
domini, accipiunt omnes artifices meliores et in omnibus operibus
suis ponunt. Alii autem artifices dant eis de opere suo tributum;
segetes omnes condunt in horreis dominorum suorum, dimittunt
tamen eis semina, et quantum ipsis competenter sufficit pro expensis;
aliis autem unicuique unum pondus de pane satis modicum
dant in die, et nichil aliud nisi ter in septimana modicum
quid de carnibus eis prebent; et illis tantum hoc artificibus faciunt
qui in civitatibus commorantur. Insuper quando dominis placet,
cum uxoribus et filiis iuvenes omnes accipiunt, et post se cum
omnibus famulis suis faciunt ire, qui de cetero sunt de numero
Tartarorum, immo potius de numero captivorum, quia, etsi inter
[Page 292]
ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reverentia sicut Tartari,
sed habentur pro servis, et ad omnia pericula ut alii captivi
mittuntur. Ipsi enim in bellis sunt primi, et etiam si debet palus
vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum templare.
Ipsos etiam est necesse operari omnia que sunt facienda. Ipsi etiam
si in aliquo offendunt vel non obediunt ad nutum, ut asini
verberantur.
<12>. Et ut breviter dicam, modicum quid manducant et modicum
bibunt et pessime induuntur, nisi forte aliquid possint lucrari
ut aurifabri et alii artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos
habent quod nichil eis dimittunt, nec habent tempus, pre multitudine
operum dominorum, ut sibi aliquid operentur, nisi furentur
si tempus, quando forsan debent quiescere vel dormire, et hoc si
uxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alii autem
qui tenentur in domo pro servis, omni miseria sunt repleti. Vidimus
enim eos ire in bracis pelliceis sepissime et toto corpore nudos
in maximo solis ardore, et in hyeme patiuntur maximum frigus;
vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuum de magno frigore
perdidisse; audivimus etiam aliquos esse mortuos, vel etiam de
magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse factos.
[Page 293]
Quomodo bello Tartaris occurratur, et quid attendunt,
et de armis et ordinatione acierum, et quomodo occurratur
eorum astutiis in pugna, et munitione castrorum et civitatum,
et quid faciendum est de captivis. <Cap.> VIII. <1>. Dicto de terris que obediunt eis, supponendum est quomodo
bello occurratur eisdem, quod videtur nobis hoc modo dicendum:
primo quidem scribendum est quid intendunt, secundo de
armis et ordinatione acierum, tertio quomodo occurratur eorum
astutiis in congressione, quarto de munitione castrorum et civitatum,
quinto quid faciendum est de captivis.
<2>. Intentio Tartarorum est sibi subicere totum mundum si possunt,
et de hoc a Chingiscan habent mandatum, sicut superius
dictum est. Iccirco eorum imperator sic in litteris suis scribit: «Dei
fortitudo, omnium hominum imperator», et in superscriptione sigilli
sui est hoc: «Deus in celo et Cuyuccan super terram, Dei fortitudo,
omnium hominum imperatoris sigillum». Et ideo cum nullis
hominibus faciunt pacem, ut dictum est, nisi forte se in manibus
eorum tradant. Et quia, excepta christianitate, nulla est terra
[Page 294]
in orbe quam ipsi <non> teneant, iccirco ad pugnam se preparant contra
nos. Unde noverint universi quod, nobis existentibus in terra Tartarorum,
in solemni curia, que iam ex pluribus annis indicta erat,
fuimus, ubi elegerunt Cuyuc in imperatorem in presentia nostra,
qui in lingua eorum dicitur Can. Qui Cuyuccan predictus erexit
cum omnibus principibus vexillum contra Ecclesiam Dei et romanum
Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
Occidentis, nisi forsan facerent ea que mandat domino pape et potentioribus
ac omnibus Christianorum populis Occidentis.
<3>. Quod nulla ratione faciendum est, nobis videtur: tum propter
nimiam servitutem etiam intollerabilem que est hactenus inaudita,
quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes
sibi subiectas; tum propterea quia in eis nulla est fides, nec aliqua
gens potest confidere in verbis eorum, quia quicquid promittunt
non observant, quando vident tempora sibi favere; et subdoli
sunt in omnibus factis et promissis eorum; intendunt etiam delere
omnes principes, omnes nobiles, omnes milites et honestos viros
de terra, ut superius dictum est, et hoc faciunt sub dolo et artificiose
in subditos suos; tum quia indignum est ut christiani subdantur
eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nichilum
redigitur cultus Dei, et anime pereunt, et corpora ultra quam
credi possit multimode affliguntur: in principio quidem sunt blandi,
[Page 295]
sed postea ut scorpio cruciant et affligunt; tum quia pauciores
sunt numero, et corpore debiliores quam populi christiani.
<4>. In predicta autem curia sunt bellatores et principes exercitus
assignati. De decem hominibus mittunt tres cum famulis eorum,
de omni terra potestatis eorum. Unus exercitus debet intrare per
Hungariam, secundus per Poloniam, ut nobis dicebatur. Venient
autem pugnaturi continue decem et octo annis: tempus est eis
assignatum procedendi. In martio preterito exercitum invenimus
indictum per omnes Tartaros per quos transivimus ad terram
Ruscie. Venient autem in tribus vel in quatuor annis usque in Comaniam.
De Comania autem insultum facient in terras superius
annotatas: ignoramus tamen utrum incontinenti post tertiam
hyemem veniant, vel ad tempus adhuc exspectent, ut melius venire
possint ex improviso.
<5>. Hec omnia firma sunt et vera, nisi Dominus aliquod impedimentum
pro sua gratia faciat eis, sicut fecit quando venerunt in
Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere pugnando
triginta annis, sed interfectus fuit tunc imperator eorum veneno,
et propter hoc quieverunt a preliis usque nunc. Sed modo,
quia positus est imperator de novo, iterum ad pugnam se incipiunt
preparare. Sciendum quod imperator proprio ore dixit quod
vellet mittere exercitum in Livoniam et Prusciam. Et quoniam
[Page 296]
intendit omnem terram delere vel in servitutem redigere, - que
servitus est quasi intollerabilis nostre genti, ut superius dictum est -,
occurrendum igitur est eis bello.
<6>. Et si una provincia non vult alteri opem ferre, terra illa de
lebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt
pugnabunt contra aliam terram, et in acie erunt primi. Si male
pugnant occidentur ab eis; si autem bene, ipsos cum promissis et
adulationibus tenent, et etiam, ut ab eis non fugiant, promittunt
eos facere dominos magnos. Sed post hec, quando securi possunt
esse de ipsis ut non recedant, faciunt eos infelicissimos servos; ac
de mulieribus, quas volunt pro servitiis et concubinis tenere, faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus devicte provincie destruunt
aliam terram. Nec est aliqua provincia que per se possit eis
resistere, sicut nobis videtur, nisi Deus velit pugnare pro ipsis,
quia de omni terra potestatis eorum, ut superius dictum est, homines
congregantur ad bellum. Unde si christiani se ipsos et suam
terram et christianitatem volunt servare, oportet quod in unum
conveniant reges, principes et barones et terrarum rectores, et mittant
de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam
ipsi incipiant per terram diffundi; quoniam, postquam incipiunt
spergi per terram, nullus congrue auxilium alteri potest prebere,
quoniam ipsi catervatim undique homines querunt ac occidunt. Et
si se claudunt in castris, ponunt tria vel quatuor milia hominum
aut plures circa castrum vel civitatem qui obsideant eam; et ipsi
nichilominus diffunduntur per terram homines occidentes.
<7>. Quicumque autem volunt pugnare cum eis, hec arma debent
habere: arcus bonos et fortes balistas quas multum timent
[Page 296]
intendit omnem terram delere vel in servitutem redigere, - que
servitus est quasi intollerabilis nostre genti, ut superius dictum est -,
occurrendum igitur est eis bello.
<6>. Et si una provincia non vult alteri opem ferre, terra illa de
lebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt
pugnabunt contra aliam terram, et in acie erunt primi. Si male
pugnant occidentur ab eis; si autem bene, ipsos cum promissis et
adulationibus tenent, et etiam, ut ab eis non fugiant, promittunt
eos facere dominos magnos. Sed post hec, quando securi possunt
esse de ipsis ut non recedant, faciunt eos infelicissimos servos; ac
de mulieribus, quas volunt pro servitiis et concubinis tenere, faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus devicte provincie destruunt
aliam terram. Nec est aliqua provincia que per se possit eis
resistere, sicut nobis videtur, nisi Deus velit pugnare pro ipsis,
quia de omni terra potestatis eorum, ut superius dictum est, homines
congregantur ad bellum. Unde si christiani se ipsos et suam
terram et christianitatem volunt servare, oportet quod in unum
conveniant reges, principes et barones et terrarum rectores, et mittant
de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam
ipsi incipiant per terram diffundi; quoniam, postquam incipiunt
spergi per terram, nullus congrue auxilium alteri potest prebere,
quoniam ipsi catervatim undique homines querunt ac occidunt. Et
si se claudunt in castris, ponunt tria vel quatuor milia hominum
aut plures circa castrum vel civitatem qui obsideant eam; et ipsi
nichilominus diffunduntur per terram homines occidentes.
<7>. Quicumque autem volunt pugnare cum eis, hec arma debent
habere: arcus bonos et fortes balistas quas multum timent
[Page 297]
et sagittas sufficientes et bonum dolabrum de bono ferro vel securim
cum longo manubrio; ferramenta sagittarum de arcu vel de balista
debent, ut Tartari, quando sunt calida temperari in aqua cum
sale mixta, ut fortia sint ad penetrandum arma eorum; gladios
etiam lances cum unco, qui valent ad detrahendum eos de sella,
quia de ipsa facillime cadunt; ac cutellos, loricas duplicatas, quia
illas de facili eorum sagitte non penetrant; et galeam et arma et
alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum.
Et si aliqui non sint ita bene armati, ut diximus, debent ire post
alios ut faciunt Tartari, et trahere contra eos arcubus vel balistis.
Nec deberent parcere pecunie quando comparant arma, ut possint
animas et corpora et libertatem et res alias observare.
<8>. Acies deberent ordinare ut ipsi, per millenarios ac centenarios,
decanos et duces exercitus. Qui duces nequaquam prelium debent
intrare, sicut non intrant duces eorum, sed debent de exercitu videre
et ordinare. Legem etiam ponere debent ut simul incedant ad bellum
sive alias, sunt ordinati. Et quicumque reliquerit alium
sive ad bellum procedentem sive pugnantem, vel quicumque fugerit,
nisi communiter cedant, graviter debet puniri; quia tunc pars
bellantium sequitur fugientes et sagittis eos occidunt, et pars cum
iis qui remanent pugnat, et sic confunduntur ac occiduntur remanentes
ac fugientes. Et similiter quicumque fuerit conversus
[Page 298]
ad predam collectam, antequam omnino sit exercitus contrariorum
devictus, maxima pena debet multari; talis enim apud Tartaros
sine ulla miseratione occiditur. Locus ad prelium est eligendus,
si fieri potest, ut campus sit planus, et ut possint undique videre.
Et debent habere, si possunt, silvam magnam a tergo vel a latere,
ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et silvam.
Nec debent omnes convenire in unum, sed facere acies multas et
divisas ab invicem, non tamen nimis distantes. Et contra illos qui
primo veniunt, debent unam aciem mittere que eis occurrat; et si
Tartari simulant fugam, non multum vadant post eos, nisi forte
quantum possunt videre, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant,
sicut ferre solent. Et alia sit parata ad iuvandum ipsam aciem si
fuerit oportunum.
<9>. Insuper habeant speculatores ex omni parte, ut videant
quando veniunt alie acies Tartarorum retro a dextris et a sinistris;
et semper debent mittere aciem contra aciem que eis occurrat. Ipsi
enim semper nituntur concludere adversarios suos in medio; unde
magnam cautelam debent habere, ne hoc facere possint, quia sic
exercitus facillime debellatur. Acies autem debent hoc cavere, ne
diu currant post eos propter insidias quas solent parare; plus enim
fraudulentia quam fortitudine pugnant.
<10>. Duces exercitus semper esse debent parati ad mittendum
adiutorium si necessarium est, illis qui sunt in pugna; et propter
hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos, ne forte fatigentur
[Page 299]
equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habem.
Sed Tartari illum equum quem equitant uno die, illum non
ascendunt in tribus vel in quatuor diebus post hoc; unde non curant
si fatigentur equi, propter multitudinem equorum quam habent.
Et si Tartari cedunt, non tamen nostri deberent recedere vel ab
invicem separari, quia simulando faciunt hoc, ut exercitus dividatur,
ut post hoc libere ingrediantur et destruant omnem terram. Debent
etiam cavere, ne faciant nimias expensas ut solent, ne propter
penuriam redire cogantur et dent Tartaris viam ut ipsos et alios occidant
et destruant totam terram, et propter eorum superfluitatem
nomen Domini blasphemetur. Sed hoc debent facere diligenter
ut, si contingat aliquos pugnatores redire, alii loco eorum
succedant.
<11>. Duces etiam nostri debent die noctuque facere exercitum
custodire, ne repente et subito irruant super eos, quia Tartari, ut
demones, multas excogitant artes nocendi; immo tam de nocte
quam de die semper debent esse parati, neque exspoliati debent iacere,
nec delitiose ad mensam sedere, ut imparati non valeant inveniri,
quia Tartari vigilant semper ut videant quomodo possint
nocere. Homines vero terre qui Tartaros expectant vel super se timent
venire, occultas foveas debent habere, in quibus tam segetes
quam alia reponere debent, propter duo: ut videlicet Tartari non
[Page 300]
possint illa habere et ut, si eis Dominus propitius fuerit, valeant
ea postea invenire. Eis fugientibus de terra, debent fenum et stramina
comburere vel fortiter occultare, ut equi Tartarorum minus
inveniant ad comedendum.
<12>. Civitates autem et castra si volunt munire videant prius
qualia sint in situ: situs enim talis debet esse castrorum, quod machinis
et sagittis expugnari non possint, et aquam habeant sufficientem
et ligna et, si fieri potest, quod introitus et exitus eorum
tolli non possit, et quod habeant homines sufficientes qui possint
vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia
possint Tartari castrum furari. Expensas ad multos annos debent
habere sufficientes; custodiant tamen diligenter expensas et illas
in mensura manducent, qui nesciunt quanto tempore ipsos in castris
oporteat esse inclusos; quia quando ipsi incipiunt, multis annis
obsident unum castrum, sicut fit hodierna die in terra Alanorum
de quodam monte quem, ut credimus, iam obsederunt per
duodecim annos; qui viriliter restiterunt et multos Tartaros et nobiles
occiderunt.
<13>. Alia autem castra et civitates, que talem situm non habent,
debent fortiter vallari foveis profundis muratis et muris bene paratis;
et arcus et sagittas sufficientes et lapides ac fundas debent habere.
Et debent diligenter cavere quod non permittant Tartaros
ponere machinas suas, sed suis machinis debent eos repellere. Et si
forte aliquo ingenio vel aliqua arte Tartari erigant machinas suas
[Page 301]
debent eas destruere machinis suis si possint; balistis etiam et fundis
et machinis debent resistere ut civitati non appropinquent.
Alias etiam debent esse parati, ut superius dictum est. De castris
etiam et civitatibus, que sunt in fluminibus posite, debent diligenter
videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est quod
Tartari plus diligunt quod homines se in civitatibus et castris claudant,
quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim illos
suos esse porcellos in ara conclusos, unde ponunt custodes, ut
superius dictum est.
<14>. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proiciantur,
statim sunt capiendi, quia cum sunt in terra, fortier sagittant et
equos ac homines vulnerant et occidunt. Et si servarentur, tales
possunt esse quod haberetur per eos quasi perpetuo pax, aut pecunia
magna daretur pro eis, quoniam se ad invicem diligunt satis.
Tunc quando capiuntur, si debent servari, ne fugiant, diligens custodia
est habenda. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius
dictum est, ubi de forma eorum est expressum. Sunt et alie multe
gentes cum eis, que per formam superius annotatam possunt ab
ipsis cognosci. Est autem hoc sciendum quod multi in exercitu
sunt cum eis qui, si viderent tempus et haberent fiduciam quod
nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet
nobis dixerunt, pugnarent cum ipsis, et peiora mala facerent eis
quam alii qui sunt eorum adversarii manifesti.
[Page 302]
<15>. Hec autem, que superius scripta sunt, ut illi qui viderunt
et audierunt, tantum diximus referendo, non ut instruamus
discretos qui, per exercitium pugne, bellorum noverunt astutias;
credimus enim quod nulla meliora et utiliora cogitabunt et
facient illi qui ad hoc prudentes sunt et instructi; poterunt attamen,
per illa que superius dicta sunt, habere de eis occasionem et materiam
cogitandi; scriptum est enim: «Audiens <sapiens> sapientior
erit et intelligens gubernacula possidebit».
De provinciis et situ earum per quas transivimus,
et de curia imperatoris Tartarorum et principum eius,
et de testibus qui nos invenerunt ibidem. <Cap. IX>. <1>. Dicto quomodo bello occuratur eisdem, ultimo dicemus de
via quam fecimus, et de situ terrarum per quas transivimus, et ordinatione
curie imperatoris et principum eius, et testibus qui in
terra Tartarorum nos invenerunt.
<2>. Cum iam proposuissemus, ut dictum est prius alias, ad Tartaros
proficisci, ad regem pervenimus Boemorum. Requisito consilio
eius, cum esset nobis familiaris dominus ab antiquo, que via
esset nobis melior ad eundum, respondit quod esset melius, prout
ei videbatur, ire per Poloniam et Rusciam. Habebat enim consanguineos
in Polonia, quorum adiutorio Rusciam intrare possemus;
et datis litteris suis et bono conductu, iter arripuimus ut per Poloniam
transiremus; fecit etiam nobis expensas dari per terras et
[Page 303]
civitates eius, quousque ad ducem Slesie Boleslaum veniremus, nepotem
ipsius, qui nobis etiam erat familiaris et notus. Ipse etiam dedit
nobis litteras suas et conductum securum et expensas per villas
et civitates, usquequo veniremus ad Lanciscie ducem Conradum.
Quo tempore, nobis gratia Dei favente, venerat ibi dominus Vasilico
dux Ruscie, a quo intelleximus de facto plenius Tartarorum.
Miserat enim ibi nuntios suos, qui ad ipsum et fratrem suum Danielem
redierant, portantes securitatem de transeundo ad Bati domino
Danieli; qui dixit nobis quod si nos vellemus ire ad ipsos, oporteret
nos habere munera magna ad dandum eis, quia illa cum importunitate
maxima requirebant; et si non debantur, sicut etiam
verum est, non poterat nuntius cum eis congrue facta sua facere,
immo etiam quasi pro nichilo reputatur.
<3>. Nos autem nolentes quod negotium domini pape et Ecclesie
propter hoc impediretur, de hoc quod datum nobis fuerat causa
elemosine ne deficeremus ad subsidium vie nostre, emi fecimus
quasdam castorum pelles et quorumdam etiam aliorum animalium.
Dux Conradus et ducissa Cracovie et quidam milites et episcopus
Cracovie, hoc scientes, plures etiam huiusmodi nobis pelles
donarunt. Dux etiam Conradus et filius eius et dux Cracovie et episcopus
[Page 304]
et barones Cracovie rogaverunt multum attente ducem Vasiliconem
predictum, ut nos ad transeundum ad Tartaros iuvaret in
quantum posset; qui respondit quod faceret hoc libenter. Unde nos
secum duxit in terram suam; et cum detinuisset nos aliquot dies
in expensis suis, ut aliquantulum quiesceremus, et fecisset nobis
venire episcopos suos de nostro rogatu, legimus eis litteras domini
pape, in quibus monebat eos quod deberent redire ad Ecclesie
unitatem sancte matris. Nos etiam monuimus eos et etiam induximus,
in quantum potuimus, tam ducem quam episcopos et alios
omnes qui convenerant ad illud idem. Sed quia eodem tempore
quo dux predictus in Poloniam venit, frater eius dux Daniel iverat
ad Bati et presens non erat, finaliter respondere non potuerunt,
sed ad plenariam responsionem oportebat suum reditum expectare.
<4>. Post hec dux predictus usque in Kioviam nobiscum unum
servientem transmisit; nichilominus tamen ibamus semper sub periculo
capitis propter Luthuanos, qui sepe insultum faciebant occulte
quantum poterant super terram Ruscie, et maxime in locis illis
per que debebamus transire. Et quia maior pars hominum Ruscie
a Tartaris fuit occisa vel in captivitatem deducta, iccirco eis resistere
potenter minime possent; a Rutenis tamen per servientem
predictum eramus securi. Unde, gratia Dei favente et ab inimicis
crucis Christi nos eripiente, pervenimus in Kioviam, que metropolis
est Ruscie.
<5>. Et cum pervenissemus illuc, habuimus de via nostra consilium
cum millenario et aliis nobilibus qui erant ibidem. Qui responderunt
[Page 305]
nobis quod si duceremus in Tartariam equos illos quos
habebamus, cum nives essent magne et nescirent fodere erbam
sub nive, sicut equi Tartarorum, nec inveniri posset aliquid aliud
ad manducandum pro ipsis, cum Tartari nec stramina nec fenum
nec pabulum habeant, morerentur omnes. Unde nos, habito consilio,
decrevimus cum duobus pueris qui custodirent illos dimittere
ipsos ibidem. Quare oportuit nos millenario munera dare, ut
ipsum haberemus propitium ad dandum nobis equos subducticios
et conductum. Antequam tamen in Kioviam veniremus, in
Daniloue usque ad mortem fuimus infirmati; nichilominus tamen
in vehiculo, in magno frigore, per nivem fecimus nos trahi, ne
domini pape et christianitatis posset negotium impediri. Dispositis
ergo omnibus istis negotiis in Kiovia, secundo die post festum purificationis
Domine nostre, cum equis millenarii et conductu de Kiovia
iter arripuimus ad illas barbaras nationes.
<6>. Pervenimus ad quamdam villam, que erat immediate sub
Tartaris, que Canove appellatur. Prefectus autem ville nobis dedit
equos et conductum usque ad aliam villam, in qua erat quidam
alanus prefectus, qui vocabatur Micheas, qui omni malitia et nequitia
erat plenus. Ipse enim miserat contra nos in Kioviam quosdam
satellites suos, mendaciter qui nobis dicerent, ex parte Corenze,
quod si essemus nuntii, veniremus ad ipsum. Et hoc ideo
faciebat, quamvis non esset verum, ut posset a nobis munera extorquere.
Cum autem perveniremus ad ipsum, reddidit se valde
difficilem nobis, et nisi munera promisissemus eidem, nullo modo
[Page 306]
conducere nos volebat. Nos autem videntes quod aliter ultra procedere
non poteramus, promisimus ei aliqua donaria dare; et cum
daremus ei ea que nobis videbantur, nolebat recipere, nisi plura
daremus eidem. Unde oportuit nos addere secundum voluntatem
ipsius; et quedam nobis subdole et furtive et malitiose subtraxit.
<7>. Post hec recessimus secunda feria quinquagesime cum ipso,
et duxit nos usque ad primam custodiam Tartarorum. Et cum in
prima sexta feria post diem cinerum hospitaremur, dum sol accederet
ad occasum, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt,
querentes quales homines essemus. Et cum respondissemus quod
nuntii essemus domini pape, quibusdam cibariis a nobis acceptis,
continuo discesserunt.
<8>. Mane facto surgentes, cum aliquantulum processissemus,
nobis maiores eorum qui erant in custodia occurrerunt, interrogantes
quare veniremus ad eos quod negotium haberemus. Quibus
respondimus quod eramus nuntii domini pape, qui Christianorum
dominus erat et pater, qui nos idcirco mittebat, tam ad regem
quam ad principes et Tartaros omnes, quia placebat eidem quod
Christiani omnes Tartarorum essent amici, et pacem haberent cum
eis; insuper quod desiderabat quod essent magni apud Deum in
celo. Iccirco monebat eos, tam per nos quam per litteras suas, dominus
papa quod Christiani efficerentur et fidem reciperent Dei et
domini nostri Iesu Christi, quia aliter salvari non possent; mandabat
preterea quod mirabatur de tanta occisione hominum, et maxime
Christianorum et potissime Hungarorum, Moravorum, Polonorum
[Page 307]
qui sunt ei subditi, que per Tartaros facta est, cum eos in nullo
lesissent nec ledere attemptassent; et quia dominus Deus erat
graviter offensus super hoc, monebat eos quod de cetero caverent a
talibus et penitentiam agerent de commissis. Adhuc diximus
quod dominus papa rogabat quod rescriberent ei quid de cetero
facere vellent, et que sit eorum intentio, et quod de omnibus supradictis
eidem per suas litteras responderent.
<9>. Auditis causis et intellectis superius annotatis, dixerunt
quod super ista verba vellent consulere et subducticios equos usque
ad Corenzam et ducatum prebere, et statim munera petiverunt,
et quod fecimus: oportebat enim nos de necessitate facere
virtutem. Datis ergo muneribus, et subducticiis equis acceptis, de
quibus ipsi descenderant, cum eorum ducatu ad Corenzam arripuimus
iter eundi. Ipsi tamen velociter equitantem, cum iis verbis
que dixeramus eisdem, ad ducem predictum unum nuntium premiserunt.
Dux autem iste dominus est omnium qui sunt in custodia
positi contra omnes homines occidentis, ne forte subito et improvise
irruant super eos. Iste dux habet sub se, ut audivimus, sex milia
hominum armatorum.
<10>. Cum autem pervenissemus ad ipsum, fecit longe a se nobis
ponere stationes, et misit ad nos servos suos procuratores, qui quererent
a nobis cum quo eidem inclinare vellemus, hoc est dicere:
«Que vultis ei munera dare?». Nos respondimus quod dominus
[Page 308]
papa aliqua munera non mittebat, quia non erat certus quod
ad eum pervenire possemus. Insuper iveramus per loca valde periculosa,
propter Luthuanorum timorem, qui frequenter discurrunt
per vias a Polonia usque fere ad Tartaros, per quas transitum feceramus.
«Verumtamen de iis que habemus ad victum nostrum
de gratia Dei et domini nostri pape, sicut poterimus, honorabimus
eum». Et cum plura dedissemus eidem, non sufficerunt ei, nisi
per interpositas personas peteret plura, promittens quod faceret
nos duci honeste, si admitteremus petitionem ipsius; quod oportebat
nos facere, si volebamus vivere et mandatum domini pape
congrue ducere ad effectum.
<11>. Acceptis muneribus, duxerunt nos ad ordam sive ad tentorium
ipsius et fuimus instructi ut inclinaremus ter cum genu sinistro
ante ostium stationis, et caveremus attente ne pedem super
limen ostii poneremus; quod fecimus diligenter, quia sententia
mortis est super illos qui scienter limen stationis ducis alicuius conculcant.
Postquam intravimus, oportuit nos, coram duce et aliis
maioribus omnibus qui specialiter erant ad hoc advocati, dicere
flexis genibus ea que superius dixeramus. Obtulimus ei etiam litteras
domini pape. Sed quia noster interpres, quem de Kiovia dato pretio
duxeramus, non erat sufficiens ut per eum littere possent interpretari,
nec ad hoc aliquis alius idoneus habebatur, iccirco non
[Page 309]
potuerunt interpretari. Quo facto, equi nobis dati fuerunt et tres
tartari, duo qui erant decani et alius erat homo Bati, qui nos ducerent
cum magna festinatione ad ducem predictum. Iste autem
Bati est potentior, excepto imperatore cui obedire tenetur, pre
cunctis principibus Tartarorum.
<12>. Secunda autem feria, que est post primam dominicam
quadragesime, arripuimus iter ad ipsum; et equitando quantum
equi poterant ire trotando, quia habebamus equos recentes fere
omni die ter vel quater et equitabamus de mane usque ad noctem,
immo de nocte sepissime, ante quartam feriam maioris ebdomade
ad ipsum non potuimus pervenire.
<13>. Ivimus autem per totam terram Comanorum, que tota est
plana, et habet quatuor flumina magna: primum Neper appellatur,
iuxta quod ex parte Ruscie ambulabat Corenza, et ex parte altera,
per illa campestria, Mouci, qui maior est quam Corenza; secundum
Don, super quod ambulat quidam princeps, qui habet
sororem Bati in uxorem, qui Carbon appellatur; tertium Volga,
istud flumen est valde magnum, super quod vadit Bati; quartum
Iaec appellatur, super quod millenarii duo, unus ex una parte fluminis
et alter ex altera parte, vadunt. Omnes isti in hyeme ad mare
descendunt, et in estate super ripam eorumdem fluminum ascendunt
ad montes. Mare autem istud est Mare Magnum, de quo
exit Brachium Sancti Georgii quod Constantinopolim vadit. Super
Neper autem fuimus per glaciem multis diebus. Ista flumina sunt
[Page 310]
magna, piscibus multum plena et maxime Volga. Que flumina intrant
mare Grecie, quod dicitur Mare Magnum, super cuius maris
litora satis periculose per glaciem in pluribus iocis ivimus multis
diebus; congelatur enim circa litora bene ad tres leucas interius.
<14>. Sed antequam ad Bati veniremus, duo ex nostris Tartaris
processerunt ad indicandum ei omnia verba que apud Corenzam dixeramus.
Cum autem perveniremus ad Bati, in terre finibus Comanorum,
fuimus bene positi per unam leucam longe a stationibus
suis. Quando autem debebamus duci ad curiam eius, fuit nobis
dictum quod debebamus inter duos ignes transire, quod nos
aliqua ratione facere nolebamus. Sed dixerunt nobis: «Secure ite,
quia pro nulla causa facimus vos inter istos duos ignes transire, nisi
propter hoc quod si vos aliquod malum cogitatis domino nostro,
vel si forte venenum portatis, ignis auferat omne malum». Quibus
respondimus: «Propter hoc transibimus, ne de tali re nos reddamus
suspectos».
<15>. Et cum pervenissemus ad ordam, fuimus interrogati a procuratore
suo qui Eldegai vocatur, cum quo vellemus inclinare, id
est que vellemus ei munera dare. Cui respondimus ut prius Corenze
dixeramus, scilicet quod dominus Papa non miserat munera, sed
nos de iis que habebamus, de gratia Dei et domini nostri Pape
pro expensis, ipsum, sicut poteramus, volebamus honorare. Datis
muneribus et acceptis, interrogavit nos procurator ipsius, qui
[Page 311]
Eldegai appellatur, causam adventus nostri. Cui diximus easdem causas
quas Corenze superius dixeramus.
<16>. Auditis causis, introduxit nos in stationem, facta prius
inclinatione et audita admonitione de limine, ut dictum est. Intrantes
autem, flexis genibus diximus verba nostra; dictis verbis, litteras
obtulimus, et rogavimus ut darentur nobis interpretes qui litteras
valerent transferre; qui in die parasceve nobis dati fuerunt; et
diligenter transtulimus eas cum ipsis in littera rutenica, sarracenica
et lingua Tartarorum. Que interpretatio fuit Bati presentata,
quam legit et notavit attente. Tandem ad nostram reducti fuimus
stationem, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi una vice aliquantulum
milii in una scutella, quando venimus in prima nocte.
<17>. Iste autem Bati satis se magnifice tenet, habens ostiarios
et omnes officiales sicut et imperator eorum. Sedet etiam in eminentiori
loco, quasi in trono, cum una de uxoribus suis; alii autem,
tam fratres quam filii sui et etiam alii maiores, sedent inferius
in medio super bancum; alii vero homines post eos in terra,
sed viri a dextris et femine a sinistris. Tentoria autem de panno lineo
habet magna et satis pulchra, que regis Hungarie fuerunt. Nec
aliquis extraneus ad tentorium audet accedere, preter familiam,
nisi vocatus, quantumcumque sit magnus et potens, nisi forsan
sciatur quod sit voluntas ipsius. Nos autem, dicta causa, sedimus
a sinistris, et sic faciunt omnes nuntii in eundo; sed in redeundo
[Page 312]
ab imperatore, ponebamur semper a dextris. In medio prope
ostium stationis ponitur mensa, super quam ponitur potus in
aureis et argenteis vasis. Nec unquam bibit Bati nec aliquis principes
Tartarorum, maxime cum in publico sunt, nisi cantetur vel citarizetur
eidem. Et cum equitat, semper portatur solinum vel tentoriolum
super caput eius in hasta, et sic faciunt cuncti maiores principes
Tartarorum, et etiam uxores eorum. Predictus etiam Bati hominibus
suis est satis benignus, timetur tamen valde ab eis; sed crudelissimus
est in pugna, sagax est multum et etiam astutissimus in
bello, quia longo tempore iam pugnavit.
<18>. In die autem sabbati sancti vocati fuimus ad stationem, et
exivit ad nos procurator Bati predictus dicens, ex parte eius, quod
iremus ad imperatorem Cuyuc. In terram ipsorum retentis quibusdam
ex nostris sub hac specie quod vellent eos remittere ad dominum
papam. quibus litteras dedimus de omnibus factis, quas
referrent eidem; sed cum rediissent usque ad Mouci, ibidem retenti
fuerunt usque ad reditum nostrum.
<19>. Nos autem, in die Resurrectionis Domini, dicto officio et
facta qualicumque comestione, cum duobus Tartaris qui nobis
apud Corenzam erant assignati, recessimus cum multis lacrimis,
nescientes utrum ad mortem vel ad vitam iremus. Eramus tamen
ita infirmi quod poteramus vix equitare. In tota illa quadragesima
fuit cibus noster milium cum aqua et sale tantum, et in aliis diebus
ieiuniorum similiter, nec habebamus aliquid bibere preter nivem
in caldario liquefactam.
[Page 313]
<20>. Comania vero habet ab aquilone, immediate post Rusciam
Morduinos, Byleros, id est magnam Bulgariam, Bascartos, id est
magnam Hungariam; post Bascartos, Parossitas et Samogedos; post
Samogedos, illos qui dicuntur habere faciem caninam, in oceani litoribus
in desertis. A meridie autem habet Alanos, Circassos, Gazaros,
Greciam, Constantinopolim, et terram Hiberorum, Tatos,
Brutachios qui dicuntur esse iudei, hi caput radunt, et terram
Siccorum, et Georgianorum, et Armenorum, et terram Turcorum.
Ab occidente habet Hungariam et Rusciam. Terra predicta maxima
est et longa.
<21>. Ivimus autem per eam fortissime equitando, quoniam
habebamus omni die equos recentes, quinquies in die aut septies,
non quando per deserta ibamus, ut superius dictum est, et tunc
accipiebamus equos meliores et fortiores, qui possent continuum
sustinere laborem, ab initio quadragesime usque ad octo dies
post Pascha. Istos autem Comanos Tartari occiderunt; quidam
etiam a facie ipsorum fugerunt, et alii sunt in eorum servitutem
redacti; plurimi tamen ex eis qui fugerunt, revertuntur ad ipsos.
<22>. Post hoc, terram intravimus Kangitarum, que magnam penuriam
in locis plurimis habet aquarum, in qua propter penuriam
aque homines pauci morantur. Unde homines Ierozlai ducis Ruscie,
qui in terram Tartarorum ibant ad ipsum, fuerunt propter sitim plures
[Page 314]
mortui in illo deserto. In qua terra et etiam in Comania, multa invenimus
capita et ossa hominum mortuorum iacere tamquam sterquilinium
super terram; per quam terram ivimus ab octo diebus
post Pascha usque fere ad Ascensionem Domini nostri. Isti homines
erant pagani, et tam Comani quam Kangite non laborabant, sed tantum
de animalibus vivebant, nec edificabant domos sed in tabernaculis
habitabant. Istos etiam Tartari deleverunt et habitant in terra
ipsorum, et illi qui remanserunt redacti sunt in servitutem eorum.
<23>. De terra Kangitarum intravimus terram Biserminorum. Isti
homines linguam comanicam loquebantur et adhuc loquuntur, sed
legem sarracenicam tenent. In hac terra invenimus urbes innumeras
subversas et castra diruta et villas multas desertas. In hac terra est
quidam fluvius magnus, cuius nomen ignoramus, super quem est
civitas quedam que vocatur Ianikint, et alia <que> vocatur Barchin, et alia
que vocatur Ornas, et alie plures, quarum nomina ignoramus. Hec
terra habebat dominum qui dicebatur Altisoldan, qui destructus
est a Tartaris cum omni progenie sua, cuius nomen proprium
ignoramus. Terra autem habet montes maximos; a meridie autem
habet Hierusalem, Baldac et totam terram Sarracenorum; in finibus
illis propinquis morantur duces Burin et Cadan, qui sunt fratres
carnales; ab aquilone partem terre nigrorum Kytaorum et
oceanum habet; in illa moratur Siban, qui est frater Bati. Per quam
ivimus a festo Ascensionis fere ad octo dies ante festum beati
Iohannis Baptiste.
[Page 315]
<24>. Deinde terram nigrorum Kytaorum fuimus ingressi, in qua
tantum de novo unam civitatem edificaverunt, que Emil appellatur,
ubi imperator domum edificavit, in qua vocati fuimus ad
bibendum. Et ille qui erat ex parte imperatoris ibidem, fecit plaudere
coram nobis maiores civitatis et etiam duos filios eius.
<25>. Inde exeuntes invenimus quoddam mare, non multum magnum,
cuius nomen, quia non interrogavimus, ignoramus. In litore
autem illius maris est quidam mons parvus in quo est quoddam
foramen, ut dicitur, unde in hyeme exeunt tam magne tempestates
ventorum, quod homines vix et cum magno periculo possunt
transire. In estate ibi semper auditur sonitus ventorum sed tenuiter
de foramine exit, sicut nobis incole referebant. Per litora illius
maris ivimus per plures dies. Quod mare plures insulas habet; et
illud dimisimus a sinistris. Terra autem hec abundat fluminibus
multis, non magnis tamen; in ripis fluminum ex utraque parte
sunt silve, sed in latitudine parum habent. In terra illa habitat Ordu
qui est senior frater Bati, immo est omnium ducum Tartarorum
antiquior; et est orda sive curia patris ipsius, in qua est una de
uxoribus eius que ipsam regit. Consuetudo enim est apud Tartaros
quod principium et maiorum curie non delentur, sed semper ordinantur
alique mulieres que ipsas regant, et eis partes denariorum dantur,
sicut dominus earum dare solebat.
<26>. Post hec venimus ad primam ordam imperatoris, in qua
[Page 316]
erat una de uxoribus suis; et quia nondum videramus imperatorem,
noluerunt nos vocare nec intromittere ad ordam ipsius, sed
fecerunt nobis in tentorio nostro secundum Tartaros valde bene
serviri et, ut quiesceremus, nos per unam diem retinuerunt
ibidem.
<27>. Inde procedentes in vigilia beati Petri, terram intravimus
Naimanorum, qui sunt pagani. In die autem apostolorum Petri et
Pauli cecidit ibidem magna nix, et habuimus maximum frigus.
Hec autem terra supra modum est montuosa et frigida et de planitie
ibi modicum invenitur (et iste due nationes non laborant,
sed sicut Tartari in tentoriis habitabant, quas etiam ipsi deleverunt)
per quam ivimus multis diebus.
<28>. Deinde terram intravimus Mongalorum, quos nos Tartaros
appellamus. Per quam terram, sicut credimus, ivimus per tres septimanas
fortiter equitando, et in die beate Marie Magdalene venimus
ad Cuyuc, qui nunc est imperator. Per omnem istam viam
valde venimus festinanter, quia preceptum erat Tartaris nostris ut
cito nos ducerent ad curiam solemnem, iam ex pluribus annis
indictam propter electionem imperatoris, ut mature venire possemus.
Iccirco surgebamus de mane et ibamus usque ad noctem sine
comestione, et sepius veniebamus tam tarde quod non comedebamus
in sero, sed illud quod debebamus manducare in vespere
dabatur nobis in mane. Et quantumcumque poterant equi trotare
ibamus: equis enim nullo modo parcebatur, quia in die sepius habebamus
[Page 317]
equos recentes; et illi qui lassi erant redibant, ut superius
dictum est, et sic absque ulla intermissione equitabamus
velociter.
<29>. Quando autem pervenimus, Cuyuc fecit nobis dari tentorium
et expensas, quales Tartari solent dare; nobis tamen melius
quam aliis nuntiis faciebant. Ad ipsum tamen vocati non fuimus,
pro eo quod adhuc electus non erat, nec se de imperio intromittebat.
Interpretationem tamen litterarum domini pape et verba que
dixeramus a Bati predicto erant ei mandata. Et cum stetissemus
per quinque vel sex dies ibidem, ad matrem suam nos transmisit,
ubi curia solemnis adunabatur. Et cum pervenissemus ibidem,
iam extensum erat tentorium magnum, quod erat de alba purpura
preparatum, et nostro iudicio erat tam grande quod plus quam
duo milia hominum poterant esse sub illo. Et in circuitu erat factum
ligneum tabulatum, quod variis imaginibus erat depictum.
In secundo vel tertio die ivimus illuc cum Tartaris, qui nobis
erant ad custodiam assignati, et ibi convenerunt omnes duces, et
unusquisque cum hominibus suis equitabat per colles et planitiem
in circuitu.
<30>. In prima die omnes albis purpuris fuerunt vestiti in secunda
rubeis, et tunc venit Cuyuc ad tentorium illud, tertia die
omnes in blaveis purpuris, quarta die in optimis baldachinis. In tabulato
illo iuxta tentorium erant due porte maiores, per unam solus
[Page 318]
imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia
quamvis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi vel
exire; per aliam omnes qui admittebantur intrabant, et ad illam
erant custodes cum gladiis, arcubus et sagittis; et si aliquis appropinquabat
tentorio ultra terminos qui positi erant, si capiebatur
verberabatur, si fugiebat sagittabatur, tamen sine ferro erat sagitta.
Equi erant longe quantum bis, ut credimus, poterat sagittare. Duces
undique cum pluribus ex hominibus suis ibant armati, sed
nulli, nisi essent decem, usque ad equos poterant ire, immo graviter
percutiebantur qui ambulare aliter attemptabant. Et multi
erant qui in frenis pectoralibus, sellis et postellis, iudicio nostro,
auri circa viginti marchas habebant. Et sic duces infra tentorium
colloquebantur et, ut credimus, de electione tractabant. Alius
autem universus populus longe extra tabulatum erat predictum.
Et ita fere usque ad meridiem morabantur, et tunc incipiebant lac
bibere iumentinum, et usque ad vesperas tantum bibebant, quod
mirabile visu erat. Nos autem vocaverunt interius et dederunt
nobis cervisiam, quia lac iumentinum minime habebamus; et hoc
fecerunt nobis pro magno honore. Sed tantum compellebant
nos ad bibendum, quod sustinere propter dissuetudinem nullo
modo poteramus; unde ostendimus eis quod nos gravabat, et ideo
nos compellere dimiserunt.
[Page 319]
<31>. Foris autem erat dux Ierozlaus de Susdal Ruscie et duces
plures Kytaorum et Solangorum, duo quoque filii regis Georgianie,
nuntius calif de Baldac qui erat soldanus, et plus quam decem
alii soldani Sarracenorum, ut credimus et ut a procuratoribus
nobis dicebatur. Erant enim ibi plus quam quatuor milia nuntiorum
inter illos qui portabant tributa et illos qui munera deferebant,
et soldanos et duces alios qui veniebant ad tradendum se ipsos,
et illos pro quibus ipsi miserant, et illos qui erant terrarum
prefecti. Hi omnes simul ponebantur extra tabulatum, et eis simul
bibere prebebatur; nobis autem et duci Ierozlao semper dabant
locum superiorem, quando exterius eramus cum ipsis. Putamus,
si bene meminimus, quod ibi fuimus bene per quatuor
septimanas; et credimus quod ibi fuit electio celebrata, non tamen
publicata fuit ibidem: et propter hoc maxime credebatur quod ibi
semper, quando Cuyuc de tentorio exibat, cantabatur eidem et
cum quibusdam virgis pulchris, que in summitate lanam habebant
coccineam, inclinabant ei, quod nulli alii duci fiebat, quousque exterius
morabatur. Hec autem sira orda nominatur ab eis.
<32>. Inde exeuntes, equitavimus ad alium locum, omnes
unanimiter, per tres aut quatuor leucas, ubi erat in quadam pulchra
planitie, iuxta quemdam rivum inter montes, aliud tentorium
preparatum, quod apud ipsos orda aurea appellatur, ubi <Cuyuc>
debebat poni in sede in die Assumptionis Domine nostre; sed
[Page 320]
propter grandinem que cecidit, de qua dictum est supra, fuit
dilatum. Tentorium autem illud erat positum in columnis, que
aureis laminis erant tecte, et clavis aureis cum aliis lignis erant affixe
et de baldachino erat tectum superius et <interius> parietum, sed
exterius alii erant panni. Ibi fuimus usque ad festum beati Bartholomei,
in quo convenit maxima multitudo. Et contra meridiem
versis vultibus stabant, et quidam erant qui ad iactum lapidis
longe erant ab aliis, et semper procedebant longius et longius facientes
orationes, flectendo genua contra meridiem. Nos autem, utrum
facerent incantationes vel flecterent genua deo vel alteri nescientes,
genuflexones facere nolebamus. Et cum diu ita fecissent, reversi
sunt ad tentorium, et posuerunt Cuyuc in sede imperiali, et flexerunt
duces genua coram eo et, post hoc, universus populus, exceptis
nobis qui non eramus eis subiecti. Deinde bibere inceperunt et,
ut moris eorum est, usque ad vesperas continue potaverunt. Post
hec venerunt carnes cocte in curribus sine sale, et inter quatuor
vel quinque unum membrum dederunt. Interius autem dederunt
carnes et brodium cum sale pro salsa, et sic cunctis diebus quando
convivia faciebant.
<33> In loco illo fuimus coram imperatore vocati, et cum Cingai
protonotarius scripsisset nomina nostra et illorum a quibus eramus
missi et ducis Solangorum et aliorum, alta voce clamavit, recitans
illa coram imperatore et ducibus universis. Quo facto, flexit
unusquisque nostrum genu sinistrum quater et monuerunt nos ne
limen inferius tangeremus. Et cum nos pro cutellis diligentissime
[Page 321]
quesivissent et nullatenus invenirent, intravimus ostium a parte
orientali, quoniam ab occidente nullus, nisi imperator solus, audet
intrare, vel etiam dux si tentorium eius est; minores autem de talibus
non multum curant. Et istud fuit primum quod in presentia
eius suam intravimus stationem, postquam factus fuit imperator.
Ibidem etiam omnes nuntios recepit, sed tentorium suum paucissimi
intraverunt.
<34>. Ibi etiam tanta donaria a nuntiis fuerunt data, in serico, in
samitis, purpuris et baldachinis et cingulis sericis cum auro preparatis,
pellibus nobilibus et aliis donariis, quod mirabile erat videre.
Ibi etiam quoddam soliolum sive tentoriolum, quod portatur super
caput imperatoris, fuit presentatum eidem, quod totum erat preparatum
cum gemmis. Ibi etiam quidam prefectus unius provincie
duxit ei camelos multos, tectos cum baldachinis, et selle erant posite
super eos cum quibusdam instrumentis, in quibus homines interius
sedere valebant (et sicut credimus fuerunt quadraginta vel
quinquaginta), et equos multos et mulos phaleratos sive armatos,
quosdam de corio, quosdam de ferro. Et nos etiam si vellemus dare
donaria fuimus requisiti, sed iam consumpseramus omnia fere,
quod ei dare minime habebamus. Ibidem longe a stationibus super
montem erant positi plus quam quingenti currus, qui omnes auro et
argento et sericis vestibus erant pleni, qui cuncti inter imperatorem
et duces divisi fuerunt. Et singuili duces partes suas diviserunt inter
homines suos, tamen sicut placuit eis.
[Page 322]
<35>. Inde recedentes, venimus ad alium locum, ubi erat positum
unum tentorium mirabile, totum de purpura ruffa, quod dederunt
Kytai; ibi etiam interius introducti fuimus. Et semper quando intrabamus,
dabatur nobis bibere cervisia vel vinum; prebebantur
etiam nobis carnes cocte, si volebamus habere. Solariulum unum
de tabulis erat alte preparatum, ubi tronus imperatoris erat positus.
Tronus autem erat de ebore, mirabiliter sculptus. Ibi etiam
erat aurum et lapides pretiosi, si bene meminimus, et margarite.
Et per gradus ascendebatur illud quod rotundum erat parte posteriori.
Banci etiam erant positi in circuitu sedis, ubi domine sedebant
in scamnis a parte sinistra, a dextris autem nemo sedebat superius,
sed duces sedebant in bancis inferius, in medio, et alii sedebant
post eos. Et omni die veniebat multitudo maxima dominarum.
<36>. Ista tria tentoria, de quibus superius diximus, erant valde
magna. Alia autem tentoria habebant sue uxores de filtro albo,
que satis erant magna et pulchra. Ibidem divisi fuerunt ab invicem
imperator et mater eius: et mater imperatoris ivit in unam partem
et imperator in aliam, ad iudicia facienda. Capta enim erat amita
imperatoris istius que veneno interfecerat patrem eius, tempore
eo quo exercitus eorum in Hungaria fuit, unde propter hoc exercitus,
qui erat in predictis partibus, retrocessit; de qua cum aliis
pluribus fuit factum iudicium, et fuerunt occisi.
[Page 323]
<37>. Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, dux magnus in
quadam parte Ruscie que Susdal nominatur. Hic modo fuit vocatus
ad matrem imperatoris, que dedit ei manducare et bibere,
quasi pro honore de manu ipsius; et reversus est ad hospitium, incontinenti
est infirmatus, et fuit mortuus post septem dies, et totum
corpus eius miro modo factum est glaucum. Quare credebatur
ab omnibus quod potionatus esset ibidem, ut suam terram libere et
plenarie possiderent. Et ad hoc est argumentum quod incontinenti,
nescientibus hominibus suis qui erant ibi, <imperator> misit
nuntium festinanter in Rusciam ad Alexandrum filium eius ut veniret
ad ipsum, quia vellet ei terram patris donare; qui ire voluit,
sed remansit. Et medio tempore dabat litteras ut ipse veniret et
terram patris sui haberet. Credebatur tamen ab omnibus quod eum
occideret si veniret, vel etiam perpetuo captivaret.
<38>. Quo mortuo, duxerunt nos Tartari nostri ad imperatorem,
si bene memores fuimus de tempore; et cum audivisset imperator
per Tartaros nostros quod venissemus ad eum, iussit nos redire ad
matrem, pro eo quod volebat secundo die erigere vexillum contra
omnem terram occidentis, sicut nobis ab illis qui sciebant firmiter
dicebatur, ut superius dictum est; volebat enim quod nos nesciremus.
Et cum reversi fuimus, stetimus paucis diebus, et iterum fuimus
reversi ad ipsum, cum quo stetimus bene per mensem, in
tanta fame et siti, quod vix poteramus vivere, quia expense que dabantur
[Page 324]
pro quatuor vix uni sufficiebant; nec invenire poteramus
aliquid ad emendum, quia forum erat nimis remotum. Et nisi Dominus
preparasset nobis quemdam rutenum qui vocabatur Cosmas,
qui erat aurifaber imperatoris satis dilectus, qui nos in aliquo sustentavit,
ut credimus, mortui fuissemus, <vel> nisi Dominus in
aliquo alio nos iuvasset.
<39>. Hic autem ostendit nobis tronum imperatoris, quod ipse
fecerat, antequam poneretur in sede, et sigillum eius quod fabricaverat
ipse, et etiam nobis dixit superscriptionem eiusdem sigilli, et
etiam alia multa secreta que nobis erant necessaria ad sciendum. Invenimus
etiam in curia imperatoris predicti qui cum ducibus aliis
venerant: Rutenos plures, Hungaros, et scientes latinum et gallicum,
et clericos rutenos et alios qui fuerant cum eis, aliqui
triginta annis, in bellis et aliis factis et sciebant omnia facta eorum,
quia sciebant linguam et cum eis assidue morabantur, aliqui viginti,
aliqui decem, aliqui plus, aliqui minus, a quibus poteramus perscrutari
omnia. Et ipsi nobis voluntarie et aliquando sine interrogatione,
quia sciebant nostram voluntatem, omnia referebant.
<40>. Post hec misit imperator pro nobis dici per Cingai protonotarium
suum, quod nostra verba et negotia scriberemus et daremus
[Page 325]
eidem: quod et fecimus, et scripsimus ei omnia verba que
apud Bati antea dixeramus, sicut superius dictum est. Et transactis
pluribus diebus, fecit nos iterum vocari, et dixit nobis per Kadac
procuratorem totius imperii, coram Bala et Cingai protonotariis et
allis scriptoribus multis, quod omnia verba diceremus; quod fecimus
voluptarie et libenter. Interpres autem noster fuit, tam ista vice
quam alia, Temer miles Ierozlai, presente clerico qui erat cum
eo, et etiam alio clerico qui erat cum imperatore; et interrogavit
nos tunc temporis si erant apud dominum papam, qui intelligerent
litteram Rutenorum vei Sarracenorum aut etiam Tartarorum; cui
respondimus quod nec rutenam nec tartaricam nec sarracenam
litteram habebamus, verumtamen Sarraceni erant in terra, sed a
domino papa erant remoti. Diximus tamen quod nobis videbatur
expedire quod scriberent in tartarico et nobis interpretarentur, et
nos scriberemus in nostra littera diligenter, et portaremus tam litteram
quam interpretationem ad dominum papam. Et tunc recesserunt
a nobis ad imperatorem.
<41>. In die autem beati Martini iterum fuimus vocati, et venerunt
ad nos Kadac, Cingai et Bala et scriptores predicti, et nobis litteram
de verbo ad verbum interpretati fuerunt. Et cum scripsissemus in
latino, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, volentes scire
si nos in verbo aliquo erraremus. Et cum ambe littere fuerunt
scripte, fecerunt nos legere semel et secundo, ne forte minus aliquod
[Page 326]
haberemus, et dixerunt nobis: «Videte quod omnia bene intelligatis,
quia non expediret quod non intelligeretis omnia, quoniam
debetis ad tam remotas provincias proficisci». Et cum respondissemus:
«Intelligimus omnia bene», litteras in sarracenico rescripserunt,
ut posset aliquis inveniri in partibus istis qui legeret eas si
dominus papa vellet.
<42>. Mos est imperatoris Tartarorum ut nunquam extraneo nisi
per interpositam personam loquatur, quantumcumque sit magnus,
sed audit et respondet per interpositam personam, ut dictum est.
Quandocumque tamen negotium coram Kadac proponunt, vel audiunt
responsionem imperatoris, illi qui sunt sub eo stant flexis
genibus usque ad finem verborum, quantumcumque sint magni.
Non potest, nec etiam est consuetudo, quod aliquis loquatur aliquid
supra aliquam rem, postquam ab imperatore est diffinitum.
Imperator autem predictus sicut habet procuratorem et protonotarios
et scriptores, sic habet omnes officiales in negotiis tam publicis
quam privatis, exceptis advocatis, quia sine strepitu iudiciorum, secundum
arbitrium imperatoris, omnia fiunt. Alii etiam principes
Tartorum de iis que ad eos pertinent faciunt illud idem.
<43>. Iste autem imperator potest esse quadraginta vel quadragintaquinque
annorum aut plus, mediocris est stature, prudens est
valde, et astutus nimium et multum seriosus, et gravis in moribus;
nec unquam videt homo eum de facili ridere vel facere aliquam
[Page 327]
levitatem, sicut nobis christiani dicebant qui assidue morantur
cum eo. Dicebant etiam nobis christiani qui erant de familia eius
quod credebant firmiter quod deberet fieri christianus, et de hoc habent
signum apertum, quoniam ipse tenet clericos christianos et
dat eis expensas; christianorum etiam capellam semper habet ante
maius tentorium eius, et cantant publice et aperte, et pulsant
ad horas secundum morem Grecorum, ut alii christiani, quantacumque
sit ibi multitudo Tartarorum vel etiam hominum aliorum;
quod non faciunt alii duces.
<44>. Proposuit imperator mittere nobiscum nuntios suos, sicut
nobis Tartari nostri dixerunt, qui nobiscum venire debebant. Volebant
tamen, ut credimus, quod nos hoc peteremus ab eo, quia ad
hoc unus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos monuit ad petendum.
Sed quoniam ut venirent nobis bonum non videbatur, respondimus
ei quod nostrum non erat petere, sed si ipse imperator
de sua voluntate mitteret eos, nos vellemus eos ducere secure, Domino
adiuvante. Nobis autem, propter plures causas, ut venirent expedire
non videbatur. Prima est quod timuimus ne, visis dissentionibus
ac guerris que sunt inter nos, magis contra nos animarentur
[Page 328]
ad veniendum. Secunda causa fuit quia pavorem habebamus quod
terre exploratores esse deberent. Tertia causa fuit quia verebamur ne
interficerentur, quoniam gentes nostre pro magna parte arrogantes
sunt et superbe: quando servientes, qui erant nobiscum, ex rogatu
cardinalis qui est legatus Alemannie, in habitu tartarico ibant ad ipsum,
fere a Teutonicis lapidati fuerunt in via et coacti sunt deponere
habitum illum; consuetudo enim est Tartarorum nunquam facere
pacem cum hominibus illis qui nuntios eorum occidunt, quin
de ipsis sumant vindictam. Quarta causa est quia pavebamus quod
vi deberent nobis auferri, sicut de quodam principe Sarracenorum,
qui adhuc est in captivitate nisi mortuus sit, aliquando factum
fuit. Quinta causa est quia de adventu eorum nulla erat utilitas,
cum nullum haberent mandatum aliud vel protestatem, nisi quod
afferre litteras imperatoris ad dominum papam et ad alios principes
quas <adhuc> non habebamus; et malum credebamus quod
inde posset contingere. Iccirco nobis non placuit quod venirent.
<45>. Tertia die post hec, scilicet in festo beati Britii, dederunt
nobis licentiam et litteram imperatoris sigillo signatam, mittentes
non ad matrem imperatoris, que dedit unicuique nostrum unum
pelliceum vulpinum, quod habebat de foris pilos et intus erat cum
sindaco subductum, et purpuram unam, de quibus Tartari nostri furati
sunt unum passum de unaquaque, et de illa que dabatur servienti
sunt meliorem medietatem furati. Quod nos non latuit, sed
noluimus inde facere verba.
[Page 329]
<46>. Tunc arripuimus iter ad revertendum, et venimus per totam
hyemem, iacentes sepius in desertis in nive, nisi quando poteramus
nobis cum pede facere locum ubi non erant arbores sed planus
campus; et sepe inveniebamus nos totos coopertos de nive,
quando ventus ipsam pellebat. Et sic venimus ad Ascensionem
Domini ad Bati, cui diximus quod responderet domino pape; qui
respondit quod nollet aliquid demandare, nisi quod scripserat imperator;
dixit tamen quod diceremus domino pape et aliis maioribus
omnino que scripserat imperator diligenter. Et datis nobis
litteris de conductu, recessimus ab eo, et venimus usque ad Mouci
in sabbato infra octavam Pentecostes, ubi erant nostri socii et servientes,
qui erant retenti, quos ad nos reduci fecimus.
<47>. Et inde ivimus usque ad Corenzam, qui etiam petivit iterum
a nobis donaria; et non dedimus, quia non habebamus. Qui
dedit nobis duos Comanos, qui erant de numero Tartarorum,
usque ad Kioviam Ruscie. Tartarus tamen noster non dimisit nos,
usque exiremus ultimam custodiam Tartarorum. Isti autem alii qui
nobis a Corenza erant dati, in sex diebus ad ultima custodia usque
Kioviam nos duxerunt. Venimus autem ibi quindecim diebus ante
[Page 330]
festum beati Iohannis Baptiste. Kiovienses autem, quando <adventum
nostrum> perceperunt, omnes occurrerunt nobis letanter. Congratulabantur
enim nobis, quasi nos a mortuis surgeremus. Sic
fecerunt nobis per totam Poloniam, Boemiam et Rusciam.
<48>. Daniel et Vasilico, frater eius, fecerunt nobis magnum festum,
et tenuerunt nos contra voluntatem nostram bene octo dies.
Medio tempore inter se et cum episcopis et aliis probis viris consilium
habentes super iis que locuti fueramus eisdem, quando ad
Tartaros procedebamus, nobis responderunt communiter dicentes
quod dominum papam vellent habere in dominum specialem et in
patrem, et sanctam romanam Ecclesiam in dominam et magistram,
confirmantes etiam omnia que de hac materia prius per
suum abbatem transmiserant. Et super hoc nobiscum ad <dominum>
papam suas litteras et nuntios transmiserunt.
<49>. Et ne aliqua dubitatio quin fuerimus ad Tartaros apud
aliquos oriatur, nomina illorum scribimus qui ibidem nos invenerunt.
Rex Daniel Ruscie cum omnibus militibus et hominibus suis,
qui venerant secum, nos invenerunt, prope stationes Carbon, qui
[Page 331]
habet sororem Bati <in uxorem>; apud Corenzam invenimus Hongrot
centurionem Kiovie et socios eius, qui etiam nos per quamdam
partem vie duxerunt; et isti post nos venerunt usque ad Bati.
Apud Bati invenimus filium ducis Ierozlai, qui habebat secum
militem unum de Ruscia qui vocatur Sangor, qui fuit natione comanus
sed nunc est christianus, ut alter rutenus qui apud Bati
noster fuit interpres, de terra susdaliensi. Apud imperatorum Tartarorum
invenimus ducem Ierozlaum qui mortuus est ibidem, et militem
suum qui vocatur Temer, qui fuit interpres noster apud Cuyccari,
imperatorem scilicet Tartarorum, tam in translatione litterarum
imperatoris ad dominum papam, quam in verbis dicendis et
respondendis. Ibi etiam erat Dubazlaus clericus ducis predicti, Iacobus,
Michael et iterum Iacobus servientes ipsius. In reversione in
terram Biserminorum, in civitate Ianikint, invenimus Coligneum
qui de mandato uxoris Ierozlai et Bati ibat ad predictum Ierozlaum,
et Cocceleban et omnem societatem eius. Isti omnes reversi
sunt in terram susdaliensem in Ruscia, a quibus poterit, si oportuerit,
veritas inveniri. Apud Mouci invenerunt socios nostros qui remanserunt,
dux Ierozlaus et societas eius, <dux> etiam quidam in
Ruscia, Santopolcus nomine, et societas eius. Et in exitu Comanie
[Page 332]
invenimus ducem Romanum qui intrabat ad Tartaros et societatem
ipsius, et ducem Olaha qui exibat et societatem ipsius. Nuntius
etiam ducis de Chernegloue exivit nobiscum de Comania, et diu
per Rusciam venit nobiscum; et omnes isti sunt duces ruteni.
<50>. Civitas omnis Kiovie testis est, que nobis dedit conductum
et equos usque ad primam custodiam Tartarorum, et in reversione
recepit nos cum conductu Tartarorum et equis eorum, qui
revertebantur ad ipsos. Et omnes homines Ruscie per quos nos
transitum fecimus, qui receperunt litteras sigillatas Bati et mandatum,
quod nobis equos et expensas preberent, quod si non facerent,
occiderentur ab eo.
<51>. Insuper testes sunt mercatores Wratislavie, qui usque in
Kioviam venerunt nobiscum <et> sciverunt quod nos manus intravimus
Tartarorum; et multi alii mercatores, tam de Polonia quam
de Austria, qui venerunt in Kioviam postquam ad Tartaros ieramus.
Sunt et testes mercatores de Constantinopoli qui per Tartaros
in Rusciam venerunt, et erant in Kiovia cum de terra reversi
sumus Tartarorum. Nomina autem mercatorum illorum sunt hec:
Michael genuensis et Bartholomeus, Manuel veneticus, Iacobus
Renerius Acre, Nicholaus pisanus, isti sunt maiores; alii minores
sunt: Marchus, Henricus, Iohannes, Vasius, iterum Henricus Bonadies,
Petrus Paschaini. Alii plures fuerunt, sed eorum nomina
nescimus.
<52>. Rogamus cunctos qui legunt predicta, ut nichil minuant
nec apponant, quia nos omnia que vidimus vel audivimus ab aliis,
quos credebamus fide dignos, sicut Deus testis est, nichil scienter
addentes, scripsimus previa veritate. Sed quia illi per quos transitum
fecimus, qui sunt in Polonia, Boemia et Teutonia et in Leodio
[Page 333]
et Campania, suprascriptam historiam libenter habebant, iccirco
eam rescripserunt antequam esset completa et etiam plene contracta,
quia neque dum tempus habueramus quietis, ut eam possemus
plene complere. Ideo nemo miretur quia in ista plura sunt
et melius correcta quam sint in illa, quoniam istam, postquam habuimus
qualecumque otium, correximus ad plenum et perfectum,
sive perfectius illa que nondum erat completa.
Explicit historia Mongalorum quos nos Tartaros appellamus.