Persuasit mihi auctoritas tua, Francisco Puderice, ut Pontani
Actium secunda hac excusione potissimum ederem, rarum sane
de numeris poeticis et lego historice dialogum. Nam cum illius opera
tam multa sint et ea aeque egregia omnia, hinc mihi hoc, hinc
illud edendum prius occurrebat, fiebatque ut difficilis redderetur
electio propter pulchritudinis paritatem. Sed, cum postea tecum
sentire Suardinum Suardum Pontani nostri familiarissimum audirem,
currentem quasi me doctus vir et gravis incitavit. Quam quidem
sententiam eo libentius secutus sum quod, cum superiori foetura
carmina praecesserint, exornandi postea et carminis ratio quae hoc
volumine traditur subsequi debeat; digna profecto investigatio, quae
ad communem hominum utilitatem quam primum omnibus nota
esset. Non enim ab aliquo fortasse grammatico de re poetica deque
historica disputatur, sed ab illo praecipitur Ioviano Pontano, cuius
quidem in utroque genere post tot annorum depravationem nova
quaedam admirandaque apparet felicitas, ut non iniuria saepe a
te illud usurpatum sit, coepisse eum, ut de Christo Optimo Maximo
dicitur, et facere pariter et docere. Nec vero mihi dubium est quin
iucundum tibi futurum sit officium meum. Nam praeterquam quod
Actii Syncori loquens persona, a quo opus hoc denominatur, non
parum te pro veteri amicitia delectabit, tuae quoque hic tibi sunt
partes, nec res ipsa tota de qua agitur non in primis ad te pertinet,
cum poeticae concinnitatis, cuius maxime ferax est Pontana Academia,
semper ipse et studiosus observator fueris et censor acerrimus
vixque summis, ut ita dixerim, naribus, adeo omni de carmine
exacte iudices, ut merito te omnes emunctae naris hominem,
ut ait Horatius, appellent. Par in historiis censura est tua, quarum
tenacissimam in te videmus memoriam et gravitatem simul
in te tantam, modo refellendis fabulosis, modo veris comprobandis
comparandisque scriptoribus ipsis, nemo est nostrum qui non admiretur.
Quo fit ut omni e parte iucunda tibique maxime propria
haec sit prorsus lectio futura. Tuum igitur tibi Actium habe libroque
hoc et Synceri ipsius optato e Gallis reditu, quod facis, magis
magisque laetare. Nam ut omittam summam eius in Pontani
scripta pietatem, quae post illius obitum sopita ac neglecta e tenebrie
primus in lucem tum Francisci Aelii consilio tum opera usus
mea revocavit, advexit nuper ex Heduorum usque finibus atque
e Turonibus dona quaedam mirum in modum placitura literatis
viris, Martialis, Ausonii et Solini codices, novae atque incognitae
emendations tamquam a nostris diversos, ut hos certo ac legitimo
partu natos, reliquos vero liceat spurios existimare. Praetereo epigrammata,
quae tam multa hic leguntur, alibi hactenus non visa.
Imo Solini liber hic auctore ab ipso, quod iam titulus indicat, nec
eius negat vetustas, et recognitus est et editus. Is etiam ad nos attulit
Ovidii fragmentum De piscibus, Grattii poetae Cynegeticon,
cuius meminit Ovidius ultima de Ponto elegia, Cynegeticon item
Aurelii Nemesiani, qui floruit sub Numeriano Imperatore, et Rutilii
Namatiani Elegos, quorum tenuitatem et elegantiam e seculo illo
agnoscas Claudiani. Atque haeo quidem omnia statim post Pontani
libros emittentur. Nonne applaudendum iure fuit redeunti Actio
nostro, valuti nove rei literariae Camillo? nonne gestanda et illi
ob cives servatos merito querna? Adde exquisitissima Acti ipsius,
quibus iunior lusit, partim lyrica, partim elegiaca nostro etiam charactere
propediem excudenda cumque his novas illas piscatorio
genere Eclogas, denique divinum de Christo opus, cui summam
nunc imponere decrevit manum; ut post nescio quos Sedulios et
Prudentios, in quibus pene nihil praeter nudam religionem invenias,
Marones tandem Christianos habeamus. Quocirca triste Pontani
desiderium Actii nostri vita pensemus, ac laetemur potius benigno
agi fato cum patria nostra, cui nunquam fare Pontanus aliquis
videatur defuturus. Illius itaque nomine illustrati tantoquo
instituti magistro congratulemur nobis, cuius praeter aeterna librorum
monumenta ea quoque fuerint in literis, dum visit, esempla, ea
consilia, ea doctrinae communicatio, ut perfacilem aliis eo perveniendi
viam ostenderit, quo sine aliquo duce felix ipse pervenit.
O praestantis ingenii et doctrinae virum! O de temporibus nostris
optime meritum et per quem non invidemus antiquitati! Clamantem
te non temere toties audivi, Puderice, ut qui ab Errico patre
ad eum puer deductus eoque semper familiarissime usus probe hominem
nosses: «Aspicite vivum hunc, amici, dum licet; huius,
dum licet, aspectu exaturate oculos; non multos dabitur intueri
Pontanos». Quam verum tuum illud iudicium fuit! Etenim eius
ingenium penitus qui perspicit iure illum optimo alteram quasi
naturam appellabit, quippe, ut alia taceam, in describendis informandisque
rebus ita illum vides quodcumque proponit absolvere, ita
perficere undique, ut nihil tanquam integro torpori singulisve membris
deesse dicas. Quod si comparatio sit de eo facienda, multos,
qui opponendi tanto viro fortasse videantur, cultos illos quidem
et elegantes, aridos tandem invenias ac steriles. Hunc vero in summe
cultu splendoreque huberrimum, foecundissimum, nulla in re
non profluentem suspicias, hunc natura ab ipsa raro exemplo creatura
existimes, quique ingenii magnitudine nulli omnino cesserit
antiquorum. Hinc tentandi omnia Pontani illa felix audacia. Genus
autem dicendi, in quo maximo aetas nostra decipitur, ita ad antiquorum
imitationem effinxit, ut nihil te in eo peregrinum offendat,
nihil conquisitum, utque ipse dicere solebat, violatum, sed unumquodque
plane Romanum videatur. Quod magis ridenda censeo quorundam
iudicia de tanto viro parum pie loquentium, qui hoc ipso
nullius se omnino iudicii arguunt, quod Iovianam sublimitatem
non cognoverunt. Verum ut ad editionis huius rationem redeam
(illius enim laudes qui enumeret?), non omiserim hoc loco id quod
in eiusdem quoque carminibus feci quodque tu mecum saepius egisti,
omnes qui haec legent admonere prius, et per Ioviani manes
obtestari, ut, habita praemortui ratione, aequos se in his iudices
praebeant, quae cum nonnullis aliis nostra posthac opera edendis
nondum ab illo fuerint emendata. Sed quid ego nunc exorare quemquam
hac in parte studiosius laborem, cum Pontanus, ut spero,
ipse per se satis omnino sit unicuique superque facturus? Quod
vero ad me attinet, qui huius rei curam tam libenter suscipiam, non
verebor, quod gravissimus vir Actius Syncerus iam pridem de me
scripsit, epistolae huic carmen subnectere. An placere mihi dissimulaverim
pietatis erga amicos nomine probari? Liceat itaque mihi
non immeritam fortasse mercedem hanc exigere laboris mei; Vale.
CAEPARIUS ET SEGNITIUS ET ACTIUS COLLOQUUNTUR.
CAEP. «Pascutius Caulita, Pasculli Caulitae
filius, Sarnensis, sarcularius, cum Pignatia
Nigella, quae viro suo nunc hic adest, et suo
et uxoris nomine, vendit Segnitio Funestillo,
Acerrano viatori, qui ipsus emit sibi, liberis,
nepotibus, pronepotibus abnepotibusque
suis cum omni postoritate domunculam».
SEGN. Adde illud: et anteritate; utraque enim parte,
anteriore ac posteriore, domus constat.
CAEP. Caute agito, mi Caulita; ea domuncula.
SEGN. Mater eius Macronilla non domunculam, sed democulam
verbo suo nominabat; quo enim die Sueratus, Pasculli pater, in
illam ab harula demigravit cum familia et sue, oculum male auspicato
ingressus amisit.
CAEP. Scite, caute, averuncate ammones; pergam: «Sita est
Sarnensi in suburbio secundum flumen».
SEGN. Atqui proverbio cavetur secundum flumen emundum non
esse.
CAEP. Rivum volui, non flumen dicere; evincet tamen illam tibi
cum omni quoque posteritate Pascutius.
SEGN. Et anteritate quoque memor uti fuas facito.
CAEP. «Tribules ac vicinos bonos habet, Pilutium
Rufillum».
SEGN. Grex mihi suillus venum si daretur, pilus hic nequaquam
placeret.
CAEP. Senex est et cassus iam sanguine institutusque illi est haeres
Hordeatius Panicocta et quidem bene auspicata successio; pergam:
«Cocleatium quoque Surriponem».
SEGN. Quid? (malum!) istud est et nominis et cognominis? quasi
cochlea bonam anni partem domi inclusus succo se suo pascat, mox
prodiens rapto ac surrepto vivat. Apage a me vicinos tam male
nominatos!
CAEP. Hoc vide, Segniti, quod nec tibi nec patri tuo Funestillo
nomen satis bene ominatum est. Audibis reliquum: «Itemque
Lardatium Fabaronem, probum virum, agricolam
bene unctum abundeque triticatum». Neque
tibi verendum est illud, vicini ne moires fame atque inopia impulsi
tuam in crumeram nocturni irrepant. «Proba est domuncula
tota, proba contignatio, probus paries,
tectum ipsum probe canteriatum, asserulatumque,
quernis etiam scandulis Averunconis
fabri; proba cisterna, sine ullo stillicidii
vitio aut latrinae servitute, fundamenta
bene iacta, volutabrum lutulentum, in quo
viciniae totius sordes desideant, harula ad
solem medidianum exposita firmiterque quaternata».
Age igitur, argentum e vestigio dinumera Deo cum
bono et illud vide, confestim eo uxor uti traducatur; est enim domus
ipsa foecunda cupioque mirandum in modum egnatum iri ex
te quam primum qui et cognato nomine et pascendi gregis solertia
patrem tuum Sueranum referat Funestillum. Unicabis itaque praepropere
digitulatimque pecuniam, unciolae tres pretium est.
SEGN. Duillabo illas potius; binatim enim quam singulatim e
vestigio magis numerabitur pretitum.
CAEP. Tu, Pascuti, accepisse argentum omne et numeratum et
perpensum probe. Tibe vero, Segniti, ea domuncula solenni more est
a Pascutio evincunda.
SEGN. Ab ipsis etiam fundamentis tota, cum tecto, asseribus,
canteriis, claviculis, scalis, foribus, culinae volutabrique decursibus.
Quid enim? si quispiam aedificandum inferius superiusve curaverit,
tentaveritne, quid? inquam, evinci mihi summum etiam coelum
et ipsum terrarum soli profundum volo caveoque.
CAEP. Haud iniuria, hoc ipsum ego. «Pascutius Caulita,
Pasculli Caulitae filius, domunculam ipsam
evicturum spondet ab infimo solo ad usque
coeli subsellium, cum ipso etiam coelo cumque
terrae imis ac perimis infernisque, Segnitio
Funestillo, Acerrano viatori, eiusque
posteritati».
SEGN. Tute et viatorem interrogato et illud caveto, anteritatis
bene memor uti sies, et item furni, qui est sinistrum ad latus,
triangulum enim domicilium ipsum est, piscationis quoque diurnae
nocturnaeque, hamariae ac retiariae.
CAEP. «Sistet autem in omni foro et causa,
festis profestisque, fastis nefastisquo diebus,
Segnitioque ac Segnitii posteris evincet, adversarios
vero vinciet. Pro quo praestando
praedia supelectilemque suam et cum ea bacem,
cofinos, riscum ac rete triplumbatum obligat
seque staturum in praetorio ad iudicem».
Tu, Pascuti, fuste illum investito, tu, Segniti, fustem ipsum manu
capito. Haecce uti vera sunt, sciens volensque suaeque spontis
atque ex convento utque inter bonos decet uterque agitis meque
ut scribam rogatis iureque iurando cuncta haec confirmatis verbis
conceptis, quae ego praeeo. Dice tu, Segniti: «Per Pedianum
Deum, qui noctu primus iter ivit primusque
cauponam est cauponatus»; sequere tu, Pascuti: «per
et Verronem, quem pastores colimus, primus
sues maiales qui fecit primusque et fabam
torruit et glandem deglubivit». Haecce acta sicce
sunt. «Testes assunt de more acciti rogatique
viri utique probi Actius Syncerus Sannazarius,
Franciscus Pudericus, Ioannes Pardus,
Gabriel Altilius, Petrus Compater, Paulus
Prassicius, Suardinus Suardus, Franciscus Poetus,
Petrus Summontius. Haecce sicce convenere
hisce verbis, hisce conditionibus, acta
et transacta sunt hosce inter, assentiente
uxore Pignatia, ut par est viros inter bonos
bene agier». Memores actorum estote, perindo uti ab utroque
ad haec ipsa arcessiti et rogati estis: vobis enim arbitris ita testabor
actum. «Cal. Quintilibus, praetore Gallo».
ACT. Atqui, o bone Caepari, ut nostrum tibi omnium nomine respondeam,
negocium profecto rebus tuis maximum maximeque periculosum
comparasti a sacerdotibus, dum in illorum iura irrumpis,
contemptis ac despectis legibus, iure deorum prorsus adempto.
An ignoras sacerdotibus dumtaxat ut deum ministris licere fasque
esse venale coelum facere iisdemque etiam solis de intimis terrae locis
permissum esse agere, quippe cum in eorum manu sit oblegare
quos voluerint ad inferna loca? Qua igitur lege scitove decretove
senatusve consulto de coelo stipulatus fueris deque infernis locis
etiam atque etiam vide. Nos abimus bene conventorum memores.
ACTIUS SYNCERUS, PAULUS, PARDUS, COMPATER, PUDERICUS,
SUMMONTIUS, ALTILIUS.
ACT. Divi boni, vestrum ego utrumque, Petre ac Paule, appello,
quonam, quo abiit gentium Christianae religionis tanta illa simplicitas?
Locorum ubi delituit summa ac peculiaris Christianorum innocentia
atque integritas? Audet scrofarius pastor in emunda casula
coelestem illam Dei sedem evinci sibi deposcere praetoriumque
ipsum humanarum actionum ac divinae iustitiae, non timet rusticanus
notarius scripto etiam testatum hoc posteritati relinquero!
Taedet me pudetque temporibus his, tempestate tam corrupta editum
luceque impurissima oculos contaminasse nascentem. Iure igitur
quotidieque magis etiam ac magis desiderio angor Ferrandi
Ianuarii eiusque oratio me vehementius in dies commovet, quam
ille paucis antequam e vita decederet diebus apud se mecum habuit,
cum adesset una Franciscus his Pudericus, quem videtis. Cum enim
ab Innocentio Octavo Pontifica Maximo abas creatus nuper esset Ferrandus
paucisque ante diebus e Roma Pontificisque e conspectu Neapolim
in patriam regressus, in eo sermone qui tum de religione est ab
eo habitus, exorsus ipse a primis illis pontificibus tum provincialibus
tum Romanis. Divi boni, Divi, inquam, boni, quam multa, quam
etiam memoriter de illorum simplicitate, paupertate, innocentia rerumque
humanarum contemptu et retulit et disputavit! Ac ne videretur
veterum illorum patrum exemplis tantum solaque antiquitatis
auctoritate inniti, plurima de Francisco, de Dominico deque
illorum sectatoribus qui tum quoque viverent summa etiam cum
admiratione audientium ita disseruit, uti qui aderant commiseratione
omnes horum temporum in lacrimas verterentur. Nam et Ferrandus
apprime disertus erat et indignationis maior ipsa vis commiseratioque
indignationi haud indecenter coniuncta verba quidem
ipsa mirificamque illam verborum affluentiam ad dolorem lacrimasque
commovendas huberrime excitatissimeque subministrabant,
non minore cum animorum qui aderamus nostrorum commotione
quam eius ipsius qui disserebat affectu. Qui si conventioni
huic paganorum affuisset hominum venundarique audisset coelum,
an putatis, quod Cicero etiam indignanter facit, sola sum illa exclamatione
fuisse contentum «o tempora o mores»? Christum ipsum
ab aula illa, mihi credite, evocasset imprecationibus et manes illos
poeticos vociferatu eruisset heiulationeque ab inferis. Sed cum illo
bene actum quis non videt, cum eiusmodi praesertim procella paulo
post eius obitum ab Alpibus proruperit, quae et Italiam universam
concusserit et regnum hoc Neapolitanum exhauserit populis spoliaveritque
fortunis, excisis funditus aut incendio vastatis tot urbibus?
Itaque cum illo bene actum iam fuerit; desiderio certe consuetudinis
orationisque eius viri afficior quotidie magis afficiarque quandiu
ipse vixero.
PAUL. E nostro omnium vultu intelligere vel facile quidem,
Syncere, potes, quam iucunda nobis fuerit Ferrandi recordatio.
Quantum autem, quam etiam valide fixa insideat mentibus nostris
illius memoria, consuetudo quidem tam suavis eius nullique non
civium ac peregrinorum qui illum noverant probata, docere te oppido
abunde potest. Ut autem sermo de veterum patrum castimonia
et fide a te tantopere laudatus desiderium in nobis eius renovat,
de me ipse ut loquar, non minus fortasse etiam afficit et
pene dixerim confirmationis simul atque admirationis magis ac
magis implet oraculum illud tibi ab eo in somnis editum; quod mihi
quanquam Puderico ab hoc fideliter recitatum, audire tamen ex te
ipso coram vel mirifice aveo, cum ad animae immortalitem confirmandum
vel mirandum in modum conferat; etsi de ea ita persuasum
Christiani habemus omnes, ut illorum qui diem obierunt
animas sua quandoque redituras in corpora nosque item ipsos, ubi
e vita hac discesserimus, statuto quodam tempore resumpturos
nobis illa et teneamus et promittamus.
ACT. Memoratu quidem digna res est audituque iucunda e me,
Paule, quam requiris, explicatu tamen difficilis. Multa enim somniantes
cernimus quae plane referri qualia visa ipsa sunt nequeant,
ut figurae quaedam neque ipsae visae alias neque satis per se explicabiles,
tum novitate tum complicatione sua; studebo tamen
desiderio eorumque qui hic assunt omnium quique mihi idem hoc
innuunt tuoque praesertim, Paule, satisfacere.
Illud tamen vobis cognitum vestrosque apud animos testatum
volo, qua nocte oraculum, ut ipse appellas, est editum, nullas ea
quae noctem antecessit die cogitationes a me initas susceptasve de
animae immortalitate, nullas de reversione eius ad corpora, nullum
quam plurimis ante diebus aut sermonem iis de rebus cum doctis
viris habitum aut apud me ipsum modo esse aliquo dubitatum.
Liber utique curis ab omnibus atque ab iis potissimum cogitationibus
vacuus, cum ipse cubuissem solito in lectulo quaeque saepenumero
ante cubitum lectio quidam quasi animi cibus sumitur
nulla prorsus divinis de rebus praecessisset, ubi diutius quievissem
et iam Aurora illa Ioviani nostri, quae coeli postibus affixa est custos,
solem excitasset e somno, videro visus sum, quin haec loquens vi-
dare ipse iam videor adesse mihi Ferrandum. Quaeras fortasse unde
advenerit mortuus, qua via profectus ac tam rapente clausis foribus
insinuatus adstiterit; nesciam, nesciam, affuit certe, qualem vivum
et videbam pene quotidie et alloquebar congredientem; meque statim
desideratissime complexus cum esset, ut qui diutius non vidisset,
vultu iucundus, risu hilaris, salutatione blandus, et osculo, ut ei
mos erat, sane quam familiariter petivisset, «An, inquit, consuetudinis
me nostrae oblitum rebare amicitiaeque tam diuturnae factum
tam brevi immemorem? Redeo igitur ad te, et quidem tanquam legatione
functus aliqua, ut vivens consueveram confecto munere,
maximaque profecto cum voluptate ad te redeo. Reducem igitur
ac sospitem ipse me vides atque ante expectatum tibi me et vegetum
valentemque et amicorum tuique in primis memorem tuum
apud cubiculum sisto». Atque his dictis blandiusculum in modum
et surrisit et pene sullacrimatus est; quod evenire solet inter viventis,
ubi longa e peregrinatione regressi sunt in patriam, exanclatis
periculis reduces, quo tempore natura ipsa contrarios una
miscere affectus consuevit et praeteritorum periculorum longiorisque
absentiae memores et praesentis voluptatis ac laetitiae indices.
Hoc est autem illud, Paule, vosque, amicissimi viri, hoc inquam illud
est quod ne inumbrare quidem suis verbis, nedum figurare queam
aut explicate oratione. Cepit eodem me punto temporis mira voluptas
amici iam reducis, cepit admiratio, quod mortuum iam dudum
illum esse subiit recordatio; cepit rursum dubitatio, quia vivum
illum cernebam et loquentem quidem et vivi hominis munus
sermone, vultu affectibusque implentem: num mortuum arbitrarer,
an potius illius mihi obitus somnianti esset visus qui re ipsa iam
viveret? Itaque, dum ipsi inter sese recursant affectus mentisque
in diversum abit cogitatio meque silentii longioris pudet, una et
in hilaritatem pariter profusus sum et in lacrimas iam prorupi. Veterem
igitur atque desideratum amicum arctius complexus ut peregre
redeuntem, ut sospitem, nec minus etiam subveritus, quae
somniantium est consuetudo, ne, quod haud multo post contigit,
repente evanesceret, multa quidem proque veteri nostra consuetudine,
paucis cum eo tamen, non minus iucunde quam pie domesticeque
transegi mutuoque illo mecum peramanter et grate; quodque
Ferrandus ipse dum viveret quotidianisque in disceptationibus multa
saepe de animae immortalitate quaerere esset solitus, subiit tempus
esse idoneum interrogandi illius eorumne de quibus olim dubitasset
factus asset iam certior; nec ausus ipse in primo statim orationis
vestibulo ac veluti ex abrupto hoc ipsum exquirere, coepi prius
sciscitari num ea quae traderentur de mortuis tam acerba, de poenarum
magnitudine, de suppliciorum immanitate cruciatuumque
perpetuitate vera essent, ut ea ipsa sunt prodita. Tum ille suo de
more, ut quippiam asseverantius erat dicturus, superciliis obductis
silentioquo paulisper habito, quasi etiam praesagiret quae sciscitanda
post a me essent: «Dicam, inquit, Syncere Acti, dicam vere,
fatebor ingenue, asseverabo constanter, nos omnis qui e vita iam
migravimus eo desiderio teneri, in vitam illam remigrandi quae
animae cum corpore est communis». Atque his dictis, iisdemque
conniventibus oculis ac superciliis, quasi abiens salutaret, discessit.
Ego statim somno solutus sum. Habes, Paule, somnium quale meum
illud fuerit, plenum, ut opinari te etiam video, divinitatis; ex eo
mihi et vita haec habita est suavior, quae perfectio quasi quaedam
animae videatur, nec mors futura est tam gravis, postquam suo
quidem et statuto tempore membris hisce vernaculis sibique peculiaribus,
quorum ministeriis principio ab ipso vitae societatisque est
usa, sit iterum quoque usura corporeque in hoc, perinde atque in
domo ac patria sua, rursus etiam diversatura. Fungamur igitur eo
libentius in hac ipsa animae corporisque societate viventes vitae
ipsius muneribus, quodque medii quasi quidam ex anima consistimus
ac corpore, mediocritatem sequamur eam quae digna sit homine.
Et quanquam degener est corpus, illud tamen ita colamus,
uti solertes ac boni agricolae agrum, iis ferendis frugibus quorum
anima, utque Ciceroni magis placet, animus sator est idem et cultor.
Nihil civi bene instituto patria sua est carius, quoniam in ea
honores assequitur ac titulos, remque illic familiarem cumulat, peculiumque
omne sibi comparat. Corpus autem hoc nostrum perinde
ut proprium illi domicilium et pene patria est; quocirca corporis
ipsius non immemores ita quidem erimus, ut hospitium et quasi
patriam eam animi ipsius domumque vita in hac existimantes,
bene illud constituamus, quo animus ipse honores, magistratus muneraque
civilia dignasque homine actiones in illo gerere eiusque
etiam opera exercere atque administrare cum dignitate ac decore
valeat suo, quam diu hospitio illius et tanquam patriae utetur beneficio ;
ac posteaquam ex eo migraverit, quam diu etiam absens
fuerit, ut, illius ipsius memor, desiderio remigrandi ad illud eo vehementius
teneatur, quemadmodum cives boni, qui quo sua ipsorum
patria est honoratior eo absentes maiore tenentur cupiditate in
illam revertendi.
PAUL. Et oraculum ipsum summa a te cum fide recitatum plenum
est divinitatis et oratio haec ipsa tua teque atque oraculo tali
digna; de ipso autem Ferrando maior in dies futura est apud me existimatio
existimationique coniuncta veneratio cultusque memoriae
ac nominis tanti viri. Inter amicos vero plurimos quibus ille omnibus
perfamiliariter utebatur, quod tui praecipue memor in sommo
se tibi tam familiariter invisens ostenderit, et mecum gaudeo plurimum
et tibi ex animo gratulor; neque enim mediocrem tibi excitationem
additam video nobisque item aliis qui haec novimus excolendis
animis, vita hac dum fruimur, quando animi ipsi tanto incenduntur
ardore redeundi in corpora; in quibus constituti et quorum
etiam ministeriis atque ope usi id assequentur, uti humanarum divinarumque
rerum naturas, causas potestatesque cognitas ac perspectas
habeant. Quid enim excellentius quam in hoc perexiguo
tam vasti aequoris meditullio quae terra dicitur habitantem hominem
et terras et maria et spiritum et coelum omne, tot tantosque
stellarum orbes ac globos, tantam universi molem, rerum tantam
infinitatem cognitioni suae subiecisse, mortalique in corpore immortalem
subeuntem personam id curare, sciscitari, pervestigare, comprehendere,
tandem scire quod deorum est munus proprium ac peculiare,
ab iisque in homines translatum beneficium? Idque ita esse
declarare multa quidem possunt, illud vero cum primis, quod dii
quidem ipsi excellentibus quibusdam viris visi sunt fuisse praesentiores
excellentiaeque illorum et gloriae permultum studiosi. Neque
enim de nihilo opinio illa pervetusta de Geniis apud priscos tam
constanter esset defensa et habita, nec apud nos Christianos, ne
apud Iudaeos aut Arabes quidem illos, nisi permulta eaque maxime
obscura monstrata, perspecta, cognita, his ipsis docentibus, fuissent
mortalium generi, quae nulle audiendo ac legendo discimus.
Ut autem praetereamus maiora quae sunt et audisti, Syncere, saepius
et audire coram etiamnum potes ex amicissimo viro (cuius
familiaritate ac communitate studiorum quis te ipso magis utitur,
quanquam et nos quoque valde utimur?) non adolescentem modo
se, sed iuvenem, sed aetate iam provectiorem, cum saepenumero interpretandis
veterum scriptorum libris haesitabundus non haberet
certi quid traderet, in somnis se a Genio sub imagine veteris cuiuspiam
nunc grammatici nunc aut poetae aut philosophi veritatis
admonitum.
Quod siquis haec forte contemnat, idem hic quonam ore negaverit
maximos quoque duces monentibus in somno diis aut maximas
insperatasque sibi comparasse victorias aut evitasse ne victi
ipsi essent, copiis profligatis? Ad haec non pauca etiam saepe monstrantur
nobis inter dormiendum, quorum antea cogitatio nulla praecesserit
nihilque illa privatim ad nos ipsos resque nostras attineant
quaeque neque sensus ipsi versandis atque examinandis illis agitati
ante, post dormientibus offerunt nosque lacessunt etiam in
quiete. Sacerdos equidem ipse sum nec a studiis quibus tantopere
delectari te mirifico laetor omnino alienus; plena est historia vetorum
illorum patrum oraculis, plena visionibus, tum adhortantibus
ad fortitudinem, ad pietatem, ad contemptum rerum humanarum,
tum a vitiis deterrentibus, quibus ego confirmandis his quae dicta
sunt commodissime uti possem, verum neque in hoc praesertim
conventu necesse esse duco, Christiani enim cuncti sumus solamque
pietatem sequimur, teque, Parde, video iam pridem pensitare quid
ad haec dicturus sis; itaque te ipsum potius audiamus.
PARD. Pensitantem me, Paule Prassici, quae a te dicta non minus
sunt recte quam a nobis grate accepta, subiit Aristotelicum
illud, fieri quidem posse ut ob mundi ipsius conversionem, habitu
aliquo inducto, quae fora sunt animantium genera, ea ut mansuescant
singula; idque usuvenire in locis nonnullis, ut ob insitam bonitatem,
sponte sua, nullo quidem cultu adhibito, mitiora illic nascantur
quam quae alibi summo etiam studio operaque adhibita
diligentiore mitescunt. In tanta igitur nascentium multitudine, tam
varia etiam locorum diversitate mundique ipsius agitationibus tam
continuis, iisdemque tantopere variantibus, cum natura ipsa semper
ad unum aliquod suo in genere perficiendum contendat, qui mirum,
etsi rarum, tamen in multis quoque seculis, oriri aliquem, cui natura,
et studio cum primis suo et bonitate seminis stellarumque
ipsarum, hoc est mundi ipsius beneficio et opera, omni e parte genere
in illo consulat aut facultatis aut scientiae? cum nulla virtus
corporis, nulla sit animi ingeniique praestantia, nullus honorum aut
externorum bonorum gradus, in quo non, diversis quamvis temporibus,
naturae ipsius summus ille conatus effectu ipso non sit
etiam manifesto et cognitus et perspectus, pro temporum videlicet,
nationum patriaeque constitutione et coeli ipsius, a quo cuncta
moventur, agitatu. Abstinebo exemplis, ipsa enim res est per se
quam notissima. Verum naturae ipsius opera praesertimque excellentissima
quaeque Deum ad ipsum referenda mihi videntur, idque
si cuique nationi, genti, sectae, Christianae cum primis religioni
convenire arbitror, quae virtutum omnium, earum dico quae
ad animum referuntur, et fuit et est quam studiosissima. Haec
habui quae pensitabundus apud vos dicerem, alias fortasse eadem
hac de re commodior offeretur quaerendi ac disserendi locus. Quoniam
autem, ut scitis, toto sum corpore ac pedibus praesertim imbecillis,
considendum hac sub Porticu censeo, de more maiorum
nostrum; considentibus enim nobis ocio magis tranquillo et quaerere
licuerit et disputare et qui praetereunt tum ad sedendi ocium tum
ad certamen disserendi invitare honestius multo fuerit.
COMP. Ego vero, quoniam a consuetudine huiusce Porticos meoque
ab instituto recessurus non sum, praesertim cum pransi hic
consederimus, sequendum illud arbitror quod praestantissimi etiam
viri secuti leguntur, uti levioribus de rebus deque grammaticis praecipue
post accubitum dissererent, primumque cognoscere ex te,
Paule, aveo, quid (malum!) quasi latinitatis oblitus paulo ante
dixeris: «‘plena est historia oraculis, plena visionibus».’ An non puellulus
eructabas Terentianum illud unum ac Ciceronianum alterum:
«‘plenus rimarum sum»,’ et «‘haud magna cum re, sed plenus fidei»,’
adde et «‘stultorum plena sunt omnia».’
PAUL. Et de more, Compater, tuo feceris et nobis non ingratum,
si quanquam studiis maioribus deditus, tamen meridiani quoque
temporis memor ab his ad ea nos advocaris quae cum leviora ipsa
sunt tum iis etiam e studiis, quae pueris nobis prima inhaesere.
Quocirca ne diutius te suspensum teneam, etsi tentabundum loqui
te certo scio, dicas velim sisne et ipse oblitus Ciceronis tui scribentis
ad Tironem: «noctem habui plenam timoribus ac miseriis»; et ad Atticum :
«ex tuis litteris plenus sum expectatione de Pompeio, quidnam
de nobis velit ut ostendat»;
et ad Plancum:
«sub eas statim recitatae
sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus; tum rebus enim ipsis
essent et studiis beneficiisque in rempublicam gratissimae, tum gravissimis
verbis atque sententiis plenae».
Qui si contentus his minime
futurus es Tacitique haudquaquam meministi dicentis in dialogo De
oratoribus:
«Illud certe concedet instructum et plenum his artibus
animum longe paratum ad eas exercitationes venturum»;
item in
libro Historiarum XVII:
«Opus aggredior plenum variis casibus, atrox
proeliis, discors seditionibus»;
et paulo post:
«magna adulteria, plenum
exiliis mare»;
et Plinii in quinto Naturalis historiae:
«Polybius,
annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia
circumvectus, prodidit a monte eo occasum versus saltus plenos feris
quas generat Africa»,
poteris tutemet revocare tibi in memoriam
alia quoque Ciceronis loca, in quibus legitur:
«plenus officio, plenum
vigilantia, celeritate, diligentia».
Poteris auctorum item aliorum meminisse,
et ipsi principem inter Latinos scriptores locum optinent.
Ac nihilominus quoniam in hunc sormonem volens incidisti,
potes et de aliis huiusmodi sciscitari, si qua dubium tibi forte animum
atque incertum faciunt.
COMP. Bene profecto a te satisfactum arbitror, nec arcessendis
opus est testibus aut comprobatoribus ubi Cicero est ipse auctor.
Quo igitur inceptum prosequamur, explicari a te pervelim, Parde,
quinam «maiorum nostrum» potius quam «nostrorum» paulo est a
te ante dictum, cum usurpatissime scriptum legatur «maiores nostri»?
PARD. Nec inepte hoc ipsum a te, Compater, quaeritur, nec a
me sine magnis quidem auctoribus dictum est, cum etiam a Sallustio
scriptum legatur in oratione illa Lepidi:
«Clementia et probitas
vestri, Quirites, quibus per coeteras gentes maximi et clari estis»;
tametsi scriptura ipsa, ut iam video, depravata est a litteratoribus,
quod in aliis quoque compluribus animadverti, et ab illis praesertim
qui nova hac scribendi ratione libros hodie imprimendos curant.
Qua in re Sallustius etiam Graecorum loquendi morem secutus videri
potest; verum ne a Cicerone nostro recedamus, quid si a me ita
pronuntiatum est, «nostrum» ut sit «nostrorum», ut «sestertium,
sestertiorum», «numum, numorum», ut «duum virum, duorum
virorum», ut «deum fidem, deorum», ut «praefectus fabrum, fabrorum»;
hac enim verborum contractione vetustas illa vehementer
gavisa, est; namque apud eundem Ciceronem leges veteris poetae
dictum: «patris mei meum factum pudet, pro meorum factorum»;
item: «cives antiqui amici maiorum meum», hoc est «meorum».
Quae quanquam obliterata magna ipsa e parte iam sunt, tamen
in paucis quibusdam e Ciceronis sententia et plenum verbum recte
dicitur et imminutum usitate.
COMP. Accipio et rationem et auctoritatem videoque, quod a
priscis illis longius deflexerimus, multa recentibus ab his litteratoribus
magis damnari ob ignorantiam quam repudiari ob vetustatem.
Oblatus est mihi diebus his libellus sane pervetus, in quo scriptum
erat: «Rhinocerontis»; vetustis enim in codicibus dictiones has
«Rhinocerontis» et «Aegocerontis» ubique invenias n litteram retinere,
quam quidem litteram a grammatista nescio quo, quod Graecum
inodoratus aliquantum esset, atramento oblitam animadverti,
videlicet quod recentiores Graeci quique Attice loquantur «Aegoceros
Aegocerotis, Rhinoceros Rhinocerotis» enuntient. Neque tamen
argutulus hic id animi pendit, quin ignorare se confessus est e Graeca
fuisse olim gente, ut Siculos, Italicam nationem, ut Calabros, qui
dicerent «Aegoceron» et «Rhinoceron» et «Minon» atque huiusmdi
alia, indeque esse «Rhinocerontis», «Aegocerontis» et «Minonis»,
quod Cicero etiam ipse protulit. Accepta igitur a priscis Latinis terminatio
haec Sicula mansit apud nostros: nec est cur accusetur, si
quis morem tot seculorum servatum a maximis auctoribus et ipse
quoque servaverit, quando cognitum ac certum est Graecos quoque
auctores, Siculos scilicet ac Brutios, ita esse locutos, cum etiam
abunde notum sit quanta inter Graecos sit ipsos varietas et terminandorum
et flectendorum nominum. Quin etiam Germanicus
Arateo in carmine protulit «Aegocerus», ut cum ait:
«Et sedem Aegoceri Cythereius attigit ignis».
Item:
«Clara sagittiferi tetigit cum lumina signi
Aegoceri semper coelo levis excidit himber».
Audivi non semel et quidem persancte iurantem eruditum apprime
et observantem vetustatis hominem se complures codices
et Horatii et Ovidii et aliorum poetarum legisse pene vetustate
ipsa cosumptos, in iisque scriptum observasse non Clius, sed Clios:
non Didus, sed Didos, non Eratus, sed Eratos, quod priscis illis temporibus
maiores nostri genitivis casibus Graeco more his in nominibus
minime uterentur, cum qui Graece sunt Didoos, Eratoos, Clioos
contraherent in o productum Didos, Eratos, Clios, qui casus Attice
sunt Didus, Eratus, Clius. At nunc quis est e litteratoribus adeo
compositis moribus, quin ora sinusque ipsos impudentius conspuat
ubi quem aliter locutum senserit? Me ipsum maledictis quoque
incessitum, nedum acrius increpitum satis quidem scio, quod Sapho
uno, id est simplici tantum p ac non uti a Graecis scribitur et ipso
scripsissem, nec animadvertunt erudituli viri Latinam linguam post
p statim alterum p non admittere, cui tamen insit aspiratio. Itaque
dum Graeci nimium esse volunt, Latinum quid velit non vident.
Neque enim patribus ac principibus illis Latinae locutionis cura
maior fuit ulla quam ut peregrina lenirentur nomina, utque Palaemon
usurpat, quam ut Latinitatem musicarent, quo voces lenius
illaberentur in aures. Hinc qui Graece est Ὀδυσσεύς factus est Ulysses,
Ἀχιλλεύς Achilles, Αἴας Aiax, Ἀσχληπιός Esculapius, Πολυδεύκης
Pollux, aliaque id genus plurima.
Eo autem vecordiae, ne dicam ignorantiae processum est a supinis
quibusdam ingeniis, ut inobservato Cicerone, ne dicam contempto,
mordicus incursent si quis ita locutus fuerit uti coniunctiones
has etsi et quanquam, praeterquam indicativis temporibus coniunxerit,
cum et optativis et coniunctivis modis passim coniunctas
apud illum invenias. Audite, quaeso, aequo animo Ciceronem
tam multis in locis non uni dumtaxat modo, hoc est indicanti, coniungentem;
ad Atticum enim quadam in epistola:
«Sed posteaquam
primum Clodii absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi,
deinde vidi nostros publicanos facile a senatu disiungi, quanquam
a me ipso non divellerentur».
Alia in epistola:
«Rhodum volo
puerorum causa, inde quamprimum Athena, etsi etesiae valde reflaverint».
Ad Dolobellam quoque:
«Quanquam, mi Dolobella, (haec
enim iocatus sum) libentius omnis meas (si modo sunt aliquae meae)
laudes ad te transtulerim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis».
Ad Servium Sulpitium:
«Accedit eo quod Varro Murena magnopere
eius causa vult omnia, qui tamen existimavit, etsi suis litteris,
quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea
commendatione aliquid accessionis fore». Ad Marcum Varronem:
«etsi quid scriberem non haberem, tamen amico ad te eunti non
potui nihil dare».
In primo Academicorum libro:
«Certe enim recentissima
quaeque sunt correcta et emendata maxime, quanquam
Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas, ipse negaret».
Item:
«tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo
sic tractabatur ab utrisque, quanquam oriretur a sensibus, tamen
non esse iudicium veritatis in sensibus, mentem volebant rerum
esse iudicem».
Et in secundo De oratore:
«Erantque multi qui quanquam
non ita se rem habere arbitrarentur, tamen quo facilius nos incenses
studio dicendi a doctrina deterrerent, libenter id quod dixi de
illis oratoribus praedicarent».
Item:
«sese, si quam gloriam peperisse
videatur, tametsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari»;
ad hoc Ciceronis testimonium:
«etsi aliud nullum abs te
requiri certo scio».
Non praetermittam tamen quae a Sallustio, Livio
Tacitoque mihi nunc in mentem veniunt; Sallustii enim verba
sunt haec:
«Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quanquam
possis et delicta corrigas, tamen importunum est».
Et Livii XXVI:
«Itaque quanquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae
decus esse eius qui primus murum ascendisset».
Et libro XXIX:
«Mauris inde sicuti convenerat retro ad regem remissis, quanquam
aliquanto minore spe multitudinis nec unquam tantam rem aggredi
satis auderet».
Taciti autem quae sequuntur:
«Non numeraverim
inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque
consederint, eos qui decumates agros exercent». Item: «vera statim
et incorrupta eloquentia imbuebantur et quanquam unum sequerentur,
tamen omnes eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis
cognoscebant».
Tamen haec tolerabiliora; discissum dilaceratumque ab his iisdem
satis scio haud indoctum hominem, quod particulam «nedum» ac
«ne modo» praeponere sit in scribendo ausus, nec meminerunt Ciceronem
scribentem ad Atticum nec Balbum et Oppium ad Ciceronem;
eorum quidem alterum dixisse:
«Tu, quoniam quartana cares
et nedum morbum removisti, sed etiam gravedinem, te vegetum nobis
in Graecia siste»,
alteros vero:
«Nedum hominum humilium, ut nos
sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, nos
ex voluntate a plerisque probari solent»,
Livius quoque libro XXIX
inquit:
«Hanno nequaquam satis valido ne modo ad lacessendum
hostem, sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros, equitatu
accepto, id omnium primum egit, ut per inquisitionem numerum equitum
augeret».
Nec alienum forte fuerit Plinii quoque verba e nono
Naturalis historiae libro adducere:
«Lolliam Paulinam, quae fuit
Caii principis matrona, ne serio quidem aut solenni cerimoniarum
aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium coena vidi smaragdis
margaritisque opertam».
Haec autem quanquam sunt huiusmodi, movent tamen doctos
viros. Indignantur enim non permitti sibi maiorum auctoritate uti
tutoque evagari per orationis latinae fines, qui latissimi quidem
sunt. Nam etsi possunt coscientia ipsi sua contenti esse, tamen
nescio quomodo praestantibus in ingeniis usa venit quod in equis
generosis, ut nolint pungi, aversentur flagella, ad scuticae sonitum
exaestuent; namque ipsi etiam reges muscas fugitant. Equidem
memini, quin videre quidem videor digladiantes grammaticos super
Virgiliano versu, qui est:
«Instar montis equum divina Palladis arte
Aedificant»,
dum quid instar significet parum intelligunt. Neque enim Ciceronem
animadverterunt scribentem ad Atticum:
«Mearum litterarum
nulla est synagoge, sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt
a te quaedam sumendae; eas ego oportet perspiciam, corrigam, tum denique
edentur».
Et in Oratore ad Brutum:
«Nam invenire et iudicare
quid dicas magna quidem illa sunt et tanquam animi instar in corpore».
Quid? idem cum dixit Cicero ex ore Antimachi in Bruto
«Plato
enim mihi unus instar est omnium»,
an sibi vult aliud quam quod
Platonis unius audientia idem valeret apud eum tantumque haberet
auctoritatis quantum si universus Atheniensis populus ad audiendum
convenisset intentusque recitantem spectaret quodque inventio
ac iudicium in oratore idem quidem polleat quod in corpore
ipso animus? Verum haec a nominis ipsius deductions aliquanto
sunt remotiora, cum tamen et Cicero et Virgilius eam innuant, ut
quae instar aut sunt aut habent, ea quasi oculis ac menti instent
illisque perinde ut exemplar quoddam sint proposita. Quod fabris
atque artificibus usu venit, qui propositum ad exemplar fabricantur,
ad illudque opus suum dirigunt, id quod Virgilii verba prae se ferunt
dicentis equum illum Troianum aedificatum ea vastitate ut quasi
vasti imago montis fuisset proposita aedificatoribus, quam et ipsi
imitarentur et equus ipse illam referret; quod ipse alibi declarat,
cum ait:
«Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis coeloque educere iussit».
Et Cicero cum respondet Attico «habet Tiro instar septuaginta» an
aliud significat quam quod cum ipse efflagitatarum ab illo epistolarum
nullum haberet penes se exemplum, originales quidem epistolae
(sic enim hodie non pauci loquuntur) quasque ipse dictasset
a Tirone asservarentur quodque de exemplaribus illis utpote archetypis
exemplum esset sumendum? Idem Cicero declarat hoc apertius
scribens ad Varronem:
«Equidem hos tuos Tusculanos dies instar
esse vitae puto»
ac si diceret:
«vitae genus dierum illorum quibus
fuisti in Tusculano esse aliis vitae suae exemplum ac specimen debere
iudico».
Itaque tum exemplar tum exemplum videtur instar
significare, quod et Virgilius confirmat cum dicit:
«Quantum instar
in illo!».
Recentiores tamen, ut Plinius Secundus, alia quadam ratione
videntur hac usi dictione, neque improprie tamen, neque indecenter,
ut cum ait de Traiano:
«Instar refectionis existimas mutationem
laboris».
Nam et apud Ciceronem legitur «instar mortis»
itemque et alibi:
«instar ulctionis videretur cernere laceros artus,
truncata membra».
Item:
«maximum beneficium vertebatur in gravissimam
iniuriam civitasque Romana instar erat odii et discordiae
et orbitatis».
PUD. Ego vero, Petre Compater, facile sum passus aegre ferrentem
te grammaticorum importunam diligentiam evagatum longiuscule;
omnis tamen dicendi oblectatio vacare debet taedio cum
primis audientium ac defatigatione. Quamobrem redeat iam Pardus
ad insomnia, quo Horatianum illud punctum, dum iocis
miscemus seria, e dictionibus his nostris ab iis qui audiendi
nobiscum hic gratia consederint referamus, sintque posthac res inter
nos grammaticae levatio quasi quaedam rerum difficiliorum quae in
sermonem venient, non autem disserendi materia.
PARD. Revocas me, ut video, Puderice, ad somnia, vel potius
aut impellis aut trahis. Atque equidem vereor ne de his disserentem
me huberius ad somniandum adigas etiam vigilantem. Dicam tamen
quae sentio quaeque ut probentur a multis desiderari quidem potest,
utinam vero id consequamur ut a paucis!
Externam quidem esse mentem putat Aristoteles eamque veluti
peregre advenientem, ut sentire illum arbitror, in animos hominum
illabi idemque animis praestare ipsis officium ad cogitandum pervestigandumque,
denique ad iudicandum quod artificibus ipsis ad
conficiendum destinatum opus praebeat dextera. Ac mea quidem
sententia, perinde ut de luce per orbem a sole diffusa lumen oculis
accenditur ad videndum atque discernendum ea quae oculis obiecta
sunt (nam et lux externa, idest coelestis res est eque coelo a sole
diffusa peregre ad nos advenit), sic a coeli ipsius siderumque commotionibus,
per eam quae συμπάθεια Graece est, Latine contagionem
fecit Cicero (mihi magis placet appellare contagem, quando contagio
in malam ac pestilentem hodie partem accipitur), sic, inquam,
a coeli stellarumque agitate perpetuo animis nostris mens, idest
vis illa cogitandi tam acuta et solers tamque etiam sibi constans
dono dei infunditur. Nec vero ea quae nunc dico accipi sic velim
ut non et ipse de Deo deque animae immortalitate eiusque creatione
ea sentiam quae Christiani sint hominis et pii quidem hominis, sed
disserentem de somniis par est quaedam tanquam somniantem afferre
in medium. Neque vero oblitum te illorum arbitror, quae paulo a
me ante dicta sunt de monitis persaepe sanctissimis illis patribus
a Deo traditis inter dormiendum. Ne igitur a proposita re discedam
longius, quae in somnis offeruntur simulacra et visa, ea partim
a cupiditate, studio affectionibusque hominum maioribus excitantur,
quod videmus etiam in canibus, et, ut Claudianus ait:
Est enim locum hunc poeta ille luculentissime prosecutus; partim
etiam a quadam tum colluvie humorum, tum malo ab habitu corporis,
hique excitantur in corpore cum dormitur; unde etiam visa
ac simulacra illa nonnisi conturbata videntur et persaepe terrent.
Multum quoque ad haec ipsa conferunt tempestates, sincerusne sit
an perturbatus aeris ipsius status, anni quoque partes, qualis est
autumnus propter inconstantiam ac varietatem, ut in somnis quidem
contingant ob has ipsas causas pleraque omnia quae nostrorum
sunt sensuum, cum et vigilant et exercentur. Quippe cum dormientes,
videmur etiam coenare, potare, Veneris rebus uti, ridere, laetari,
timere, lacrimari, sequi, fugere, audere demum quae vegetantis
quaeque sentientis sunt animae, pleraque inter dormiendum ipsis in
visis accidere, ut haec ipsa fere sine sympathia illa coelesti fiant.
At quomodo, inquam, fient, quomodo absque siderum contage
et coeli visiones illae divinae quidem ac sanctitatis plenae futurorumque
cognitionis atque (ut Christiani dicimus) arcanorum mysteriorum?
Quemadmodum igitur mens illa coelitus sibyllis offertur
vatibusque praeclarissimis; per quam remotissimas quoque res nihilque
ad se spectantes, ne cogitatas quidem prius nec concupitas
vates ipsi et praedicunt et praevident, eundem ad modum coelitus
visions illae offeruntur dormientibus, iis quidem ut nullis occupatis
aut curis aut cogitationibus, ipsis vero sensibus ita liberis se vacuis,
ut nihil utique humanum eis inesse videatur; sicuti recte quidem
a poetis describitur furor ipse vaticinantium, qui, quod praeter
humanos fiat sensus, furor est appellatus.
Qui igitur in vatibus furor est, in dormientibus caret nomine;
pie tamen magis quam proprie a bonis quibusdam viris tum visitatio
tum apparitio divina dicitur, quasi Deus in somniis illos inviserit
aut numen iis aliquod apparuerit quiescentibus; quo factum
est ut monita ipsa, perinde ac divino ex ore prolata, quidam appellarint
oracula. Ut autem non omnibus, sed perquam paucis divini
illius spiritus concessa est familiaritas visque ad vaticinandum, sic
non multis est attributa somniandi veritas, vel, ut rectius loquar,
sanctitas atque castitudo.
Quam paucisssimi vel rarissimi potius existunt poetae, quorum
ingenii etiam vis e coelo manare eredita est! quibus itaque divinis
cum visionibus haec inest familiaritas, tanquam hospitii ius, et
ills quoque eisdem inest a coelo informatio accipiendis apta visis
quae de coelo per contagem illabuntur. Qua de re ab illis qui sideralis
scientiae quae ἀστρολογία Graece dicitur studiosi sunt permulta
traduntur, quae nos ad illorum hac in parte disciplinam relegamus.
Te ipsum equidem, Paulo Prassici, dicentem audivi saepius multum
hanc ad rem conferre tum Veneris stellam, tum Iovis, magic autem
Veneris, qualem scilicet ea sese in genitura habuerit, praesertim
adversus signum illud, qualeque signum illud fuerit quod nonum
tunc coeli locum tenuerit aut primum, cum quis in lucem venit.
Inter signa vero omnia, cui Virgo nomen est inditum, illud esse
divinationi huic quam accommodatissimum; quippe quod eam in
constituendo corpore retineat temperationem fermentandis humoribus,
qualem fermentationem esse oporteat fabricae illius quae simulacrorum
huiusmodi familiaris futura sit atque hospita.
Omnino autem fermentatio illa corporis quae bilis atrae secum
habet permultum rei huic est perquam apposita, de cuius natura
quaedam etiam admiranda traduntur ab Aristotele. Ea enim ipsa
terrenam ob qualitatem, quod atro in vino apparet, ubi concaluit
iam, spumam quandam huberiorem excitat, de cuius excitatione
spiritus et quidem vehementiores gignuntur. Atqui spiritus quidem
ipse aerius cum sit (nam qui Graeco nomine est ἀήρ Latino dicitur
spiritus), efficitur ut quemadmodum per aerem a natura ipsa visus,
qui oculorum est sensus, exercetur, et qui aurium est auditus, item
et olfatus, eundem ad modum contages ipsa coelestis supernaque
illa affectio per aerem perque spiritus illos tantopere suscitatos sese
insinuans exercet mentem in vaticinantibus, plus tamen minusve
pro natura fermentationis ipsius eiusque temperatione; quod item
officitur in dormientibus, pro fermentationis eiusdem ratione et habitu
corporisque illorum concretione. Itaque neque Augustinus,
summa tum doctrina tum etiam sanctitate vir, neque doctissimi
e nostris theologi, neque e philosophis Stoici acutissimi iidemque
disputaees homines (utar enim novo hoc nomine, quando eiusmodi
Academia quidem fuit) somnia visionesque probare dubitaverunt
quaeque in somnis traduntur monita; quae quidem etiam sunt qui
vocaverint oracula, neque defuere qui arbitrati sint prophetarum
pleraque per somma eis et oracula divinitus demonstrata; et Syllam,
felicissimum tum civem tum imperatorem, consulenti Lucullo in re
militari quid servaturus esset potissimum, somnia cum primis animadvertenda
respondisse boni auctores tradunt.
Haec igitur, Puderice, sive suasus a te sive compulsus, quando
et Syncero satis iri factum intelligebam, de somniis dixi; abstinebo
a pluribus, ne, quod paulo ante dixi, vel vigilans videar somniare.
Quodque poetica vis vaticinantium habetur persimilis, unde poetae
et ipsi vates dicuntur, Synceri ipsius, poeticae quam studiosissimi
vel poetae potius et quidem elegantissimi, officium neque indignum
fuerit neque ingratum, si et ipse consessu in hoc de poetis afferet
in medium aliquid, quo consessores hos dormitantis iam avocet a
somno, quando loquens ipse de iis quae inter dormiendum offeruntur
somnum iam videor audientibus provocasse. Quam ad rem locus
ipse non minus quam oratio haec mea adhortari te debet, Syncere
Acti, quem et Panhormita olim Antonius, dum viveret, et Senex
nunc hic noster dignum uterque vel iudicavere vel fecere ipsi potius,
in quo de omni disciplinarum genere disputaretur a doctis
viris, qui non minus libenter quam ad eum saepe conveniunt.
Act. Et exuscitasti nos, Parde, a somno, dum de somniorum
natura et causis argute non magia quam vere disseris et nunc me
ad dicendum excitas deque iis praesertim studiis quae, quod pace
dictum sit vestra, quanquam fateor esse communia, tamen quod
in iis ita laboravi hactenus diesque laboro ac noctis sumque sedulo
laboraturus, si mea ea dixerim, videar iure ipso dixisse. Est tamen
haec ipsa res maioris ocii curaeque vigilantioris, disserere de poeticae
excellentia; quo utar autem hoc verbo Senis nostri auctoritas
efficit, quem finientem saepius audivi poetae sive officium sive finem
esse dicere apposite ad admirationem nihil autem nisi excellens admodum
parit admirationem.
Quod nisi tanta illa moveret Aristotelis me maiestas, vel ausim
abdicare a mediocritate poetam, quae tamen in hoc ipso alio quodam
modo et requirenda est et laudanda. Quodque admiratio ipsa
multis ac maximis comparatur virtutibus, quibus explicandis haud
est satis idoneum nunc tempus, cum sit res ipsa multiplex ac laboriosa
admodum multaeque animi pensionis, ne non Pardo tamen
vel potenti vel iubenti morem geram, eius attingam vel magis seligam
eam partem quae tota versatur in numeris, etsi numeri
sunt ipsi e verbis quae versum constituent, quibus inter nostros
quidem eminere videtur Virgilius.
Numerus autem ipse cum primis et movet et delectat et admirationem
gignit. Eius autem prima illa laus est quod varietatem
parit, cuius natura ipsa videtur fuisse vel in primis studiosa.
Quid enim vel inertius vel, ut ita dixerim, oscitantius quam eodem
semper sono ac tenore syllabas et verba compangere? Quo vitio e posterioribus
poetis sunt qui laboraverint; quae res non minus modo
illos reddidit admirabiles, verum etiam longe minus graves, siquidem
ipsis e numeris, tum collidendis vocalibus tum substinendo ac
remorando sono, aut contra vocibus syllabisque praeproperandis,
comparatur etiam dicendi quaedam tum gravitas tum ea quae dignitas
suo est nomine; quanquam harum utraque artibus etiam aliis
comparatur, hae autem admirationis ipsius praecipuae quidem sunt
nunc comites nunc vero et duces.
Quae res quoniam exemplo quam dictione fit manifestior, sumam
principio ex ipso Aeneidos versum illum:
«multum ille et terris iactatus et alto».
Plenus hic quidem est versus, sonorus, gravis, numerosus; quae
laus tota existit de collisione vocalium statim repercussa, eaque
ingeminata. Quodsi dictionem eam subtrahas quae est «ille» ac
dicas «multumque et terris iactatus et alto», mirum est quantum de
versus ipsius dignitate, gravitate, magnitudine detrahatur. Quod
quidem ipsum fit etiam ob accentus unius detractionem. Etenim
pars ea quae est «multumque» unum tantum secum adducit accentum
eumque subinclinatum, at «multum ille» duos, quos utique
collisio ipsa et coniungit simul ambos et eos efficit tum pleniores
tum etiam magis sonoros.
Videamus et alium, qui est:
«Multa quoque et bello passeus, dum conderet urbem».
Qui si dieas: «Multa etiam bello passus», tumet intelliges quanta
fiat sonoritatis imminutio et quidam quasi langor ob soni ipsius
exilitatem, quam dictio illa «quoque» non solent exterminat, verum
ipsum et auget et implet sonum; quem nequaquam etiam implesset
si dixisset: «Multa quidem et bello passus»; nam paulo ante cum
dixisset «multum ille», in ea quae statim sequebantur copulatione
non erat a numeri plenitudine corruendum; dixit igitur «Multa
quoque», nam tum «etiam» tum «quidem» sonum faciunt satis exilain,
contra dictio «quoque» implet cum. Quocirca vel exquisitissime
exigitur in poeta litterarum delectus ac selectio. Habet autem
versus tot accentus quot et verba, etsi perticula que et ve
non faciunt ipsae per se accentum, sed illum ad se trahunt praecedentibus
a syllabis, qua e re a grammaticis dictae sunt inclinativae.
Quo fit ut quatuor haec verba Multa quoque et bello quatuor
etiam accentus habeant, at Multa etiam bello tris tantum.
Nam praeterquam quod sonant tenuiter, uno etiam superantur accentu.
Hanc ipsam autem soni ac litterae plenitudinem haud multo
post, quod locus ipse ab illa esset alienus, Virgilius reiecit, solertissimarum
aurium solertissimus subblanditor, dicens:
«tot adire
laborer».
Qui si «obire» dixisset, in asperitatem quasi quandam
et confragosum incidisset sonum, coniungens statim tot et ob, cum
alibi, quod extollenda vox esset, dixerit:
«Et lituo pugnae insignis obibat et hasta»;
tenuitas enim antecedentis syllabae suffragio egere subsequentis videbatur.
Sed omittamus nunc quae tum ad litteras spectant, tum ad
syllabas. Quid causae fuit, quid, inquam, causae cur exponere se
Virgilius maledicentiae grammaticorum voluerit cum dicere
«Fluviorum
rex Eridanus»
maluit, quam «Eridanus fluviorum rex», quod
per versum licebat? An quod aurium pluris faceret voluptatem
quam tetricum litteratorum iudicium? Languet enim sic versus, sordescitque
in ore quodammodo, consideratis praesertim et quae statim
praecedunt et quae post sequuntur dictionibus. Quocirca implere
illum maluit artificiosa verborum commutatione. At videte
quam concinne inter dictiones quae ambae quatuor constarent e
syllabis interiecit «rex», quae est unius, quippe quae post collocata
et structurae ineptitudinem argueret et sonoritatem illam tam suavem
auribus ipsis invideret. Hac igitur e commutatione versus ipse
redditus est spectabilis, qui aliter ridiculus esset atque abiiciendus.
Claudit saepenumero Virgilius plures versus sustinendo sonum illumque
remoratur, ne ipsa aut deliqueat sonoritas aut praecipitetur.
At videte, obsecro, quam apposite, quam studiose praestruit tribus
e dictionibus versum iisque disyllabicis et tanquam prima in
acie spondeum collocat, solutum quidem ac liberum, indeque, praeterita
secunda, alterum atque alterum in tertia et quarta acie. Inter
primum autem spondeum ac secundum unum quidem secunda in acie
statuit dactylum, et ait:
«Tantae molis erat Romanam condere gentem»
et alibi:
«Siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque».
At si invertas: «Molis erat tantae» et «Fata sinant siqua», omnis
illa vocalitas iam exhalat, quod Virgilius ut prohibeat, solutum ab
omni connexione spondeum in principio collocat; ut alto in loco
cum ait: «Curru iungit Alesus equos». Potuisset cum dicere: «Iungit
Alesus equos curru», numeris tamen maluit auribusque consulere.
Dilabi enim videtur sonus et pene fugere cum dicit:
«Iungit Alesus
equos»,
tali praesertim in loco, apparet enim elegiacus semiversus;
contra vero consistit vox et sibi ipso praesidio est, ne, ut dixi, exhalet
ac diffluat cum dicitur: «Curru Iungit Alesus equos». An se ipsum
auresque ignoravit suas Virgilius cum dixit:
«Bina manu lato crispans hastilia ferro»?
Cum enim hac in structura singulisque in dictionibus disyllabis
primas ad syllabas statuatur accentus, quadrato quasi agmine (quaterni
namque accentus e quaternis illis disyllabis dictionibus in
aciem simul prodeunt) quaterni simul accentus eodem spatio consonant.
At nihil generosum habuerit, nihil selectum si protuleris:
«Ferrea cum valida crispans hastilia dextra», plebeiusque hic versus
fuerit, ille vere Maronianus. Et cum alibi dixit: «Contra tela furit»,
an non poterat: «Tela furit contra»? sed noluit esse in accinendo
praeproperus. Sic cum dixit: «Turno tempos erit» et
«Parcae fila
legunt».
Possem hac in parte excitare e sommo aliquos, qui dormitare
mihi visi sunt in hoc ipso genere numerorum, a quo quidem consilio
longe ipse sum alienus. Sat mihi fuerit, dum Pardo vobisque qui
hic adestis morem gero, explicare paucis quae sentiam quaeque a
me studio quodam Virgilianae diligentiae fuere observata. Claudit
pene iisdem numeris constructionem illam Valerius Catullus:
Sane quam ridiculum videatur ac despicabile si narrare incipias:
«Ausi sunt vada salsa cita decorrere puppi / cum lecti iuvenes». Ac
nihilominus Virgilius et ipse duce tamen dactylo (tanta est in numero
ipsa vis) incipit explicationem illam coniunctis statim quinque
vocibus iisque disyllabis:
«Larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi»,
etsi alibi incipit a spondeo, ut,
«Salve, sancte parens, iterum salvete recepti».
Adeo ubique consulendae sunt aures. An forte, quod a convicio
exordiretur, remorari vocem magis ac magis numeris illis quinquies
eodem tenore et spatio ingruentibus voluit? Quod mihi quidem
satis fit probabile. An non idem ipse duce quidem dactylo a crebritate
eadem numerorum coepit in enarratione illa tam eximii
apparatus:
«Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemptor divum Mezentius agminaque armat»?
Quo in loco rem ipsam ut magnam, ut horribilem futuram, quo
adaequaret numeris, talique principio finis quoque ut consonaret,
intulit: «agminaque armat»; parum namque consummatissimis aurium
eius sensibus visum est si conclusisset: «agmen et armat» aut
«agmina cogens». Itaque ab ipsius extulit pulmonibus «agminaque
armat». Vide igitur quid collisio faciat suo in loco adhibita, quid
artificiosus assultus contundentium sese vocalium? Numerus igitur
alibi sedatus esse debet, perinde ut oratio, ut verba e quibus oratio
ipsa constat, quales sunt narrationes eae in quibus non exigitur vel
magnificentia verborum vel pondus sententiarum, sed paratur tantum
audientium attentio, ut rhetores praecipiunt, qualis est illa:
«Conticuere omnes intentique ora tenebant
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem»;
fluunt verba, labitur oratio, nihil confragosum, nihil caesum aut ex
arte, ut videatur collisum, habens.
Quid explicatione illa mundius:
«Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboicis Cumarum allabitur oris»?
Quid alia illa sedatius:
«At regina gravi iamdudum saucia cura
Vulnus alit venis et caeco carpitur igni»?
Fluunt itaque numeri ipsi, quibus nihil profecto lenius, ut nulla videatur
ars adhibita, nulla ipsi appareant cura temperati. At surrigendum
supercilium cum fuerit et magno tonandum ore, numeri
ipsi conferti, tanquam conserta in pugna milites esse debent, atque
ubi, est opus, ut et ipsi quoque horrorem incutiant; quin et litterae
et syllabae vastiores conquirendae sunt, nonnunquam etiam asperiores
aut hiulcae. Age, quaeso, quid tibi hac ipsa de exaggeratione
videtur:
«Iam Deiphobi dedit ampia ruinam
Vulcano superante domus, iam proximus ardet
Ucalegon, Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum»?
Quae verborum, quae tum litterarum tum syllabarum selectio, clamor,
clangor, visum, tubarum, qui accentus pene quaterni tam accomodati,
Sigea, igni, freta, lata! Quid ille qui e vestigio sequitur
duarum dictionum ab eadem littera incipientium convocalis sonus:
«Arma amens capio»? An est, Parde, quod aures ultra exigant
tuae? Sed adhuc adverte, quaeso, admirabilem in iis verborunt
conquisitionem: votes illae ambae disyllabae clamor et clangor a
syllabis incipient rigidioribus, desinunt in horridis; illae alterae virum
et tubarum, quae copulationem finiunt, in syllabis desinunt
subobscuris, obscuritas vero omnis horrorem incutit; quod idem
poeta servavit in illa tempestate, cum dixit:
«clamorque virum stridorque rudentum»;
quo in verso singulae dictiones versum constituentes litteram habent
asperam, qua multiplicata, horror quasi quidam gignitur loco illi
debitus. Ipsae quoque inclinativae particulae, dum accentus ad se
rapiunt, horrori etiam ipsi non parum adiungunt: «clamorque
stridorque»!
Quando autem properare numerus debeat et quomodo properatio
ipsa fiat, docet versus ille:
«Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis»;
cupiens enim poeta, artificiosissimus flammarum concremationisque
illius celeritatem numeris suis reddere, versum e dactylis struxit
coegitque dictiones celeritati perquam accommodatas. Quid? quod
ut strepitum quoque accensarum referret stipularum, selegit etiam
syllabas interstrepentes, quales sunt primae stipulae et crepitantis,
nulla arcessita collisione aut adhibita inclinante particula.
Rursus qua via sistendum sit et tanquam standum in acie, habent
rei huius instar insequentes versus:
«Stabant orantes primi transmittere cursum»,
et:
«Tum demum admissi stagna exoptata revisunt»,
et:
«Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra».
Qua etiam ratione servanda sit mediocritas, collocatio quidem
ipsa dactylorum mistim alternisque cum spondeis monstrare potest;
qualis scilicet est versuum qui sequuntur:
«Et mulcere dedit fluctus et tollere vento»;
«Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor»;
«Talia perstabat lacrimans fixusque manebat»;
«Illa solo fixos oculos aversa tenebat»;
«Talia flammato secum Dea corde volutans».
Quo tamen in versu quasi erigere supercilium iam pararet, tris
illas disyllabicas dictiones in acie quasi media collocavit. Omnis
igitur illa sive dignitas sive gravitas magnitudoque numerorum
a numerositate ipsa gignitur accentuum, de dictionum collocatione
syllabarumque delectu profecta, quippe cum syllabae dictionesque
accentum, accentus vero numerum, numerus autem et plenum et
generosum et admiratione dignum versum statuat. Quanquam autem
nedum Cicero ipse, eloquentiae pater, accentum vocat, sed etiam
litteratores universi, quorum quidem proprium est loqui de litteris,
syllabis, dictionibus atque earum qualitatibus, utimur tamen hoc
nomine eo libentius quod canere dicuntur poetae et Virgilius exordiens
verbo est hoc auspicatus: «Arma virumque cano». Licet videre
in versibus quos paulo post afferam quandam quasi fluctuationem
nunc sistentium nunc profluentium dictionum; qua e re
necesse est ut accentus quoque ipsi incertitudine ac varietate fluctuent
sua invicemque alternentur:
«'Quis globus, o cives, caligine volvitur atra?
Ferte citi ferrum, date tela et scandite muros.
Hostis adest, eia!' Ingenti clamore per omnis
Condunt se Teucri portas et moenia complent».
Alibi:
«Sternitur infelix Acron et calcibus atram
Tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Orodem
Sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus,
Obvius adversoque occurrit seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
'Pars belli haud temnenda viris, iacet altus Orodes'.
Conclamant socii laetum, paeana secuti.
Ille autem expirans: 'Non me, quicunque es, inulto,
Victor, nec longum laetabere; te quoque fata
Prospectant paria acque eadem mox arva tenebis'.
Ad quae subridens mista Mezentius ira:
'Nunc morere; ast de me divum pater atque hominum rex
Viderit'».
Quae igitur vocum varietas accentuumque fluctuatio his sit in
versibus ipsi videtis. Dicentem audivi saepius Senem hunc nostrum
quotiens locus incideret aliquis in quo sordescere posset oratio numerique
relanguescere, sustentandum illum esse crebritate accentuum,
non minus quam verborum delectu; quibus spondei quidem permuniti
essent eosque veluti gravem armaturam primos statui in
acie oportere, inde dactylos summitti, qui tristitiam illam exhilararent;
quod ipse secutus esset in toto loco qui est de Pristice:
«
Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis
Ferratis instant hastis iaciuntque tridentes
Pinnigeros; imo referunt sese icta profundo».
Nec multo post:
«
Agmina perturbat videasque indagine in una
Urgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat
Ense ferox, hic sullata secat ossa securi,
Aut unco trahit ad litus praedaque superbus
Ingentis media tauros resupinat arena».
Post etiam subdit:
«
Hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos
Ferratos duplici horrescunt pendentia dorso
Et squamosa rigent duris ad tergora pinnis.
Urbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit,
Ac montana ruit longe ad spectacula pubes».
Extulit idem hic exilein sane rem solis quidem numeris, delectu
tamen verborum adhibito conquisitisque rebus aliquanto remotioribus,
imprimisque litterarum sonis, e quibus numeros et graves
et plenos elicuit:
«
Ast Tingin, Bochique domos, habitataque Mauris
Tecta, deosque humeris coelumque Atlanta ferentem,
Insignisque auro et pomis radiantibus hortos
Hesperidum ac deserta siti Getula leonumque
Arva fame Mars armipotens et Scorpius ardens
Inspectant laeti coelo et sua iura tuentur,
Hic chelis, ille ense potens».
Quid autem exilius quam quod dicturus erat, Getuliam ac Tingitanam
subiectas esse Scorpio? Afferam et alium locum similem,
cum dicturus esset Africam ac Numidiam Cancro esse
subiectam:
«
At Cancer noctisque decus Latonia virgo
Lotophagum sedes tenet et quos Bagrada saltus
Infidusque secat Cinyps et Punica late
Litora quaque vagus se solvit in aequora Triton
Et formidatas olim Carthaginie arces
Ac latebras, Masinissa, tuas cavaque antra leonum».
Scimus etiam eundem ipsum fuisse solicitum eo de verso qui
est in Andromeda:
«
Virginibus praeferre maris sese ausa suumque
Ostentans decus».
Sic enim initio scripserat, verum quod tristem iudicaret ac lugubrem
materiam, tarditate potius numerorum quam festivitate
prosequendam esse, ab exordio praesertim ipso, commutatis dictionibus,
remoratus est celeritatem. Etenim, ut Aristoteles etiam asseverat,
celeritas acumen soni gignit, tarditas gravitatem. Itaque,
subtracta inde dictione quadrisyllaba ac commutatis locis, collocavit
ibi dictiones disyllabas quidem duas adiecitque statim monosyllabam
ac dixit:
«
Ausa maris se virginibus praeferre suumque
Ostentans decus, aequoreas armare sorores»,
quo factum est ut tenor ipse primi pedis, qui uno constabat ex accentu
ac fluitabat, altero statim adiecto substentaretur atque ingravesceret,
siquidem e «virginibus» unus tantum consonabat accentus,
at «ausa», cum unum ex sese accentum efflet et quidem
circumflexum, «maris» alterum eumque acutum, efficitur ut sonus
ipse dactylicus duplicetur, qua e re tenor ipse et sistitur et ingravescit.
Idem hoc servavit alio in versu, qui primo fuerat:
«Et de marmoreis, guttas stillare columnis».
Cumque iudicaret eo in loco opus esse soni remoratione, uses est
eadem commutatione dictionum:
«Et guttas de marmoreis stillare columnis».
Numerus enim ille e «marmoreis», quadrisyllaba dictione, constitutus,
quod esset ipse festinantior, reddebatur aliquanto fluentior
et pene lubricus; at terni illi accentus tribus e dictionibus conflati
confertimque assonantes alter alteri quasi manum de proximo sibi
porrigunt aciemque ipsam sustinent.
Attulimus hoc praesertim in loco e Senis nostri libris exempla,
quod consilia eius ex eodem ipso cognovimus. Nam veterum poetarum
Virgiliique ipsius suspicari quidem illa tantum possumus.
Inest et suum quoque numeris decorum, ut cum vel aspera, vel
suavis, vel miserabilis, vel iucunda res, vel gravis, vel contra levis
versatur in manibus, vel suis aliis affectibus mista et temperata.
Vide igitur quibus Virgilius uses est numeris in prognosticatione
illa futurae tempestatis:
«Heu qui nam tanti cinxerunt aethera nimbi».
Ad metum, ad dolorem, ad ducis curam exprimendam coegit tres
simul monosyllabas dictiones, summisit deinde disyllabam, post alteram
atque alteram trisyllabam, iunxitque quatuor simul spondeos.
Quid hac aut verborum conquisitione diligentius aut animi
conquestione gravius? Nec me quorundam auctoritas moverit asseverantium
a Virgilio scriptum «heu quia», non «qui», cum nos
iudicemus neque «quia» neque «quid», sed «qui» fuisse a Virgilio
scriptum; nam et littera d pleniusculum nescio quid sonat, quod
hic ipse numerus nunc renuit, et «quia» brevitate plusculum festinat
sua, cum vox ipsa videatur in dolore sistenda. Sed de hoc
sit suum cuiusque iudicium, nostra quidem haec est opinio. Decorandos
igitur ad numeros tum litterae tum syllabae, nedum verba
integra maximum habent pondus, et, quod non «muto ante diximus
in illo versu:
«Insequitur clamorque virum stridorque rudentum»
nulla ex illis dictionibus asperiore caret littera. Namque aliarum
principium, aliarum finis, aliarum et principium et pausa trahit
secum asperitatem litterae rigidioris. Quid? quod cum in tempestate
obscuritas terrorem augeat, «virum» et «rudentum» ultimae sonant
etiam nescio quid subobscurum.
Animipendite, quaeso, versus illius numeros qui est:
«Monstrarat caput acris equi, sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per secula gentem».
Qui praecedunt tres versus et huius ipsius dimidium tribus clauduntur
accentibus iisque disyllabicis. Ne igitur a gravitate descisceret
sua, confiavit binis e monosyllabis totidemque e disyllabis
dictionibus accentus quatuor, quodque satis est rarum, octo versum
illum locupletavit accentibus, quo fit ut tardius pronuntietur;
tarditas autem, ut diximus, gravioris est soni causa, perinde ut
acutioris celeritas; acutum autem et grave in iis quae auditus
sunt habentur a physicis opposita; qua tamen in te, quo modum
retineret, copulavit statim binos dactylos, qui tarditatem illam
moderarentur. Sunt autem versus hi:
«Lucus in urbe fuit media lactissimus umbra,
Quo primum iactati undis et turbine Poeni
Effodere loco signum, quod regia Iuno
Monstrarat, caput acris equi, sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per secula gentem».
In tertio quoque logo digne idem fit vocalium concursus, ut:
«Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum»,
ut item:
«Contigit oppetere, o Danaum fortissime gentis»,
et ut:
«Erramus vento, huc et vastis, fluctibus acti»;
magnani utique gravitatis partem amiserit si mutaveris:
«Erramus
vento et vasti, huc fluctibus acti».
Itaque hoc quidem modo erit hiatus ipse copulandi tantum necessitate factus, ille vero implendi ac
sistendi sonoris gratia ab arteque profectus. At in quarto et quinto
pede quotiens fit atque in sexto et ad pausam, et versus ipse suo
cum numero mirifice assurgit quadam etiam cum magnitudine et
rara quaedam inde comparatur numeris ipsis dignitas; quod versus
illi declarant:
«franguntur remi, tuna prora avertit»,
item :
«Et vera incessu patuit dea, ille ubi matrem»,
et:
«Fundamenta locant alii immanisque columnas
Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris»,
et:
«Troes te miseri venti, maria omnia vecti»,
et:
«Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos»,
et:
«Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens»,
et:
«Contemptor divum Mezentius agminaque armat»,
item:
«Aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
Aere trabes».
et:
«Et magnos membrorum artus, magna ora lacertosque
Exuit»,
item:
«Iamque iter emensi turres, ac tecta Latinorum
Ardua cernebant»,
et:
«Inseritur vero nucis, e foetu arbutus horrida
Et sterile, platani malos, gessere valentis».
Affert autem raritas haec hiandi cum insequenti versu non sine aurium
voluptate etiam dignitatem; nam et novitas delectat ipsa per
se et assultus ille hinc versum inchoantis, illinc torminantis vocalis
suam quoque vocalitatem auget, qui fit praesertim absque detractione,
ut in illis:
«classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae».
et:
«Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Ora iugo».
In horum autem versuum commemoratione non possum non ridere
opinionem vel asseverationem potius eorum qui dicunt fuisse a
Virgilio scriptum: «vicina Vesevo Nola iugo», mutatum vero post
ob denegatam sitienti aquam. Neque enim Virgilius, qui Nolanum
plane agrum sterilem nosset minimeque triticum alere, sed milii
solius ac secalae feracem, inter fertiles eum numerasset Campanoque
coniunxisset, quin vicinam oram nominans campos innuit Acerranos
qui sub ipsum iacent Vesevum occasum versus suntque fertilissimi.
Suos igitur numeros suorumque concentuum suavitatem
sequebatur cum scripsit: «vicina Vesevo / Ora iugo».
Collisio igitur vocalium, quam et contusionem et con-
cursum a re ipsa vocare possumus, fieri singulis in pedibus
eorumque concisionibus potest. Vocamus autem concisiones
ipsas pedum inter se complicationes; Graece nomen habent a numero
syllabarum tritemimeris, heptemimeris, enneamimeris,
eaque duobus fit modis, cum aut eaedem concurrunt
vocales aut cum diversae; ubi eaedem sese collidunt extruditurque
e versu altera, ea tum ademptio tum extrusio
recte vocatur, non minus fortasse proprie explosio. Ipsum
autem concursum Cicero hiatum vocat et vocales ipsas dicit
hiare; at cum permanent neque truduntur loco boatum sunt,
e litteratoribus qui vocaverint, rectius utique complosio vo cabitur,
quod e resultu geminetur sonus, ut in illo
«Ter sunt conati imponere Pelio Ossan».
Ipse vero resultus longe minor existit cum e diversis fit vocalibus,
ut: «Ionio in magno».
Atque ego quidem, libere vobiscum ut loquar, praeterquam quod
Graecam habet imitationem affertque varietatem, quae per se ipsa
delectat et naturalis est, non videor cur a Latinis complosio magnopere
sit probanda, cum vix delectet, nisi in iis quae a Graecis sunt
accepta, qualis ille versus: «Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae»,
et: «Dardanio Anchisa», et: «in Actaeo Aracyntho».
Raritas tamen ipsa et quam dixi varietas potest reddere illam
et venustam et suavem, suo tamen accommodatoque in loco, ac
verbis idoneis. Cum autem concursus fuerit in primo pede, ea e re
numerus ipse fit solidior, cum quadam etiam iucunditate, praesertim
ubi eaedem concurrunt vocales, ut: «Ille ego qui quondam»,
et: «Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu», et:
«Illi indignantes
magno cum murmure montis».
At cum diversae vocales hiant, numerus
solidescit ipse quidem, non eadem tamen cum voluptate
audientium, ut: «Credo equidem nec vana fides», et:
«Cuncta
equidem tibi rex».
Solidiorem autem stabilioremque numerum inde
fieri manifesto apparebit si dixeris «Cuncta quidem tibi rex», qua
e re numerus ipse statim languescet.
Interdum collisione ex ipsa vel extruditur vel exciditur potius
integra syllaba vel eius bona pars, id est vocalis cum consonante
littera m, ut: «Postquam introgressi», et:
«Illum expirantem transfixo
pectore»;
item: «Illum et labentem Teucri». Ex hoc si detraxeris
et, deque altero ex, dixerisque: «Illum labentem Teucri»,
«Illum
spirantem transfixo pectore»,
curtum nescio quid aures statim offenderit.
Hoc autem ideo dicimus quod non ubique collisiones ipsae
fiunt necessitate carminis, sed arte potius atque aurium obsequio,
id est numerorum gratia. Cur autem syllabae ex vocali et m compactae
deturbentur ubique nunc e versu (nam priscis illis seculis
non semper excludi esse solitum), versus ille Ennianus docet:
«et
milia militum octo».
Videtur causae illud esse quod propter m terminalem
optusum nescio quid ac subobscurum sonent, quod aures
vix patiantur in fine vocum.
Itaque nec mirum est si e dictione «sed», quae olim fuit «sedum»,
detruncatio facta est, quando populi quidam finalem m compluribus
e dictionibus sustulere. Quod ipse aliquot in monumentis summae
vetustatis animadverti, ut Beneventi in lapide, in quo scriptum est:
«Infelix fatu prior debui mori mater». Et Telesiae: «Mater
miseria hoc monumentu extruxit Olympias amens», in quibus
et fatum et monumentum sunt absque m. Referam verba epigrammatis:
«APOLLONIA QUAE VOCITABAR LAPIDE HOC INCLUSA QUIESCO
UNUM SORTITA MARITUM, SERVAVI CASTA PUDOREM. MATER MISERA
HOC MONUMENTO EXTRUXIT OLYMPIAS AMENS». An non prisci illi
fecerunt gelu et cornu, quae prius erant gelum et cornum, quorum
priori Lucretius non semel utitur? Iidem litteram s frequentissime
explodebant e versu, ut idem Lucretius testis est. Graeci terminationibus
iis carent quae in m desinunt, Latinis autem eae sunt familiarissimae
et, ut adverti, etiam Aethiopibus. Sed redeamus unde digressi
sumus.
Eiusmodi quoque litterarum hiatus fiunt in secundo pede sustentandi
tenoris atque implendi numeri gratia, etiam cum dignitate,
nullam tamen ob necessitatem, ut in illo:
«Ductoresque ipsos primum capita alta ferentis»;
potuerat enim dicere: «Ductores ipsos»; et in illo:
«Praeterea aut supplex aris imponat honorem»;
videbitur autem tenor ille flaccescere si dixeris: «Praeterea supplexve
aris imponat honorem», cum in illa collocatione non solum
hiet a, verum alterum a, quod est primum elementum in voce «aris»,
de proximo loco hiatum ipsum assonando adiuvet.
In tertio quoque maiore fit cum vocalitate, ut:
«Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum»;
sordescet plane numerus si dixeris: «Ni faciat, pelagus, terras coelumque
profundum».
At in quarto et quinto pede quotiens fit, in sexto item, et versus
ipse mirifice assurgit, quadam etiam cum magnitudine, et rara quaedam
inde comparatur numeris ipsis dignitas; quod declarant Virgiliani
illi:
«Haec ait et dicto citius tumida aequora placat»;
«Fundamenta locant alii immanisque columnas
Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris»;
«Et vera incessu patuit dea; ille ubi matrem.
Agnovit, tali fugientem est voce secutus»;
«Troes te miseri ventis; aria omnia vecti»;
«Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos»;
«Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens».
Hiatus etiam ille atque complosio quae fit cum; insequenti versu,
ut dictum est, raritate sua affert etiam cum aurium voluptate dignitatem.
Nam et novitas quasi repente edita delectat per se et
assultus ille hinc versum inchoantis, illinc terminantis vocalis suam
quoque vocalitatem accumulat, ut:
«it clamor ad alta
Atria»,
et:
«Expectata dies aderat nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant»,
et:
«Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat»,
et:
«In medio sacri tripodes viridesque coronae
Et palmae pretium victoribus»,
et:
«manifesto in lumine vidi
Intrantem portus».
Verum ego longior forte et ambitiosior explicandis his fui, feci hoc
tamen eo libentius quod scriptum de his adhuc sciam a nemine,
quanquam et multa quoque a me praeterita sunt, quae post alii
et inquirent ipsi acutius et apposite magis explicabunt. Sat etiam
scio esse e vobis longe quam ego sum rerum harum qui sint studiosiores.
Itaque, quod hic convenerimus, te praesertim, Parde, auctore,
relinquendus est cuique suus etiam dicendi locus.
PARD. Mihi quidem, Syncere Acti, si inficias irem satis a te non
esse factum, inique fecerim. Satisfecisti profecto, nec minus docte
quam copiose. Sunt vero etiam qui vultu iam ipso prae se forant
allaturos aliquid, quod se, quod hoc ipso conventu dignum iudicent
quodque locus quidem ipse vel exigit sedentibus nobis, vel etiam per
se postulat. Atque, ut risu ex ipso praesentio, Summontius hic noster
egregium aliquid meditates iam exurgit verecundiaeque est
tuae dare locum dicenti.
SUMM. Ego vero, Parde, arbitror Syncerum nostrum multa nos
celare valle, quo post, ut mercatores consuevere, longe pluris vendat
quod in arca sepositum est, viliori merce iam divendita. Explicasti
vel enucleasti potius nobis, Acti, et quidem non incunde minus
quam memoriter, hiatus et explosions quique inde gignantur numeri,
quotam autem partem poeticae Virgilianaeque potissimum
numerositatis! Resera igitur areas mercemque nobis selectiorem
explica, quod te per Manes ipsos Virgilii obtestatus oro perque locum
in quo ille iacuit, quam ipso et invisis saepissime et reverendissime
veneraris.
ACT. Percalluisti, Petre Summonti, qua me esses arte eam ad
rem tracturus, quae fuerit ab hominibus nostris hactenus vel omnino
despecta vel parum certe animadversa aut cognita, dum mercatorum
mecum exemplo uteris atque consuetudine. Scis enim nobilitas
haec nostra omnia ab mercaturae ipsius nomine quantopere
abhorreat. Ne tu me igitur aut mercatorem existimes aut avarum,
explicabo consilia tibi mea quaeque indagandis poeticis numeris
a me fuere diligentius observata, non ut arbitrer me tamen assecutum
quod et ipse voluissem et vos forte audire nunc expectatis.
Prosequar itaque susceptam de numeris ipsis partem quodque per
Virgilii tantum me es Manes optestatus, Virgilii fare unius exemplis
agam, quando unus hic de nostris poeticarum virtutum instar est
omnium, ac maxime numerorum.
Omnino poeticus numerus carminis ipsius structuram sequitur,
structura vero ipsa constat e dictionibus, dictiones autem accentum
constituunt, singulae singulos. Ipsi quoque accentus dictionum ac
syllabarum sequuntur tempora, quibus et lenitas adiuncta est et
lenitati contraria asperitas, aliae item qualitates pro syllabarum
natura litterarumque e quibus sunt dictiones constitutae. Unaquaeque
autem dictio aut ex una tantum aut e duabus aut etiam e pluribus
constituitur syllabis, singillatim tamen omnes unico duntaxat
a grammaticis suoque signandae dicuntur accentu. Sunt vero accentus
ipsi duo, sibi e fronte adversi, alter, acutus, gravis
alter; quodque in hac controversia liceat medium quoque aliquod
constituere, qui medius est accentus ex hisque conflatur duobus
et dictus est et habitus moderatus, nomine alio circumflexus,
quod nomen ductum est a propria eius peculiarique in scribendo
nota. Tempora igitur syllabarum sint cum tantum duo, breve ne
productum, ex hoc id existit atque et igitur, ut unaquaeque syllaba
aut brevis sit aut producta, nonnullae tamen communitate quasi
quadam praeditae et produci possunt et spatio enuntiari breviori.
His igitur in hunc modum explicatis, ad usum numerorum venio;
qua in re nihil tam aut exigitur aut spectatur quam varietas; cum
enim omni studio fugienda sit satietas, ea ne sequatur varietas ipsa
praestabit. Complicationes autem sententiarum et nexus illi qui
tum sententias ipsas tum sententiarum partes ac membra connectunt
et insequentibus versibus per gradus quasi quosdam ductas eas
claudunt, ut nunc alterum nunc tertium versum catena quasi quadam
vinciant, assidua e continuatione vitium satietatis praecipue
afferunt; quae ut rarae ac suis quibusdam in locis terminatae demulcent
cures, sic e contrario continuatae ubi fuerint, satietate
afficiunt. Ponam versus aliquot e Proserpina Claudiani, poetae tum
summi quidem studii, tum magni etiam exercitatique ingenii, qui
sunt:
«Dux Herebi quondam tumidas exarsit in iras
Proelia moturus superis, quod solus egeret
Connubio sterilesque diu consumeret annos,
Impatiens nescire torum nullasque mariti
Illecebras nec dulce patris cognoscere nomen
Iam quaecunque latent ferali monstra barathro
In turmas aciemque ruunt contraque Tonantem
Coniurant Furiae crinitaque sontibus hydris
Tisiphone quatiens infausto lumine pinum
Armatos ad castra movet pallentia Manes
Pene reluctantis. Iterum pugnantia rebus
Rupissent elenenta fidem penitusque revulso
Carcere, laxatis pubes Titania vinclis
Vidisset coeleste iubar rursusque cruentus
Aegaeon positis auto de corpore nodis
Obvia centeno vibrasset fulmina motu.
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
Ante pedes soliumque ducis fudere severam
Canitiem genibusque, suas cum supplice fletu
Admovere manus, quarum sub iure tenentur
Omnia quae serient fatorum pollice ducunt
Longaque ferratis evolvunt secula pensis».
His autem versibus auspicatus est singularis poeta enarrationem
sui carminis. Delectat autem carmen ipsum; nam et spatiatur libere
et constat sibi ipsi, quanquam in verbis prae se fert nimium
fortasse studium eorum conquirendorum. Exemplum tamen Virgilii
si iusta ponatur, admonebit nimiae nos continuationis nexuum
ipsorum de quibus nunc loquimur:
«Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
Cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus
Haec secum: 'Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem,
Quippe vetor fatis? Pallasne exurere classem
Argivum acque ipsos potuit submergere ponto
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
Disiecitque rates evertitque aequora ventis.
Illum expirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque
Et soror et coniunx, una cum gente tot annos
Bella gero; ecquisquam numen Iunonis adoret
Praeterea aut supplex aris imponat honorem?'
Talia flammato secum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca foeta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantis ventos tempestatisque sonoras
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat».
Versus sunt fore totidem, locus ipse satis similis, hic prae se fert
summum numerorum ac varietatis studium, illo unius connexionis
versuumque complicandorum, ut, praeterquam quod a dictione monosyllaba
coepit, quae est Dux ut Virgilii Vix, nullum eius sit exemplum
secutus. Ipsius autem complicationis qui sunt nimio plus stadiosi
eorum quae admirationem praecipue pariunt ut obliviscantur
necesse est. Excurrit ille tanquam pupulabundus, nec sistens
aliquando pedem, nec ut regionem circumspectans sui ipsius rationem
habet. At Maro servandae gravitati intentus, secundum
statim versum refersit vocibus duarum syllabarum, e quibus octo
accentus extudit et ad quintum pedem e syllabis re et ru invicem
sibi alludentibus pene expressit remorum strepitum; quae annominatio
quasi quaedam mirifice blanditur auribus. Ad haec singulis
pene versibus sensus suos et graviter et magnifice claudit sistitque
pro tempore, ut cum ait: «Haec secum» et cum:
«Quippe vetor
fatis».
Ac ne varietatis appareret immemor, post versus aliquot tam
apposite structos, tam examussim quadratos, insonuit versum longe
illorum dissimilem:
«Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei».
Quid? quod ubi connexionibus utitur, stat, ut: «Aeoliam venit» et:
«circum claustra fremunt».
Ille vero praetervolat suae tantum excursioni deditus, nullo hiatu
vel ad efferendam vocem, vel ad sistendum tenorem usus. At Virgilius
ad stabiliendum etiam numerum quaternos ad spondeos bis
divertitur, in altero versu explosionem adhibens:
«Illum expirantem
transfixo pectore flammas»,
in altero hiatu nullo usus:
«Luctantis
ventos, tempestatesque sonoras».
Quid cum summisit:
«Illi indignantes
magno cum murmure»,
et: «Ni faciat Maria ac terra»? Quantum
utroque hiatu addidit numerorum gravitati!
Quid? quod disyllabarum dictionum memor illarumque numerositatis
quater illos arcessivit in auxilium: nunc senos, ut:
«Vela dabant
laeti et spumas salis aere ruebant»;
nunc quinos:
«Circum claustra
fremunt, celsa sedet Aeolus»;
alibi quaternos, ut:
«Quippe vetor fatis?
Pallasne»;
alibi ternos, ut: «secum Dea corde».
In delectu autem verborum ac selectione Virgilius iudicari potest
et studiosus et prudens, at ille rancidum nescio quid videtur
sapere; verum de delectu ac structura dicere ocii est maioris operaeque
magis elucubratae.
Varietas igitur affert suum numeris ornaturum ac decorem eaque
paratur multis ac diversis modis, de quibus in universum praecipi
hoc a me potest, ne scilicet iisdem in numeris sit diutius consistendum,
quo satietas prohibeatur, neve aures longa de continuatione
fatigentur, quo vitio non pauci laborant. Particulatim autem attingam
complura, nam omnia, infinitum pene id esset, nec necessarium
iudico, quando via ipsa e paucis commonstratis satis patefiet, vobis
praesertim quibus studia haec sunt familiarissima.
Unisyllabae voces et inchoandis et finiendis versibus varietatem
afferunt numerorum, valideque illos sistunt si a spondeis foveantur,
auspicando praesertim versu; stabiliunt enim sonorem, qui emus est
in unius syllabae voce, quod Virgilius frequentissime servavit in
principiis enarrationum praecipue, ut: «Urbs antiqua fuit»;
«Est in
conspectu longo locus»;
«Rex arva Latinus»; «Est specus ingens»;
«Est curvo anfractu vallis»; «Ut belli signum»; «Sic fatur lacrimans»;
«At regina gravi». Non quod non et dactylus recte et commode
iusta collocetur, ut: «Tu quoque littoribus nostris», et: «Mos
erat Hesperio in Latio», et: «Nox erat et somnus», verum aures si
consulueris, stabilimentum illud soni ab ipso initio tanquam a fundamento
firmiter iacto, nescio, quid amplius plenitudine delectat sua.
In fine quoque eadem collocatio, dum tamen sit rara, delectat
etiam varietate ipsa; praeponendus tamen est dactylus, qui eo
in loco idem habet instar ad tarditatem temperandam quam ad
moderandam in illo celeritatem spondeus; ibi tamen sequitur, hic
praeit, ut: «praeruptus aquae mors», et:
«fractae, vires, aversa deae
mens»,
et: «ruit oceano nox», et:
«Divum pater atque hominum
rex».
Sed nec Lucretius est veritus spondeum praemittere, cum
dixit: «et ingrati genitoribus inventi sunt».
Eaedem quoque monosyllabae binae simul collocatae, maxime
post dactylicam aliquam properationem, numerosae sunt in medio;
sistunt enim tenorem, quem etiam varietate condiunt, ut in illo
«Monstravit caput acris equi, sic nam fore bello», et:
«Praecipue
cum iam hic trabibus contextus acernis»,
et:
«Visa viri, nox cum
terrae obscura teneret»;
item: «Quae relligio aut quae machina belli?»
et: «Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?».
In principio similem in modum, veluti ab ipso fundamento tenorem
stabiliunt, ut: «Quam tu urbem, soror, hanc cernes», et:
«Nos
te Dardania incensa
», et: «Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus».
In fine quoque id praestant, ut dactylicam aliquam properationem
contineant ac maturent pausam, ut:
«Dardaniumque ducem,
Tyria Carthagine qui nunc»,
et:
«Manibusque meis Mezentius hic
est»,
et: «Quam pro me curam geris, hanc, pater optime, pro me / Deponas».
Atque hic quidem versus et in principio et in fine atque in
ipso medio monosyllabis instructus est magna cum dignitate. Illo
vero quid blandius? cumque sit versus maxime artificiosus, sponte
tamen sua maxime etiam fusus apparet:
«I decus, i, nostrum, melioriobus
utere fatis».
Duarum autem syllabarum vocibus suus ubique decor inest;
quae ubi binatim fuerint aut ternatim collocatae aut forte quaternatim
quinatimve, sive etiam senatim, sive inchoandis sive finiendis
versibus sive intertexendis, mirum est quantopere delectent;
repellunt enim satietatem illam auribus tam improbe inimicam,
ut: «Monstra deum refero», et: «Thure talent arae», et: «Proiice
tela manu, sanguis meus», et:
«Et campos ubi Troia fuit, feror exul
in altum»,
et: «Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi», et:
«constituam
ante aras voti reus extaque salsos»,
et:
«Procubuit subito et
coelum tonat omne fragore»,
et: «Quid tum sola fuga nautas comitabor».
Quid quod historici quoque voces huiuscemodi perlibenter
videntur fuisse complexi, ut Sallustius:
«arma, tela, equi, viri, hostes
atque cives permisti»?
Trium syllabarum verba ternatim collocata variant etiam numeros,
quadam cum moderatione, ut: «Taciti ventura videbant»,
et: «Croceo velamen acantho».
Qua in collocatione et textu si adhibeatur aut hiatus vocalium
aut explosio, non parum sibi gravitatis numerus ipse adiunget, quadam
etiam cum generositate, ut: «si omnis uno ordine habetis Achivos»,
et: «oculis Phrygia agmina circumspexit»; item et:
«Troiae
supremum audire laborem».
In primis quoque carminis partibus adiuvat
textura haec numerositatem, ut:
«Mutemus clypeos Danaumque
insignia».
Quod si collirio inciderit tenorem utique, versus efferet,
ut: «Undique collecti invadunt», et:
«gemini Atridae Dolopumque
exercitus».
Huiusmodi autem dictiones binae ubi collocabuntur, non est
cur de his magna habeatur ratio, praesertim in principio, at ubi
quaternae, numerum bene implent, ut:
«Lubrica convolvit sublato
pectore terga»,
et: «Latonae tacitum pertentant gaudia pectus». Magnam
vero generositatem prae se fert numerus quotiens primas,
medias et ultimas versus partes terna possederint trisyllaba, ut:
«Romanos rerum dominos, gentemque togatam», quem et contextum
et numerum nunquam meo iudicio satis digne laudare quisquam
poterit.
Licet etiam cum dignitate et aurium gratia implere, versum
quinque etiam trisyllabis, ut:
«Talia narrabat relegens errata retrorsum /
Litora Achaemenides».
Tot vero trisyllaborum continuatio,
ni magno fiat cum delectu, versum reddet ignobilem; Virgilius tamen
ne parte ex aliqua varietati deesset, protulit hunc:
«Occurrit
veterem Anchisen agnovit amicum»,
in quo praeter varietatis studium
ac trium dictionum ab vocali a incipientium assonantiam,
nesciam quid insit quod iure laudetur.
Inerit autem quod laudetur etiam vehementer si post duo trisyllaba
tetrasyllabum collocabitur, ut:
«Currite ducentes subtegmina, currite, fusi».
Nec vero is sum qui negare ausim huiusmodi multa faciendis
versibus sponte sua ac pene fortuito occorrere, multo etiam plura
ex habitu exercitationeque, verum tempus ipsum et artifex rerum
harum est omnium et iudex. Itaque nec temere ah Horatio praecipitur
nonum premi in annum opus debere. Quid enim numero hoc
vel iucundius vel gravius:
«An Deus immensi venias maris et tua nautae»?
Qui cum sit constitutus primum e monosyllabo, inde disyllabo,
deinde duobus e trisyllabis, post sequatur disyllabum ibique solvatur,
deinceps exurgat rursus monosyllabum duobus cum disyllabis,
fieri quidem potest uti similis eius versus sponte aliquando
sua proveniat; plures tamen vix repentinus ille impetus effundet,
quos longa quidem meditatio diuturniorque cogitatio et cura, quae
habitus ipsius artisque comites atque ancillae sunt, et saepius et
suo in loco construxerint. Quis enim domum omnem fortuito aedificatam
aut navem dixerit? Num casus insequentem fecit versum
an ars diuturniorque pensitatio:
«Numina sola colant, tibi serviat ultima Thyle»,
qui constet e dactylico trisyllabo primum, tribus inde disyllabis,
post duobus e trisyllabis, item dactylicis, ultimo e disyllabo habeatque
secum annominationem syllabarum, quae est ex primis, tibi
et Thyle, et ex media dictionis quae dactylum quintum constituit?
Dictionum quae e quatuor constant syllabis ea ratio habenda
est, ut neque ipsae mussent neque vastitatem faciant aliquam.
Virgilius eas libenter in quarto et quinto pede collocat, et sistunt
enim et implent numeros, temperantque celeritatem, si qua forte
antecesserit, ut: «tacitae per amica silentia lunae», et:
«totoque
ingens extenditur antro»,
et: «Danaumque insignia nobis», et:
«paribus
curis vestigia figit»,
et:
«Per tot ducta viros antiquae ab origine
gentis».
Item: «Pocula si quando saevae infecere novercae», et: «Aut
hoc inclusi ligno occultantur Achivi», et:
«Pergameamque voco laetam
cognomine gentem»,
et: «manibusque meis Mezentius hic est».
Collocat easdem libenter in primis etiam locis subiicitque saepenumero
spondeum tibi dactylicae voces illae fuerint, ut:
«Interea
Aeneas urben designat»,
et: «Incipiam; fracti bello»;
«Insequitur,
clamorque virum»;
«Funereas inferre faces». Non quod non
dactylum subnectat quandoque, adeo nihil in iis perpetuum est
quae ad varietatem pertinent, ut: «Myrmidonum Dolopumve», et:
«Threiciamque Samum». Quin etiam spondeos aliquando iungit, ut:
«Argumentum ingens».
In quibus omnibus consulendae sunt cures videndumque ubi
aut celeritate maiore aut tarditate aliqua opus sit. Ad haec quotiens
aliquot simul eodem in versu collocantur, interiiciendae sunt
dictiones aut duarum aut unius aut trium syllabarum, ut:
«Misenum
Aeoliden, quo non praestantior alter»,
et:
«Aeneadae in ferrum
pro libertate ruebant»,
et: «Olli discurrere pares discrimine nullo»,
et: «Virginei volucrum vultus, foedissima ventris / Proluvies», et:
«Mittimus Eurypylum scitatum oracula Phoebi», et:
«Qualis populea
moerens Philomela sub umbra»,
et:
«Praecipitat suadentque
cadentia sidera somnos».
Sed nec Lucretianus ille praetereundus hoc loco est versus:
«Squamigerunt genus et volucres erumpere coelo».
Uses est Virgilius mirabili artificio cum vellet duas quatuor
syllabarum voces easdemque dactylicas simul connectere; praemisit
enim monosyllaba duo inter se copulata dixitque:
«Hinc atque hinc glomerantur Oreades».
Quibus numeris quid excogitari potest vel hilarius vel quod auribus
tam adulanter blandiatur?
In quinto quoque et sexto mirifice huiusmodi dictiones implent
aures, praesertim ubi fuerint spondaicae, ut:
«Pallantis proavi de nomine Pallanteum»,
et:
«Pilumno, quos ipsa decus dedit Orithyia».
Quid cum idem poeta tres simul collocavit quatuor syllabarum
voces insonuitque:
«Cornua velatarum obvertimus antennarum»?
Utque sonus esset vocalior, et explosionem adhibuit, cum dicere posset
«vertimus» et id praestitit, mediae ut syllabae assonarent ultimis.
Hilarem profecto ac maxime gratum numerum exhibuit Lucretius,
duobus tetrasyllabis iisquo dactylicis, interiecto trisyllabo,
post quoque collocato monosyllabo, inquiens:
«Onanigenis perfusa coloribus in genere omni».
Lucretiano hoc si non hilariorem, pleniorem certe Maro effudit,
cum dixit:
«Continuo ventis surgentibus aut freta ponti».
Sed agite, quaeso, quos subdam versus considerate, dictiontumque
e quibus constant collocationem ac pedum solutiones et loca
in quibus solutiones ipsae fiunt:
«Incipiunt agitata tumescere et horridus altis
Montibus audiri fragor ac resonantia longe
Litora misceri et nemorum increbrescere murmur».
Quibus considerandis neutique negligenda est litterarum syllabarumque
assultatio illa et tanquam annominatio: «agitata tumescere»
et «longe litora».
Egregium quoque peperit et Virgilius numerum post dictionem
tetrasyllabam in quarto collocatam, praepositis disyllabis tribus,
cum subdidisset monosyllabum ac disyllabum, e quibus dactylum
constituit cecinitque:
«Victor equus fontisque avertitur et pede terram».
Quam decenter igitur atque apposite, quanta etiam numerorum
cura diversis in locis tetrasyllabas dictiones Virgilius disposuerit
declarant qui sequuntur versus:
«Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter fluetusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elisae
Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem
Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque furens quid foemina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt».
In illis quoque:
«Arma diu senior desueta trementibus aevo
Circumdat nequicquam humeris et inutile ferrum
Cingitur ac densos fertur moriturus in hostes.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit iustaque veterrima laurus
Incumbens arae atque umbra complexa penates.
Hic Hecuba et natae nequicquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae et divum amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenilibus armis
Ut vidit: 'Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
Impulit his cingi telis, aut quo ruis?' inquit
'Non tali ausilio, nec defensoribus istis
Tempus eget, non, si ipse meus nunc afforet Hector,
Huc tandem concede, haec ara tuebitur omnes,
Aut moriere simul'».
Est eiusdem poetae versus:
«Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum»,
quem ipse novem refersit accentibus, tot monosyllabas ac disyllabas
votes in eum congessit, quod est rarissimum. Itaque dum varietati
consulit, nihil est quod non praestiterit, cui condiendae summum
adhibendum a poeta est studium singularisque diligentia.
Earum dictionum quae pluribus quam e quatuor constant syllabis
magna quoque habenda est ratio. Prisci Latini Graecos secuti
auctores iis frequentissime ad ultimos usi sunt locos, quibus scatet
Lucretius, ut:
«Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis»,
et:
«Nata sit, an contra nascentibus insinuetur»,
et:
«Ut puerorum aetas improvida ludificetur»,
quin etiam locis ut his satisfacerent, solvebant diphthongos vocalesque
simul coactas, ut:
«Effice ut interea fera munera militiai»;
quin etiam intermiscebant superfluentis syllabas, ut:
«Inter se nexu magis aut minus indupedita».
Aliquando et Horatius auribus hunc suis numerum exhibuit, ut:
«Olim qui magnis legionibus imperitarint».
Sed neque Virgilius numerum hunc omnino reiecit, ut:
«Quarum
quae forma pulcherrima Deiopean»,
et: «nec Thesea Pirithoumque»,
et: «His Laodomia», et: «grave olentia centaurea».
Nihil est enim quod non raritas approbet, auribus taedium ac
satietatem recusantibus, cum praesertim Graeca lingua muneris his
mirifice laetetur. Sed nec tamen debet raritas vacare diligentia.
Enitet apud Virgilium nobilissimus hic dactylicus:
«Panditur interea domus omniparentis Olympi»;
quo in versu quod desiderare iure possis omnino nihil est; nam quod
detrahitur accentibus, id vero suppletur multitudine syllabarum, ut
etiam in hoc alio:
«At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges».
Et hunc quoque versum eadem multitudine syllabarum numerosum
reddidit, trisyllabum statim pentasyllabo coniungens:
«Fortunatorum nemorum sedesque beatas».
Alium item, in quo simul illigat disyllaba etiam plura;
«Armentarius Afer agit tectumque laremque».
Implentur etiam numeri, quotiens quartus et quintus locus occupantur
ab huiusmodi dictionibus aut spondaicis, aut dactylicis, ut:
«immedicabile vulnus», et: «tempestatibus actas», et:
«lychni laquearibus
[Page 173]
aureis»
(cui numero multum est splendoris additum ab
insequenti diphthongo, quod facile intelliges si dixeris «laquearibus
altis»), et: «Corybantiaque aera», et:
«Hinc Drepani me portus et
illaetabilis ora».
Versus autem ille Petronianus, etsi non abiiciendus,
videri fortasse potest aliquanto vastior:
«Et periturorum deiecit tela Gigantum».
Prisci illi, ut fuere polysyllabarum studiosi dictionum, quo uti
commodius illis possent, syllabam quandoque externam ac superfluentem
interposuere, ut dixi; hinc manavit «induperator», «indugredi»,
«indupeditus». Arte autem collocatae dictiones huiusmodi
sive spondaicas post si trahant syllabas sive dactylicas, venustatem
profecto suam retinent. Atque uti spondaicae implent sic dactylicae
suapte natura exhilarant, ut:
«O fortunatae gentes, Saturnia regna»;
«Fortunatus et ille, Deos qui novit agrestis»,
et:
«Acrisioneis Danae fundasse colonis»;
«Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas»,
Quid ille:
«Degeneremque Neoptolemum narrare memento»?
Quanto est temperamento conditus, dactylorum celeritate spondaica
tarditate temperata! Item:
«Ora modis Anchisiades pallentia miris».
Quid et hic:
«Et centumgeminus Briareus ac belua Lernae»?
Quam est generosus, nedum canorus et plenus, quod praestat tum
syllaba eus in diphthongum coacta, tum particula ac, quae si inde
eiiciatur, sonus ipse in medio pronuntiationis cursu concidet. Est
etiam ille admodum plenus et gravis:
«Amphitryoniadae magno divisque ferebat»;
itemque:
«Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?»,
Itaque ut primis in locis collocata et implent sonum et versum
honestant, sic in fine faciunt illum quodammodo exilire nimiam
ob celeritatem; sunt enim pene lubrica, ni polysyllaborum ipsorum
natura, hoc est litterae syllabaeque e quibus constant, tenorem sustentent,
quale illud:
«Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis»,
et:
«nec Thesea Pirithoumque»,
et:
«Quales Threiciae cum flumina Thermodoontis».
Quocirca ars, adhibita industria, potest ubique numeris subvenire,
ut:
«Ille pedem referens et inutilis inque ligatus».
Suffecit multitudine syllabarum quod aliter in pausa subtractum
esset accentibus. Lucretius quoque non indecenter excoluit ilum
suum et disyllabis et monosyllabo et litterarum syllabarumque
annominationibus:
«Multa siti prostrata viam per proque voluta».
Non sine summa animi pensione collocavit Virgilius in quarto
et quinto loco polysyllabum, e cuius primis syllabis statueret
spondeum:
«unus
Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi».
Horatius quoque prudenter artificioseque temperavit ilum suam
«Disiecit medium fortissima Tyndaridarum».
Versus hi Lucretiani declarare possunt quam sordescant huiusmodi
numeri nisi dictiones ipsae sustentent eos:
«Materies ut suppeditet rebus reparandis»,
et:
«Sed magis aeterna pollentia simplicitate»,
et:
«Tandem deducunt in tales disposituras».
Dat autem illi veniam vetustas numerorum rudis nec minus etiam
materia ipsa tam humilis quam certe est. Quid ille alius:
«Id facit exiguum clinamen principiorum»?
Item alius:
«et erunt et crescent inque valebunt»?
Multa possent iis subiici, sed neque poetam nunc instituimus
et vos paucis his iure contenti esse potestis. Quocirca attingamus
etiam alia, cum praesertim e vitio comparetur aliquando laus, quae
virtutis est propria.
Constat versus heroicus, quem non improprie agnominare generosum
possumus, sex e pedibus, unde Graeco nomine hexameter, nostro
senarius est vocatus; singuli pedes singola constituunt metra.
Probantur versus illi maxime qui inter dimetiendum inveniuntur
complicatis inter se pedibus invicemque insertis, ut pes pedi sit
tanquam catena vinctus. Nihilominus quibusdam qui in locis soluti
inveniuntur reprehensione vacant, ut cum post primum et quintum
pedem solutio fit estque ipsa dactylica; nimia tamen importunaque
solutio vitiosa est. Ac nihilominus placet adeo varietas, ut
interdum etiam solutione ab ipsa quaeratur numerositas carminisque
ipsius decorum, quod accuratior ars facile quidem praestat,
id quod suis in locis iisque singulis conabor ostendere, ut in hoc:
«Iussi numina magna Deum veneramur et inde».
Non eo inficias primum pedem saepissime solutum incedere ac sine
ullis vinculis, praecipue cum voces illae aut trium fuerint syllabarum
ut: «Unius ob noxam», aut etiam unius syllabae, ut:
«Haec sunt
quae nostra liceat».
At cum sunt duarum et spondaicae, videtur sine aurium offensa vitium
hoc fieri minime posse. Etiam Lucretianus illo nescio quomodo
tanquam deficiente anhelitu in pronuntiando concidit:
«Fulmen detulit in terram mortalibus ignem».
Nihilominus et hinc quoque numerum sibi egregium in versu quem
dixi Virgilius comparavit, conferta post acie tot dactylis; quod idem
servavit in aliis quibusdam versibus quos tamen disyllabis honestavit
«Tantos illa suo rumpebat pectore questus»;
item:
«Tanta mole viri turritis puppibus instant»;
etsi in his secundus sit pes complicatus, qui in illo est solutus, qua e
re duplex illic facta, est solutio; quam utramque fecit etiam in hoc:
«Hic vir, hic est tibi quem promitti saepius audis»;
uterque tamen pes est dactylus, quam ob causam cum pluros in
hoc monosyllabae insint voces, solutiones ipsae minus apparent. Quod
idem contingit etiam in hoc:
«Illi haec inter se dubiis de rebus agebant»
tum propter monosyllaba tum etiam propter hiatum; et, in hoc
quoque propter dactylum et monosyllabam vocem:
«Terres; haec via sola fuit, qua perdere posses»;
at in hoc, quia duo praecedunt monosyllaba sequiturque dactylus,
apparet manifestius:
«Sed tu desine velle, Deum praecepta secuti».
Quid ille in quo tres factae sunt solutiones eaeque dactylicae:
«Scilicet omnibus est labor impendendus et omnes»?
Temperavit tamen celeritatem illam iterati dactyli tertius utique
dactylus e monosyllabo disyllaboque compactus, duos secum accentus
afferens; tertiam vero solutionem moderatus est statim subdendo
tetrasyllabum, e quo et struxit spondeum et inde adiecto
monosyllabo quartum conflavit dactylum, duplicem quoque secum
accentum trahentem.
Quae vero post secundum statim locum fiunt solutiones, eae
quoque fiunt etiam cum dignitate quadamque aurium gratia, praesertim
ubi insequuntur duo plurave disyllaba numerique ipsi sunt
dactylici, ut:
«Aut aliquis latet error, equo ne credite, Teucri»,
et:
«Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras»,
et:
«Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum»,
aut etiam unum, videlicet cum alterum praecedit dysillabum, alterum
subsequitur, ut:
«Apparet domus intus et atria longa patescunt»;
quo in verso triplex etiam fit solutio.
Magnam quoque prae se fert luculentiam ubi terna subsequuntur
trisyllaba uno cum monosyllabo, ut:
«Artificis scelus et taciti ventura videbant».
Impletur mirum etiam in modum numerus ubi subsequuntur
spondei, non sine monosyllabo, ut:
«Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae»,
et:
«Visa viri, nox cum terras obscura teneret».
Denique non caret dignitate quacunque ratione solutio hac in
parte fiat, ut:
«Nunc tantum sinus et statio male fida carinis»,
et:
«Classibus hic locus, hic acies certare solebant»,
et:
«Quo fremitus vocat et sullatus ad aethera clamor»;
item:
«Nunc positus novus exuviis nitidusque iuventa»,
et:
«Impleri nemus et colles clamore relinqui»,
et:
«Coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam»,
et:
«Quo Phoebus vocat errantis iubeatque reverti»,
et:
«Experiuntur et in medium quaesita reponunt»;
quo in versu duo illa monosyllaba trium dactylorum praeproperam
festinationem magna cum aurium voluptate remorantur. Persimilis
huius videtur Lucretianus hic:
«Vociferantur et exponunt praeclara reperta».
Ut autem celeritatem in Virgiliano temperant bina monosyllaba
inter dactylos constituta sic in Lucretiano tarditatem condit duos
post dactylos monosyllabum duplici cum spondeo. Itaque solutiones
hae ad secundum locum, dum sint artificiosae, sunt non solum
gratae, verum etiam desiderabiles ob varietatem.
Tertio quoquo in loco solutio non fit sine dignitate, praecipue si
tertius ipso locus fuerit dactylicus, et qui post sequuntur pedes fuerint
et ipsi dactyli, ut:
«Horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent»;
quo in versu quartus quoque solvitur. Implet aures nescio quid
etiam amplius, si subsequatur statim monosyllabum aut pes ipse
tertius sistat in monosyllabo, ut:
«Una dolo divum si foemina victa duorum»,
et:
«Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat».
Habet et hic duplicem solutionem. Item:
«Interclusit hiems et terruit, auster euntis»;
«Intactamque coli dedit et contemnere ventos»;
«Demens et cantu vocat in certamina divos»;
«Venturum Ausonios, en haec promissa fides est?».
Hoc in versu et tertius desinit pes in monosyllabum, et cum alterum
monosyllabum quartum ordiatur pedem, pausa ipsa conquiescit
etiam tertio in monosyllabo, qui sextum claudit pedem. Est
etiam versus illo numerosus, atque, ut ita dixerim, affabrefactus:
«Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma»;
in quo quartos quoque pes liber incedit. Non caret etiam dignitate
propter spondeos ac vocalium concursus versus ille:
«Nereidum matri et Neptuno Aegaeo».
Sed raritas est quae Latina in lingua huiusmodi versus condiat.
Ad quartum locum facta solutio gignit magnitudinem, quodam
etiam cum supercilio, praecipue si accesserit etiam collisio aut monosyllabum
subsequatur, ut:
«Vela cadunt, remis insurgimus, haud mora nautae»,
et:
«Mortalis hebetat visus tibi et humida circum»,
et:
«Fixerit aeripedem cervam licet aut Erymanthi»,
et:
«Incensae: moriamur et in media arma ruamus»;
quo in versu tertius quoque pes liber est; habet pondus quoque
suum, ubi quartus ipse pes ab altero incipit disyllabo desinitque
in alterum, ut:
«Vela damus vastumque cava trabe currimus aequor».
Hoc autem usu venit propter accentus ipsos, qui numerum augent,
quod manifesto cernitur in his qui subsequuntur versibus, neque enim
eam retinent magnitudinem:
«Regia portabat Tyriis duce laetus Achate»;
«Insontem infando indicio, quia bella vetabat»;
«Praedixit, vobis furiarum ego maxima pando»;
«Dant maria et lenis crepitans vocat auster in altum».
Contra quod inest subsequentibus pondus:
«Insideat quantus miserae Deus, at memor ille»;
«Et campos ubi Troia fuit, feror exul in altum»!
Item:
«Olli somnum ingens rupit pavor ossaque et artus»;
«Et Bellona manet te pronuba, nec face tantum».
Magna quoque inest et huic gravitas tum propter finale monosyllabum
tum etiam propter explosionem:
«Vertitur interea coelum et ruit Oceano mox»;
longe huic alteri maior propter terna tetrasyllaba eaque dactylica,
etiam ad solutionem ipsam adiecto monosyllabo, qui numerum ipsum
profluentem sistat:
«Incipiunt agitata tumescere et aridus altis»,
cui numero ne syllabarum quidem annominatio defuit, ut ante
diximus. Denique quid hoc ipso versu luculentius:
«O patria, o divum domus, Ilium, et inclyta bello
Moenia Dardanidum»?
Prae se fert supercilium quasi quoddam et hic:
«Aspectans silvam immensam et sic ore profatur»;
cum enim explosio tum monosyllaborum duplicitas spondaicis ipsis
numeris pondus adiiciunt; quod idem praestant dactylicis in illo:
«Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto»,
quam ad rem non parum etiam confert prior solutio, quae fit ad
tertium pedem.
Numerorum igitur varietas diversis modis quaerenda est, nec
una tantum ratione complectenda, quam nunc pedum eorundem
continuatio, nunc variatio illorum pariat. Spondei namque continuati
numeros stabiliunt redduntque illos subtristiores, neque enim
fluere illos sinunt. Contra dactyli properare illos cogunt et hilaritatem
quasi quandam afferunt. Eorum vero mistura illos temperat,
quae tamen et ipsa fit non uno modo, sed nunc alternis, hoc est
alterum post alterum collocando, nunc geminatim aut ternatim, alias
hunc quam illum praeponendo selectius aut posterius statuendo.
Voces item ipsae aut unius aut duarum aut plurium syllabarum,
nunc in hoc nunc alio atque alio in loco dispositae varietatem pariunt.
Unius enim syllabae voces sistunt ac sustentant; duarum
vero pro natura temporum aut remorantur aut festinant aut etiam
moderantur; nam binatim, ternatim, quaternatimve dispositae referciunt
sonis versum atque illustrant numeros; e tribus vero aut
e quatuor aut compluribus e syllabis constitutae voces similem in
modum sequuntur naturam temporum, quae in ipsis sunt inconstantiora.
Solutiones igitur et complicationes nexusque illi pedum, collisiones
item atque explosiones hiatusque illi atque complosiones
quantum conferant, loci etiam ipsi carminis, ex iis quae dicta sunt
iudicari abunde potest.
Mirum est etiam quantum tum litterae tum syllabae aut adiungant
numerositati aut demant ab ea, cum vocalium aliae sint plenae
ac sonorae, aliae exiles, clarae aliae aut contra subobscurae,
omnes denique pro natura coniunctarum consonantium aliam atque
aliam qualitatem suscipiant, proque loco collocationis, ubi primae
ultimaeve aut mediae fuerint in constituendis dictionibus. Ad haec
consonantes quoque litterae causam afferent lenitatis, asperitatis,
optusionis, exibilationis, qualitatumque aliarum quae syllabis inhaerent
et item vocibus. De quibus quoniam satis scio expectari a vobis,
aliquid praestabo et hoc perlibenter idque quanto fieri brevioribus
poterit, in re praesertim parum observata et tenui quaeque
huberiorem videatur explicationem requirere.
Ea igitur sive figura sive ornatus condimentum quasi quoddam
numeris affert. Placet autem nominare allitterationem,
quod e litterarum allusione constet. Fit itaque in versu quotiens
dictiones continuatae, vel binae, vel ternae ab iisdem primis consonantibus,
mutatis aliquando vocalibus, aut ab iisdem incipiunt
syllabis aut ab iisdem primis vocalibus. Delectat autem allitteratio
haec mirifice in primis et ultimis locis facta, in mediis quoque,
licet ibidem aures minus sint intentae, ut:
«saeva sedens super
arma»,
et: «tales casus Cassandra canebat», et:
«Insontem infando
indicio»,
et: «longe sale saxa sonabant», et:
«magno misceri murmure
pontum»,
et: «Quaeque lacus late liquidos». Fit interdum per continuationem
insequentis versus, ut in his Lucretianis:
«adverso
flabra feruntur / Flumine».
Atqui allitteratio haec ne Ciceroni quidem displicuit in oratione
soluta, ut cum dixit in Bruto:
«Nulla res magis penetrat in animos
eosque fingit, format, flectit».
Et in secundo De oratore:
«quodque
me solicitare summe solet».
Quid quod ne in iocis quidem illis tam
lepidis neglecta est a Plauto? ut cum garrientem apud herum induxit
Poenulum: «ne tu oratorem hunc pugnis plectas postea». Atque
haec quidem allitteratio quemadmodum tribus in iis fit vocibus,
fit alibi etiam in duabus simili modo, ut: «taciti ventura videbant»,
et: «Turno tempus erit», et: «Impulit impulsu», et:
«victu venatus
alebat»,
et: «duris dolor ossibus ardet», et: «formae conscia coniunx»,
et: «vasta se mole moventem», et: «Castra fugae fidens»,
et: «Per loca senta situ», et: «quo turbine torqueat hastam», et:
«quem
metui moritura».
Cicero idem, eloquentiae Romanae princeps, eadem hac in coagmentandis
duabus una dictionibus allitteratione delectatur, ut cum
dixit in Bruto: «sed dicere didicit a dicendi magistris» et:
«Iovem,
sicuti aiunt, si Graece loquatur, loqui».
Habet etiam suavissimum condimentum
quotiens allitteratio ipsa eodem geminatur in versu, per
diversas tamen dictiones ac syllabas, ut:
«Magna Manes ter voce
vocavi»,
et: «pharetramque fuga sensere sonantem». Et apud Lucretium:
«multa munita virum vi».
Fit geminatio interdum eiusdem allitterationis eodem in versu,
eaque nec vacua est iucunditate, ut in hoc:
«Nunc rapidus retro
atque aestu resoluta resorbens».
Quid cum fit per insequentis versus
allusionem, ut: «verba vocantis / Visa viri»? atque ut apud Lucretium:
«et fera ferri / Corpora constituunt»?
Virgiliana quoque allitteratio ea et rara est et aures non parum
mulcet, quae constat partim ex continuatione, partim ex intervallo
annominantium syllabarum: «laetum siliqua quassante legumen». Neque
insuavis est Lucretiana illa: «vesco sale saxa peresa». Neque
item alia haec: «vera ratione repulsa», aut:
«clara loca candida
luce»;
aut alia illa: «Tenuia sputa minuta croci contacta colore».
Nam Virgiliana illa ex continuatione est quam suavissima:
«agitata
tumescere».
Sed nec inconcinna est illa, quae fit cum intervallo
dictionis unius, ut: «Concessit moesta ad Manes», et:
«Si nunc se
nobis»,
et: «Olli discurrere pares discrimine nullo», et:
«pleno se
proluit auro».
Quid autem annominatione illa iucundius:
«Ipsa canas oro. Finem
dedit ore loquendi»?
Quid etiam illa quae ex continuatione
constat atque interiecta dictione: «Quam fessis finem rebus ferat»,
et: «aut ulla putatis / Dona carere dolis Danaum»?
Non indecore, non insuaviter fit etiam allitteratio haec cum
allusione primarum litterarum syllabarumve, ultimae ac primae vocis,
et desinentis qui antecedit versus et statim subsequentis, ut:
«tenuere coloni / Carthago», et: «loco tum forte parentis / Pilumni»,
et: «credere sensus, / Sola viri», et: «maxima rerum / Roma colit».
Eadem haec allitteratio syllabarum affert quandam, ut ita dixerim,
auribus titillationem contextu in ipso, ubi desinente hinc, illinc
continuante dictione eadem hac sibi ratione utraque alludit, ut
«aere ruebant», et: «lato te limite ducam», et: «Loricam ex aere rigentem»,
et: «sidera retro», et: «frustra moritura relinquat», et:
«coniunx iterum hospita Teucris», et: «Ditis tamen ante».
Non insuaviter etiam concursus earundem syllabarum mulcet aures;
est enim genus quoddam complosionis: «ruit oceano nox», et:
«Fama malum», et: «Date tela», et: «cerno te tendere contra», et:
«Stuppea flamma manu», et: «glauca canentia fronde salicta».
Interdum ultima desinentis versus syllaba concurrit consonatque
cum ultima vocis inchoantis insequentem, ut:
«diversa in parte furenti /
Turbantique viros».
Ut autem concursus ipse syllabarum delectat propter complosionem
earundem litterarum, sic etiam ac multo magis earundem
vocalium; quippe cum ex ipsa complosione magna fiat vocalitati accessio,
ut: «Si pereo hominum manibus, periisse iuvabit», et:
«imponere
Pelio Ossam»,
et: «Nauticus exoritur vario hortamine clamor»,
et: «sub Ilio alto».
Verum complosio haec Graecorum est linguae quam nostrae familiarior,
cui explosio magis est peculiaris, ut:
«Dixerat et genua
amplexus»,
et: «Cum Troia Achilles», et:
«nec dum fluctus latera
ardua tinxit»,
et: «coelo capita alta ferente», et:
«Porta adversa
ingens».
Videtur res sane ridicula, rara tamen et affabrefacta; subblanditur
enim auribus quaedam quasi strepens litterarum inter se sive
concursatio sive conflictatio, ac nonnunquam etiam syllabarum;
quae vis ipsis potius inest consonantibus quam vocalibus quae syllabas
eas ineunt; exemplum est:
«Convulsum remis rostrisque ruentibus
aequor»,
et: «cristaque tegit galea aurea rubra», et:
«fluitantia
transtra»,
et: «Ora puer prima», et:
«Quadrupedante putrem sonitu
quatit ungula campum»,
et: «Quod fieri ferro», et:
«Praefractaque
quadrupedantum»,
et «infesta subit obvius hasta», et:
«tribusque /
Transiit intextum tauris opus»,
et: «Fugit illicet ocior Euro».
Ac mihi quidem videtur in pangendo carmine atque condiendis
numeris illud idem usu venire quod in puellari cultu atque munditiis,
ut non modo gemmae cuiuspiam nitidioris, verum flosculi unius
accessio permultum adiiciat cultui atque munditiis. Subiiciam itaque
exempla quaedam Virgilianarum observationum in parte illa tum
allitterationis, tum conflictationis; perexigua sane res, tamen nec
pervulgate populariterque animadversa, sed quae et observata delectet,
nec ulla sit ratione praetermittenda conanti quacunque possit
arte audientium auribus subblandiri. Nunquid non etiam perquam
suavis est allusio illa postremarum syllabarum?
«Sterneret aequor
aquis».
Item illa mediae, et ultimae: «animam abstulit hosti». Alia
item mediae ac primae: «qua semita monstrat»;
«foliorum exhuberat
umbra»;
«Vulnificusque Chalybs». Nam de primis dictum est:
«vellere vallum».
Quid cum primarum et ultimarum simul: «Volat vapor ater»?
Quid cum etiam primarum duarum et mediae dictionis inter utramque
interiectae, ut: «relegens errata retrorsum»?
Quid? etiam conflictationes ipsae quam sunt loco suo gratae, ut
quidam quasi flosculi rariores inter prata niteant, ut:
«fulmineus
Mnestheus»,
et: «Inter tela rotasque viros», et: «stabula alta Latinus»,
et: «Insertabam aptans», et: «nota intra tecta refugit», et:
«cristaque tegit galea aurea rubra». Sed nec poenituerit subiunxisse
Lucretianum illum: «nix acri concreta pruina».
Neutique fortasse ad numeros quod subdam, sed magis ad poetae
prudentiam spectabit: nihilominus numeros quoque ipsos illustriores
reddit. Hoc autem tale est ut numeris ipsis fiat satis etiam
cum dignitate exprimendis affectibus, ut cum Virgilius Camillae
vellet pedum celeritatem exprimere, pedum quoque ac syllabarum
usus est celeritate:
«Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas»;
et, quod initio diximus, voluerem illum flammae strepitum his verbis
ac numeric explicuit:
«Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis».
Certum habeo Senem nostrum aegre hoc laturum, referam tamen.
Is cum vellet Lepidinae illius suae tardos ac defatigatos gressus in-
nuere, versum ita statuit, ut verba ipsa pedesque videantur quodammodo
aegre se trahere:
«Nam defessa traho vix genua et inepta canistri
Sarcina me gravat».
Quid enim his et verbis et numeris aut tardius aut defatigatius?
Idem ipse Virgilius evaporantis aheni aestum ebullitionemque illam
vix sese intra labrum continentis aquae cum explicaret, versum
ita dilatavit, vix ut se ipsum capiat, quippe quem decem usque ad
accentus extenderit nec habuerit quo amplius:
«Nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras».
Quod idem servavit in Mezentio irato et saeviente: praepeditur enim
lingua iratorum ob oxcandescentiam, ut haereat et consistat et
remoretur sonum ac verba interrumpatque sermonem ac concidat
orationem ipsam:
«Nunc morere; ast de me divum, pater atque hominum rex
Viderit».
Quid enim est hoc ipso versu aut haesitantius, aut verbis interruptius,
aut numeris etiam concisius? Quae quidem omnia praestantissimo
cuique ingenio summa cura videnda esse censeo.
Quin etiam idem ipse Virgilius quacunque posset arte, auribus
ut satisfaceret, Graecos imitatus struxit quandoque tres simul voces
in e desinentes, ut: «Quattuor ex omni delectae classe carinae», et:
«Stant terrae defixae hastae». Alibi quatuor, ut:
«ite solutae / Ite deae
pelagi».
Quid cum dixit: «Degere more ferae»? An est qui inficias
eat numerum hunc summo fuisse studio conquisitum?
Aliquando tres item coniunxit voces eadem a vocali exordientes,
ut: «Insulae Ionio in magno», et: «Ire iterum in lacrimas». Aliquando
etiam diversas diversa a vocali incipientes, ut:
«Regum
aequabat opes animis».
Quid cum dixit:
«omnes uno ordine habetis
Achivos»?
Illud vero omnino Homericum:
«Glauco et Panopeae
et Inoo Melicertae».
Est et hoc tenerrimum in aures suavitatis infundibulum:
«lacerum crudeliter ora / Ora manusque ambas»; et alibi,
ut:
«vultum vidit morientis et ora / Ora modis Anchisiades pallentia
miris».
Neque parum etiam neque insuaviter mulcetur auditus numerique
ipsi condiuntur ubi ultimae versuum dictiones itemque primi,
secundi, tertii et quarti loci invicem consonant in ultimis syllabis, ut:
«Stringentem ripas et pinguia culta secantem»;
«Venerat extinctam ferroque extrema secutam»;
«Vix adeo agnovit pavitantem et dira tegentem»;
«longarum haec meta viarum»;
«Ad terram misere aut ignibus aegra dedere»;
«Vinta recusantum et sera sub nocte rudentum»;
«Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras».
Nam qui statim sequuntur versus, quotiens vel recitari audio vel
mecum eos ipse succino et aures et animum titillari mihi sentio:
«Terribilem cristis galeam flammasque vomentem
Fatiferumque ensem loricamque ex aere rigentem,
Sanguineam, ingentem».
Sed haec fortasse ad verborum collocationem spectant et ad
structuram carminis potius quam ad numeros; quamobrem ad ea
quae reliqua sunt transeo.
Delectus ipse verborum poetae nobilitat supelectilem, verum satis
non est delegisse, nisi etiam seligas; fit enim delectus plerumque
e multis, selectio vero e paucis. Itaque et voces et syllabas, etiam
litteras seligere oportet, quo versus ipse undique sibi constet, ex
eoque tanquam in quadram redacto numerum perficias, id quod
versus hi paucis indicabunt:
«Illum expirantem transfixo pectore flammas».
An non poterat etiam sic: «Traiecto pectore» suo quidem ac proprio
verbo? Sed cum ante collocasset vocem illam «expirantem»,
post vero «flammas», refertam utramque consonantibus litteris, voluit
etiam in medio collocare vocem quae similibus quoque littoris
consonaret, quippe cum in diction «traiecto» ea non esset consonantium
litterarum copia nec similitudo, quae utraque est in
«transfixo».
«Talia flammato secum Dea corde volutans»:
Cur non «talia succenso»? Nimirum quia vocalis a clarum e se edit
sonum, at u vocalis subobscurum; itaque si u post duplex a subdidisset,
claritatem quam affectabat eo in loco subobscurasset eamque
ob rem submittendo alterum atque alterum a, adauxit litterae
claritudinem; quid si dixisset: «flammanti»? atqui claritas illa
erat implenda auxilio vocalis sonorae et gravidae, non tenuanda
exili, qualis est i vocalis.
«loca foeta furentibus austris»:
Cur non «plena»? Videlicet quod allitteratio delectet magis aures.
«Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro»:
Potuit sic et cum praeterito tempore:
«Aeoliam vent. Vasto hic rex
Aeolus antro»;
praeterquam autem quod praesens tempus repentinam
vehementemque Iunonis commotionem indicat magis quam
praeteritum, quando res ipsa geri iam videtur et hiatus ille et monosyllaborum
duplicatio eo in loco tum versum tum numerum nimio
plus stetissent, quod ipsum pronuntiando sentitur.
«celsa sedet Aeolus arce,
Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras»:
In eo quod est «celsa sedet» et «sceptra tenens» simul insunt et
allitteratio et conflictatio, quae aures submulceant. Quod vero dixit
mollit potius quam lenit, hoc videtur fuisse causae, quod vocalis e
cum sonorem demittat, si lenit dixisset, eam trigeminasset indeque
generosus ille canor, supra quam oportebat, demissus pene contabuisset;
quem plenitudine sua vocalis o et sustentavit et illustrem
reddidit, hac eum ratione moderatus. Ex his igitur quanquam paucis
licet cognoscere quanta maturitate et studio sit cum litteris
cumque auribus habenda ratio. Qua de re dictum a me sit hactenus;
nam progredi ulterius quidnam esset aliud quam structurae collocationisque
campum ingredi? Quae materia haudquaquam est loci
huius magnumque volumen sola desiderat, ut de iis omnino taceam
quae ad admirationem comparandam pertinent. Quocirca ad
id quod reliquum videtur transeo.
Numerus ipse, quoniam celeritate constat ac tarditate, quarum
alteram dactylus, alteram spondeus secum habet (est autem sermo
hic noster omnis heroicis, hoc est generosis de versibus), ex his
opportune collocatis prudenterque simul mistis manat dignitas illa
quae laudabile carmen reddit; quibus si accesserit verborum delectus,
selectio syllabarum, de quibus pauca quaedam dixi, prudentia item
et verborum et syllabarum temperandarum, ad haec magnitudo
sententiarum, explicatio rerum iucunda et gravis pro loco ac re,
et haec ipsa numerorum artificiosa varietas, decorumque illud quod
in omni non modo vitae genere, verum etiam disciplinae ac facultatis
a natura ipsa exigitur, ut de inventione, distrihutione iudicioque
hac in parte taceam, nimirum admiratio illa plena laudis, quam
poeticis Senex noster proponit studiis, multa etiam cum commendatione
ac fama comparabitur, quam sequendam ab illis duco qui
in hac ipsa facultate excellere eminenter cupiunt. Has autem res
omnis et praestabit ars ingenio coniuncta et eas perficiet, ac pertinax
illa et diligens cura, quae optimo cuique inesse debet artifici
quodque pace omnium dixerim (quanquam tibi, Parde, hoc ad aurem
dictum velim) et Cicero oratorum maximus et Ovidius poetarum
maxime ingeniosus nolunt ipsi quidem artem apparere. Ego vero
non ibo inficias in iis hoc probandum artibus, quibus proposita est
sola persuasio. At ipse nostris his in studiis laboro, contendo, enitor,
meum ut carmen appareat etiam admirabile, ut industria innotescat
mea, ut celebretur artificium, dici quoque de me ut possit:
«Eris ab illo alter». Dissimulat hic orator, alibi contra simulat quae
sunt in causa, quo a iudice iure vel iniuria, dicendo tamen vel assequatur
quod quaerit, vel extorqueat. At in hoc dicendi genere insidiae
insunt nullae, nullum praeterquam famae compendium. Cupio
igitur, et aventer quidem cupio, appareat industria mea in carmine,
appareat diligentita, labores laudari pervelim meos. Incendor cupiditate
gloriae, utque inter earundem rerum studiosos evadam etiam
primus. An inficiatus est hoc Virgilius cum decantavit:
«Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas»?
Non inficiantur vel minores auctores, Ovidius atque Horatius, uterque
tamen suo in genere abunde clarus:
«Exegi monumentum aere perennius»,
et:
«Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira, nec ignes,
Nec ferrum poterit, nec edax abolere vetustas».
Nolim tamen intelligatur ars mea antequam lectorem mei carminis
in admirationem eius traxerim; at postquam factus est illius
admirator vel introspiciat ipse consilia, laudet, commendet, extollat
quaecumque etiam lineamenta. Quis statuarius, fusor, pictor vult
se videri dum inumbrat, dum colores primos linit, dum primas illas
quasi lituras effigiat? Post vero consummatum opus exponit illud
et ambit publice laudari praeponique ob adhibitum studium coeteris
artificibus omnibus. Etenim ab arte artifices sunt dicti finisque ipsius
artificis, qua artem exercet, non qua lucrum inde quaerit, est bene
consummateque in illa sese gerere opusque perficere a se susceptum.
A poetis igitur non lucrum quaeritur, qua poetae sunt, sed admiratio
cum commendatione operis suique ingenii; cuius quando comes est
laus, laudari quoque se et palam et ore pieno tum cupient tum laetabuntur;
quanquam, etiamsi a nemine laudentur, possunt tamen
sola ingenii artificiique sui conscientia esse contenti. Sed elucescat
oportet ingenii et artis eorum magnitudo ac praestantia de quibus
fama est proditura, quae ab illis omni studio affectatur. Sed cohibebo
me ipsum, ne incensus studiorum meorum commendatione
longius ab incepto sermone discessisse videar. Sit igitur satis haec
me in vestram omnium qui hic adestis gratiam ea de numeris tradidisse.
Quocirca cui sorte sua optigerit, loquendi possessionem ei trado,
ne loci huius consuetudinem existimer aut neglexisse impudenter
aut contempsisse superbe.
PUD. Vestrum qui adestis omnium officium arbitror non laudare
solum quae a Syncero tam exacte dicta sunt de numeris, verum
etiam admirari, dum qua via incedatur ad admirationem in poetica
comparandam e numeris tam designanter et monstraverit nobis
illam et expurgatis etiam scrupulis ac salebris complanaverit,
id quod video a litteratoribus nostris praetermissum vel ignoratum
potius. Recte itaque ab Antonio usurpatum memini poetam esse
ipsum oportere poeticis qui de virtutibus loqui cum dignitate vellet.
SUMM. Hoc nimirum fuit, Puderice, causae cur, qui ipse scirem
grammaticis incomperta haec esse, Syncerum ad dicendum excitaverim,
nec aut importunitatis poenitet me meae aut obsecrationis,
per quam quid exanclatum fuerit ipse vides, ut neque iniuria neque
praetor opinionem qui ea audivimus admiremur omnes. Utinam autem
litteratores ipsi etiam in iis quae litteraturae sunt paulo essent
diligentiores, cum praesertim videam Senem nostrum vel minutissima
quaeque pensitantem etiam in grammaticis! Sed quid Senem
ad haec ipsa advocaverim, qui paucis ante diebus eadem hac in
Porticu audiverim Altilium hunc quaedam explanantem quae grammaticorum
essent propria? Verum quis est eorum tanta solertia
ut non alienis potius quam suis rimetur oculis artis ipsius secreta?
Venit in sermonem Ciceronis, qui causam duplici s scribere esset
solitus, quod ipsum Romae adhuc quoque vetustissimo in monumento
inscriptum legitur. Attendite, quaeso, quibus a principiis
est exorsus; non enarraverim qua suavitate rem expresserit, ne
videar in gratiam eius qui hic adest eloqui; nam mihi quidem grammatici
ab omni videntur prorsus dicendi suavitate alieni, etsi in
cognoscenda vocum proprietate illisque contexendis omnis eorum
fere versatur disciplina.
Prisci, inquit, illi qui Latium, a quo Latinam dictam esse linguam
sunt qui velint, etiam ante Aborigines tenuere, plerique in
cavernis habitabant, quae a cavando essent dictae; iis autem et
aestus cavebant et frigora, pleraque etiam alia incommode, in illisque
se et sua cautius tutabantur. Qua e re verbum caveo ab iisdem
esse deductum; quodque in causa ipsa cavisse oporteret, inde ab
initio dictam esse cavissam; post vero, subtracta vocali, caussam,
nomine ipso tris adhuc syllabas retinente; postremo prima et secunda
syllaba duabusque illis vocalibus litteris in unum coactis,
vocem ipsam factam esse disyllabam ac nihilominus duplex s mansisse;
quod tandem leniendae votis gratia simplex extitisset, quando
duplex ipsum post au diphthongum sonaret horridius, praesertim
e consonante diphthongum praecedente. Ab eodem illo verbo cavo
factam esse primo cavipam, vas vinarum, ab eoque caviponam
et caviponem, quod cavis in locis vel cavis doliis vinariam exerrerent,
e quibus posteriores vocalem i detraxissent, indeque esse
hodie cupas, au in u productum verso, ut claudo cludo, et cauponam
cauponemque et cauponari. Eosdem illos locos fornices dictos,
a foranda olim vel terra vel saxo, quam a Graeco verbo malebat,
fornicesque ac cavernas idem in initio fuisse, pro varietate linguarum
appellatione non una.
Venit etiam in sermonem verbi quod est exanclo. Videte, obsecro,
rem unde vir Latinitatis amantissimus repetierit; quod si,
quae eius est verecundia, repeti a me forte non aequiore fert animo,
avertat, quaeso, a dicente faciem aut alio paulisper inambulet.
Am, inquit, vocula fuit apud priscos illos idem illud quod nunc
est apud nos circum; inde hamus, etsi post differentiae gratia praefixa
ei fuit aspiratio; inde annus, quod in circulum rediret, mutata
post m in semivocalem littoram concinnioris soni gratia. Eodem e
fonte amnis, quod fluviorum cursus plerumque sint flexuosi, et ambio
et ambulo et ambedo, ambesusque, inde etiam anus, oscena pars
corporis ab eius ambitu, et anulus et anus, vetula, quod propter annositatem
senilis status corporis a capite proclinet in pedes efficiaturque
incurva. Ex anno vero ductum esse anniculum, ut bimum,
ut trimum, quasi biamnum, et triamnum, quae res indicat principio
secundam anni litterarum fuisse m; ab anniculo anniculare, cumque
tempestate ea hominum vita esset agrestior magnaeque daretur
laudi fruges ipsas post annum asservasse, unde perannare factum
esset, formatum primo verbum exanniculo, donec ex eo subductum
fuit exanclo, quod verbum relatum esset ad labores, ad pericula,
ad difficultates. Quid enim difficilius quam vina, triticum, poma in
alium atque alium annum illaesa perducere aetatemque iis addere
quibus a natura vix aliqua esset data?
Addam et hoc: erat quaestio, qua ex origine deducta esset dictio
haec imbecillitas. Animum advertite, quaeso, qua eam via deduxerit.
Via, inquit, dicta principio est, quod ea veherentur et homines
et res quae domum devehebantur initioque fuisse veham; sic etiam
vehillam et vehicum, quod illuc veherentur quae colligebantur ex
agris; ea post mutata sunt in villam et vicum; factum est etiam
nomen vehiculum, quo res ipsae vehuntur. A via vietus, viator, viaticum;
a villa villicus, villicatio; a vico vicinus, vicinitas, vicinia,
vicatim; quodque senes aetate iam confecti soli absque subsidio
vehi pedibus suis nequirent, sumptus cum esset ab illis fustis vine
faciendae, hoc est ambulandi gratia, baculum ex eo dictum, quasi
viaculum, qui alio etiam nemine esset scipio, a manus scilicet capione;
a baculoque factum esse nomen imbecillum, cui innixi incederent
qui infirmis essent pedibus; quodque non absque labore ac difficultate
etiam baculo veherentur, inde quoque manasse vix, quae vox est difficultatis
ac laboris. Ab habitu igitur imbecilli hominis eiusque infirmitate
deductum esse nomen imbecillitatis commutatione litterarum.
PUD. Et ex illis quae poeticis sunt de numeris a Syncero dicta et
quae nunc a te, Summonti, referuntur grammaticis de rebus mirandum
in modum incendor ardore audiendi aliquid de historia, quae
nullos adhuc praeceptores habuerit, cum grammatica, rhetorica,
philosophia institutores quidem plurimos eosque maximos ac praestantissimos
viros promeruerit. Ac tamesi scio dictionem eam esse
multiplicem, nec unius fortuitaeque consessionis, velim tamen non
oratum modo, verum etiam exoratum Altilium, uti Actio succedens
in dicendi possessione hac ipsa de re vel edisserat aliquid enucleatius,
vel saltem, ut dici solet, de ea nobis innuat, dum accuratius
quippiam de historia vel traditum ab eo accipiamus vel nutu ipso
significatum. Quod tu, Altili, per Musas rogatus perque communem
hunc consessum, cuius honestandi fuisti semper studiosissimus, nobis
audiendi tui cupientissimis praestare ne recusaris.
ALT. Nec quid ipse mihi honeris, Puderice, imponas satis consideras,
et ego inconsideratior fuerim, si tanto subire velim honeri
humeris tam imbecillis. Quis enim ego sum aut rem ab eminentissimis
viris reformidatam potius quam intentatam quo aggrediar
animo? aut eam aggressus quo e priscis vel consultore utar vel auctore?
Ne tamen aut votis ipsis expetentibus aut loco deesse huic
videar, innuens quidem, ut tu ipse, Puderice, exigis, potius quam
praecipiens, dicam de historia aliquid, quodque ipse quidem multa
de lectione collegerim, magis quam quod auctore nitar aliquo, quem
nullum, ut video, in hunc usque diem habuit historia. Cuius mihi
principium a natura ductum videtur, quando insitum est homini
studium propagandi res suas ad posteros, nativa quadam cum cupiditate
efficiendi memoriam sui quam maxime diuturnam; qua e
re nomen id rei Graece fuit inditum. Romani vero, quod per annos
singulos quae gesta essent mandare litteris consuessent, annales
initio vocavere, post, accepto Graeco nomine, et ab illis quoque historia
dicta est, prisco et Latino nomine pene obliterato. Eam
maiores nostri quandam quasi solutam poeticam putavere, recteque
ipsi quidem; pleraque enim habent inter se communia: ut rerum
vetustarum ac remotarum repetitions, ut locorum, populorum,
nationum, gentium descriptiones, quin etiam illorum situs, mores,
leges, consuetudines, ut vitiorum insectationes, virtutum ac benefactorum
laudes; utraque enim demonstrativo versatur in genere,
nec minus etiam in deliberativo, quod ipsum condones indicant
ac consilia, quibus tum poetica tum historia maxime ornatur gloriaturque
ex iis locupletiorem sese bonis ab auctoribus redditam.
Ad haec repentini casus successusque, ipsi varii atque incerti, consilia
item diversa quaeque praeter hominum ipsorum opinionem
plurima contingunt in vita ac rebus gerendis. Nec vero, si poetica
ipsa multa est in explicandis deorum tum consiliis tum rebus quae
ab illis administrantur, non historia etiam deorum iras explicit, referti
prodigia placatque illos votis, supplicationibus, ludis consulitque
eorum oracula; utraque etiam gaudet amplificationibus, digressionibus
item ac varietate, studetque movendis affectibus sequiturque
decorum quaque in re ac materia suum. Itaque nentrius magis
quam alterius aut propositum est aut studium ut doceat, delectet,
moveat, ut etiam prosit, rem apparet eamque ante oculos ponat,
ac nuns extollat aliud nunc aliud elevet.
Sed nec in deligendis tum rebus tum verbis iisdemque proprie
ac decenter disponendis collocandisque altera cedit alteri; historia
tamen est castior, illa vero lascivior; nec item in ornatu et cultu
non eadem quoque utriusque sedulitas est et cura, tametsi historia
cultu tantum contenta esse potest suo, eoque qui sit matrona dignus
idoneusque continentiae, a fucoque abstineat ac purpurisso,
quem quidem in altera illa theatra persaepe probant; idque ut
in puella nequaquam aliquando reprehenditur, dum tamen ipsa intelligat
quid ingenuam inter et vulgarem intersit.
In verbis item ac sententiis altera castigatior, altera ut etiam
in numeris sic in verbis nunc liberalior est nunc etiam affectatior.
Nam parum contenta priscis atque usitatis vocibus exultat persaepe
novandis illis aut peregre afferendis; proposito vero omnino
pene aut maxime profecto differunt, cum altera veritati tantum
explicandae, quamvis et exornandae quoque intenta esse debeat,
poetica vero satis non habeat neque decorum suum servaverit nisi
multa etiam aliunde comportaverit, nunc ex parte aut vera aut
probabilia, nunc omnino ficta neque veri ullo modo similia, quo
admirabiliora quae a se dicuntur appareant. Hoc tamen ipso mirifice
conveniunt, quod utriusque propositum est quod susceperit dicendum
illustrare et quoad possit sempiternum id efficere. Numeros
quoque utraque suos, habet itemque dicendi figuras, diversa tamen
ratione. Ordine quoque enarrandarum rerum differunt inter se, cum
historia rerum gestarum ordinem sequatur ac seriem, at illa altera.
persepe mediis, non nunquam etiam pene ab ultimis narrandi
principium capiat, assumens etiam extrinsecus personas pro rei
ipsius natura, ut deorum, nympharum numinumque aliorum, ut
vatum furentiumque. Quid? quod vocem quoque dat et orationem
rebus mutis, divinitatem tribuit insomniis, Deos etiam ipsos mortalibus
instruit affectionibus. Quae quidem omnia apud Graecos
Homerus, apud nostros Virgilius passim ostendunt; una vero re
potissimum sibi ipsae conciliantur, quod utraque naturam sequitur,
qua magistra et duce ambae quoque variatati student, cum ea ipsa.
natura cum primis varietate laetetur et decorum illud quod ab
eadem rei est cuique attributum cum venustate sequatur ac dignitate
etiam summa.
Haec habui quae dicere in universum de re hac liceat et tanquam
vobis innuens, qui una hic adestis, significare. Reliquum est,
quoniam historiam poeticam pene solutam esse quandam de maiorum
auctoritate dixi, ut, quoad vires meae tulerint et locus hic patitur,
talem esse eam exemplis quoque ipsis edoceam. Licet autem
in Livio Sallustioque, historiae Romanae principibus, diversa splendescant
claritate quae historia digna sunt lumina dicendique in altero,
maiestas heroica pene quaedam emineat atque uterque fuerit
poeticae admodum studiosus (cum ille poeticis non solum numeris
scripta sua, verum etiam integris quandoque exornet versibus, hic
Empedoclea in Latinum, ut Aratea Cicero, converterit neque poeticis
abhorreat a figuris), tamen Livius in plurimis oratori similior
est, Sallustius vero historicis tantum legibus ubique videtur addictus.
Uterque tamen opus suum poeticis auspicatus a numeris, ille a semiversu
dactylico, qui est: «Facturusne operae pretium», hic vero
alter ab integro hexametro Iugurthina in historia, quem tamen ita
refersit spondeis, praeterquam quarto in loco, ut vix agnoscatur
esse hexameter, gravitatem tamen illam spondaicam retinuit inquiens:
«Bellum scriptures sum, quod populus Romanus», quae
verba heroicum senarium, gravem quidem numeris verbisque maxima
accommodatis constituunt.
Huius igitur exemplis si utar familiarius, vestrum quidem mirari
debuerit nemo. Igitur cum in unaquaque ad dicendum suscepta
materia primum sit poetae officium proponere qua sit de re explicaturus,
quod quidem docuit Virgilius, cum dicare est orsus:
«Arma
virumque cano»,
idem a Sallustio servatum intelligo, cum et ipse,
quod paulo est ante dictum, coepit
«Bellum scriptures sum quod
populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit».
Atque, ut
illo causam susceptae a se materiae statim asserit, difficillimos scilicet
Aeneae errores bellumque summis viribus, maximis etiam periculis
ab illo administratum, post quos eventus multiplicesque successus
urbs Roma esset condita (hoc enim versus illi prae se ferunt
«multum ille et terris iactatus et alto»), sic et hic ipse Sallustius suscepti
causam reddit operis inquiens:
«primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, deinde quia tum
primum potentiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana
cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum
atque vastitas Italiae finem fecerit».
Quid? Livius ab exordio quam primum secundi belli Punici
nonne heroico quasi quodam cum supercilio ait:
«In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius
professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile
quae unquam gesta sunt me scripturum, quod Carthaginenses Hannibale
duce cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae
inter se civitates gentesque contulerunt arma neque iis ipsis tantum unquam
virium ac roboris fuit; et haud ignotas belli antes inter se expertas primo Punico
conserebant bello et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut
proprius periculo fuerint qui vicerunt»?
Altiores quoque repetitiones praesentique ab negocio longius remotarum
rerum susceptae enarrationes et poeticae et historicae
facultatis inter se necessitudinem quasi quandam arguunt. Declarant
hoc et Virgilius et Sallustius, alter cum exorditur:
«Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Manica
Accipimus»,
alter cum Iugurthino in bello, post redditas suscepti a se operis
causas, repetendo incipit:
«Bello Punico secondo, quo dux Carthaginensium Hannibal, post magnitudinem
Romani nominis, Italiae opes maxime attriverat, Masinissa, rex
Numidarum, in amicitiam receptus a Publio Scipione».
Et in Catilinario:
«Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere acque habuere initio Troiani,
qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur».
Ad haec, quid cognatius quam quod uterque et poeta et historicus
affert in medium causas edisseritque rationes antequam enarrare
quam scribendam suscepit rem incipiat? In ipso Virgilius initio
explicat errorum ac laborum Aeneae causas ac Iunonis irarum:
«Urbs
antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, / Carthago»
usque ad eum versum:
«Tantae molis erat Romanam condere gentem». Et Livius:
«Odiis prope maioribus certatum est quam viribus, Romanis indignantibus
quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque
crederent imperitatum victis esse»
quaeque alia de Hannibalis indignatione referuntur ob Siciliam Sardiniamque
amissas. Idem quoque indicant descriptiones locorum, gentium,
morum, legum, quod et ipsum Sallustius docuit, cum dixit:
«Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentes quibuscum
nobis bellum aut amicitia fuit attingere».
Et Virgilius:
«Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque hubere glebae».
Quid autem solutae poeticae tam simile quam Livianum illud:
«eaque uti rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si
falleret, Iovem coeterosque precatus deos, ita se mactarent quemadmodum ipse
agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit»?
Quid tempestatis illa nimbique explicatio:
«Dein cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi
a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum strepere et inter
horrendos fragores micare ignes; capti auribus, oculis, metu omnes torpere»?
Nam quid per Musas, o viri optimi, ex omni est parte magis
illo poeticum:
«Ex propinquo visa montium, altitudo nivesque coelo prope immistae, tecta
informia posita in rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi,
inculti, animalia inanimaliaque omnia rigentia gelu, coetera visu
quam dictu foediora»?
Utque poeticum omnino possis dicere, heroicis etiam numeris
res ipsa clauditur: «Ingentemque fugam stragemque dedissent».
Fuit enim omnino poeticus Livius in toto transitu in Italiam Hannibalis
describendo, et cum ipse tum viros equosque transeuntes
Rhodanum describit, ingenti sono fluminis, clamore vario nautarum
ac militum, et qui nitebantur prorumpere impetum fluminis
et qui ex altera parte ripae transeuntes suos hortabantur, tum
etiam elephantes, quibus
«primus erat pavor, cum soluta ab coeteris rate in altura raperentur, ibi urgentes
inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationem aliquantum edebant,
donec quietem ipse timor circumspicientibus aquam fecisset».
Animadvertite adhuc, quaeso, quibus Hannibal milites affatur
verbis:
«mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit; nullas
profecto terras coelum contingere, coli Alpes, gignere atque alere animantes;
eos ipsos quos cernant non pennis sublime elatos Alpes trangressos; ne maiores
quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores ingentibus saepe
agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.
Romam orbis terrarum caput petentibus quicquam adeo asperum atque arduum
videri quod inceptum moretur?».
Quid cum ait:
«Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos
nemora repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut
vulnerati adeo consternati sunt, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum
omnia generis facerent»?
Quid etiam:
«cum caedendum esset saxum illud, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque,
struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti
opta faciundo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt;
ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus
mollibus clivos»?
His haudquaquam grandiora plenioraque apud Virgilium leguntur,
ubi Aeneam ab Antandro in Italiam devehit per tempestates,
scopulos Harpyiarumque portenta ac Cyclopum, ne cum ipse quidem
ait:
«vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae
Apparent terrae, coelum undique et undique pontus»,
aut cum:
«Tristius haud illis monstrum nec saevior ulla
Pestis et ira Deum Stygiis sere extulit undis.
Virginei volucrum vultus, foedissima ventris
Proluvies, uncaeque manus et pallida semper
Ora fame».
Neve cum intonat:
«Haec loca vi quondana et vasta convulsa ruina
(Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit arvaque et urbes
Litore diductas angusto interluit aestu»;
aut cum:
«horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla,
Attollitque globos flammarum et sidera lambit.
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
Erigit cruetans liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo».
Quid quod hic idem Livius, quasi gemmis quibusdam, nunc verbis
omnino poeticis, nunc figuris ac numeris insignit orationem atque
illustrat historiam? ut cum ait: «anceps Mars» et:
«agitare animo
bellum»
et: «tela micare» et: «dempto hoc fulgure nominis Romani»
et: «circumferebant ora oculosque» et: «pandi agmen coepit» et:
«non Manes, non stirpem eius conquiescere viri» et:
«hunc iuvenem
tanquam furiam facesque huius belli»
et: «iride equitum certamen erat»
et: «haec ubi dicta dedit» et:
«cum Poenis bellum pro nobis
suscipiatis».
Ex his itaque perpaucis, quanquam videri haec ipsa multa quidem
testimonio atque auctoritate possunt sua, satis tamen, ut arbitror,
factum est ei parti quam probandam suscepi, haud male sensisse
eos scilicet qui historiam censeant poeticam quasi quandam esse
solutam. Quocirca, quod cum voluntate et gratia, Puderice, fiat
tua horumque omnium qui dicentem me vel mussantem potius
audiere tam attente et, ut video, tantum prae se ferunt audiendi
studium, ad ea iam transeamus quae a me potius observata quidem
sunt quam quod ea praecepta quasi quaedam institutaque
scribendae historiae existimari velim aut ex me ipso profecta et
tradita.
PUD. Et me hoc, Altili, volente feceris et his ipsis qui tam intente
atque aventer audiunt praecipue cupientibus. Coeterum Marcus
Cicero locuples nobis auctor esse potest
poetas alia quadam
lingua locutos.
Itaque videndum etiam atque etiam relinquitur, si
poetae alia quam quae oratoris propria est locuti sunt lingua, quonam
modo historia poeticae erit quasi cuiusdam solutae similis. Locus
igitur expurgandus hic tibi prius est scrupusque, Altili, excutiendus,
nisi forte, posthabito Cicerone, Livius tibi unus satis futurus
est ad haec et credenda et comprobanda.
ALT. Et Livii testimonio contenti esse unius possumus et Cicero
minime est abiiciendus, vir ad omne genus eloquentiae genitus
naturae ipsius munere atque ipsius Livii magister et doctor. Ac
tute quidem ipse meminisse potes Ciceronem exigere maius quiddam
in historia quam quod in annalibus pontificum aut in Fabii,
Antiatis, Caelii ac Sisennae scriptis appareret. Nam de Sallustio
omnino nihil, sive quod post Ciceronis obitum historias is scripserit,
sive propter simultates, quodque ille ipse viveret, silentio eum praeteriit.
Ipsum igitur illud maius quod a Cicerone desideratur praestitere
postea eorum studia qui poeticae ornamenta et cultum sibi
ante oculos posuerunt scriptitandae historiae, non verba quidem
confragosa illa et perquam glutinata inter se, theatris apta, non
senatui, ut ferriclaves postes, ut hastas belliferratas, ut spumivomos
fluctus, ut fluentisona litora, ut talia haec gignendae permulta admirationi
inventa, sed magnitudinem poetarum, sed varietatem descriptionesque
locorum ac gentium, sed evagationes, amplificationes,
digressions, ornatura decorumque illud praecipue cui poetae
in primis videntur inservire. An, quaeso, tranandus erat Hannibali
Rhodanus sine strepitu, clamore, tumulto nautarum ac militum,
sine pavore et consternatione elephantum, sine casa denique unius
atque alterius in amnem e rate beluae? Videlicet traiiciendae erant
Alpes sine tempestate, sine nimbis frigoribusque, non frangendum
erat incendio prius, insperso post aceto putrefaciendum saxum illud
immane, tantis copiis, tamque excellenti duci obvium? non adeundum
promontorium illud immane, coelo proximum, omnis e quo
despiceretur Italia, in cuius vertice constitutus Hannibal suos cohorturetur
Romamque orbis caput illis ostentans diripiendam, magnifica
etiam oratione, obiiceret offerretque?
Hoc sibi vult igitur solutae poeticae similis historia, hoc desiderabatur
a Cicerone, ac caruerunt laude et dignitate Caelius, Antias,
Sisenna. Ac mihi quidem videtur Herodotus poetarum in scribendo
instar habuisse, dum, contemptis qui ante se scripserant
historicis, magnitudinem assecutus est illam et varietatem et ornatum
et cultura a Cicerone desideratum. Et qui dicit poeticam
picturae esse similem num ideo dicit aut illud sentit, quod poeta
usurus sit coloribus quibus pictores utantur adumbrandis atque
informandis rerum imaginibus? Quin de varietate loquitur, de collocatione,
de dignitate, vetustate, informatione, habitu, quibus in
effigendis rebus poetae pictorum more atque ad illorum exemplum
uti debeant. Nec verba quoque non sibi a poeta quandoque mutuabitur
diligens rerum scriptor, pudenter tamen ac tenerrimo
cum delectu, ut cum dixit Sallustius: «tuba hosticum cecinit», et:
«tela utrinque volare», et: «strepitus armarum ad coelum ferri»,
et: «fors omnia regere». Nonne descriptio illa Africae mera est et
soluta poetica?
«mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arboribus
infoecundus, coelo terraque penuria aquarum, genus hominum salubri corpore,
velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut
bestiis interiore».
Anne tibi Virgilianum illud videatur aliud, nisi quod solutum
non est?
«Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus saevoque gelu duramus et undis;
Venatu invigilant pueri silvasque fatigant,
Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque assueta iuventus
Aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
Omne aevunt ferro teritur versaque iuvencum
Terga fatigamus hasta nec tarda senectus
Debilitat vires animi frangitque, vigorem.
Canitiem galea premimus semperque recentis
Convectare iuvat praedas et vivere rapto».
Quid cum paulo post idem ait:
«Africam in initio habuere Getuli et Libyes, asperi incultique, quibus cibus
erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus; hi neque moribus neque
legibus aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, qua nox coegerat,
sedes habebant»?
Quid magis poeticum dicas, nisi quod poeticis absque numeris?
Age, quaeso, et aliud:
«Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens, nomine
Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur; eius cives apud Iugurtham
immunes, leni imperio et ob ea fedelissimi habebantur; muniti adversum
hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis
locorum asperitate, nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta,
egentia aquae, infesta serpentibus, quorum vis, sicuti omnium ferarum, inopia
cibi acrior. Ad haec natura serpentium ipsa satis perniciosa, siti magis
quam alia re accenditur».
Descendit Crispus Romanae, ut putant, pater historiae, descondit
inquam, ad serpentes atque illorum naturam attingit, quae siti
aestuque maxime incendatur. Ne hoc mea quidem sententia minus
poetice, perite, ornate quam a Virgilio illustre illud de asilo:
«Est lucos Silari circum ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes,
Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta».
Libentissime quoque ac peringenue Sallustius verba figurasque,
numeros item a poeticis mutuatus est, ab illis praesertim qui annales
scripsere, aut cum ait: «signum tuba dat», et:
«ignoto atque
horribili sonitu repents exciti»,
et «iamque dies consumptus erat»;
item: «Et sane Marius illoque aliisque temporibus»; qui si diebus dixisset,
senarium integrum heroum apte canoreque fudisset. Illa vero
quantopere heroica:
«Spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi,
postremo omnia qua visus erat constrata telis, armis, cadaveribus et ea inter
humus infesta sanguine»!
Nesciam tamen quonam modo minus haec extant in Sallustio
nec tam apparent atque exposita sunt quam in Livio, ut alter quodammodo
prae se ferre velit artem poeticaeque imitationem, alter
celare eam, ut tanquam in nubecula delitescat. Et vero oratoria
ipsa, quamvis sit a poetis munerositatem illam generosam ac dignitatis
plenam, ut a primis eloquentiae cultoribus mutuata antiquissimisque
dicendi magistris, cum primis tamen rerum gestarum scriptores
ea seque resque suas fecere magnificas; ut interdum generositas
illa eorum sermonis videatur solis pene e numeris constare in
iisque tantum consistere, ut cum sit Livius:
«Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt
arma, neque in iis ipsis tantum unquam virium ac roboris fuit, et haud ignotas
belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello».
Quid his numeris plenius, dignius, addo et generosius? non minus
tamen latine et haud minore cum ornatu dicentur et copia, si quis
dixerit:
«Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque
arma contulerunt, neque in iis ipsis tantum unquam virium
fuit ac roboris, neque ignotas belli artes inter se, sed expertas primo
bello Punico conserebant».
Verum subtractis iis spondeis et numeris
commutatis, omnis illa generositas nescio quomodo interit,
decidit orationis supercilium. Atque his quidem numeris excellit
in historia Livius et tanquam inter alios exultat. Ne te igitur
animi dubium Cicero aut minus tibi te in hoc constantem faciat,
quod poetas alia lingua usos dicat, scrupulum excute omne atque
ex animo eiice deque forensibus illum actionibus, haud de historiis
locutum tibi persuadeas velim. Nam et a Roscio illo motum, gestumque
discendum oratori ad imitandum in agendo, ubi causa
ipsa exigat, non videatur esse Ciceroni alienum, nec inficiabimur
tamen Graecos poetas oratoriis a verbis ac dicendi figuris quam
nostros multo abesse longius viderique alia quasi quadam lingua
locutos.
PUD. Et perpurgatus est hic a te, Altili, locus sentesque excisae
sunt omnes et evagari iam tuto potes certis minimeque labentibus
vestigiis, neque verendae offensiunculae, cum libera a scrupis ipsis
sit via.
COMP. At ego passurus minime sum, Altili, evagari te ulterius,
exultareque extra, praescriptos fines, cumque sis ipse grammaticorum
grammaticissimus, tui te oblitum non perferam, dum quae princeps
est disciplinarum omnium, ut historiae satisfacias, o iure, auctoritate
finibusque pene eiicis grammaticam suis. Habenda est igitur
et tibi et nobis omnibus qui hic assumus illius ratio conservandusque
ei debitus in disserendo locus, Antoniana lega hoc ipsum sanciente.
Etenim idem ipse Cicero axillam ait factum esse ahalam, fuga litterae
vastioris. Quid (malum!) si vastior x est littera, si elementum
minime simplex, in multis ea cur abutimur? Cur qui Graece est
Ὀδυσσεύς fuitque apud priscos Latinos Ulysseus, duplicata s littera
factus est nunc a quibusdam Ulyxes? Cur a sessu, hoc est sessione
si fiat sexus, quod sedendo, ut quidam volunt, occulatur pars ea
corporis nostri quae est oscenior, litteras non retinuit suas? neque
enim x refert s duplicatum, sed tum c s tum etiam g s. Scimus omnes
perantiquam fuisse dictionem pessum, a qua digiti pessuli, quasi
pedessum a calcandis pedibus, unde pessundare datumque verbum
ipsum opprobrio atque ignaviae deque eo formatum nomen
pessimus; cur sonum eius evastant x littera accepta? A magno deduxere
primi illi magnior et magnissimus, quae votes postea contractis
dictionibus ac subductis litteris fuere maior et massimus;
cur passae sunt aures doctissimorum hominum audire tam diu x
litterae vastitatem? nam si a massa deductum sit nomen maximus,
idem erit abusus, cum massa dicta sit a magno, eaque fuerit in initio
magnissa, vel Graeco modo μάζα. Cur elixare? nam a liquo, liquas
principio fuit liquasso, ut a levo, levas, levasso, post subtractis
litteris lisso et elisso; cur, inquam, et in his vasta assumpta est atque
asperius sonans littera? Cur in his quoque, palus, velum, paulum, talus,
mala, l mansuetioris litterae loco, accepta vastiore, abusu ex illo
paxillum, vexillum, pauxillum, taxillum ac maxillam dicimus, quando
concentus ipsius suavitate capiantur aures mulceaturque audiendi
sensus etiam concidendis quibusdam atque decurtandis vocibus?
Fuit primum a sistendo sistlocus, post stlocus, factus est postremo
locus, repudiato confragoso sonitu. Eadem deductione et via
a sistendo sistilitis, quod sistendum esset in iudicio ad praetorem,
inde fuit stlitis, post litis, ultimo lis, perconcinne quidem et commode.
An non initio humani oris pars inferior, quod loquentibus atque
edentibus aut etiam hiantibus nobis moveretur, dicta est movimentum,
quae postmodum fuit mentum? Quid autem mirum in sono
et litteris factam esse ruinam, quando in significationibus quoque
ipsis haud secus contigerit, neque recentioribus tantum seculis,
verum etiam et priscis? Etenim dictionibus his: amabilis, nabilis,
flexibilis, vulnerabilis, reparabilis, flebilis, revocabilis aptitudo quasi
quaedam, inest ad patiendum vel innata potius vis quaedam apud
Latinos homines; non dubitavit tamen Virgilius, populo ut morem
gereret etiam aberranti, dicere: penetrabile frigus, quod vim
habeat penetrandi; non alii poetae: telum exitiabile, quod exitum
afferat; non scriptores alii, quibus minus concessum est decedere
e via. Itaque passim audias: risibilem hominem, hinnibiles equos,
sensibile animal, deflexa ad agendum a patiendo significantia, quamvis
postremum hoc Lucretiana auctoritate non careat.
At contra miramur in Virgilio: incana menta et incurvum aratrum,
quod in his in suam augeat significationem; ac si non et Cicero
dixerit infractum; ut qui vehementer esset fractus. Quae quidem
vox, ut nomine omittam, compangendis atque ineundis verbis
augere solet, non imminuere, affirmare, non inficiari. Idque licet
videre enumeratis vocibus, quacunque a littera incipientibus: inhabito,
inambulo, imbibo, imbuo, incido, incutio, indo, induco, inhaereo,
inest, influo, infero, ingero, ingluvies (est enim ingluvies a verbo
inglubo), inhio, iniicio, illido, illudo, immitto, immuto, innatus, innato,
inolesco, inhorreo, impello, impingo, inquino, inquiro, irruo,
irretio, instillo, instruo, intego, intorqueo, inuro, invenio, invado.
Quid tu, Summonti, defesso mihi enumerandis his non affers suppetias?
Non et ipse grammaticae locum tueris?
SUMM. Equidem ego illud ubique et sensi olim et hodie quoque
sentio, litteratores nostros aberrasse non parum ab antiqua enuntiatione
et sermone; concedendum tamen in plurimis esse populo
usumque in multis sequendum, potius quam rationem aut artem,
quippe quae nata sit ab observatione. Atque de vasta ut littera
dicam quod sentio, ea elementum minime simplex est, verum conglutinatio
quaedam atque ad imminuendum in scribendo laborem
inventa; nam initio cum fuisset in primo casu calcis, lancis, arcis,
ut plebes, ut scrobes, ut trabes, quae nunc sunt plebs, scrobs, trabs,
post subtracta littera i mansere calcs, lancs, arcs; inde inventa nova
est figura, quao una duarum subiret et vicem litterarum et locum,
scribique coeptum calx, lanx, arx.
Et quoniam in hunc sermonem incidimus, repetam hac in parte
pauca quaedam, etsi fortasse remotiora, neque iniucunda tamen,
neque aliena ab umbratili hac aestivaque consessione nostra. Sermo
coepit primum noster ab incultis et rusticanis, imo agrestibus ab
hominibus; utque eorum erant rea inopes, angustae, egenae, sic
quoque sermo ipse inops minimeque affluens, verborumque perpaucorum
ac sine ullo prorsus eorum excolendorum studio et cura.
Crescentibus post artibus atque hominum rebus actionibusque, quod
sermo esset ipse et componendus et maturandus, factae sunt praecisiones
tum syllabarum, tum litterarum, non ab ipsis modo vocum
principiis, verum etiam desinentibus a syllabis.
Principio enim costitutiones formaeque appellationum haudquaquam
fuere quales nunc sunt, finalibus praesertim litteris. Nam quae
sunt hodie faex, grex, dux, rex, emax, vendax, fallax, minax fuere
primis illis seculis in casu nominante faecis, gregis, ducis, regis, emacis,
vendacis, fallacis, minacis; amputatis contractisque post litteris,
decurtatae terminationes sunt, utar autem Ciceroniano verbo. Qua e
re id etiam secutum, ut figura haec, quod dixi, duplex quidem ea sit
inventa minuendi laboris gratia scriptumque faex, grex, dux, rex, emax,
vendax, fallax, minax, quae voces prius habuerant cs aut gs. Excultioribus
enim seculis contraxere adeps, quod nomen ante adepis fuerat,
et abs, cuius postea locum subiit ab, et ex, cuius loco et vice e utimur,
et ast, pro quo quibusdam magis placuit at, quod sonus ille esset
vastior. Quid quod donicum fuit quod nunc est donec, sedum quod
est sed, sicce quod est sic, etiam pro quo et, sat quoque quod fuerat
satis, lac quod lacte, tribunal quod tribunale, animal quod animale,
sal quod salis, nil quod nilum, far quod farre? Quid quod forsit pro
forsitan? quo non Horatius modo popularibus in sermonibus, sed
Propertius in amatoriis est usus, cum dixit:
«Iste quod est ego saepe fui, sed forsit in hora
Hoc ipso eiecto carior alter erit».
Nec vero primarum tantum atque ultimarum sive litterarum
sive syllabarum factae sunt amputationes, dum aut brevitati consulitur
aut suavitati, verum a mediis quoque. Quidnam, quaeso,
nunc est taberna, nisi quod olim tabulerna, facta litterarum subductione?
Quid venter nisi vehenter, quod se implendo evehat in cibum
absumpta, unde ventrem exhonerare dicuntur qui excrementa
eiiciunt? Quid vultus nisi voluntus, quod animi voluntatem indicet?
Quid lautus nisi lavatus, a sorde scilicet liber atque extersus? Quid
coxae nisi coissae a coeundo, vel in ipsa libidine, vel quod hinc illincque
coeant ad oscenas partes vehendo corpori? Iam vero fortuna
a ferendo dicta, et mutatis et subtractis litteris quasi ferentuna;
terra pulla, quasi pulvilla, idest resolubilis et in pulverem versa,
qualis est terra Campana, ut ait Columella, quae nequaquam nigra
est, ut quidam perperam arbitrantur, sed resolubilis et putrida,
quaeque saepius arata in pulverem abit. Est et columna a columine,
quae fuit columina; et a pascendo pabulum, quod fuit pascibulum;
et panis pascinis; et pasta panista; et vinum a vite vitinum; et vinea
vitinea; et a ferendo ferculum, fericulum, quod in pompis ferantur
fercula; poculum item potaculum; flumen fluimen; tegmen
tegimen; semen serimen; discrimen discernimen; nam prosa quid
est aliud quam promissa oratio? An, quaeso, meditari est aliud
quam in medio itinere aliquid itando aut altere aut cogitare, quod
est occupati animi aliudque quam iter agitantis? Quid est etiam
aliud foenum nisi fovenum, quo scilicet foveantur animalia hieme?
quid foetus nisi fovetus, quod a matribus foveantur? retinetque propterea
diphthongum oe; nam in primo verbo cum insit littera o, subtracta
v littera, relinquitur oe. An non postes sunt a positu quasi
posites? ac testis, tecum sto aut pro te sisto? nam et testes sistebant
olim apud praetorem. Tela nonne texula, ut tegula, ut regula? Cliens
nonne coliens, quod patronum utique coleret suum, e Romuli constitutione?
Castra sunt qui putent a servanda castitate dicta, ambitiose
sane, quippe quae sint a claudendo, claudebantur enim vallo
et fossa. Sic et casteria, locus in triremi, sic etiam vallis illa Caudina,
quod sit undique clausa montibus hodieque ex eo vocatur
Caudium. Sic quoque et castellum, quod fossa claudatur et muris;
erant etiam in aquarum ductibus castella, quod in iis aquae concluderentur,
unde post largius affluerent. Atque ut a dio dies, sic
a gladio gladies, pro qua est clades; fuitque stratages, pro qua est
strages; et stratagulum, pro quo stragulum; et stratamen, pro quo
stramen; quin etiam sarriculum, pro quo sarculum et noviper pro
quo nuper; et sequeculum pro quo seculum, hoc est annorum multorum
series ac sequela, qua in voce qui diphthongum ae scribunt
male omnino sentiunt; neque enim prima eius producitur quod diphthongum
habeat, sed quod veteres poetae geminaverunt in ea
voce litteram c, quemadmodum in religione et reliquiis l et in propagine
p, cum harum producunt primas syllabas, utque Lucretius
refficit et redducit. An quia quod imminutum fuit e litteris, cum
seculum in initio fuerit, ut dixi, sequeculum, adiectum sit postea
tempori hoc est quantitati? quod in multi aliis est servatum. Sed
dies me deficiat iis enumerandis.
Sermonem autem quo utimur ab agrestibus ac rudibus coepisse
hominibus, illud declarat potissimum, quod pleraeque e primis illis
impositionibus sunt rusticis incomptisque a rebus sumptae. Iam
primum palam, saepe, e vestigio rusticorum quidem sunt inventa
hominum; nam quod saepes spissa esset et densa, dixerunt saepe
pro frequenter indeque et saepissus spissus; e vestigio pro statim,
quasi non minus cito quam e vestigio pela dimoveatur; palam aperte,
quod sit aperta quidem ac protenta pala nihilque cavum habeat
aut complicatum in quo latere quid collocatum possit. Nam penes,
id est in manu atque in potestate, fuit olim, quod quidem ipse iuraverim,
penest, accommodatum rudibus ab hominibus ex asinorum
et iumentorum caudis, aut manu praehensis, unde fuit manucapio,
aut capistro colligatis invicem; mos est enim alterum iumentum
alterius caudae illigare, ne digrediendi illis sit potestas; post vero
detracta littera t, mansit penes. Et cernere, unde decernere et certare,
quae senatoria sunt atque imperatoria verba, indeque et decreta
et certamina, manavit initio a cernendis leguminibus. Et serere, et
pangere ruris sunt arborumque et seminum, e rure tamen in urbem
atque a rusticis ad urbanos venere; et series rerum; et sermo; et
sermocinatio; et dissero; et disertus; et pangere versum; et pagina;
et pagella; quin etiam litterarum exaratio. Quodque pastores cogerent
pecudes gregatim compascere, non sparsim, inde compescere
est continere; quodque vehendis ex agro in oppida et vicos rebus
instanter darent operam, factum est vehestigo, quod erat tunc eandem
viam insistere eaque saepius itare; nam et via initio fuit veha;
factum item est vehestigium; quae nunc ademptis syllabis sunt vestigo
et vestigium eaque ab iumentis atque a curribus in scolas
profecta a philosophis etiam recepta sunt. Atque illis quidem seculis
satis habebatur quali res cumque appellatione notare, nulla
cum esset quantitatis ac temporum aut suavitatis cura formandis
vocabulis. Quam post et curam et cogitationem primi poetae suscepere,
dum urbanitatis suscipiunt patrocinium, donec senatus ac
fori maiores agitatiores atque actiones peperere eam quae post
dicta est eloquentia. Qua quidem in explicatione, etsi latissimus
mihi sese offert campus, tamen quod et petenti subsidium Compatri
videri potest satis pro virili factum esse, cum etiam brevis haec
refrigeratio fuerit, Altilio nostro non ingrata, et quod Puderici supercilium
non est contemnendum, quem video grammaticis non
satis aequum, loquendi possessionem tuumque ad continuandum
de historia locum, Altili, et volens et libens tibi restituo.
ALT. Et refrigeratio ipsa fuit mihi pergrata et te interim vetustissimas
repetentem res iucundissime audivi. Nam et ex iis quae
explicasti principiis nata est historia, quae rudis in initio ipsa fuit,
sine cultu, sine copia, nulla adhibita artis industria, perexigua etiam
naturae; quippe cum ea cura pontificibus tantum esset demandata
iique annis singulis quae gesta essent notabant populoque exponebant
cognoscenda. Cui post et Piso et Fabius et Cato non ita
multum addidere ornamenti, ut generis scribendi eorum magna
fuerit a posterioribus ratio habita. Ne multo quidem quam horum
maior habetur a Cicerone Caelii, nec Sisenna eius implet aures, quanquam
vocaliorem is historiam fecit, cui, ut Ciceroni ipsi videtur,
maiorem quendam Caelius sonum vocis addidisset. Ad haec Sisenna
parum libero ore locutus Sallustio videtur, cum sit historiae e Ciceronis
sententia prima illa lex
«ne quid falsi dicere audeat, deinde
ne quid veri non audeat, ne qua suspitio gratiae sit in scribendo, ne
qua simultas»;
atque hi quidem progressus Romanae fuere historiae
ad Ciceronis usque tempora. Nam de Graeca illi viderint qui
Graece praecipiunt; de qua tamen et Cicero ea attigit quae satis
esse, Latinis nobis videri possint. Itaque, his sic dictis, me vobis
reddo, sive admonens sive innuens pauca quaedam, ut dixi utque
sum pollicitus, potius quam ut qui videri velim praecepta tradidisse.
Principio, ut natura ipsa rerum generationi consulens suo quodque
in genere perficere ac consummare nititur, in aliis tamen aliud
eius atque aliud est propositum, sic dictio omnis et scriptio eo spectat,
ut bene consummateque et dicatur et scribatur; alibi tamen, hoc
est forensibus in causis, ut consummate dicatur etiam ad persuasionem,
alibi ad laudationem approbationemque, ut in eo genere quod
demonstrativum dicitur. Atque in historia, cuius prima cum sit
lex neque in gratiam loqui neque opticere odio vera aut ea dissimulare,
efficitur ut laudentur quae sint commendatione digna, suo
quidem et loco et tempore utque improbentur turpiter atque imprudenter
facta; alterum sine spe, sine pretio, alterum sine simultate
et metu; ita uti et tuae pariter et illius de quo suscepta est laudatio
famae honorique pudenter ac modeste consulas. Nam qui
pretio servit ac malivolentiae veritati quonam prato studeat? Ac
mihi quidem in laudando aut improbando videtur rerum gestarum
scriptor iudicis quasi cuiusdam personam debere induere, ne ab
aequo et iusto illo recedat, quod est inter praemium ac poenam
medium. Et quoniam res ab aliquo gestas historicus sibi scribendas
suscipit, primum videre illud debet, quod dicendi genus sequi debeat;
quod tale mihi quidem assumendum videtur quale est genus
fusum, lene, aequabiliter incedens, neque ita compressum ut inops
videatur et languens, neque adeo amplum ut intumescat oratio
et verba ipsa quodammodo exiliant, utque incedat oratio, non saliat
aut titubet sitque incessus ipse non muliebris ac petulans, sed
virilis et gravis.
Omnium autem iudicio laudatur potissimum in historia brevitas,
cum ea sit maxime idonea ad docendum, ad delectandum,
ad movendum. Nam nec docere bene potest qui loquaciter atque
vambitioso explicat; parit enim loquacitas ac diffluentia ipsa tum
contemptum tum etiam satietatem, quae docilitati adversantur ac
delectationi. Nam quis omnino doceri velit molestia taedioque affectus?
nec moveri et agi quo volumus animus eius potest, male qui
libenter aut audit aut legit. Ad haec nimius verborum tractus effusiorque
oratio memoriae quam officiat omnes videtis; de quo natura
est Horatianum illud:
«Quicquid praecipies, esto brevis».
Quo haec igitur aliaque vitentur in scribendo incommoda et vitia,
danda exit opera ut brevitas ipsa sit aperta et clara quaeque
apte colligat, non concise, lucide, non obscure. Nam et Cicero in
Thucydide ac Philisto, qui illum imitatus est, non probat eorum
quasdam sententias, ut concisas, ut non satis lucidas, quaeque contractione
sua officiant nimioque acumine. Equidem hac in parte
pudore capior quodam, dicam tamen quod sentio ingenue, inter vos
praesertim, dissertiones illustres illas quidem et puras et appositas,
easdem etiam graves et suptiles, ita tamen nimio acumine ne officiant,
non breves vocandas, sed accommodatas potius, sed et aequabiles
et temperatas; arbitrorque nomen hoc brevitatis inde venisse
in usum vel potius in honorem, quod diflluentia illa et superfluens
collectio rerumque aggestio ac verborum tantopere improharetur,
ut eius contraria brevitas favorem eo maiorem invenerit. Sed non
sit nobis de verbo illo contentio, quod in Ciceronis sonet ore, dum
brevitas intelligatur esse apposita ipse quidem et verbis ac sententiis
accommodatis, collectione ipsa nec areta nec pervagata, in
qua, perinde ut in agro bene culto, nullae insint sentes, quin eniteant
in ea ipsa omnia et virescant suo tempore, suo etiam et florescant
et maturescant. Hoc itaque sive breve et appositum, sive aequabile
atque accommodatum dicendi genus amplectendum est historico;
constetque appellatam brevitatem non quia concisa et manca,
verum quod multa complectatur verbis non ita multis, quaeque
pro rerum ac sententiarum complexu appareant etiam pauca.
Hoc est igitur illud genus quod paulo ante diximus assumendum:
fusum, lene, aequabiliter defluens, neque ieiunum neque intumescens
atque corruptum. Etenim fusa oratio concisionem longius a
se repellit obscuritatis sociam sibique adversantem atque contrariam.
Lenis atque aequabilis aspernatur reiicitque ab sese contortus
illos ambitusque nimios ineptasque atque asperas verborum collocationes
strepitusque tum vocum ac syllabarum tum interruptos
hiatus; ut quemadmodum sedatus amnis feratur cursu tranquillo,
nullis contortus gurgitibus aut spumantibus obiectu saxorum aquis.
Ieiuna vero atque inops illa, quasi glareosus ager, quem afferre fructum
potest, quando quod laudandum suscepit reddit contemptibile
illud ac ridiculum?
In brevi autem hoc et apposito dicendi genere, in repetendis antiquitatibus,
in revocandis memoriis, in describendis locis, in referendis
consiliis, in enarrandis casibus, in proeliis, victoriis, cladibus
memorandis, extollendis praeclaris facinoribus, accusandis ac deprimendis
ignavis et perditis, iudicio vetustatis magnus et clarus
existit Sallustius, nam celeritate facile est princeps. In contionibus
vero habendisque orationibus non idem video esse omnium iudicium,
quasi parum habita ratione personarum, hoc est militum,
populi, senatus, ad quos orationes ipsae habentur; ad haec et scabrosior
in illis iudicatur et concisior in sententiis et contractus
ac nimium acutus apud quos minime deceat. Quibus autem (quod
de eloquente ait Cicero, quod mirabilius et magnificentius quam disertius
augebit atque ornabit quae volet) quibus, inquam, mirabilior
ac magnificentior magis placet oratio, iis vitandum est dicendi
genus insolens, affectatum, tumidum; quibus scatet vitiis Marcellinus,
quo in genere scribendi Livius profecto regnat. Quia vero exempla
comparationesque declarant maxime virtutes ac dicendi figuras,
afferam e Sallustio quos memoria teneo locos quosdam, tametsi
quicquid dicit, simplex est et unum duntaxat, ut Horatianis utar
verbis. Loci erunt de ingenio Iugurthae et moribus:
«Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime
ingenio valido non se luxui neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos
gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare et, cum omnis
gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Ad haec pleraque tempora venando
agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere,
minimum, ipse de se loqui».
Et alibi:
«Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam Publii Scipionis,
qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo
labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviant eundo
periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, uti nostris vehementer carus,
Numantinis maximo terrori esset, ac sane, quod difficillimum in primis
est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providentia
timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerunque solet. Igitur
imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere et in amicis habere,
magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque
inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii
solertia».
Singula verba res pene complectuntur singulas, ipsa quidem ita
propria, ut nullo appareant modo conquisita, structura illaborata,
cursus fluens ac sedatus, sonus lenis auribus maxime gratus, nihil
denique quod artem prae se ferat, cum tamen omnia sint ex arte:
quodque de Amphionis cithara murisque Thebanis in fabulis dicitur,
et verba et res sponte sua ac natura duce in unum confluunt.
Referam et Livianum de Hannibale locum:
«Nunquam ingenium idem ad rea diversissimas, parendum acque imperandum
habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori aut exercitui
carior esset; neque Asdrubal alium quemquam praeficere mallet, ubi
quid fortiter ac strenue gerendum esset, neque milites alio duce plus confidere
aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii
inter ipsa pericula erat; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci
poterat; caloris ac frigoris patientia par, cibi potionisque desiderio naturali,
non voluptate modus finitus, vigiliarumque somnique nec die nec nocte discriminata
tempora. Id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque
molli strato neque silentio arcessita; multi saepe militari sagulo opertum,
humi iacentem intra custodias stationesque militum comspexerunt. Vestitus
nihil intra aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. Equitum
peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus
confecto proelio excedebat. Has tantas virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana
crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus
deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio».
Iudicari his praesertim e locis plane potestis in Sallustio maius
esse brevitatis eius de qua loquimur studium, in hoc altero rerum
adiectis verbis augendarum; illi curae est proprie simpliciterque
espressa res, huic arcessitum atque extrinsecus allatum aliquid
tanquam excolendae formae. Et lenis et fluxu tantum suo incitus
placet Sallustio decursus, at Livio altior paulo, nec tam aliquando
sedatus quam plenus ac personans. Ille in id intendit, ut natura videatur
duce loqui, hic ut naturae bonis attulisse ex arte industriaque
videri volit adminiculum. Utque alter ille virili et senatorio
incessu graditur, ac pro loco et sistit interdum gradum et tanquam
prospectat longius metiturque loca singula, sic alter hic et gestit
quandoque et viribus suis laetus exultat praefertque robur et artis
et ingenii. Declarat hoc manifestius Lucii Catilinae de virtutibus et
vitiis descriptio; locus tamen ille Liviano huic haudquaquam satis
similis. Verum de iis sit suum cuique iudicium.
Quoniam igitur, ut Cicero maximus dicendi auctor sentit, pura
et illustris esse debet brevitas atque, ut nos dicimus, aperta et clara
puritasque ipsa et claritas versentur tum in sententiis tum in verbis
e quibus constat orationis contextio, nimirum omni studio fugienda
est obscuritas loquendique perplexio ac dubietas. Evitabuntur autem
vitia haec si verba ipsa bene fuerint collocata eaque non rancida,
non obsoleta, non putida minimeque ancipitia; cursus non
contortus, non verticosus, non lubricus; non concisa aut quasi in
involvolum complicata, ut rustici loquuntur, textura; non spinosa
sensa, verum series ipsa fusa et tracta. Quarum ubi rerum diligens
habebitur cura, quasi fugatis nubibus, aperta apparebit ac serena
brevitatis species.
Est brevitati coniuncta vel potius cognata celeritas, adeo
in historia laudata, eaque existere absque brevitate omnino nequit.
De qua innuendum est aliquid, ne partem hanc aut aegre feratis
a me praeteritam aut parum omnino animadversam existimetis.
Audite, quaeso, studiosissimi viri, quae a me dicentur, nequaquam
tamen ut qui novi hausturi aliquid meo de fonte sitis,
sed ut ab eo qui ea potius sit vobis in memoriam revocaturus de
quibus saepius eodem hoc in consessu non minus copiose quam diligenter
est disputatum.
Differt itaque a brevitate celeritas, quod brevitas quocunque
inesse in sermone et oratione potest, celeritas nec ubique nec semper
potest. Etenim brevis est oratio haec:
«Ubi quemque periculum
ceperat, ibi stare».
At si coniungas statim:
«arma, tela, viri, equi,
hostes atque cives permisti; nihil concilio, neque imperio agi, fors
omnia regere»,
erit utique celeritas. Cuius etiam persimilis est illa:
«Deinde ipse pro re ac loco, siculi e monte descenderat, paulatim procedere,
Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus
esse».
Est igitur celeritas brevis et accurata sive complexio sive collectio
conglutinatioque complurium simul rerum ac verborum, et
quasi partium, quarum unaquaeque per se prolata sensum perficit;
sive ea conglutinatio sit inconiuncta et absque copulatione aliqua,
ut quas supra posui, sive copulatione constet, ut haec:
«Eodem tempore imperator et aciemn instruere et hosti obviam ire et milites
cohortari et quid facere quemque vellet imperare; neque voce neque manu
usquam deesse».
Huius autem ipsius complexionis partes ac membra interdum
singulis e verbis constant, ut:
«arma, tela, viri, equi, hostes atque
cives permisti»;
interdum e pluribus, qualis ea:
«Nam uti planities erat inter sinistros montes et inter dexteram rupem, octo
cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in subsidiis collocat. Ex his
centuriones omnes electos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optimum
quemque armatum in primam aciem subducit; C. Manlium in dextra,
Fesulanum quendam in sinistra parte curare iubet, ipse cum libertis et colonis
propter Aquilam assistit».
Atque haec quidem ipsa celeritatis species minus apparet, nec tam
allicit lectorem, nihilominus varietas est quae eam condiat. Contra
mirifice trahit ad se legentem, ubi partes ipsae mistim constituentur
et e singulis et pluribus verbis, ut:
«Quibus rebus permota civitas atque immutata facies urbis erat; ex summa
laetitia acque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia
invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satin fidere,
neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri».
Accedat et altera compago:
«Ad haec mulieres, quibus reipublicae magnitudine belli timor insolitus
incesserat, afflictare sese, manus supplices ad coelum tendere, miserari parvos
liberos, rogitare deos, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibique
patriaeque diffidere».
Ut autem naturae propria ac peculiaris est varietas, sic ea ipsa
praecipue multum confert ad decorandam magnificandamque celeritatem.
Quocirca videndum erit ne idem ubique sit eius tractus,
sed mistus et varius filumque orationis non unum, verum aliae
atque aliae partium texturae, qualis Sallustianus ille locus:
«Postquam eo ventum est unde a ferentariis proelium committi posset, maximo
clamore cum infestis signis concurritur, tela omittuntur, gladiis res geritur.
Veterani pristinae virtutis memores cominus acriter instare, illi haud timide
resistunt, maxima vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima
acis versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia
providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire, strenui militis et boni
imperatoris officia simul exequebatur».
Itaque neque omnia eodem aut semper filo contexenda sunt
aut numerus variandus non est; cuique etiam rei adhibendus est
modus, cunctorum enim sensuum satietas mala, aurium vero multo
molestissima.
Fuit autem tantum virtutis huius in Sallustio studium, uti divinam
illam appellare non dubitaverit Marcus Fabius, aliis tamen
multis et magnis virtutibus Livium assecutam, scilicet quod ad hanc
ipsam aspirare minime potuerit. Neque tamen nos id aut sentimus
aut dicimus, quod eam ipse Sallustiano sequi more contenderit.
Sunt enim et dicendi sua fere cuique innata semina, sicuti et appetendi
studiorumque coeterorum.
Est autem celeritas ipsa tum grandium magnificatrix rerum tum
sullevatrix humilium; eadem effusa colligit, collecta nunc graviter
nunc venuste pro materia digerit; quae multa sunt cogit in pauca,
quae rursus pauca, ornat, insignit, auget. Ac perinde ut manus
ad agendum, pedes ad inambulandum innitendumque multis pollent
iuncturis, sic et ipsa celeritas suis articulis indefessa indefatigataque
est. Atque ut pedes etiam ipsi ad adducendas quandoque
serviunt choroas manusque ad decorandam formam, praeterquam
quod pedes nati sunt ipsi ad incessuum labores atque ad ferendum
honus corporis, manus vero ad robur viresque exercendas, sic
ipsa quoque adiuvat confertque celeritas ad comptum, ad hilaritatem,
ad venustatem, ad vanietatem denique comparandam, naturae
profecto ipsius narrantis appositissimum ministerium. Quae
Livius dum quaerit, alia etiam via ingressus atque profectus est.
Cuius viri multae profecto magnaeque virtutes extitere, tum exornandis
atque adaugendis rebus tum etiam complectendis ac variandis,
ut nunquam illi aut res defuisse videantur aut ipse rebus defuerit.
Denique ut nullus post Marcum Tullium extitit qui aures impleverit
audientium in foro, in senatu, in populo orator actorque causarum,
sic inventus necdum post Livium est ullus ex ore cuius in
rebus bellicis terribilem dederit sonitum tuba, nec, ut vaticinor,
ex alicuius ore datura est post multa etiam secula. Qualis igitur et
quae celeritas sit, iudicari ex iis quae dicta sunt potest, etsi multa
quoque a me praetermissa sunt quae quamvis minutiora, non exiguam
tamen laudem afferunt scriptori. Comparatur autem et constituitur
ea tum verborum tum rerum copia. Oportet enim perhuberem
esse cam perque affluentem, cum necesse sit, multa, diversa,
varia hinc atque illinc apportata et disquisita colligat collectaque
quasi pleno e sinu effundat, ut quae mirabiliter quoque inventa
videantur; veluti cum Sallustius, ut paulo ante retulimus, dixisset
«omnia pavere», non ante subiunxit «sibi patriaeque diffidere», quod
abunde fuisset per se plenum, quam iniecisset
«superbia ac deliciis
omissis»,
quadam cum admiratione et audientium et recitantium.
Et Livius mira etiam celeritate usus cum esset, in virtutibus
vitiisque Hannibalis exponendis, cum dixisset
«inhumana crudelitas,
perfidia plus quam punita, nihil veri, nihil sancti, nullus deum
metus, nullum, iusiurandum»,
quo maiora illa omnia faceret, tandem
imo quasi e pectore erutum effudit: «nulla religio».
Etenim celeritas quasi plenus et profundus amnis multa, vehit
et tanquam aquarum mole rotat versatque. Vitanda tamen confusa
et inordinata permistio, eaque evitabitur si partes ipsae et
quos dixi articuli separatim ipsi suis quique illustrentur atque impleantur
verbis, si verba apte et plane explicent res, si loco et ordine
subsequantur suo, si numerorum quoque recta habeatur ratio,
si incessus ac cursus ipse minime, ut dici solet, pedem offendat.
Quid vero hac ipsa Sallustiana copiosius, planius, tractius aut denique
numerosius?
«Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa; tabulas
pietas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare,
sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites postquam victoriam
adepti sunt, nihil reliqui victis facere. Quippe secundae res sapientium fatigant
animos, nedum illi corruptis moribus victoriae optemperarent. Postquam
divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potenta sequebatur,
hebescere imperium, paupertas probro haberi, innocentia pro maleficentia
duci coepit. Igitur ex divinis iuventutem ubi luxuria atque avaritia
cum superbia invasere, rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere,
pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi, nihil
moderati habere»,
et quae post sequuntur.
Erit igitur celeritas ut minime sordescens ac lutulenta, sic undique
sibi constans et conformata suoque loco adhibita; integra
partibus, iucunda numeris, cursu lenis, rotunda, constituta, magnifica,
ac rerum plena, quemadmodum piscosus multarumque ac
liquidarum aquarum fluvius. Locus autem virtuti est huic maxime
aptus cum multa sese offerunt quae breviter sint pertractanda, aut
cum prosequenda magnifice augendaque oratione, aut ubi res per
se ipsa videtur exilior, estque et verbis tum honestanda atque extollenda
tum rebus locupletanda atque sententiis, iisque extrinsecus
allatis. Diximus de brevitate deque coniuncta ei celeritate,
de illo item dicendi genere quod historiae videatur accommodatum,
etsi non exacte, plura fortasse quam consilium nostrum
fuerat aut quam ab eo qui innuere atque adumbrare tantum
habeat promissum initio fuerit. Quocirca progrediamur ad reliqua.
Omnino historia, ut Cicero putat ac natura, ipsa docet, partibus
constat e duabus, hoc est rebus et verbis. Rebus autem ipsis
est ordo adiunctus; agendis enim negociis insunt et quae prius et
quae posterius sint administranda. Rerum enim ac naturae ipsius
ordine ut quaedam praecedunt, sic etiam sequuntur alia. Ac de
rebus quidem ipsis existit enarratio; verbis autem series earum
contexitur, quemadmodum e lapidum strue aedificiorum fabricatio.
Ordo est qui materiam omnem prudenter ac recte disserit seriemque
passim et universam informat et singulas eius partes moderatur ac
digerit. Oportet igitur explicationem quidem ipsam esse ordinatam,
quo veritas minime confusa incertave aut indistincta appareat.
Parit igitur ex sese rerum ordo eam quae dispositio et totius
et partium dicitur; cuius ea laus est, ut eius opera ot cura, tanquam
uno in corpore, omnia suo loco, suis partibus apte, proprie, decore,
prudenterque collocentur; terminataque suis finibus totum ipsum
partesque ita simul vinciant inter se atque connectant, ut in unum
coacta decenter consentiant existatque universi species, tum honesta
et gravis tum blanda et cum dignitate. Habebunt igitur ordo
pariter ac dispositio rationem non rerum modo distribuendarum
suis in locis, verum suo quoquo tempore, cuius spatio et ambitu
cuncta comprehenduntur consistuntque quae sunt universa. Et
quoniam actio omnis, geriturque atque administratur quodcunque,
id aliquam ob causam susceptum est (causae namque ubique antecedunt
rerumque suscipiendarum fines), oportet rerum scriptorem
causarum ipsarum ac finium cum primis esse memorem certumque
earum ac verum expositorem. Quibus exponendis summum est ab
eo adhibendum studium maximeque diligens cura. Quodque causis
iis quae propinquae quidem sunt aliquid tamen sese quandoque
ostendit antiquius, huius quoque tanquam principii nobiliorisque originis
facienda est repetitio, antiquitasque atque obliteratio ipsa
in memoriam revocanda et tanquam exponenda in lucem; ut cum
Sallustius, quo Micipsae regis consilia magis magisque in aperto
poneret, Numantino usque a bello repetit; utque ad Catilinae incepta
progrederetur, suosque per tramites, coepit repetere ab urbe
condita, et quibus primo artibus civitas creverit et quibus etiam
moribus corrupta post iuventus fuerit, quae corruptio Catilinam
ad ineundam coniurationem et traxit et perpulit.
Ipsis autem causis suscipiendi sive negocii sive belli coniuncta
sunt consilia et hominum qui agendum quippiam decernunt sententiae
sic voluntates; quae quod saepenumero sunt diversae, exponendae
eae sunt a rerum scriptore in partem utranque; ut cum
Livius Annonem alterius factionis principem inducit impugnantem
Carthaginensis senatus sententiam de bello inferendo Romanis creandoque
Hannibale duce. Quo fit ut quandoque utriusque partis diversorumque
consiliorum auctores ac principes inducendi sint altercatim
disserentes in senatu, quo sententiae ipsae clariores appareant,
illustreturque magis magisque historia et lectores ipsi apertius doceantur
de altercationum causis consiliorumque ac sententiarum
diversitate; quod servavit Sallustius, cum et Caesarem inducit et
Catonem sentientes in senatu contraria.
Suscepto autem negocio aut bello explicando (nam rea gestae
plerunque sunt bellicae) duo statim coniuncta sunt, et pene dixerim
agnata, description sua digna: belli dux ipsius atque imperator
et vires atque opes reipublicae, si tum ea magistratibus regitur,
aut regis ipsius, ubi sub unius moderatione urbs regnumve temperatur.
Itaque et Livius ingenium, institutionem moresque describit
Hannibalis et Iugurthae Sallustius ac Catilinae. Principum quoque
senatus et civitatis mores qui sint quaeque instituta aperienda fideliter;
opes item, amicitiae, societates. His accedit explicatio bellici
apparatus, tum terrestris tum maritimi; quales et quantae utriusque
partis copiae, armorum genera, equitum ac peditum numerus;
quaeque alia his annexa sunt atque a scriptoribus minime omittenda,
ut praesagia, auguria, vaticinia, oracula, visiones, sacrificia.
transfugia denique atque explorationes; legationes item ac legatorum
mandata, bellique ipsius indictio, atque indicendi modus ac ratio.
Non praeteriit Hannibalis insomnium illud Livius, quo vastitatem
Italiae denuntiatam significat, non Catilinae epistolam Sallustius
aut Scipionis ad Masinissam, non uterque aut Martii vatis praedictionem
Cannensi de calamitate alter, alter de imperio Corneliorum
familiae debendo in urbe Roma.
Post vero susceptas expeditiones ac bellum iam indietum motumque,
quo aperta magis magisque sint quae narrantur omnia,
describendae sunt regiones, loca, situs, qua ducendus exercitus, qua
castra metanda, quibus aut campis aut collibus bellum administretur;
ordo etiam ipse ductandi aperiendus, ut cum legitur triplici
aut quadrato agmine incedere exercitum. Flumina quoque et montes
si qui sunt et illorum naturae et si quid in his dignum memoratu
ac rarum.
«Erat, inquit Sallustius,
in ea parte Numidiae, quart Adherbal in divisione
possederat, flumen oriens a meridie, nomine Mutul, a quo aberat mons ferme
millia passuum viginti, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu; sed
ex eo medio collis oriebatur in immensum pertingens, vestitus oleastro et myrtetis
aliisque generibus arborum, quae in humo arida arenosaque gignuntur;
media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua
loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur».
Quo igitur et lectorem doceret et delectaret remque ante oculos
quasi videndam exponeret, et situm omnem exequitur et qui situs
esset ipsius habitus et quae soli natura. Et Livius:
«Tumulus erat, inquit, inter castra Minutii et Poenorum; qui eum occupasset
haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere
sine certamine volebat Hannibal, quanquam id operae pretium erat, quam
causam certaminis cum Minutio, quest semper occursurum ad obsistendum
satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori,
quia non modo silvestre quicquam, sub ne vepribus quidem vestitum
habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla
talis fraus timeri poterat. Et erant in confractibus cavae rupes, ut quaedam
earum ducenos armatos possent capere».
Horum uterque loca describit insidiarum gratia aperitque et locorum
aptitudinem et ducum consilia et quid uterque imperator
designasset animo. Describit Africae situm Crispus, quo scilicet et
situs ipse notus esset et qui amici quive inimici ex omni provincia.
Cum obsidionem etiam castelli descripturus esset, licet ignobilis,
tamen natura permuniti, situm ante eius exponit:
«Haud longe a flumine Mulucca quod Iugurthae Bochique regnum disiungebat,
erat inter planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum
editus, uno perangusto aditu relicto; nam per omnia natura velut
opera atque consulto praeceps erat; quem locum Marius, quod ibi regis thesauri
erant, summa vi capere intendit».
Urbium quoque origines gentiumque primordia procul repetita,
quae sint earum leges, qui mores studiaque, haud exiguam historiae
dignitatem afferunt, et propter varietatem ipsam et quod pervetusta
atque a memoria nostra longius remota vehementer delectant;
ut cum Sallustius Maurorum gentis initia ad Medos refert et
Tacitus Iudaeorum nationis antiquitatem commemorat. Quibus referendis
magna cura, non minore prudentia opus est, cum eiusmodi
pleraque aut incerta sint aut fabulosa.
Necubi vero plura quam bellicis in rebus accidunt improvisa,
insperata, non ante cogitata praeterque opinionem atque consilium
eaque ipsa plena nunc terroris nunc spei, modo gaudii modo tristitiae.
Itaque casuum fortuitorumque in his eventuum magna scriptori
ratio habenda est. Tempestatum quoque, famis, frigoris, aestus, pestilentiae,
periculorum in faciendo itinere, in conserendis manibus;
item audaciae, metus, temeritatis, suspitionis, insidiarum, falsorum
rumorum, quaeque alia inter gerendum atque administrandum bellum
sive consilio eveniunt hominum sive casu. Ex his enim perspicitur
potissimum qualis fuerit scriptoris diligentia atque perpensio.
Attingenda etiam permulta, quae nihil tamen susceptam ad historiam,
verum ut extrinsecus allata novitate sua pariunt et admirationem
et voluptatem suntque condimentum quasi quoddam, atque
ut peregrina vehementer afficiunt; ut cum Sallustius Iugurthino
in bello, quod solum susceperat scribendum, aliunde affert:
«Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris Q. Cepione et M. Manlio
male pugnatum, quo meta Italia omnis contremuit. Illique et usque ad
nostram memoriam Romani sic habuerunt, alia omnia virtuti suae prona
esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare».
Et Livius, cum belli Achaici adversus Mesenen particulam sibi
referendam assumit. Eius autem verba sunt haec:
«Cuius belli causam et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi,
quo statui non ultra attingere externa nisi qua Romanis cohaererentt rebus.
Eventus memorabilia est, quod cum bello superiores essent Achaci, Philopomenes,
praetor eorum, capitur, ad praeoccupandam Coroneam, quam hostel
petebant, in valle iniqua cuna equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse
effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt, sed pudor relinquendi
equites nobilissimos gentis ab ipso nuper lectos tenuit. Quibus dum
locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus
hostium, prolapsus equo et suo ipse casu et honere equi super eum ruentis,
haud multum abfuit quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et
diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatus.
Iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitum primum verecundia memoriaque
meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque
et ex valle de via in viale portant».
Quem quidem locum ita executus est Livius ut et funus referat
et honores pene divinos in eum collates dicat et annum eum
celebrem morte trium clarissimorum ducum Hannibalis, Philopomenis,
Scipionis.
Iam vero cum sit homini data a natura oratio magna cum excellentia
animalium coeterorum ipsorumque hominum inter ipsos, sitque
orationis propria vis movere animos et quo velit flectere, nuncque,
pro re ac loco, a metu trahat ad fiduciam, a dolore ad laetitiam,
ab ocio ac mollitie ad laborem, eademque fugientes retineat, irruentes
impellat, dubitantes confirmet, huius esse memor rerum gestarum
scriptor cum primis debet. Itaque quotiens res tulerit, imperatores
ipsos inducet nunc confirmantes suos in periculis nunc excitantes
illos ad ea obeunda, alias exhortantes alias obiurgantes, et
modo praemia proponentes modo admonentes infamiae, turpitudinis,
servitutis, mortis. Videntur enim eiusmodi allocutiones, quae
nunc ad multos nunc ad singulos habentur, decorare historiam et
quasi animare eam. In quibus, quotiens res ipsa tulerit, nervos orationis
atque ingenii sui ostendet rerum scriptor. Nec solum quae
dicta fuisse referentur ab imperatoribus, verum etiam ea afferet
quae verisimilia quaeque dicenda tempos, periculum, reique ipsius
natura postulare videatur; uteturque in increpando acrimonia, in
excitando vehementia, in sedando lenitate, in impellendo contentione,
in extollendis rebus propriis, adversarii deprimendis, magnitudine
ac linguae suae acie, rerum ipsarum qualitates ac ducum
maxime personas secutus. Magnificant autem historiam conciones
potissimum rectae illae quidem, ubi imperatores ipsi et loqui et
agere introducuntur, ut quasi geri res videatur. Adhiberi tamen debent
suo et loco et tempore suumque ubique decorum retinendum.
Illa vero trita sunt, ante pugnam instruere aciem, indicare animorum
habitum, nunc victoriae nunc cladis praesagum; militum
vel strenue in acie vel ignaviter facta referre; ducum solertiam,
adhortationes, consilia et si quid strenue manu ediderint memorare;
hic fortitudinis prudentiaeque, illic fortunae casusque mentionem
facere; a quo primum cornu aut fuga coeperit aut victoria declarare;
post pugnam ac victoriam caedes, captivorum numerum, vexilla
capta, praedam, spolia, direptiones recensore, praemia referre, commendare
fortitudinem, accusare ignaviam, minerari humanos casus,
varietatem ludumque fortunae mirari, aut deorum vel iras vel favorem,
quaeque alia vel eventus natura vel ratio ipsa rerum laudanda
aut vituperanda, iucunde aut aegre accipienda, miseranda
aut accusanda docuerit, per ea evagari. Audite, quaoso, Sallustium
post Catilinae male decertatam pugnam:
«Strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus discesserat.
Multi autem, qui e castris visendi aut spoliandi gratia processerant,
volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem atque cognatum
reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per
omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur».
Et post Metelli proelium cum Iugurtha:
«
Igitur pro metu repente gaudium exortum; milites alius alium appellant,
acta edocent atque audiunt, sua quisque fortiter facta ad coelum fert. Quippe
res humanae iter se habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae
res etiam bonos detractant. Metellus in iisdem castris quatriduo moratus
saucios cura reficit, meritos praemiis more militiae donat, universos in concione
laudat atque agit gratias, hortatur ad coetera quae levia sunt parem
animum uti gerani; pro victoria satis pugnatum, reliquos labores fore praedae».
Nec pigeat referre quae a Livio dicuntur post stragem ad Thrasimenum
ab Hannibale editam:
«Haec est illa nobilis ad Thrasimenum pugna atque inter paucas memorata
populi Romani clades; quindecim millia Romanorum in acie caesa sunt,
decem millia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere,
mille quingenti hostium in acie, multi postea utrinque ex vulneribus
periere».
Et post pugnam ad Trebiam factam primo quid Hannibal fecerit
refert:
«Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit; ita torpentes gelu in
castra rediere, ut vix laetitiam victoria senserint».
Deinde transit ad ea quae Romae agitabantur post cladis
nuntium:
«Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem crederent
infestis signis hastens venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse qua portis
moenibusque vim arcerent; uno consule ad Ticinum victo, altero e Sicilia
revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos
alios duces, quas alias legiones esse quae arcesserentur?».
Quanta vero hac in parte scriptores varietate sint usi, magis ut
appareat, subdam tertium quoque e Livio locum. Post superatum
enim Beneventanorum in campis a Sempronio Gracco Annonem
Poenum, postque donatos libertate volones donisque militaribus veteranos
atque ignominiae nota quos par erat affectos,
«signum deinde Graccus colligendi vaca dedit. Milites praedam portantes
agentesque per lasciviam ac iocum ila ludibundi Beneventum rediere, ut ab
epulis celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur. Beneventani
omnes turba effusa, cuna obviam ad portas exissent, conspectis militibus
gratulari, votare in hospitium. Apparata convivia omnibus in propatulo
aedium fuerant; ad ea invitabant, Graccum orabant epulari permitteret militibus.
Et Graccus ita permisit, in publico epularentur omnes. Ante suas
cuiusque fores prolata omnia. Pileatis aut lana alba velatis capitibus volones
epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant
vescebantur».
Placuit locos hos duorum ex eloquentissimorum scriptorum historiis
referre, ut intelligeretis qua varietate sint usi rerum explicatores
post eiusmodi strages enarratas, quae varietas perlectis etiam
proeliis aliis longe maior apparebit.
Eadem habenda est ratio in obsidionibus expugnatiouibusque.
Oportet enim aperire prius naturam et loci et civium, genus obsidionis
ac machinarum; quid intra urbem paretur, quid geratur in
castris edocere; dolos, artes, insidias, diurnos nocturnosque labores,
ruinas, instaurationes referre, quaeque permulta et obsidentibus
et obsessis aut virtus contulit, aut fortuna ipsa diligentiave,
aut negligentia partis alterius repente optulit obiecitque, vel abstulit
eripuitque consulto. Livius cum Thaumacorum situm describeret,
quam urbem Philippus obsidebat rex, dum nomen ipsum interpretare
vult, locum illum historiae mirifice illustravit, inquiens:
«Ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti, sic immensa panditur
planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas; ab
eo miraculo Thaumaci appellati, nec altitudine solum tuta urbs, sed quod
saxo undique abscisso rupibus imposita est».
Audiamus, quaeso, et Sallustium, fortuitam reni quanta cum dignitate
sit executus:
«At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere animo
omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua
saepe prospera usus fuerat. Quae tum, multos dies noctesque aestuans agitaret,
forte quidam Ligus, e cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum
egressus, haud procul ab latere castelli, quod aversum proeliantibus erat,
animadvertit inter saxa reptantes cochleas; quarum cunt unam atque alteram,
dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis
egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani
cupido difficilia faciendi animum vertit ut forte eo in loco grandis ilex coaluerat
inter saxa, paulum modo prona, deinde flexes atque aucta in altitudinem
quo cuncta gignentium natura fert, cuius ramis modo, modo eminentibus
saxis nixus Ligus, castelli planitiem describit, quod cuncti Numidae intenti
proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat,
eadem regreditur, non temere uti ascenderat, sed tentans omnia et circumspiciens.
Itaque Marium propere adit; acta edocet, hortatur»
et quae sequuntur.
Videtis quae sit loci huius explicatio quantaque cura tenuitate
ac verborum gratia. Non exornavit modo orationem, verum etiam
magnificavit res ipsas Livius, cum quasi repente oblatam causam
ab ipso libri illius initio exorsus est, his quidam verbis atque his
etiam verborum numeris:
«Inter bellorum magnorum, aut vixdum finitorum aut imminentium curas
intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum certamen excesserit.
M. Fundanius et L. Valerius, tr. pl. ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda.
Tulerant eam M. Oppius et T. Romulius, tr. pl., Q. Fabio, T. Sem-
pronio consulibus, in medio ardore Punici belli: ne qua mulier plus semunciam
auri haberet, neu vestimento versicolori uteretur, neu iuncto vehiculo
in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum,
causa veheretur. M. et T. Iunius tr. pl. legent Oppiam tuebantur, nec eam
se abrogari passuros aiebant. Ad suadendum dissuadendumque multi nobiles
prodibant; Capitolium turba hominum faventium in adversantiumque legi
complebatur. Matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum
contineri limine poterant, onmis vias urbis aditusque in forum obsidebant,
viros descendentes ad forum orantes ut florente republica, crescente
in dies privata omnium, fortuna, matronis quoque pristinum ornatuni reddi
paterentur. Aagebatur haec frequentia mulierum in dies, nam etiam ex oppidis
conciliabulisque convenerant. Iam et consules praetoresque et alios magistratus
adire et rogare audebant».
Tam multa autem animadvertenda sunt ab histoticis, ut non
reliquerit inexpressum Livius inenarratumque Numidarum equitum
equorumque habitum ac foedam speciem:
«At Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus, neminem lacessentes
coeperunt. Nihil primo aspectu contemptius: equi hominesque paululi
et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum
portat, equi sine frenis deformes, ipse cursus rigida cervice et extento capite
currentium; hunc contemptum de industria augentes labi ex equis ac per
ludibrium spectaculo esse».
Nec Sallustius non et ipse faciem quoque ac nidorem Tulliani
carceris explicuit:
«circiter quatuordecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes
atque insuper camera lapideis fornicibus vincta, sed inculta tenebris,
foeda odore atque terribilis facies eius».
Hos locos ab eminentissimis viris sumptos afferre placuit, non
ut auctoritatem ah iis dictis comparemus nostris, verum ut praeceptorum
locum apud vos quique haec e vobis audierint optineant
utque diligentiores etiam multo quam estis efficiamini explorandis
locis aliis iisque considerandis, quibus tum Livius Sallustiusque
praecipue tum alii rerum scriptores historias suas et locupletarunt
abunde et insigniter etiam decorarunt.
Iam vero post expugnationes diroptio et caedes ipsa campum
praebet quam latissimum edisserendi quae libido, ira, superbia,
crudelitas, dolor, avaritia suadet victoribus quaeque perpetienda
victis atque expugnatis. Quae quidem ipsa clariora sunt quam ut
exemplis sint illustranda. Hi tamen loci praecipue et scriptoris ingenium
quantum valeat ad movendos indicant animos et quae sit
in eo augendi atque magnificandi virtus ac dicendi copia.
Illud vero rerum scriptori servandum maxima atque in tota
rerum serie, ut pro locis, rebus, occasionibus, iudicis ipse personam
induat, ut laudet, condemnet, admiretur, deprimat, misereatur;
nunc rideat humanos casus, nunc deploret, demum meminerit demonstrativo
in dicendi genere se versari, ac tum laudandi tum vituperandi
honus a se esse susceptum. Sallustius in explicandis Catilinae
perversis consiliis atque coniurationis apparatibus quasi dolore
victus prorupit in haec verba
«Ea tempestate mihi imperium populi. Romani multo maxime miserabile
visum est, cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent,
domi ocium, acque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere
tamen cives qui seque et rempublicam obstinatis animis perditum irent. Nam
que duobus senatus decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationemn
patefacerat acque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat:
tanta vis morbi uti tabes plerosque civiun animos invaserat».
Et post captum a Mario oppidum, de quo paulo est ante sermo
habitus, sententiam quasi iudicialem protulit:
«Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex virtute invenit».
Et Livius in explicando ad Capuam militem Hannihalis langore
ac desidia:
«Maius, inquit,
id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur
quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romam duxisset
exercitum. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic
error vires ademisse ad vincendum».
Item post eruptionem ad Nolam a Marcello factam:
«Ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit. Non vinci enim
ab Hannibale difficilius, fuit quam postea vincere».
Et alibi:
«Eludant nunc antique mirantes. Non equidem, siqua sit sapientium civitas,
quam docti fingunt magis quam norunt, graviorem temperatioremque
a cupidine imperii aut multitudine melius moratam censeam fieri posse».
Eiusmodi autem exempla affatim multa extant, quae sequenda
sunt rerum gestarum scriptori sua cum maxima laude et historiae
dignitate. His itaque servandis non laudatorem modo se nobilium
nonc facinorum praeclarissimarumque actionum nunc reprehensorem
turpium abiectorumque ostendet egregius rerum gestarum expositor,
verum etiam virtutis ipsius patronum admonitoremque sapientiae
prae se feret et quasi magistrum, quando historia ipsa vitae
est hominum ac rerum humanarum magistra. Idem Livius de Hannibale
Italia excedente sic loquitur:
«Raro quenquam hominem patriam exilii causa relinquentem tam moestum
abiisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. Respexisse saepe
Italiae litora et deos hominesque accusantem, se quoque ac suum ipsius caput
execratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam
duxisset; Scipionem ire ad Cartaginem ausum, qui consul hostem Poenum
in Italia non vidisset, se centum millibus armatorum and Thrasimenum
aut Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. Haec
accusans querensque ex diutina possessione Italiae, est detractus».
Hic igitur praecipue locus admonere rerum scriptores potest, qua
animi pensione uti debeant quodque adhibere iudicium ac curam,
non in enarrandis modo rebus ipsis quae gestae sint, sed illis etiam
innuendis effiugendisque quae concipi cogitatione et colligi coniectura
possunt, pro rebus, negociis, temporibus, personis. Quae singula
volle complecti, nec consessus est huius et videtur esse satis
admonuisse, cum praesertim sit ostensum historiam poeticae maxime
esse similem, ipsa vero poetica naturam potissimum imitetur.
Diximus hactenus de rebus, quibus disserendis fuimus fortasse
longiores, reliquum est de verbis ut dicamus, cum iis e duobus
historia, ut dictum est, constet. Illud igitur videndum est primum,
ut ea sint propria, accommodata, delecta, usitata bonis ab auctoribus,
pro loco ac re sumpta, quanquam interdum, pro rei magnitudine,
a poetis quoque mutuanda ea sunt, quod frequentissime
omnium servavit Livius, et Cicero ait poetam oratori esse finitimum;
Deinde ut ea bene sint opportuneque collocata ipsaque ut collocatio
sit artificiosa, varia, multiplex, numerosa habeatque rationem
non aequahilis solum sibique consentientis texturae, verum etiam
decursus ac soni, qua quidem de re aures sunt potissimum consulendae.
Ad haec summa ea cura expolienda exornandaque, ut nec forma
ornatu careat extrinseco nec ornatus appareat aut negligenter
adhibitus aut alienus a forma, retineatque tun venustatem dignitatemque
pro re ac loco, tum etiam gravitatem ac supercilium.
Quarum rerum omnium Cicero optimum se nobis magistrum exhibebit.
Usu venit autem in componenda historia quod in aedificandis
tum domibus tum navibus, multas subinde fieri rerum commissuras
et quasi membrorum inter se coniunctiones, quas prudentia
ordinisque solers ac circumspecta ratio moderetur oportet
quaeque et ipsa locorum quoque ac temporum rationem habeat,
ut post narratas explicate diligenterque res alias transgrediatur ad
alias; indeque postquam parti huic satisfecerit, ad continuandam
regrediatur priorem materiam; rursus, ea quantum satis erit explanata,
reditum ad alteram illam faciat, aut, si rei ratio tulerit, ad
aliam moxque ad aliam; ut cum Livius post descensum ex Alpibus
Hannibalis postque proelium cum Scipione factum proditumque
Clastidium subiungit rem navalem, inquiens:
«Interim circa Siciliam inaulasque Italiae imminentes viginti quinqueremes
cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginensibus missae;
novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus
maris».
Deinde revertitur ad res ab Hannibale gestas postque Placentinam
pugnam transit in Hispaniam:
«Dum haec in Italia geruntur,
Cn. Scipio in Hispaniam cum classe misses».
Hae igitur, sive commissurae
sive diversarum in historia rerum inter se connexiones,
eiusmodi esse debent ut partes quae hinc atque illinc explicandae
subiunguntur, sint per se integrae, clarae, minime perplexae atque
ab ipso quam primum initio appareant esse aliae; quod praestabunt
verba primo loco et ipsis quasi in foribus posita, qualia sunt
«interim» et «dum haec geruntur» et «per id tempus» quaeque et
Sallustius et Livius et coeteri omnes usurpant. Itaque committendis
atque subnectendis his primum omnium id videndum, uti diversitas
materiae confestim elucescat intelligaturque quasi membrum
quoddam corporis ab alio membro diversum ac nihilominus
ut membra nostri corporis nervis complicantur, sic partes hae verbis
quam maxime aptis nervorumque praestantibus officium apte
inter se prudenterque iungantur. Quocirca ad ingenium atque a natura
tributa dicendi dona adiungenda est lectio optimi cuiusque ex
Graecorum ac Latinorum auctoribus; quaeque in illis cernuntur
apparentque eminentissima, ad ea tanquam ad metam dirigenda
est omnis scriptorum opera et cura, ut similes, ut pares, si superare
illos minus valuerint, aut imitatores saltem boni ut evadant, laudemque,
si non primi aut secundi loci, aliquam quoque et ipsi certam
propriamque ac studiis suis dignam consequantur.
Ac mihi quidem res gestas momoriae qui mandant officioque
funguntur tradendi ad posteros res praeteritas non minore fortasse
laude digni videantur quam qui leges tradidere vivendi. Illi enim
praecepta, exempla hi nobis tradidere; quippe cum proprium eorum
officium ac minus sit sustentare ingenio suo vitae nostrae imbecillitatem
atquo mortalitati ire obviam, ne, quantum in ipsis est, dicta
factaque memoratu digna resque praeclare atque excellenter gestas
tempos obscuret neve eae omnino e memoria excidant; quaeque
imitatione atque cognitione digna sunt, aevo ea ne intercidant, quibus
mortale genus ad virtutem excitetur et gloriam; ut qui legunt,
qui de iis loquuntur intelligant omnes quo ore quoque animo laudentur
honesta, vituperentur turpia et improba; ut fortunam, ut
varietatem inconstantiamque rerum humanarum animadvertentes
distant in adversis esse patientes ac firmi, in prosperis continentes
et lenes, in deiectionibus ac ruinis fortes robustique ac spirante
fortuna mansueti, faciles, placidi, in opulentia liberales ac benefici,
in inopia sorte sua si non contenti, saltem non abiecti, non squalidi;
ut nihil quod accidat homini novum existiment, nihil repentinum
mirentur, nihil non aliquando reantur aut posse accidere aut putent
non quandoque etiam accidisse.
Macti igitur diuturnitate estote ac laude, rerum scriptures, quorum
opera et studio effectum est ut sciamus qui primi Deum cognoverint
intelligamusque quibus eum sacrificiis, votis, suppliciisque
veneremur, colamus, placemus; quorum item beneficium ac munus
fuit ut cognosceremus qui leges tulerint, naturae secreta aperuerint,
artes invenerint, vivendi praecepta tradiderint. Quae dum
sequitur genus hominum, e silvis atque a fero victu cultuque liberum
in urbes se contulit atque in libertatem; in quibus pietatem,
fidem, aequitatem, amicitiam, humanitatem, iustitiam, urbanitatem
denique omnem exerceat seque homo ipse diis non modo gratum
ipsis, verum etiam persimilem invicem gratuitoque benefaciendo
reddat.
Constat igitur historia et rebus et verbis; verba vero esso debent,
ut ultimo dictum est loco, elegantia et propria et bene decenterque
collocata et sparsa. Res ipsae constant ordine et dispositione,
quibus coniunctae sunt descriptiones eausarum, temporum, rerum
praeteritarum antecessionumque, ingenii morumque eorum qui bellum
administrant, virium, societatum, apparatuum; item descriptiones
regionum, locorum, urbium, fluminum, montium, et si qua in
illis memoratu digna; itinerum quoque, casuum, eventuum, pugnarum,
quaeque pugnam sequuntur; ad haec, obsidionum, oppugnationum
expugnationumque, quaeque expugnationem comitari
consueverunt. Accedunt his personae, laudantis scilicet aut improbantis,
pro re ac tempore, lectio item atque imitatio.
De genere autem ipso dicendi, quale scilicet conveniat historiae
dictum est, de brevitate similiter ac celeritate, quarum altera est
historiae commendatrix, altera locupletat eam atque magnificat.
Itaque plura de re has loqui praecipientis est velle personam assumere.
Quocirca ne mihi sit cum grammaticae patrocinatoribus contentio
posthac ulla, finem dicendi facio meque a promisso absolvo,
quando factum est a me, ut arbitror, satis promisso et fortasse amplius
quam iudicari possit esse promissum.
Pud. Et promissis a te satisfactum, Altili, confitemur omnes
et disserendis iis incredibili voluptate nos affecisti, dum rem sparsam
ac passim iactatam colligis collectamque ordine suo suaque
regula ac loge sic componis, ut si qui posthac redacturi ea sint in
praecepta, facile quidem praestituri id videantur. Nec his contentus
laudes quoque historiae addidisti et quam ea sit utilis mortalium
generi multa cum gravitate docuisti et copia. Coeterum nesciam
volensne an negligens praeterieris ea quae ad scribendas magnorum
virorum vitas spectant, quo in genere historiae Graece Latineque
versati sunt permulti.
ALT. Atqui, Puderice, de toto et integro nos historiae corpore
locuti, non de parte sumus, quae et ipsa ad totius imaginem componi
pro natura sua potest. Itaque ut pauca quaedam in hoc quoque
genere scribendi tradamus, quod ipsum demonstrativum est genus
(nam qui vitam alicuius scribit in locos nunc laudis nunc vituperationis
incidit, cuius rei monitum fecisse eum satis est), tria cum
primis servanda censemus: ut scriptio ipsa sit brevis, sit diligens
atque etiam gravis; adde, si placet, et quartum, ut sit ea quam
maxime quoque elegans.
Brevitas autem erit talis, ut rerum summas paucis complectatur;
diligentia tanta, ut, nihil omittat quod iudicetur memoratu dignum;
gravitas item ea quae addat explicationi ac dictis pondus
quaeque et auctorem rerum et scriptorem commendet. Nam praeter
veritatem nihil potest esse commendabile. Quid, obsecro, tam
est adversum quam vanitas historiae, quae vitae magistra esse dicitur?
Elegantiam iccirco dicendi maximam hac praesertim in parte
exigimus, quod haec ipsa scribendi pars permultis sit aliis laudibus
ac virtutibus caritura. Itaque compensetur utique elegantia quod
deerit do culto coeteroque splendore; cuius rei Caesar gravissimus
esse potest et testis et monitor; de cuius commentariis etsi multa
in exemplum adduci a nobis poterant, tamen scribendi genus historicum
ex omni parte minime complexes est Caesar, quippe qui
materiam et praebere et relinquere maluerit aliis de se scribendi.
Et qui pictor aut statuarius imaginem facturus est quae totius referat
corporis pulchritudinem, nimirum pulcherrimi cuiusque viri
speciem sibi in exemplum assumit; non eius qui parte tantum praecellat
aliqua, sed qui omnibus. Nam quanquam et Tacitus et Curtius
abunde sunt laudibus ac virtutibus ornati suis, laus tamen
omnis Latinae historiae penes duos putatur existere diversoque in
dicendi genere, Livium ac Sallustium. Ad haec iniquitas temporum
Trogum nobis omnino abstulit, et Curtium ac Tacitum quasi mutilatas
videmus statuas, licetque suspicari potius ac coniicere quam
omnino de iis iudicium aliquod absolutum ac certum tradere. Quid
quod noster paulo ante Actius uno fuit ubique fere contentus Virgilio?
Videlicet quod ab optimo quoque suo in genere quaerenda est
semper auctoritas. Quod autem, sicuti ex oculis ne vultu coniicio,
Prassicius hic noster dicere paratus est aliquid officiumque absolutum
est meum, dicat pro arbitrio vir et in poetica et in oratoria
maxime exercitatus depromatque de pectore apprime foecundo dignum
aliquid seque et hoc ipso consessu, ut menus et ipse quoque
suum adimpleat.
Pud. Atqui et ordo lexque ipsa sessionis huius id ipsum exigit
et nos omnes non istud ipsum modo petimus, verum etiam rogamus
atque exposcimus.
Paul. Equidem ex iis quae acute, graviter eruditeque ab Altilio
sunt de lege historiae dicta quaeque ante Syncerus poeticis
de numeris, ipse vero Altilius de verbis nuper atque ornamentis disseruit
magis magisque incendor ad pervestigandum poeticae finem,
quem ex ore Senis nostri esse Syncerus initio retulit bene atque
apposite dicere ad admirationem comparandam. Convertor autem
ad te, Parde, potissimum, quem dicendi labor non adeo ut hos ipsos
delassavit, audientiam primo abs te exposceas, deinde sententiam
in his quoque requirens tuam.
Pard. Et audientem me perque intentum in dicendo habebis,
et paratum etiam respondere ad ea quae ex me intelligere ipse voles
aut quid ipse sentiam aperire, si opinionem fortasse meam tentando
sciscitaberis.
PAUL. Principio quod Cicero aiat firtitinnim esse oratori poetam,
duo, ut mihi videtur, cur in eam sententiam venerit omnino illum
movere: et quod uterque versatur in dicendo et quod utriusque
communes sunt laudationes, quod demonstrativum genus dicitur,
tametsi et deliberationes quoque; apud poetas enim tot deorum
concilia consu]tationesque nonne hoc nobis palam faciunt? Habent
igitur tum laudationes tum deliberationes inter se communes, bene
item et consummate dicere, suo uterque in genere dicendi, cum alter
solutus incedat atque promissus; alter astrictus numeris ac pedibus
certa lege coercitis. Quin verba quoque et ipsa sunt inter eos communia;
verum alterius digna foro ac senatu quaeque gravitatem
satis est uti sequantur retineantque dignitatem, alterius quae magnificentiam,
altitudinem excellentiamque quasi quandam ostentent.
Neque enim gravitas comparandae admirationi satis est sola,
ni magnificentia accesserit excellentiaque et verborum et rerum,
utque ego arbitror, hoc illud est quod ait Horatius:
«mediocribus esse poetis
Non homines, non dii, non concessere columnae»,
cum oporteat eos suo in genere excellere neque aliter digni eo nomine
videantur. Hoc etiam est et illud quod a Cicerone dicitur singulis
vix seculis bonum poetam inventum. Perrara namque omnis est
excellentia, quodque oratori satis est bene dicere atque apposite,
id oportet in poeta sit ut excellenter. Ac tametsi oratoris quoque
est aliquando et magnifice et excellenter, tamen id non ubique,
neque semper cum poetae hoc ipsum ubique suum sit ac peculiare,
etiam cum in minutissimis atque humilibus versatur rebus, siquidem
necesse est et minutissimis et humilibus describendis rebus
appareat etiam eius excellentia. Nam et quae fuit naturae excellentia
creando in homine, eadem nec minor pro specie illarum ac forma
in apibus atque formicis fuit.
Utriusque etiam, oratoris ac poetae officium est movere et flectere
auditorem; verum quonam, quo, inquam, haec et commotio
et flexio et maximum utriusque in hoc ipso studium? Oratoris scilicet
ut persuadeat iudici, poetae ut admirationem sibi ex audiente
ac legente comparet, cum ille pro victoria nitatur, hic pro fama et
gloria, quae videtur sola ac maxime ab hoc scriptorum genere quaeri.
Et orator quidem ubi minime persuaserit, potest fine suo contentus
esse, quod bene, quod apposite, quod consummate dixerit in causa;
at poeta fine omnino defraudabitur suo nisi in audientis ac legentis
animo pepererit infixeritque admirationem, per quam sit famam venerationemque
assecuturus. Nec vero audientem aut legentem eum
nos intelligi volumus cui sit admirationi Bavius aut Maximianus,
sed cui magnam quoque mentem Delius inspiraverit vates; vix
enim de bono poeta, nisi et ipse auditor bonus poeta fuerit, iudicare
recte potest. Tametsi nescio quomodo a natura ipsa instituti
nonnulli, alii in musicis, alii in pictura, in poeticis alii, neque poetae
tamen ipsi neque pictores aut musicam professi, bonum quid
in ea sit arte sentiunt; optimum vero sentire haud poterit nisi quem
ars quoque cum natura ipsa ingeniosum pariter atque solertem
fecerint. Quocirca mediocritas illa quae in rebus plerisque omnibus
conceditur poetae omnino adversatur eique minime est concessa;
nisi forte dicendi excellentia et magnificentia illa sit vocanda mediocritas
in genere dicendi poetico, quando excellentia dicendi in
poeta ut vacua esse debet inflatione atque intumescentia, sic nullo
debet modo de grado suo deiici. Quid? quod oratorem, multitudinis
praesertim impleturum aures aut unius iudicis aut paucorum admodum,
multae illum adiuvare res possunt; at poeta solis excellentibus
ingenioque excellenti praeditis sola et una cum excellentia
potest satisfacere. Quocirca coniunctus et ipse ratione hac historico
est, quod lectoribus iisque litteratissimis viris, non iudici scribit aut
moltitudini. His itaque permotus Senis nostri sententiae accedo
poetae sive finem sive officium esse bene atque excellenter loqui ad
admirationem. Quod si, Parde, probaveris (nam Syncerum id probaturum
testificari ea possunt quae in initio dissertionis suae at-
tigit). Altilium sat scio, qua est observantia in Senem et cultu, minime
dissensurum.
Pard. Visus es mihi, Prassici, probandis poeticis his non minus
quam ex Aristotelica disciplina, ex ipsa etiam rei natura esse locutus,
et quod multa sunt oratori et poetae communia et quod in
non paucis etiam differant inter se. De fine vero officioque poetae
si quis aliter sentiat, meo iudicio invide magis quam vere sentire
videbitur, dum quod poetae ipsi gloriantur se tantum quaerere,
nomen scilicet ac famam, invidere illis et pretium et laborum tantorum
summam volunt; et quod in oratore exigitur bene et consummate,
id in poeta esse debere excellenter, id profecto mihi et verissime
et appositissime a te dictum videtur. Nam, te obsecro per
Musas ipsas perque tantopere a nostro cultam Sene Uraniam, quid
nisi admiratio, quid, inquam, nisi una et sola admiratio quaeritur
ex magnificis illis et maxime numerosis verbis dictisque:
«Dicam horrida bella,
Dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
Maius opus moveo»?
Quid cum:
«stabuli de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
Contremuit nemus et silvae intonuere profundae;
Audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
Sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini»?
Quid amplius:
«Et trepidae matres pressere ad pectora natos»?
Quo, quaeso, et res et verba tanta cum industria et arte inventa et
posita nisi ad movendam spectant admirationem?
Quo inquam et illa:
«assum dirarum a sede sororum,
Bella manu letumque gero».
Et:
«Olli somnum ingens rupit pavor»?
Itaque non verbis modo magnificis, sed rebus quoque et inventis
excellenter et expressis admiratio a poetis quaeritur, ut, cum poetica
sicut historia constet rebus ac verbis, his utrisque poeta ad
admirationem conciliandam non utatur modo, verum etiam innitatur.
Quamobrem, quod veritas praestare hoc sola minus posset,
veritatem nunc inumbrant fictis fabulosisque commentis, nunc ea
comminiscuntur quae omnino abhorreant a vero atque a rerum
natura, ut cum:
«fit tortile collo
Aurum ingens coluber»,
et:
«Virginei volucrum vultus»,
et:
«Tertia sed postquamm maiore hastilia nisu
Aggredior».
Itaque quae a te, Prassici, in tota hac quaestione dicta et disputata
sunt, omni e parte a me ac summopere etiam probantur, et,
cum de admiratione loquamur, ne discedamus a cognatis verbis,
mirifice etiam probantur. Quocirca perge ad reliqua.
Paul. Quaeri autem ab illis admirationem, hoc est approbationem
et plausum quasi quendam eorum quae dicantur cum animorum
admiratione illorum qui audiunt et qui legunt, quae a te
delibata sunt, Parde, duo illa, potissimum docent, et res et verba:
siquidem neque res ipsae quales gestae sunt perindo atque ab historicis
narrantur neque poetae ipsi verbis semper agunt usitatis ac
simplicibus; nam et rebus gestis ornatum aliunde et magnitudinem
et decorem ubique fere arcessunt a figmentis videlicet; ut cum
scripturus esset Virgilius navium Aeneae concrenationem, finxit
ea quae leguntur sto Cybele, de Iove, de navium conversione in
nymphas:
«cum virgineae, mirabile monstrum,
Reddunt se totidem facies pontoque feruntur».
Quo enim maiora atque admirabiliora quae ab ipsis dicuntur appareant,
humana ad deos transferunt, fingunt monstra, mittunt insomnia,
deos denique in homines vertunt. Comparationes quoque,
quibus frequentissinie utuntur, non magis ad docendtun atque illustrandum
pertinent quam ad movendam admirationem. Quid, obsecro,
sibi vult aliud Cupido in Ascanium? quid Mercurius totiens a
coelo in terras missus, nisi ut qui legunt admiratione impleantur?
Parum profecto, parum erat utique Maroni tempestatem describere,
quae per se ipsa magna quidem erat atque horribilis, sed Iunonis
ad Aeolum, sed Aeoli ad Iunonem allocutiones admirabilem multo
maxime eam faciunt, ventorum ipsorum Deo illam exciente. Itaque
intonantur magis quam dicuntur illa:
«cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant».
Quid excogitatius ad conciliandam admirationem? Re autem vera
Aeneas a Lacinio, Calabriae promontorio, sacris Iunoni rite prius
persolutis, solvens, quo praeterita Sicilia ad oras Latinorum classem
appelleret, fuit a tempestatibus Drepanum perlatus; videte, obsecro,
quibus veritatem commentis concinnaverit, quo admirabiliora
cuncta redderet. Verba autem ipsa poetae quique vere dicuntur poetae
non solum simul compangunt aut ea novant, ut «mare velivolum»,
ut «silvas comantes», horum ipsorum quae nunc a me dicuntur
gratia, verum ea transferunt, nec verba tantum, sed orationem
persaepe omnem. Quin etiam et excessum et superlationem iis persaepe
adiiciunt a natura penitus recedentes, ut:
«praeruptus aquae mons»,
et:
«vastos tollunt ad sidera fluctus»,
et:
«Tollimur in coelum sullato gurgite et iidem
Subducta ad Manes imos descendimus unda».
Nec vero tenorem hunc comparandae admirationis in gravioribus
ac seriis tantum servant rebus, verum in iis quoque in quibus
lectorum atque auditorum delectatio voluptasque sola quaeritur, ut:
«Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spiravere»,
et:
«fotum gremio Dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci aspirans complectitur umbra».
Singulis pene e verbis Venerisque e gestibus gignitur virtus haec
de qua nobis est nunc quaestio, quam et in docendo et in movendo
nec minus in delectando assequi poetae omni arte studioque contendunt.
Tu vero quid ad haec, Parde? nam et gravitatem hic tuam
et iudicandi pondus requirimus.
PARD. Ego quidem, Paule Prassici, censeo te assecutum quod
disputation hac quaeris, ipsis et rationibus et exemplis, quae duo
non in disciplinis modo, verum etiam in vita agenda moribusque probandis
et laudis et testificationis secum vim auctoritatemque omnem
ferunt. Coeterum, quoniam a Syncero de poetis sermo coepit, ut
ab eo quoque desinat, reliqua si qua sunt, ab illo potius sciscitare.
Quin, ut video surrexisse eum iam, interrogandi te labore liberabit.
ACT. Equidem, Parde, dicenti Paulo sic assentior, ut semper
existimaverim in quacunque ad dicendum suscepta materia atque
in dicendi quoque genere magnitudinem sullimitatemque ipsam
poetae esse propriam, nunquam mediocritate contentam, quod Virgilii
agricultura docere plane potest; utque implere generosos illos
spiritus quacunque ratione poetae valeant, coelestes etiam res mortalium
rebus inseruisse eos refersisseque carmen suum commentis
atque fabulis, quibus ipsa sullimitas ad summum usque, hoc est
ad admirationemn incresceret; hocque illud esso quod paulo ante
dicebatur, alia quadam lingua locutos. Nam cum oratoriae sit mediocritas
aequabilitasque illa quidem dicendi, si quando magnitudinem
assumptura est aliquam, per poeticae vagatur atque exultat campos,
ut cognatae facultatis sibique finitimae; qua in re Cicero e nostris
eminuit. Nam historia, ubi magnifica esse vult, ubi heroica videri
ac grandis, et figuras et verba de poetis mutuatur. Qua de re multa
et erudito et graviter disseruisse mihi visi estis. Coeterum tanta
rerum arcessitarum copia, tantus etiam verborum ornatus, tanta
et rerum et verborum sullimitas ut desit necesse est, implendae
tubae cantuque Maeonio, ni fabulosa commenta affatim ea suppeditent
verbaque fabulosis apta rebus illisque explicandis idonea.
Hinc:
«Aeris in campis latis».
Hinc:
«cavum conversa cuspide montem»;
«At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
Intonuit».
non audientibus nobis illa capillus ipsoe surrigitur animusque
concutitur et pene horrescit?
«At iuveni oranti subito tremor occupat artus,
Diriguere oculi: tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
Reppulit et geminos erexit crinibus angues
Verberaque insonuit».
Itaque dum poetae haec ipsa et fingunt et ficta suaviter, magnifice
admirabiliterque loquuntur, alios ipsi eloqui docuere. Nam
imitati eos postea qui causas egere, qui in senatu de capiendis consiliis
disseruere, qui res fiestas memoriae mandavere, eloquentiam
perfecerunt solutam illam ac vagantem. Quo fit ut omne dicendi
genus a poetica manaverit. Nam et primi doctorum omnium cum
extiterint poetae, omnia quoque carmine ac numeris sunt complexi
testisque horum omnium est Homerus, qui quantum ubique dicendo
valeat et suspiciunt docti et admirantur indocti. Ab hoc philosophi,
ab hoc physici, ab hoc et rhetores facultatis suae praecepta et aucupati
sunt et auspicati. Solon quas Atheniensibus tradebat leges carmine
auspicatus legitur; cumque ipse stultitiam simulasset, legendis
ac recitandis in publico versibus quos de Salamine bello revendicanda
scripserat, Pisistrato optimatibusque omnibus collaudantibus,
cives traxit ad abdicandam legem quae populi totius suffragio constituta
fuerat, ne cui unquam de ea re mentionem facere liceret
neve ad populum ferro idque capitale esse. Itaque et decretum factum
est et Solon ipse belli dux delectus; tantum carmine illo suo valuit.
Romanorum rex Numa, versibus a se de diis deque deorum rebus
compositis iisque in sacris publicis ac ludis rite decantatis, ferocissimam
gentem, dum id assiduus agit, ad mores humaniores transtulit
cultumque Dei maiorem.
Aperuit rerum naturam generi hominem carmine suo Empedocles,
sideralis disciplinae Dorotheus Sidonius, quos Latine imitati
Lucretius ac Manilius, Christe optime, quid coplae, quid ornatus,
quantus e clarissimis luminibus eius emicat in altero splendor! Rapit
quo vult lectorem, probat ad quod intendit, summa cum subtilitate
et artificio, hortatur, deterret, incitat, retrahit, domum omnia,
cum magnitudine, ubi opus est atque decoro, et hac de qua disputatum
est admiratione, ut expurgatis rudioribus illis vetustatis
numeris, quibus postea Virgilius Romanam illustravit poeticam,
nihil omnino defuisse videatur. Alteri vero in astronomicis, si quid
ornatus poeticoque defuit decori, additum nuper ac suffectum a
nostro est Sene. De cuius Urania, ut arbitror, iudicabunt posteri
fortasse liberius, quod, certo scio, de ea sentient minus invidenter.
Quibus igitur verbis aut quonam ore gestuque assurgemus Poeticae?
quae princeps de Deo et disseruit et eius laudes cecinit, instituitque
sacra, unde primi poetae sacerdotes votati, verbisque eum placavit
et cantibus, docuitque habere rerum humanarum curam, benigneque
cum probis agere, excandescenter cum improbis. Haec
prima excitavit ad virtutem homines, dum animae immortalitatem
profitetur, haec e terris piorum animos in coelum devexit, impiorum
detrusit in Tartara; haec bonis tandem praemia retribuit,
malos poenis postremisque insecuta est cruciatibus. Salve igitur.
doctrinarum omnium mater foecundissima; salve iterum! Tu enim
mortalitati occurristi inventorum ac scriptorum tuorum perpetuitate;
tu e silvis homines eruisti atque e speluncis. Per te noscimus,
per te praeterita ante oculos cernimus, per te Deum sapimus religionemque
retinemus ne pietatem Deoque ipsi accepti supernam
etiam in sedem ab eo evocamur arasque cum ipse meremur et templa.
PUD. Peregregie quidem, Acti, et pie et sancte, imo et recte admodum,
ut, sicuti a religione sermo coepit tuus, in religione quoque
idem desinat, quodque fervor perfractus est iam canicularis vocamurque
familiaribus a negociis, solventes conventum hunc, et fe liciter
abeamus et recte valeamus omnes.
FINIS.